Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

liberalem quam scribendo percepi Voluptatem , condonabit: permittet facile post tot scriptiones meas ut nihil scribam amplius . Tu , Silvi optime, non solum scriptionum mearum, seci etiam omnium etcstimator egregie , ad me scribes quid de hoc naco libello sentias; quem scripsit hiemalibus noctibus, Vmhementissimis et asperrimis frigoribus , ac si tecum loquerer Romae, leniens desiderium tui , quod vix in hac absentia mea

ab Urbe sero . in variis , et magnis pastoralis muneris occupation bus dictatum est, totum sere ante lucem. 8o. Et necessario a me hac de re scribendum duxi , quia plurimi, tu etiam siepe hortatus es , ut libros omnes quos innaca vita conscripserim , in unum volumen redigendos cur, rem . hortati sunt etiam alii qui meas: visii sunt. admirari nugas , ut antequam ex hac Vita migrarem , illos permitterem edendos ; quos tantum abest ut imprimi sim permissurus , ut quantum in me est, Vivens prohibeam ne ubi etiam postremum diem obiero , umquam edantur . Sint in manu bus gentilium meorum, et aliquorum Venetorum consanguianeorum , et assinium nostrorum : illi gentilis , consanguinei, aut astinis sui industria, et hortationibus ad bonarum artium sudia excitentur: amici mei legant, quasi mecum loquantur, si pro sua humanitate interdum libuerit. obrui meis scripti nibus rempublicam literariam non est necesse . hujusmodi j dicium sero de libris meis, hanc ob caussam tam longum lubrum scripsi : cautionem omnino in meis libris edendis huju L. modi adhibendam censeo, ut denuo edantur illi, si opus sit, qui editi sunt, ad utilitatem ecclesiae, praesertim Veronensis ', reliqui omnino non edantur.

FINIS.

92쪽

S. R. L. CARDINALIS

VERONENSIS ECCLESIAE

ADMINISTRATORIS

VITA .

AUGUSTINO VALERIO

CONSCRIPTA.

94쪽

BER NARDO

ABBATI PETRUS VALERIUS.

E RTIO episcopatus Veronensis sui anno AVM sinus Valerius, qui viginti fere pos annos p soralis sui muneris a Gregorio XIII. Pontifice Maximo et optimo Cardinalis es factas, vitam Bernardi Naugeris Cardinatis, avuncuti, et praedecessoris sui ,scripsit. Latuit comment riolus hic, qui res a Ber nardo rasas breυuer, et dilucide emplicatas continet , inrer scriptiones suas non paucas usque in hune diem . Non esse adhibιtam eam qua oportuerat , aetigemriam in viri prasanissimi, et de se optime meriti rebus praeclare gesti narrandis, dicere saepe consuevit idem quem nominavi, episcopus , ei Cardinalis nos er : nihilominus cum commensari tum quo vita avunculi sui exprimitur, legisset, quadam etiam addidi fel superioribus mensibus , mihi posulanti tandem eon. cessit ut ederetur ad hune usum , ut egrenam optimi senatoris formam expressam in tota sua vita, cum rempubticam admini' vit Bernardus, Venetι senatores 1ntuerentur: episcopi etiam, et Cardinales , si in eorum manus lucubratio hae inciderat, ad variarum , et illustrium virtutum quibus ipse claruit , imitationem incuarentur. Precibus meis mittendum tιbi hujusmodi opusculum censuis Cardinatis , ut domesico exemplo Naugeria familia, quam, memor lectissima femina matris suae, unice diligit, ad eamdem imitationem excitaretur ; tu in prιmis, qui prasam rissimi senatoris , et Cardinalis amplissimi es nepos . Porro Iustidem

