장음표시 사용
101쪽
laudis studio, et cupiditate gloriae rapiebatur, ut nihil quod
non prorsus nobilis, et excelsi animi videretur esse, posset fi cere , aut cogitare. Egit quasdam caussas adolescens tanta cum laude, ut nemo videretur caussam ullam posse tractare diligentius ; et molestiim erat ab illis quos defendebat, aliquid accipere Verum minime christiano tutum putans nullo delectu omnes caussas defendere, ut facere solent qui eo in genere studii versantur, et turpe etiam existimans, aut certe indecorum, Venetum hominem natum ad administrandam florentissimam rempublicam, et ad regendos alios, laboribus perpetuis, et contentionibus sorensibus occupari ; aliam vitae rationem inivit, et , ubi primum per aetatem licuit, petiit ut in collegium admitteretur, eum in locum in quem juvenes ingenio praestantes , ut formam reipublicae intueantur, et ad administrandam rempublicam, patriamque adjuvandam erudiantur , admitti solent. neque irrita fuit ejus petitio, siquidem sapiens ordinum suo tempore creatus est fere cunctis suffragiis. Memoria patris optimi senatoris, fama ingenii, et ei quentiae ei profuerunt ad consequendum illum honorem. Smpiens ordinum tantam eloquentiae laudem est consecutus ,
quamquam semel tantum modestiae caussa illo primo semestri spatio dicendum in senatu sibi statuisset , ut de eo maxima sit
concitata opinio, summum ipsum Oratorem futurum, et prata stantissimum senatorem omnes judicarent. Vivebat ea tempestate Victor Faustus, qui praeterquam quod literas graecas Vmnetus profitebatur, in aedificandis etiam navibus operam ponebat. vir magni ingenii, ut Venetae reipublicae navale instrum ret, et Iocupletaret, quinqueremem magnis impensis, et magno artificio fabrisecerat. navigii genus insolitum educendum e navali, ejus, multis contradicentibus, faciendum periculum, et cum mercibus mittendum , Bernardus defendit tanta copia sententiarum, et lumine verborum, tot, et tam praeclaris historiis in medium allatis, ut nihil quidquam in senatu admirabilius auditum fuerit eo tempore. Est mos Venetae reipublicae ut magna diligentia , et multo studio petantur magistratus, et suffragia colligantur. magnam in hoc vim habent crebrae salutationes , et hoc in primis, ut nominatim homines appel-
102쪽
appellentur; indicium est enim magnum, eos n- contemni, a naturaque nobis est insitum, ut magni fieri Veinnenter cupiamus. Bernardus, ut qui hoc salutandi studio, et blandis appellationibus minime delectaretur, aut potius ab illis natura
ita docente) abhorreret, fama eloquentiae, et suavitate morumsbi faciebat aditum ad honores. Eodem rempore Cum oratio
in funere Cardinalis amplissimi Cornelii esset habenda, Ber- nardus is fuit qui nobilissimae familiae hac in re satisfecit, orationemque habuit copiosam, et elegantem. Et quoniam quinto quoque anno Vetere consuetudine mitti solent a senatu duo patricii qui magistratuum rationes examinent , num jus cuique tributum sit , aliquisne ex sociis , et filiis hujus civitatis affectus sit injuria, ad senatum reserant, in Dalmatiam cum M. Antonio Amulio, qui post aliquot annos eodem die quo ipse Cardinalis creatus est , ad sublevandam illam provinciam
missus est , ex quo munere cum in patriam rediment, tant necessitudinis, et benevolentiae vinculo se conjunxerunt, ut in omni vita amicissimi fuerint. Ubi ab illo munere in patriam redierunt, cum nobilem quemdam male gesti magistratus accusassent, eumque convincere omnino nequivissent, aut quia non faris constaret an juste accusaretur , aut quia nobilitate familiae, et multorum studiis se tuebatur, ex illa accusatione
