Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I IO

Nam ea videtur etiam mns D sse illorum quI bona Da Dgaνknt pec Iesiae thr Episcopus) praesidi i , ut frialisei mun cip/όμν egenis portas quam externis , ea ex rentur . Petrus Barro citis , de quo supra quoque a nobis facta est niantio , diligen- γ hoe smabat , mallebatque Patavinis egenis opem ferre ex orieopatus re Iitibus , quam Venetia eo angulaeis suis quod diceret, eam vis agrorum, vIIIarumque te samentis a Patavinis eἰυιόus episcopo letatam esse ea mente ne quilibet coniecto νι faelis potes qvio Patavinorum inopum necessitati ex his opibus obveniretur.

Iacobus Philippus Thomasinus de Patavino Gymnasio pag. 397.

Barro eius ex Bel nensi ad hane Melesiam translatur ost anno I 8 g. vis λει mus , vitae prositate , et nimis celebeνγ.mvis . Seγῖ la de heiae moriendi ratione l. r. de consolatione l. 3. hymnos, et epistolas ad diversos.

Iacobus Salomonius Inscriptionum Vrbis Patavinae pag. 32.

Idem pag. Sav.

Idem pag. Iar.

Aulam ubi eandidatis laureae insignia tradaniis, Petrus Barrocius exstruxit.

142쪽

I I I

PETRI BARROCII

PATRICII VENETI

VICENTINO,

eorum qui iura Patavii dicunt Rectore , eum in magi arus e Civitis et Pontificii juris insignibus donaretur,

V M tantum virorum clarissimorum lentium in me conversum video, Patres, non possum quin timeam, et rΟ-tus pariter contremiscam . Nam hujus in quo antehac fui numquam, loci amplitudo, ac dignitas, et rei de qua di. cturus sum magnitudo , atque praestamria, ejusmodi sunt , ut non me modo, qui a gymnasio, et umbra, atque pumrili exercitatione nunc primum in pulverem campumque descendi , sed optimos quosque , et in dicendi. arte exercitatissimos oratores merito deterrere possint. Quis enim , cum sibi de Francisci Scledi, Rectoris nostri , viri omni virtutis gen re ornatissimi laudibus in hoc hominum doctissimorum coetu dicendum esse intelligat , non maxime timeat ne cum apte atque accurate plurima dixerit, et plura praetermisisse, et haec

ipsa

143쪽

ipsa quae dixerit, non pro loci dignitate dixisse videatur e Et

apte quidem atque accurate plurima dicere nec mearum virium est , nec aetatis : nedum omnia pro loci dignitate complecti. Sed unum me plane respirare facit, ac recreat, quod iussu vestro hanc me provinciam suscepisse intelligo , qui Umnetiis cum essem , et rhetoricae apud Petrum Par leonem Ariminensem, virum doctissimum, atque integerrimum , operam darem, literis in hanc urbem vestris accersitus sum, ut etiam

si vel dignitati loci , vel rei magnitudini , vel quod sentio quam sit dissicile exspectationi vestrae minus aliquantulum si,

tisse ero , numquam tamen obtemperasse me Vobis aut pudeat, aut poeniteat . Accedit ad haec omnium vestrum tum

singularis humanitas, quae studiosorum juvenum animos et prurienter audiendo, et interdum etiam si quid non ineptissime dixerint γ plusquam mediocriter laudando ad studia capessem da exacuit : tum vero incredibilis illa in Franciscum Scledum benivolentia , quae de ipsius laudibus disserentes uti summo

semper silentio audirentur , effecit . quae sic a me timorem omnem depellunt, ut contraria quam paullo ante ratione, V reri incipiam ne, quod aetati aut doctrinae nostrae non convenit , alicui vestrum audaculus videar . Dicam ergo ex multis

ac magnis rebus quae de viro praestantissimo dici possunt, duas non amplius, sicuti natura se osserunt: genus viri, et Virumstit cum nobilissimis parentibus genitum intellexerimus , quantum eos gloria superaverit , deinceps intelligamus . Trissin rum familia , unde Francisci nostri mater, si quo rempore Uim Centiam commigravit , sumsisset initium , merito antiquissima iudicari posset, utpote quae ab Othonis usque primi eo nomine Imperatoris in Italiam adventu principium duceret . Sed Cum multis ante annis inter primas Germaniae familias sortunae bonis , et hominum multitudine , et virtutum praestantia fuerit, non tam antiquitatem , quae si nihil aliud insAiciatur Plerumque etiam contemtui esse potest , quam eas quae ant,quitatis caussa sunt , res sortiter atque industrie gestas praedicari oportet. Nam, ut familiae ab uno saepe qui suos ipse majores aliquo virtutis genere antecellat, incipiunt, semper, nisi