95쪽

idem Cardinalis patruus meus , ut quaedam exemplaria Abelli

hujus, quo vita avi tui , cujus nomen etiam refers , explicata es graviter , et eleganter , ut opinor , ad te milier Iur. Horum exemplaria duo mandavit ut dares Seba siano Venerio con sanguineo no ro, doctrina, et virtutibus variis orna viro, ad quem esium valde pertinet hIc libelius, rem Card natis Nauia gerius ipsius fuerit etiam avus , ut pote qui ex Laura, femina virtutibus pluribus clara, es natus . jussit etiam Et communices hanc eamdem scriptionem consanguineis suis In Nangeria familia natis , tuis et Iam amicis . Vse autem egi grarias benignis mo Cardinali, ut pulcherrimo , et valde, ut arbitror, pretioso dono tibi utititatem aliquam, voluptatem etiam maximam asser-

rem, et amori in te meo, qui plane fratcrnus es, fatisfacerem ;dediti enim fuimus in eadem academia Patavina iisdem philos phiae, et theologia studiis , et cum insignia doctoratus accepises m rheologorum collegio, ostendisi tu, ut omnes qui aderamus commemorare soliti humus, non solum doctrinam egregiam, sed etiam admirabilem dicendi facund/am, et avitam plane eloquentiam . Erit haec ima scriptio perpetuum te momum Cardinalis erga avunculum suum observantiae , et grati animi a testabitur etiam fraternum, de quo Hxi , et singularem amorem erga te meum. Vale, Eernaris optime, et perge ad domesicas virtutes imitandas, et me, ut facis, ama .

96쪽

S. R. E. CARDINALIS

AVGVSTINO VALERIO

CONSCRIPTA.

Arus est Bernardus Venetiis in parricia Naugeriorum familia, in qua multi boni cives , et de Republica Veneta optime meriti fuerunt , inter quos ipse nominatare consueverat Ioannem Naugerium, qui pro patriae libertate, et dignitate fortiter pugnaverat, et alacriter etiam occubum rat. Patrem habuit Ioannem Aloysium, virum innocentissimum, et Optimum tanatorem . Summa parentum , et magistrorum diligentia est educatus, cum ei in puerili disciplina majorum suorum virtures proponerentur, quas ita est imitatus , ut familiae suae decus et ornamentum addiderit . Puer memoria praestitit ita, ut sex, aut etiam octo libros Aeneidos, sicut edidicerat , parri recitaret , et orationes longissimas M. Tullii in schola memoriter pronuntiaret . Natus videbatur ad eloquentiam , et I main

97쪽

magnam puer in eo genere laudis spem afferebat . Ioannes Aloysius pater etsi advocator communis erat , et in amplis magistratibus reipublicae operam navabat, nihil tamen habebat antiquius quam ut filium institueret, et excitaret quotidie ad res maximas cogitandas, et imitandum illum qui vivebat magna cum laude, Andream gentilem suum. Et quamvis senator bonus non amplum haberet patrimonium , in educando tamen, et in instituendo filio nulli sumtui parcebat: in comparanda copia librorum , in remunerandis magistris ne ditissimis quidem totius civitatis hominibus cedebat. Habuit filios tres, Franciscum, qui admodum adolescens est mortuus, hunc Ber- nardum, et Hieronymum, et filiam unam, quam dum magistratum gereret in Cypro insula, moriens testamento filiorum suorum fidei commendavit, quam fidem ipsi non sesellerunt; nam non multo post tempore eam Beriuccio Valerio nobili Veneto, Viro ingenio acri, qui aliquo in numero in Republica videbatur futurus, in matrimonium collocarunt. Sed omnem

spem Ioannes Aloysius videbatur posuisse in uno Bernardo, i Llum praecipuo quodam amore diligebat, fovebat illius ingenium, ad illum audiendum , dum recitaret aliquid, aut cum aequalibus disputaret, non accedebat ipse solus, sed praestanticsmos senatores secum multos adducebat, in hoc existimati nem ponens, et divitias, si filium suum moribus, et doctrina

praestantem ad ornamenta, et commoda reipublicae institueret. Hanc rem commemorare solebat Philippus Stridonius , qui sub Stephano Plaetonio bono grammatico Bernardi condiscipulus fuit, cum quo etsi contendebat ingenio, et exercitatione, atque etiam literis, cum esset major natu , illum tamen illa etiam aetate se admirari solitum dicere consuevit, et Ioannis Aloysii patris maximam caritatem in filium saepissime Iaudare numquam desiit. In adolescente , aut Puero potius , alacres, et ingentes spiritus cernebantur et magna videbatur cogitare ,

gloriam sibi proponere, regnare quasi inter aequales videbatur velle, ita si quid pecuniae haberet, libenter pro omnibus, cum opus esset , dependebat, quasi ipse omnium esset ditissimus.