nullam laudem sunt consecuti , immo potius in invidiam es quorum inciderunt, qui dicerent, juvenes studiis eloquentiae deditos, Naugerium in primis, qui quatuor annis minor natuerat, arripuisse occasionem ostentandi quantopere ea in re V lerent. quibus malevolorum sermonibus factum est, ut post d positum sndicatum, ita enim magistratus ille appellatur, quem in Dalmatia una cum Amulio proxime obierat, dissicilem sibi Tationem ad honores experiretur , et cum ut antea dictum est abhorreret a crebris salutationibus , quibus in republica Conciliantur animi , non defuerunt qui eum superbiae , atque ironicae naturae insimularent. aliquot igitur annorum spatio sine ullo magistratu in republica vixit: totus in studiis legebat eo tempore omnes historias, quibus prudentia comparatur: scribebat etiam aliquid. Andreas Grillus, qui ob varias, et plane heroicas virtutes, et egregia illustriaque in patriam me rita
103쪽
rita optimae reipublicae princeps fuit, et is princeps quem macxime omnium, dum viveret, patria Venerata est, cujusque memoria in animis hominum manet, et numquam est interitura
cum Bernardum in collegio , atque in senatu dicentem audivisset, quo tempore erat sapiens ordinum, juvenisque eloquemtiam esset admiratus, vir excellentis ingenii, et laudis cupidus, laudari ab eo qui in civitate eloquentissimus haberetur, in su-nere voluit, hoc satis grande praemium rerum praeclare a sege. starum laturum se sperans, si id ab eo vivens impetrasset. Itaque cum ad se vocari jussisset Bernardum; volumus, inquit, in funere laudari abs te, Naugeri: quibus verbis commotus, utinam , respondit, ut nihil mihi potest esse honorificentius, aut jucundius, quam principem optimum praeflantissimae reipublicae, et patriae meae laudare, ita senio consecto id opus sit facere, isque sim qui debitis laudibus patrem patriae nostrae non defraudem, et reipublicae hac in re satisfaciam. quae verba laeto admodum vultu excipiens, amplexatus est, atque osculatus princeps Bernardum, et jussit ut opus aggrederetur, et singulis annis ad se ad recitandam illam quam habiturus esset, orati nem veniret. Vbi orationem conscriptam audivit, singulis amnis ut veniret ad se, praestaretque, si ita videretur, quod receperat , hortatus est . Itaque cum legeret pulcherrimam illam orationem Bernardus, et imaginem virtutum suarum tam pulchris coloribus delineatam cerneret princeps, audiretque illam orationis partem qua ejus fortitudo animi expressa est in obitu
filii ferendo, quae incipit et orbatus unico, et maximae spei suis cpater, quid creditis P eum uulatus fudisse e et quae sequuntur;
lacrimas quas praetor Patavii in morte filii continuerat, illam
orationis partem audiens tenere non potuit. cum vero recit rentur magna copia sententiarum , et verborum Iumine varia ,
et illustria Andreae Gritti merita in patriam, cum in Gallia Captivus libertatem patriae conservasset, et pacem peperisset Patavium civitatem clarissimam maximis suis laboribus, et periculis Veneto imperio restituisset, patriae ipsi difficillimis temporibus salutem attulisset, ita assiciebatur princeps, ut nihiI quidquam auribus suis suavius umquam accidisse Naugerii oratione ingenue fateretur . Hanc ipsam Orationem cum mortuo prim
104쪽
principe in aede sanctorum Ioannis, et Paulli maximo concursu tenatorum, et doctorum hominum habuisset, omnes qui audierunt , in admirationem convertit . hunc iuniorem Naugerium cum Andrea illo tanti nominis oratore esse conserendum , hanc in Andreae Cristi sun ere cum illius in Leonardi Lauretani esse comparandam : magni , et excelsi ingenii ad eloquentiam, et ad res maximas natum Venetiis esse, cujus virtus nota non esset , cui debiti non tribuerentur honores. Quod commune civitatis judicium cum Petrus Landus , qui Gritto in principatu successerat , maxime omnium probasset, et mirifice Bernardi ingenium, et mores