장음표시 사용
71쪽
scopus factus sum, et Cardinalis, in abstrusis sacrae theologiae arcanis subtilius indagandis, in progressibus in pastoralibus vi tutibus, in humilitate praesertim, faciendis . Scio, ab assidua scriptione inanis gloriolae cupiditatem, vanitatem nescio quam abesse vix posse. Sed, dulcissime frater, hanc ipsam ingenii proclivitatem ad scribendum divinitus mihi datam crediderim,
ut curiositatem vitarem, aut corrigerem meam, ne pernicio
sae prudentiae regulis corrumperer, et hujus vitae solatium aliquod haberem. Quod si largitoris bonorum omnium Dei benignitates mihi praestitum est ut aliquando scripserim aliquid quod aut patriae meae nobilissimae, aut Ueronensi ecclesiae, aut paucis quibusdam amicis meis utilitatem aliquam attulerit; fatis amplam mercedem laborum meorum me consecutum esse fateor; qWamquam, ut saepe dixi, industriae meae merces magna fuidsvoluptas quam scribendo cepi. 3 r. scribere est considerate loqui. hi autem in scriptionibus praecipue considerandi videntur loci , quis scribar, quid scribatur, quomodo, cur, et ad quos. Qui loci si a nobis tr ctentur , facile erit cognoscere, quanta in edendis libris a Abenda sit cautio . Qui audet docere alios , non solum illos qui fiant, sed profitetur etiam editione posse docere posteritatem; is multiplicem rerum maximarum cognitionem habeat, et doctissimus inter ceteros habeatur, necesse est. Quis enim sine impudentiae nota magistri sibi assumat nomen, qui magustro indigeat, et non satis ipse didicerit , officium docendi prataipiens illis qui multorum saeculorum testimonio doctrinae famam sunt consecuti e Quamobrem gravillima illa verba , quae optabile est ut in singulorum animis impressa sint , NOSCE TE IPSUM, ad adhibendam illam ipsam camnonem de qua disserimus, in editione librorum maxime pertinent . Non est enim magnus illorum virorum numerus, Optime Silvi, in tanta varietate linguarum , et in tam magna copia librorum quibus obruimur, qui re vera ita sint docti , ut docere posteritatem queant, ut facile lucubrationes suas edem das statuant. Mediocriter eruditos crediderim esse quamplurimos, liberalibus artibus excultos , in philosophia , in theologia , in jure civili, in jure etiam canonico diligenter versatos i
72쪽
sed magistros orbis terrarum, doctores posteritatis, novorum librorum scriptores legitimos , et fructuosos putaverim esse paucos: ingenium praestantissimum , judicium acerrimum , a rium nobilissimarum, quae vinculo inter se junctae sunt, rheto-gicae, dialecticae, pocticae etiam cognitio, scientiae demum illius de qua agitur longum et perpetuum studium , scribendi etiam exercitatio requiruntur. Nec satis sunt haec, Silvi; simceris etiam amicis est opus, et assiduis et diligentibus libra riis, qui scriptoris industriam adjuvent. Vix possum me continere quin exclamem, versiculum illum usurpans , et ad scripturiens hoc saeculum accommodans rScribimus indocti, doctique poemata passim,
scripturientium , et novorum scriptorum plena sunt omnia.