ab his qui ex eo sunt nati virtute serventur , intereunt ; sc

144쪽

O R A T I o . I. - - II 3Tristinorum domus , quae inter primas non urbis unius , sed gentis nobilissimae, atque populosissimae familias diutissime Boia ruit, primasque in omni virtutum genere partes habuerit, necesse est . Id vero vel ex hoc uno probari potest , quod cum

Berengario , qui tyrannidem Italiae occupaverat , urbem Romam Ioannis adulterini Pontificis dominatione oppressam , et omnes circa regiones igne, ferroque vastante; ecclesiae Romanae Cardinales Othonis Saxonum ducis , qui ea tempestate toti Germaniae imperabat, auxilium implorassent, Otho contra Berengarium ducturus exercitum , duos e familia Tristina viros delegit , Meliorantium , et Panens accum , quos fide, prudentia, fortitudine, quoniam ceteris praestare sciebat, tantae rei peragendae socios, consilliores, adjutores haberet . Expem tus erat magnanimus vir eorum industriam , haud scio an in ea potissimum tempora reservatam , nihilque in tanto exemcitu agi volebat quod non his auctoribus ageretur . MLrum dictu i disciplinis quas liberales vocamus , omnibus insudaverant , atque ita insudaverant , ut non frustra laborasse illos palam esset , et tum ea erant rei militaris scientia, ut nonnisi soli et ab ineunte aetate operam dedisse videremtur . Proposuisses laborem , numquam fessos esse dixissese supervenissent pericula ; sortitudinem admiratus fuisses et cum celeritate aliquid agi oportuisset , nox celeres , sed celeritatem ipsam esse jurasses . Interim vero non eos umquam ad querelas magnitudo laboris, non avaritia ad rapinas , non ad ignaviam successus rerum , sed pervincendi studium ad victoriam, liberalitas ad munificentiam, fortunae inconstantia ad sollicitudinem traxit. denique , ut semel dicam , nihil umquam aggressi sunt in quo aut virtus industriae, aut industria virtuti, aut virtuti et industriae sortuna desuerit . Quo factum est , ut quacumque ducere exercitum libuisset , vel in deditionem umbes reciperent , vel parvis copiis ingentem hostium multitudinem superarent. tandemque deleto cum omni exercitu Berem

gario , pace Italiae restituta , Ioanne pontificatu se se abdicare compulso , Leo nominis hujus octavus , qui per id tempus

creatus est Pontifex , Othonem conclamantibus lana voce R. manis, et prae nimia laetitia exsultantibus, Romanorum Imper,

145쪽

orem creavit . nam Caroli illius genus sub quo a Craec is in Gallos translatum Christiani orbis imperium suerat, cui etiam ob insignem virtutem Magno cognomentum filii , Arnulphi

morte desecerat. Ita cum victorem exercitum , et pro Saxonum Duce , Romanum Imperatorem Vincentiam reduxissent,

rebus jam in tranquillo collocatis , ibi domicilium habere sor lassis , ut Imperatoris in Germaniam profecturi partibus , si quid accidisset novi, auxilio forent, ab imperatore sunt jussi,

et honoris ac virtutis gratia in ordinem equestrem recepti, valle pulcherrima , et seracissima , quam de familiae nomine postea dixere Tri eam, ab eo donati sunt, annis abhinc su-ζra quingentos. Vincentiam itaque ex eo tempore patriam h uere Dei optimi Maximi voluntate quadam , ut quorum opera Imperatoris exercitus vincere didicisset , urbem a victo ria dictam incolerent. In ea igitur , ut victores decebat vuctoriam quippe sequitur dignitas semper cum dignitate , a que amplitudine , et clariismorum equestris ordinis quasi per manus traditi virorum multitudine floruerunt , non turpi quopiam quaestu , uti solent plerique majorum gloriae detrahentes, sed summo vitae splendore clariorem in dies familiam faciem tes r inter quos praecipuum Heldericus nomen adeptus est. Eum Zuphredus ut tempore sequitur, sic virtute praecedit, de