diligeret, coepit cogitare, qua ratione sibi eum affinitate conjungeret , atque fulti loco haberet . Hieronymus Bernardi frater , de quo mentionem fecimus, uxorem duxerat ex Dandula familia nobilissi ma decem ante annos , ex qua filios nondum susceperat . rogabat ipse , hortabantur amici , et consanguinei Bernardum, ne sineret familiam suam , in qua praestim tes senatores, et de republica benemeriti nasci solerent , exstingui: quatuor , aut ad summum quinque in ea esse , et illos quidem matura aetate: de posteritate cogitaret, heredem laudis suae, et virtutum studeret relinquere. Non sprevit consilium e Histrianam ex Lai, dorum familia principis neptem honesta cum dote uxorem duxit. Quod consilium quidam non laudaverunt, varia incommoda recensentes , quae cura rei familiaris afferre solet. Umnisse se in hanc sententiam aliquot post annos dicebat, ut se tri satisfaceret , et ut solatium senectutis sibi pararet ; sed a cidit, ut quo anno ejus nuptiae factae sunt, quae magnifice admodum in aedibus principis fuerunt celebratae , uterque filios susceperit, atque inde factum sit ut patrimonium qualecumque erat diviserint, et separatim vixerint . amor tamen, Et cruritas fraterna conservata est. Dum illae nuptiae celebrarentur, hae voces audiebantur: tam excellenti virtuti honores praecipuos esse tribuendos, non esse diutius serendum ut in negotiis maximis tanti civis opera respublica non utatur. Eo tempore
mittendus erat legatus Mantuam ad Herculem Gonzagam Cardinalem, cui procuratio illius ditionis commissa erat a FG
105쪽
idoneus e Bernardus creatus est; qui legatione illa primum tanta prudentia , et splendore functus est, et reversus in prutriam ea quae de more a legatis in s enatu renuntiari solita sunt, de Mantua, atque de Cardinale senatui renuntiavit tam apposite, ut natum esse ad legationes, omnes qui eum aud rent, dicerent: mittendum esse legatum ad Ferdinandum Romanorum regem, aut ad Franciscum regem Gallorum. Leg, tio ad Ferdinandum aliquot post menses decreta est Dominico Mauroceno viro probitate, et literis insigni, et cum Bernam dum fuisse praeteritum, illi qui ejus virtuti favebant, moleste ferrent , hortati sunt hominem ut legationem ad Carolum Quintum Imperatorem, quae multo nobilior existimabatur, peteret . Iam ex legatione Mantuana id commodi, et ornamenti retulerat Naugerius, ut magistratum esset consecutus cui incumbit rationes rerum omnium quae ex Damasco ad rempublicam pertinent, recognoscere', quo in magistratu dum esset, in collegium ad honestissimum reipublicae munus receptus, et consultor militiae declaratus est. ipso in magistratu qui sunt, eos appellant Venetiis sapientes continentis. Eo ipso in munm re dum reipublicae serviret , et suam laudem cum publicis commodis conjungeret, legatus mittitur ad Carolum Quintum , trigesimum quartum annum agens, anno uno postquam Ux rem duxisset ; in qua legatione multos labores , et varia imcommoda pertulit . Secutus est Imperatorem in castra, quo tempore Methensis urbs ab eo obsidebatur . Tantam jacturam rei familiaris eo tempore secit, ut non minimam uxoris sitae dotis partem ea in legatione consumserit . Et quamquam respublica , praeter illam summam pecuniae quae singulis memsibus legatis ad sustinendam dignitatem publicam tribui solita
est, interdum etiam donis eum sublevasset, in tanta tamen rerum omnium quae in exercitu illo erat, paenuria, retineroe
legationis splendorem sine maxima jactura rei domesticae non potuit . Incidit in febrim acutam , qua ejus corporis vires omnes ita debilitatae sunt, ut vitae nulla reliqua spes esset; quod cum Carolo Quinto allatum esset, jussit ut Vesalius unus e medicis quibus utebatur , vir qui Patavii in anatomicis magna sua cum laude versatus erat , Bernardi curam suscipere r. in Qua-