Quod si haec de qua scribimus, cautio adhibeatur, tolerabile magis, ferendum est potius; quia hujusmodi homines qui proni stat ad scribendum, neminem laedere consueverunt , et Ii. berali voluptate contenti, otium , ejusque socias corporis voluptates plerumque fugiunt. Verum si quis secundum quem proposuimus locum consideret , quid scribatur; cautionem magnam in scribendo sibi ad. hibendam cognoscet. Quem locum tractans, permitte, Silvi, ut interrogatiunculis quibusdam utar , et sermonem meum Convertam, et stilum dirigam meum in illos qui tam libenter
Iibros edunt. Heus tu, inquam, qui philosophiam post Platonem , post Aristotelem doces; post Alexandrum Aphrodiseum , Philoponum , Themistium, post Averrocm, post innumerabiles
latinos interpretes docere tu vis philosophiam, novos commentarios vis scribere e Tu qui nomen usurpas theologi, quid conaris post sanctos ecclesiae doctores, Ambrosium, Hieron mum, Augustinum, Gregorium e post Nazianzenum, Basilium, Chrysostomum cogitas scribere ρ Aristotelem illum ecclesiasticum, ipso etiam Aristotele praestantiorem, doctissimorum hominum sanctissimum, et sanctissimorum doctissimum theologum arbitror te legisse, sanctum Thomam Aquinatem. Quid est quod quidquam cogitas addere ρ Omitto Alexandrum Alem. sem, qui madiser irrefragabitis est dictus, et alios quamplurimos . Sic liceat alloqui alios in aliis facultatibus scribentes:
73쪽
quis Homeri, quis Virgilii, quis Horatii, quis aliorum poetarum laudes se speret aequaret Et in facultate dicendi cum D, mosthene, cum Isocrate , cum Cicerone quis ausit contendetare e Rhetores egregios habuit antiquitas. Nullum igitur resu him locum scribendi praestantes viri solent defendere ; inter quos fuerat Bernardus Navagerius Cardinalis avunculus meus; quem memini hunc locum tractantem in familiaribus collo. quiis me audivisse saepe , interdum etiam esse admiratum rquamquam cum aetate processi, hujusmodi sententiam probare non potui; excusat enim praestantium ingeniorum segnitiem, desidiam nescio quam alit, fertilitatem excellentium ingeniorum reprimit, honestam voluptatem nobilibus ingeniis adimit, familiis ornamenta aufert, civitates in quibus orti sint aliqui doctrina excellentes viri, jucundissima memoria privat, divina munera , quae non cessat largiri dominus Deus , celare ni
13. Et in philosophia post illos quos nominavi , pulcherrimi conscripti sunt libri variis titulis , ut ille quem de perenni philosophia scripsit Episcopus Eugubinus : et concivis meus
G par Contarenus de elementis pulcherrimum opus reliquit. Et post insgnes theologos quos nominavimus, Hugones cum laude scripserunt, Tosadus Abulensis episcopus, uterque S tus, Medina, et alii quam plurimi, qui aut mutato ordine, aut diluciditate majore adhibita , ingenii sui foetus non ins liciter ediderunt. et ante hos admirabilis ille vir sanctus Bera nardus , quem hoc saeculo videtur reserre maxime Aloysius Granatensis. Quae avunculus meus, et plerique alii gravissimi viri dicere consueverunt , persuadent adhibendam esse eo tranem in scribendo , non omnem scribendi industriam adimunt ;nec credas velim, Navagerio Cardinali, quem tu etiam nosti, si voluisset, defiuge ingenium , et cognitionem etiam plurimarum rerum ad opuscula conscribenda plurima . Sed variis usque a iuventute sua publicis occupationibus , legationibus plurimis pro republica impeditus , a scriptionibus abhorruit, novos etiam libros non libenter legebat e lucubratiunculas meas non respuebat, quia erant sororis filii, quem ut filium,
ut discipulum diligebat. Veronensem illum meum Fracastorium Diuitiros by Corale
74쪽