quo melius est nihil dicere , quam pauca loqui . Nam cum temporis hujus angustia absolvere semel coeptum de nobilissimo viro sermonem non sinat, et non absolvere egregiae viri

ti forsitan injuriosum sit , ita demum utriusque rationem habiturum me spero, si integrum in aliud tempus sermonem distulero. Quid vero de Bonifacio dicam e qui quod bona semper facere consuesset, merito dici Bonifacius putabatur. Quid de Antonio e cujus ea semper suit in dicendo facundia, ut a plerisque Antonius ille crederetur quem in libris de oratore cum Crasso disputasse, Cicero auctor est. Quid de Nicolao ecui tanta semper fuit in pauperes liberalitas , ut divi Nicolai mores ad unguem expressisse diceretur . Quid de Ludovico equem ea vitae integritate fuisse accepimus , eo rei familiaris splendore, ut divo Ludovico sanctitatem et regnum simul abstulitεe videretur. Hae sunt laudes, hae sunt virtutes, haec quae

4 ad Diqitirco by Corale

146쪽

ad veram pertineant gloriam . Honores nostros ex majorum

gloria habere originem pulchrum est , sed ita , si nec ipsi ab

eis ullo vitio degeneremus, et nostra virtute majorem insuper in dies illam reddamus: alioquin onerat nos majorum gloria, dum honorat, et non tam pulchrum est avorum laudibus illinstrari, quam longe turpius vel ad eam gloriam nihil addidisse, cum praesertim inventis addere facillimum sit, vel, quod multo certe deterius est , etiam detraxisse. Equidem , ut de his loquar quos paullo ante commemoravi , tanta eos fuisse comperio in omni virtutis genere excellentia, ut familiarum nobilissimarum singuli merito auctores esse potuerint . Iam vero equestrem ordinem, ex quo et lumen illud eloquentiae Cicero, et alii complures egregia fama viri fuisse leguntur, cujus Tri sinorum domus, ex quo Vincentiam coepit incolere, nullo non tempore insignem aliquem habuit virum ; cum antea nobilit, iis multum habuisse certum est, tum nostra aetate in primis. Nam veteribus quidem hujus ordinis viris , decurionibus cita temperare mos suit, nostris vero juberet illis annulorum tantum aureorum jus erat, his torquium, vestium, et calcarium; nam annulorum quidem , quod eis promiscue omnes utantur,osus in pretio esse desivite illis rempublicam armis, et cffitis

sui periculo defendendi officium suit, quod cum militibus mi. lites autem hi proprie dicebantur qui pedibus militabant

commune fuit, his eamdem rempublicam etiam consiliis, opubus, auctoritate tutandi est munus , quod cum imperatoribus habent commune: denique illi multi suerunt , ut vel ipso ni mero contemtui esse possent, hi pauci, ut ipsa etiam raritate

ceteris admirationi sint. neque vero equites esse temere omnibus licet , sed his tantum qui vel de republica optime meriti sunt, vel certe de plurimis ; quod Trissinae genti semper comtigisse, ut non dicam ex annalibus , saltem ex continuatis in hanc usque diem equestris dignationis honoribus, liquet. Age Vero, quando Francisci nostri matrem unde orta sit diximus, ad patris familiam transeamus, et duarum inter se nobilissimarum gentium de gloria , et virtute certamen egregium videamuS. Tria sunt quae Triginae genti in primis honorifica esse docuimus; antiquitas generis , vallis feracissimae quam de suo no- P a mu

147쪽

mine vocaverunt donatio , et equestris ordinis claritas . tria item quae de Scledorum familia dichiri sumus ; antiquitas generis , agri quem de suo ipsi nomine vocaverunt principatus, et jurisconsultorum multitudo . Sed in antiquitate generis est, quod utraque superiorem se putet ; Scledis cum Uincentiae urbis exordio familiam suam coepisse dicentibus: Tristianis vero et ante Uincentiam conditam , suam fulsi r asserentibus . ita utraque antiquior altera est , illa apud Germanos,