106쪽
Quatuor mensibus cum in lecta jacuisset magno cum vitae periculo, non celaabat tamen quantum poterat, sciscitari ea quae ad senatum scribi oportere judicabat . In patriam rediit vultu admodum immutato, et tanta corporis infirmitate, ut propinqui, et amici sui, cum primum illum vidissent, non temperarint a lacrimis. Non narro quae a Carolo Quinto eo tempore
gesta sunt, et qui fuerint exitus illius belli, id enim potius. ad Caroli Imperatoris vitam pertinerer, quam ad Bernardi. Non est tamen praetereundum , saepe dicere solitum hunc Nauge. rium, se numquam adiisse Carolum Quintum quin ab eo prudentior recesserit, eumque sibi visum esse natum ad regendum orbem ε, tam acre judicium, tanta, et tam admirabilis in rebus gerend: s solertia eo in Imperatore cernebatur Legati nem, in patriam reversus, quamvis infirmi corporis vires munime id ferre videbantur , renuntiavit in senatu. suit gratillima oratio illa longa quam habuit , qua commoti ita sunt
omnium animi parrim varietate rerum quas commemorave
rat , partim civis sui caritate, qui, dum patriae serviret, vi tam quasi videbatur amisisse , ut omnes honores illi debitos passim praedicarent, ipsique bona etiam omnia optarent. Patavium ex medicorum consilio se contulit ad recuperandam valetudinem; et quoniam morbus ab imbecillitate capitis, cujus fortasse erat etiam principium, a stomacho originem duxi se videbatur, aliquot menses ibi procul a curis, et a negotiis commoratus est. convaluisse vero dicebat se Ioannis Baptistae Montani Veronensis egregii medici opera . recuperata valet; dine sex mensibus tres magistratus amplissimos est consecutus. Nam primum praefestas annonae declaratus est, qui magistratus honorificus, et fructuosus esse solet , quem antequam in iis
ret, o post dies custos legum , jurisque publici defensor
advocatores communis appellant Venetiis) est creatus , quem magistratum altero relicta iniit, tantarnque adhibuit in eo prudentiam , et gravitatem , et tam excellentem , quando opus fuit, de servandis legibus, ac puniendis perditis et sceleratis hominibus adhibuit eloquentiam , ur ex ea maximam aut ritatem sibi in republica comparaverit, et Paravinam praeturam trigesimum octavum annum , quod nemini certe contigerat, . Κ a agens
107쪽
agens, obtinuerit. Patavinis, qui sexagenarios praetores habere consueverant, hoc de Bernardo judicium non minimam admi- rationem attulit . Homo tamen minime in judiciis versatus, qui praeter morem civitatis ad magnum honorem pervenerat somnibus virtutibus quae in praetore laudantur , ita praestitit, ut perpetuam nominis sui memoriam ea in praetura reliquerit . Dissicilis est praetura Patavina. Patavii est celeberrimum gymnasium , ad quod ex omnibus Europae partibus confluunt multi veluti ad literarum mercaturam. Varia nationum ingenia moderanda sunt , ad quod praestandum magna prudentia est opus: admodum propinqua Venetiis est illa civitas, et se pe negotium est cum iis qui in eadem republica nati mol ne serunt sibi quidquam negari . cum omni genere hominum ita se gessit, ut cum in gratiam faceret nihil, omnia tamen essent grata quae faceret. Plurimum adjutus est in ea praetura Tiberii Deciani jurisconsulti Vtinensis , quem ipse vicarium sibi adsciverat , industria . eo praetore eiusdem civitati Spraesecti suere Aloysus Donatus optimus senex , et qui in ejus locum missus est, Ioannes Capellus eques ; cum quibus, quod non saepe accidit, ita vixit, ut in omni vita eos amicissimos habuerit. Eo adhuc praetore Patavit, anno MDXLVIII. Henricus Callorum rex , cum Taurinum venisset , senatu consulto decretum est ut reipublicae amicissimus rex ejusdem nomine salutaretur. Itaque Bernardus id