rium poetam insignem, et Cremonensem illum Vidam, San. nazarium etiam , post insignes quos commemoravimus poetas, quis non legat interdum e Cautionem igitur dicimus a Lbendam in edendis libris, non prohibemus tamen scribendum esse aliquid i laeculo nostro , fertilitati ingeniorum injuriam non facimus. Caveatur, ne quae ab aliis scripta sunt, in novos transferantur libros, et ne quaestionibus inutilibus, multo minus inofficiosis, libri impleantur . . M. Antequam quis ad scribendum se conserat , diligenter
consideret , quid Icrisat, deinde quomodo scribat , si habeat
scribendi facultatem, si versatus sit in primis artibus; mirabile enim est quosdam interdum scripsisse ita barbare, ita inquunate, ut legi sine fastidio, et sine molestia a viris mediocriter in
bonis artibus versatis non queant; quamquam non negamus,
pondus sententiarum, et acumen ingenii latere interdum in libris barbare, et inquinate conscriptis ab hominibus, qui neminimum quidem studium in orationis elegantia adhibuerunt; ut interdum in limo absconditum est aurum: at quoniam id raro fit, et incultam, et sordidam orationem respublica literaria non facile admittit , hortaremur nos , qui nullam latine scribendi facultatem habet , ut a conscribendis libris, aut saltem ab edendis abstineret. Res mirabilis, Silvi, quod sere semper in praestantissimis scriptoribus sapientiam cum eloquentia conjunliam videas , et eos qui maxima cum laude scripserunt, quamplurima scripsisse animadvertas. Plato philosophorum Deus audacter, et oratorie nimis a Cicerone nuncupatus est: idem summus orator dictus . Aristoteles etiam philosophus eximius natura scriba est dictus: aureum flumen eloquentiae in eo suiLse, scribit Plutarchus a Cicerone dici consuevisse. NaZianZmnum theologum appellavit antiquitas , multi jure illum nemo. Menem ecclesiasticum . longum esset , si doctorum omnium
graecorum , et latinorum hoc loco mentionem facerem. Sane
qui doctissimi, iidem disertissimi fuerunt: nec quamdam sancto Thomae defuisse scribendi elegantiam , ut illa tempora tui runt, dixerimus: nemo sanctum illum virum barbare, aut i quinate scripsisse audebit diceret pulcherrimis illum floribus ephilosophis, ex historicis, ex poetis etiam decerptis libros ON
75쪽
nasse suos licet animadvertere. Et qui insignes in omni genere scriptores exstiterunt, volumina conscripserunt plurima , quorum etiam quaedam interierunt, ut Plato, Aristoteles, Xenophon : et illi quos nominavi, sanctus in primis Chrysostomus e graecis, ex latinis sanctus Augustinus, Hieronymus, et Ambrosius, et ille qui libros sancti Augustini in ordinem visus est
redigere, et quem laudare satis nequimus, sanctus Thomas. To.
stadum illum episcopum Abulensem, qui multitudine librorum sanctum Augustinum visus est superasse, non laudare non possumus , et quamquam ex aliorum libris plura congesserit in
suos, quam necesse fuerit, ejus tamen industriam, et immensum laborem, ut etiam Hugonis Cardinalis, Nicolai Lyrensis, et Dionysii Carthusiani, non probare non possumus; et valde etiam probamus illorum vigilias qui in Commentariis in sacros libros scribendis , et in transferendis sanctis doctoribus graecis in latinam linguam studium ponunt , nam quo minus ingenio indulgent suo , et minorem scribendi voluptatem capiunt , eo magis aliorum commodis servire , et communem
spectare videntur utilitatem , quam solidam laudem non immerito quispiam judicaverit. 33. Et mirum est, Silvi , quod perpauci reperiuntur qui
paucos scripserint libros , et laudem vel mediocrem sint comsecuti. id accidere licet credere, quia Ionga exercitatione ingenium acuitur, et scribendi, ut etiam dicendi facultas comparatur . Brevis libellus Lyrinensis , qua ratione dignoscantur haeretiei , illius scriptoris nomen illustravit: non multi libri aliquorum scriptorum, a quibus plurimos libros conscriptos fuiLse legimus, eorum nomina illustria reddiderunt , ut Polybii, Sallustii, et aliquorum etiam theologorum. Sed haec librorum copia, et scribendi quaedam proclivitas cautionem illam in eisdem libris edendis valde persuadet , cum dissicile sit , ut is qui scribit plurima, interdum eadem non repetat ε, et saepe sui ipsius non sit dissimilis , non contradicat interdum sibi ipsi , quod doctissimis etiam viris contigisse legimus . Et eo major Outio est adhibenda, quoniam hoc nostro saeculo inter script res multo plures jacturam existimationis fecerunt, libros suos in publicum emittentes, quam ullam vel mediocrem laudem