haec Vincentiae sed patrii soli una se indigenam esse contendit, alia plane advenam aliquando fuisse non negat . In agro quoque quem de nomine suo dixerunt, est quod utraque majorem se judicet. illa , quod ab Imperatore honoris ac virtutis gratia tam praestanti donata sit munere: haec , quod principatum semper habuisse satius est quam habere coepisse ; id enim non nisi ob egregiam gentis virtutem contingere aut solere, aut posse. Porro in equestri et iureconsultorum ordine, cum neque illa jureconsultis, neque ista equestris ordinis viris abundet, suum quaeque ordinem magni facere nititur ; illa , quod inter arma silere soleant leges : haec, quod ad arcendam vel ulciscendam injuriam arma jubeat capi. illa, quod armis propagentur imperia: haec, quod parta legibus conserventur. illa denique, quod in bello majori sit usui: haec, quod in pace, cujus gratia ipsa etiam bella geruntur, emolumento ampliori. Diceremus nos sorte in hac amicissimarum familiarum contrinversia sententiam nostram , sed studia quibus vel ab ineunte aetate operam dedimus , vel in praesentia daturi sumus , nos in suspicionem adducunt, ut pro studiosis ac literatis viris sentire potius judicemur . quod etiam si faceremus , ignosci nobis, ut putamus, deberet, quia, cui se rei dicavit, de ea sere quisque sentire optime consuevit. Vtemur ergo Palaemonis illius Virgiliani sententia, et dicemus:

Non nostrum inter vos tantas componere lites .

Quamquam quid ego lites dico e coneordiam dicere debui

sem; neque enim quidquid in certamen deducitur , continuo censeri lis debet: sed quemadmodum qui se mutuo diligunt, quo pluribus amoris ac benivolentiae argumentis inter se cem tant, hoc se amplius diligunt; durare quippe vix amor potest, cujus Disitiroo by Cooste

148쪽

ORATIO I. II

cujus non ultro citroque aliquis fructus exsistat; ita qui vel de antiquitate familiae, vel de agri principatu, vel de sui ordinis dignitate contendunt , ut plus ab se illis cum quibus contendunt , honoris esse percupiant , concordes sunt; non enim suam, sed eorum cum quibus certant, gloriam quaerunt. Quamobrem bona venia tua, Tristinorum domus, quando deScledorum antiquitate, et agri principatu pauca ista tractavi, dicere de jureconsultis deinceps aggrediar; non quidem omnibus , ne me auditorum patientia forsitan quispiam abuti putet, sed illis dumtaxat qui vel in praesentia superstites s uni, vel non multo ante fuerunt. inter quos primo se mihi loco offert Vincentius, qui tantum bonarum artium studio, atque doctrina profecit, ut cum adhuc iuri civili dans operam, discipulis annumerari mallet, doctissimorum quorumcumque judicio inter doctores esse cogeretur. Hunc sequitur Matthaeus,

qui ejusmodi genti splendorem adjecit, ut facile dictu non sit quam brevi tempore totam serme Italiam Scledorum fama percurrerit. Quid Pasius illest quem Galbae jurisconsulto saepius et collatum , et antelatum audivimus. Quid Vincentius Francisci nostri avus e cujus ea erat et probitatis, et doctrinae opinio, ut Mediolanensium duci, qui tum urbis Vincentiae potiebatur, familiarior fuerit nemor cujus, cum quid agendum foret, consilium veluti oraculum Dei, et expetebatur, et ipsis rerum eventis utile honestumque probabatur. Missus est albquando legatus ad Martinum Pontificem Maximum, ob rem grandem, arduam , perdissicilem , quam ceteri plane , quod impetrari non posse arbitrarentur , detrectabant . Eam ipse homini homo tantum praestat ut parvam, ut humilem, ut facillimam impetravit , idque tanta celeritate, ut pervenisse ad Pontificem eum, et omnia ex sententia gessisse, unus idemque tabellarius nuntiaret . Ingenium hominis requirist nihil acutius: doctrinam poscis e nihil eruditius: prudentiam petis enihil circumspectius: eloquentiam quaeris e nihil disertius . a que, ut semel dicam , quae virtutes singulae unicuique pluLquam mediocri ornamento fuissent, eas ipse omnes unus Perinquam egregias acquisierat. Extollat mihi nunc majores nostros antiquitas , et veneratione quadam temporis anteacti inflata,