ne cogitans quidem legatus decernitur ad Henricum Gallorum regem. senatus per literas iubet, ut primo quoque tempore cura praeturae praefecto relicta, Taurinum se conserat, legationis iliae mandatum habiturus in itinere. Obiit legationem viginti sex dierum magna eum reipublicae dignitate, tantamque in ea liberalitatem, et splendorem adhibuit, ut eum reipublicae gloria non medi crem laudem suam conjunxerit. Secuti sunt eum multi nobiles, et praestantes ingenio adolescentes, quos commemorati ne rerum quas viderat , et multis historiis quas in promtu habebat, ita detinebat, ut ejus sermonibus et delectarentur, et doctiores se fieri sentirent. Aderat etiam Augustinus Valerius ejus sororis filius , qui diligenter omnia observabat, is qui postea in ejus locum in episcopatu Veronae successit. PMtavio
108쪽
tavio ex nobilissima praetura cum Venetias rediisset Bernardus, advocator communis. iterum creatur, ad illum ipsum magistra tum quo inito perfungi non poterat. Hunc natum esse multi dicebant ad res praeclaras agendas, ejus opera conducere reipublicae ut utatur in gravistimo illo advocatoris muner ad exercendam eloquentiam ad usum patriae, ad leges conservandas. Collegas habuit Petrum Franciscum Contaronum virum in omni genere virtutum praestantem, et in primis singulari doctrina , quem etiam habuit aliquot post annos, cum leges Venetae in iis . quae ad judicia pertinent , senatus iussa corrigendar essentA et Federicum Valeremum virum admodum eloquentem, cum quibus ita versatus est , ut nihil iis collegis posset esse conjunctius sed tempus magistratus legitimum implere non potuit; missus est enim Byzantium, qui reipublicae
nomine cum Imperatore Turcarum agerer, et controversias
quae inter Venetos oriri possent, dijudicaret. Nihil potest esse dissicilius quam tractare cum eo Imperatore, et cun3 illis satrapis qui illi assistunt, quorum linguam quis non norit, et vivere apud illam nationem quae a literis , et ab omni humanitate sit aliena ; ita tamen moderate tulit morum illius gentis feritatem, eamque in iis quibuscum ageret , emollire studuit, ut reipublicae commodis consuluerit, et ab illis etiam Penes quos erat rerum potestas, diligeretur. Natura constat
insolentissimos, et avidissimos plus habendi esse illos qui apud
Turcarum Imperatorem valent auctoritate ; qui quamvis in petendo improbi, et immodesti fuerunt, ut esse solent, Prudentia tamen quadam Bernardus effecit ut respublica minorem pecuniae summam, Mili munere ipso fungente, consumserit, quam multorum remporibus qui ante ipsum Byzantii fuerant. Ditiores in patriam redire solent qui Byzantium semel a republica mitti solent : Naugerius nihil ex illo munere in domum suam praeter honorem, et laudem, intuli - Laudandulae sit, alii judicent; vituperari certe non potest, quia reipublicae Non obfuit, profuit potius exemplo, et moderatione sua. Cum id munus ByZantii gereret , in captivorum christianorum redemtione , pro quibus Veneta civitas pretium solet persolve-xe, illius pietas, diligentia, caritas in christianum nomen, et
109쪽
in patriam suam elucebat, ut facile perspicerent omnes, eum, si copiae domesticae tulissent , quam plurimos pecuniis suis redemturum fuisse. Ita a natura erat assectus , ut perraro , aut numquam de augenda re familiari cogitaret , honesta etiam Iucra suspecta semper haberet. inde factum est si cum omnessere magistratus in republica esset consecutus, illis tamen qui magna emolumenta solent afferre, et quibus multi locupletiores facti sunt , patrimonium suum numquam auxerit. Filiam unam susceperat antequam ad Carolum Quintum legatus missus esset: filium vero , ubi e praetura Patavina rediit ; in cinjus partu Histriana uxor mortua est, quam seminam amabili simis