76쪽
sint consecuti. hanc rem comprobare exemplis multis non est necesse, cum notissimum sit, doctiores habitos esse quamplurimos antequam libros ediderint , quam ubi ediderunt; praesem tim inter illos qui jus civile , et canonicum profitentur. Cepit hoc nostrum saeculum ingeniosum satis, et acutum veterum scriptorum satietas , librorum noUorum scelesta, et venenata novitate, qua licet qui a castissimo matris nostrae ecclesiae sanctae gremio divulsi sunt, delectentur ; saeculum tamen ipsum
nostrum, et respublica, ut ita dicam, literaria librorum multitudine obruitur, et offenditur S6. Quartus ille locus , cur scribatur , cautionem in libris edendis docet maxime; nam inter eos qui libros aggrediuntur scribere, scribunt aliqui ut doctrinam patefaciant suam, et inde gloriam consequantur: nonnulli aemulatione, aut livore poetius ducti, ut depressione aliorum crescant, ipsi aliorum exbstimationi detrahunt. quidam scribunt quasi mercatores, ut lucrum inde capiant: aliqui ut hac ratione in hac communi, quotidianaque vita periculis, et aerumnis variis exposita se ipsos Consolentur, et oblectent. Sunt qui laborem suscipiant scrinem di ut amicorum paucorum quorumdam, aut filiorum suorum utilitati consulant ; inter quos numeravimus episcopos qui ad usum clericorum suorum, sive populorum quos suae fidei credidit dominus DetzV aliquid conscripserunt: postremo com signare student monumentis literarum quidam egresios libros ad haereticos convincendos , et ad posteritatem instruendam;
qui omnium judicio laudandi valde sunt, si brevitatem cum
Perspicuitate conjungant, et res serias non cognitas omnibus
in medium afferant, et divulgent ; ut proximo anno fecit RGbertus Bellarminus Societatis Iesii , acerrimo vir judicio, et admirabili doctrina, qui libros Controversiarum edidit. ST. Postremus locus erat , ut diligenter consideraretur ad
quos dirigunt scriptores libros suos. Aliqui ad filios suos scripserunt, ut M. Tullius libros de officiis, Aristoteles Nicommcho libros decem de moribus; opera insignia, quae nisi de rebus praestantissimis, et excellenti ordine scripta fuissent, edenda
non fuerant. exstat libellus sancti Basilii ad fratris sui filios, quomodo legendi sint gentilium libri: item opuscula sancti Am
77쪽
brosii, et aliorum sanctorum ad sorores suas. Ad quorum viro. rum sanctorum imitationem ipse etiam scripseram librum, de quo dixi, de utilitate capienda ex rebus a Venetis gestis ad fratris, et sororis meae filios. Alii ad reges, ad principes, ad Pontifices summos, suos mittunt libros , ut Aristoteles secit, qui ad Alexandrum scripsit, Plutarchus ad Trajanum , sanctus Bernardus ad Eugenium , et quamplurimi hoc saeculo principibus, et regibus suos inscribunt libros, aut ut nominis celebritatem sibi comparent , aut, quod saepius solet accidere , ut suorum laborum praemium aliquod consequantur. Et apud veteres non defuerunt qui hortatorios libros conscripserint ad reges , ut Isocrates , et alii , et sanctus Thomas ad regem Cypri; qui libri si salutaria contineant praecepta , et graviter conscripti sint, utiliter, et cum laude eduntur ad iulorum principum , et regum qui successuri sunt , utilitatem . Ad posteritatem totam conscribi videntur historiae, quae si diligenter, et perspicue scribantur sine ullo suco, ad veritatem testificandam, ad virtutem debitis honoribus extollendam, ad posteritatem instruendam, earum laudanda est editio. 