Erat corporis statura minime procera, non tamen exigua, Crataspectu valde amabili, elucebat gravitas in vultu , Oculi, qui

sunt Dis ligod by Cooste

98쪽

sunt principes in pronuntiatione, omnium benevolentiam sibi conciliabant, et trahebant singulos cum quibus loquebatur, in quam vellet sententiam . abundabat ejus ins orporis temperatura sanguis permixtus bile, non tamen atra, qua miXtione fiebat ut facile apprehenderet omnia, et quae semel apprehendisset semper retineret , ita ut, quod raro solet contingere, cum excellenti ingenio conjungeretur memoria quaedam admirabilis, ut omnia quae aut ex libris didicisset, aut a viris doctis audivisset, semper haberet in promtu, et ad ea quae proponebantur , accommodaret. Patre in Cyprum insulam a senatu misso ad inspiciendas magistratuum omnium qui eo tempore in insula erant , rationes, Bernardus qui jam decimum octavum annum attigerat, patrem magnis precibus exoravit, ut quo tempore ipse abesset a republica, sibi liceret Patavium in nobilissimam illam academiam ad optimas disciplinas percipiendas se conserre : nullo in loco se melius, et honestius posse adolescentiam suam traducere, polliceri se studio, et diligentia effecturum ut eum filii voluntati obsecutum esse, et in ejus disciplinam sumtus fecisse non poeniteret. Hortabatur consanguineum suum Andreas Naugerius , qui paterno amore Bernardum tamquam heredem suae gloriae , et Eum qui ornamentum familiae esset allaturus, mirifice diligebat, ut filio non deesset; rogabant omnes Ioannis Aloysii pro-Pinqui , et amici, ut nascentem gloriam, ad quam filius videbatur natus, minime retardarer Itaque vir bonus, et filii Iam dis cupidissimus, quidquid habebat patrimonii, id totum Beri nardo tradidit, quo et librorum copiam sibi parare posset, et in studiis commodius versari . Itaque Patavium venit Bernamdus ante vigesimum annum , quo in gymnasio tantum prosmcit in liberalibus disciplinis, ad tantamque laudem pervenit,

ut sua aetate nemo magis laudareturr tantos progressus secit in orationibus scribendis , atque etiam in carminibus, ut non

deessent qui illum cum Andrea gentili suo, qui ad maximam laudem utroque in genere pervenerat, conferrent. Philosin phiae studiis operam dedit docentibus M. Antonio Genua P, lavino, atque etiam Vincentio Madio Brixiano . uterque magnus philosophus est habitus . Patavinus acumine videbatur I a Pra

99쪽

praestare, et gravitate quadam philosophica in interpretandi Aristotelis libris: alter sortasse Aristotelis sensia fidelius , et diligentius exprimebat . utrumque est secutus. Iis magistris in philosophiae studiis tantam diligentiam posuit , quanta satis esset ad alendam eloquentiam, et ad administrandam rempublicam in qua erat natus. Inanibus , et ambitiosis disputationi bus, quae sine magna ostentatione haberi non possunt, non

delectabatur e fontibus philosophiam hauriendam putabat, graeca cum latinis conjungens: esse potius philosophus bonus, quam haberi acutus studebat: non probabat depravatum illum morem qui percrebuit in scholis, ut tantum tempus ponatur in abstrusis, et inutilibus quaestionibus tractandis, ut vel minima pars librorum Aristotelis explicetur: scripsisse admirabilem illum virum putabat, ut sui libri studiose legerentur: non posse aliquem ejus librorum partem recte intelligere qui multa