moribus mirifice diligebat , et immatura morte praermptam luxit. Minime laudatus est a multis, praesertim consam guineis, immo potius incusatus est interdum negligentiae, quod rem familiarem non modo non augeret, sed ne conservaret quidem: quam rem non excusabat pluribus verbis, accusabat potius ipse , et reprehendebat interdum se ipsum hilariter; sed ita a natura factus erat, ut nisi de magnis rebus non posset cogitare, pecuniam non magni faceret, spe in Deo maxime sustentaretur. Non est opportunum persequi Omnia, praesertim cum laudationem non instituerimus. Legatio ad Angliae regem ipsi decreta fuerat antequam praetor Patavium Proficisceretur , quam legationem mortuo interim rege ad quem mittebatur, non obivit. in ejus locum sui sectus est Dominicus Bollanus, nunc Brixiensis episcopus, qui se plurimum Naugerio debere eo tempore profitebatur, quod ipsi reliquisset ocicasionem inserviendi reipublicae , et aditum sibi ad honores consequendos. natura Bernardus erat ita benignus, ut bonis ingeniis incredibiliter faveret, et honoribus esiorum Civium mirum in modum laetaretur. Byzantio in patriam cum redii Lset, in decemvirum collegium est cooptatus . penes decemviros est maxima potestas in republica et iis quindecim addi solent, qui, cum de rebus maximis quae ad rempublicam pertinent, agitur , omnes in consilium adhibentur. In illum numerum cooptatus est Naugerius quadragesimum quartum annum agenS,
quod paucis solet accidere. Postquam e Mantuana legatione rediit in patriam, nullum is, quod mirum est, diem sine ma-
110쪽
gistratibus vixit. A senatu deliguntur tres e senatoribus qui Patavino gymnasio praesint, et de iis omnibus quae ad reti.
nendam, atque etiam augendam illius celebritatem pertinent, ad senatum reserant . Traditum est hoc munus Bernardo , collegis Matthaeo Dandulo equite, clarissimo senatore, et Himronymo Ferro, homine praestanti ingenio , et valde erudito. in eo versatus est magna cum laude . interdum sententias suas quae oppugnatae fuerant in senatu , defendit tanta copia, et tanta gravitate , ut nemo magis in promtu disciplinas omnes habere videretur . Favit multum Victori Trincavellae
medico Veneto praestantissimo: savit Tiberio Deciano iurisconsulto. Iuverat aliquot ante annos oratione sua , et auctoritate
Ioannem Baptistam Egnatium Venetum, qui humaniores literas publice docuerat r illi ut veterano , et optime merito de Veneta juventute , cum per aetatem , et infirmitatem doc re non posset , persolvendum esse tamen stipendium , ut senex commodius , et honorificentius senectutem suam posset sustentare, senatu i persuasit . Erant ex ejus aequalibus qui ducerent , eum, qua nimia liberalitate erat , et effusione in re familiari, adhibere eam solitum in republicar procliviorem esisse ad donandum quam usus reipublicae postularet. Verumtamen quoniam ad publicam dignitatem , et majestatem Veneti imperii conservandam ejus consilia spectare videbantur, laudabatur sere ab omnibus bonis. Praeficitur eo tempore maximo
muneri, quod versatur in discernendis iis quae ad salis distri.
butionem pertinent, quod est non minimum vectigal reipublicae . hoc munus dari consuevit senatoribus bonis , minime divitibus . Cum nondum obiisset eum magistratum , legatus in Dominici Maurocent locum mittitur ad Paullum IV. Pontificem Maximum, qui successerat Marcello Secundo, qui viginti tantum diebus in pontificatu vixit. Ad hanc gratulationem, et ad praestandam obedientiam reipublicae nomine missi sunt quatuor primarii senatores, Franciscus Contarenus, Carolus Mau-rOcenus, Hieronymus Gri manus, et Matthaeus Dandulus, qui omnes dignitate procuratoria, quae maxima est in civitate, omnati fuerunt. cum iis quatuor decretum est senatusconsulto,