38. Ex his locis hae regulae colligi possunt , ut eautio in edendis libris adhibeatur. haec sit prima: ne quis edat librum qui ea contineat quae ab aliis tractata sint uberius ; suo nomine non vulget libros de argumento aliquo quod dilucidius , et verbis elegantioribus tractatum sit ab aliis: inanis gloriolae arucupandae caussa scriptiones non vulget suas : seipsum, et alios sallens, mercaturam ingenii, et scriptionum suarum ne faciat: quod mediocrem saltem utilitatem christianae reipublicae esse allaturum opus non intelligit, nulla ratione in publicum mittat: non oneret literariam rempublicam libris suis , non obruar praeclara et curiosa ingenia suis nugis solatio scribendi contemtus paucis quibusdam amicis legat sua, non edat , ut ipse feci, qui ab edendis libris valde abhorrui. Quam cautionem et tu adhibuisi, et reipsa visus es probasse; cum enim fertilissimum divino beneficio nactus sis ingenium, et nemo facilius, nec selicius te carmine, et soluta oratione loquatur , et scribat, e improviso etiam incredibili mea, et omnium cum admiratione
paucissima tamen edidisti, Silvi , solida laude ingenii , et din
78쪽
ctrinae eontentus , modestia , humiIitate potius christiana tua fruens . Opus illud ego tuum egregium , varia et excellenti eruditione refertum, ad patresfamilias conscriptum, edendum jussi , quod in omnium manibus Veronae diligenter volvitur, quod in scholis doctrinae chrisianae, audientibus magistris et patribus quamplurimis familias, alta voce legitur. Sy. Pythagoras , et Socrates admirabiles philosophi habiti sunt . ambo, quamquam magistri egregii plurimorum exstiterint, hujus cautionis de qua scribimus , in libris edendis auisitores praecipui exstiterunt . nec literam ullam Socrates Platonis magister , et philosophiae excultor summus reliquit ; nec Pythagorae etiam ullum opus exstat insignet magistrum potius silentii fuisse testatur actiquitas . Sed majus quiddam considerandum censeo. Christus Dei filius, vera sapientia, magistrorum omnium magister verus , qui fecit quae docuit antequam doceret, per totum vitae suae tempus nullum vel minimum
edidicii brum. Ejus vita sanctissima, mores castissimi, ejus e celsa humilitas , eximia mansuetudo , admiranda patientia, excellens caritas, miracula stupenda quae edebat , libri erant amplissimi r ne eloquentiae vi ulla fundatam sanctissimam relugionem Christi, calumniatores perfidi auderent dicere, ut in ea divinam vim inesse cognoscerent homines, eiusdem religi nis, et verae sapientiae auctor Christus libros non edidit. Crux ipsa fuit liber, et cathedra, quae orbem terrae docuit, in qua philosophos omnes qui de moribus longissimos libros conscripserunt, superavit . Qui autem hanc divinam docendi rationem nullos conscribentes libros imitati sunt , ut lancti Apost ii, Martyres, saninis Ioannes Baptista, et sancti Eremitae qua plurimi, qui librum crucis meditantes, virtutum maximarum, sobrietatis, castigationis corporis , et jejunii exempla reliquirunt, suspiciendi sunt, et etiam Iaudandi; orbis enim christiani muti quidam magistri divinitus dati sunt, qui exemplo
6o. Nec tamen quia Christus Dei filius nihil scripsit, ejus veluti scribae sancti Evangelistae , et sancti Apostoli Petrus, et Paullus divino spiritu edocti, nihil esse scribendum censuerunt; nec quia sancti Evangelistae, et Apostoli, quos nominavi, complexi
79쪽
plexi sunt omnia quae ad instituendas animas pertinebant, destitit Dionysius Areopagita , sanctus Cyprianus episcopus et martyr , et alii quamplurimi sancti scriptores, aliquid scribere. Exempla igitur quae attulimus, ad cautionem potius a Lbendam non solum in edendis libris pertinent , sed etiam in conscribendis, quam ad omnes scriptiones tollendas , ut quicumque scribit , intelligat, non tam in scribendo, quam in recte agendo vitam persectam, et solidam laudem esse consti-ι tutam et se multo praestantiores homines exstitisse qui nihil scripserint, et qui Ianctis vitae institutis universum orbem d cuerint , ut innumerabiles sancti viri , sanctae etiam mulieres,