non nosset ex eodem scriptore: neminem esse meliorem interpretem Aristotelis, quam ipsummet ; quamobrem legendos saepe diligenter ejus libros, et scripta Platonis, Xenophontis, Isocratis, Plutarchi, et aliorum egregios enim illos viros se mutua quasi opera interpretari aliud agentes judicabat ; et prudenter sane. Illos libros ab Aristotele conscriptos qui in sch lis explicari non solent, habebat ipse in manibus, ut sunt libride moribus, non solum ad Nicomachum, sed etiam ad Eudemum, atque ii qui magna moralia inscribuntur. Usus est cum esset Patavii , consuetudine, et familiaritate Petri Francisci Contarent, qui deinde suit Venetus patriarcha, Dominici Mauroceni doctissimi viri, Danielis Barbari viri admodum eruditi, qui praeclaros libros edidit, et coadjutor Aquilejensis est mortuus , optimorum adolescentium qui eo in gymnasio ingenio et doctrina floruerunt, et Speronis Patavini viri acerrimi judicii, et multiplicis doctrinae, quibuscum conjunctissime vixit, eosque in omni vita plurimi fecit. Speron, quo nemo sortasse illo tempore de aliis judicare melius poterat, tam multa, et tam praeclara de Bernardi eloquentia, judicio , et

suavissimis moribus dicere solebat, ut nec amabiliorem, nec praestantiorem civem Venetiis natum sua tempestate quemquam putaret . Narrabat interdum convenisse eos de quibus est di-

100쪽

CARDINALIS VITA. 69

istum, et alios quosdam, et cum probitatem hilaritate condiendam esse, honestatemque cum liberali voluptate conjungendam

dicerent, ex tempore ante coenam, aut etiam postquam coenatum esset , haberi solitos sermones tam lepidos, tam elegantes, tanta cum gravitate a Naugerio, qui minor natu erat, ut motu corporis, et gestu , mirabilique demum actione expressam ejus orationem omnes admirarentur, et magnum oratorem suturum judicarent. Dum Patavii studiis doctrinae operam daret, et ad gloriam magnis laboribus contenderet , CG ce de patris obitu literae asteruntur. adolescens in cursu studiorum optimorum sine tanto patrimonio quantum satis esse posset ad commode vitam ducendam, cum altero fratre, et una sorore, intermissis studiis ad rem familiarem cogitur animum adjicere. Multa, et gravissima incommoda Bernardo, et toti domui attulit patris acerba et immatura mors; nondum enim quinquagesimum nonum annum attigerat , cum in C pro insula illius caeli intemperie, et laboribus magnis quos in magistratu suo obeundo susceperat , excestit e vita . Patrem amiserat eo tempore quo magna commoda , et ornamenta sibi, ct familiae strae erat allaturus; quo soror etiam ejus Lincia eo magis indigebat , eam tamen ipse jacturam constanti animo tulit, et in patriam rediit hanc praecipue ob caussam, ut sororem, cui maximum luctum attulerat patris mors, comsolaretur , ejusque nuptiis provideret, quod et praestitit cum tanta dore quanti non fuit aestimatum patrimonium 'quod ipsi reliquum erat; quam ob fraternam caritatem , Vel p tius pietatem paternam, valde laudatus est. Non deerant qui hortarentur hominem praestanti ingenio, praeclaro judicio, a que naturae muneribus omnibus quae ad dicendum requirumtur, Ornatum, cui adhuc ob aetatem duos enim et viginti tantum annos natus erat ad rempublicam non patebat ad tus, ut caussas ageret e natus ad eloquentiam , facultatem ibilam conferret ad utilitates hominum, et patrimonium valde tenue, Ut praestantes multi viri fecerunt, augeret e non desinturos ei tandem honores in republica maximos. id consilium ipse minime probavit, quamquam reprehendere nulla ratione Posset. Ita a natura erat sormatus ad res maximas, ita verae

SEARCH

MENU NAVIGATION