quae rempublicam christianam, humilitatem, robur animi, et constantiam, castitatem, caritatem , et multiplices, ac excellentes virtutes vitae exemplis , martyriis etiam suis docum
6 I. Domesticis ipse exemplis libenter utor et commemora. tione tu rerum Venetarum delectaris valde, quia praecipuo quodam amore diligis rempublicam Venetam. Priscos illos Venetos, qui eximia pietate, et praeclaris virtutibus suis praeclarissimam rempublicam constituerunt primum, deinde sanguine etiam suo propagaverunt , literarum studiis non assimodum deditos fuisse legimus, saeculi illius quo fundata est respublica, infelicitate , Vandalis enim, Gothis, et Longobam dis Italiam vastantibus, quibus temporibus respublica crevit,
studia literarum minime florebant . nobilibus potius mercaturis, et rerum plurimarum usu, gubernandae reipublicae artem
ediscebant pristi Veneti: literarum studiis operam non dabant. Si qui fuerant qui literis delectarentur, erant perpauci. Andreas Dandulus princeps , qui primus inter Venetos insignia
doctoratus accepisse scribitur, cum doctrinae famam esset consecutus, et Venetorum statuta in unum redegisset, ante quadragesimum annum ad principatum ascendit, et studia sua ad communem utilitatem contulit . In eadem familia Fantinus episcopus Patavinus, literarum suit cultor eximius, et plurimos
ante annos Petrus Vrseolus amplissima principatus dignitate relicta, in Aquitaniam in monasterium, tamquam in portum, se recepit, sanctimoniae laude clarus, non mediocris etiam
80쪽
dustrinae , ut illa tempora serebant ; quem nihil scripsisse acicepimus.
6a. Italia Uandalorum, Gothorum , Longobardorum vast tionibus liberata , republica admodum propagata , literae reflorescere coeperunt, egregios quosdam viros patria nostra tulit . in familia Iustiniana Bernardum, et Laurentium , alterum historiarum scriptorem egregium , alterum beatum nuncupatum , qui libros pulcherrimos immortalitate dignissimos con scripsit: nuper etiam ex eadem familia, annales Petrus composuit. Duo etiam exstiterunt ex Marcella familia, Christ phorus, et Petrus ; alter eruditione vatia plenum librum edudit, alter res gestas principum mira perspicuitate, et brevit te collegit. Et Donati duo satis nobiles scriptores floruerunt
quorum alter epitomem rerum Venetarum composuit, alter
multo doctior, graecis , latinisque literis eruditus valde, qui apologiam scripsit dissicillimis reipublicae temporibus adversus calumniatores Venetae reipublicae, et Alexandri Aphrodisiensis breves libros, sed egregios admodum, latinos secit. 63. Et ex familia Barbara quatuor insignes viri exstiterunt, Hermolai duo, quorum alter episcopus fuit Veronensis, quem Ioannes Baptista Egnatius non mediocris eruditionis vir d Etiam admodum virum fuisse testatur; alter, qui Castigationes Plinianas magno labore scripsit , et paraphrasim Themistii in libros quosdam Aristotelis sua magna cum laude in latinum transtulit, cum eiusdem etiam Aristotelis rhetoricae libros tres ad Theodectem floride admodum in latinum transtulisset Et Contarena familia doctos viros tulit, inter quos hi praecipui fuerunt : Gaspar Cardinalis, qui libros egregios scripsit de republica Veneta, de elementis, qui metaphysicam satis dilucude explicavit, in sacra etiam theologia nonnulla reliquit optacula, in quibus quamquam perpauca non satis probata suerint
doctis, et piis viris, inter praecipuos tamen, et excellentes viros aetatis suae commemoratus est Gaspar, et commemorabitur semper. suavissimis moribus praeditus, summa integritate vir, legatus sanctae sedis Apostolicae Bononiae est mortuus. et Petrum Franciscum Contarenum ipse novi: eius, ut dicturnest, consuetudine, dum senatoris iungeretur ossicio, sum vi us ici no .vi