149쪽

neminem hae aetate similem inveniri assirmet; cum ex una tantum familia tot egregia fama jureconsulti claruerint , cum unum virum tot simul ornatum virtutibus viderint. Equidem Sextum Caecilium jureconsultum flaisse intelligo, caussam egisse aliquando non intelligo : Scaevolam legum apprime peri. tum , numquam tamen descendisse in sorum; sed Uincentium Scledum, praeter acutissimum ingenium , praeter prudentiam

singularem, praeter multas et magnas virtutes, ita in utroque genere versatum, ut sua aetate omnium oratorum juretonsul.

tissimus, et jureconsultorum eloquenti ssimus haberetur . Alius porro ejusdem nominis vir est Francisci nostri patruus , quem ob egregiam cum juris utriusque scientiam , tum vero probitatem , Veronensis praetor vicarium sibi accivit, et ubi dissic Ilus quippiam incidit, non assessorem modo, verum et colle. gam. cujus tanta est in dicendo jure moderatio , ut quam tum ex Veronensibus qui studiorum caussa istic sunt , intellugere potui in ea urbe nemo sit prorsus qui non perpetuum illi optet magistratum eum. Res dimi mira, sed mirabilior factu, cum in maximis quibusque civitatibus maximus itidem semper facinorosorum hominum numerus sit , quos simul ut boni fiant , simul uti bonis ne noceant , puniri quotidie necesse est , ita te gerere, ut ne illis quidem quos die noctinque persequaris, odiosus exfstas; quandoquidem ipsi etiam rei

inter acerbissimos cruciatus atque tormenta , pejora se merutos fateantur, et ubi quid remissius agitur , clementiam itiducis laudent , ubi vero intensius , semetipsos ultro incusent .

Hoc autem vicariorum munus Ut paci populorum necessarium, sic eis a quibus geritur, honorificentissimum est. nam et patribus his qui regendis urbibus senatusconsulto praeficiuntur, pari est auctoritate sere; et cum nihil illi absque horum consilio gerant , juris dicendi summam, quae apud eos est nomine, re ipsa vicarius potius vindieat . Quo in munere Ioannes Francisci nostri pater, ipse quoque jureconsultus egregius , dignitatis et auctoritatis apud patricios nostros plurimum est assecutus. Nam bis Tarvi sit, bis Forojulii, semel atque limrum Veronae , semel Patavii , amplissimi territorii civitatibus, vicarium gessit; ea integritate atque justitia , ut nullum umquam Diuitir Corale

150쪽

quam verbum, nedum opprobrium, quod viri famam violaret, exauditum sit. Magnum probitatis ac justitiae argumentum, in eo praesertim qui in jure sententiaque dicenda multos o jurget , coerceat , notet, saepeque capitis damnet. Nosti tu, praetor iustissime, dissicultatem rei ; nam etsi pro justitia et si natus dignitate , prudentissime ac sapientissime omnia geras, experiris tamen quotidie , vix comprimi eorum linguas posse qui male mulctati cum fuerint, auctorem mali, quem justum negare non possunt quod fere alienae quam suae quisque do

mui justitiam malit si possunt, veris, sin id minus licet, fal

sis criminationibus insectantur. Nosti tu quoque, praefecte magnanime, quam sit res ardua , in summo imperio cunctis p riter morem gessisse , qui si bonis obsequaris , quod juste judicas, malis ob hanc ipsam caussam gerere morem vix possis. Quamobrem Ioanni Scledo, cum utrumque seu felicitate , sive quod potius credo naturali quadam rerum gerendarum peritia , consecutus fuerit, laus jure optimo singularis debetur .. Longum esset enumerare , qua fide , constantia , sortitudine fuerit; quali prudentia, affabilitate, solertia usus sit; quo pacto severitatem clementia, clementiam severitate miscuerit; quam in reperiendo consilio acutus et celer , in componendo gravis et vehemens , in conficiendo fortis et magnanimus fuerit , ut neque minis umquam a severitate justitiae deturbatus si , neque precibus ad misericordiam motus . Plena sunt omnia rerum ab eo integre ac sapienter gestarum . testis est Vincentia, quae nobilissimis civibus reserta cum sit, nullo plus hodie homine gloriaturr testes Tamisini, qui tanti in iure dicendo amplissimi viri sententiam faciebant , ut quod ille censuisset, id etiam hi adversum quos censuerat, justum esse comtenderent: testes Forojulienses, qui inter vetustissimas ac veluti per manus traditas factiones , nescio quo regionis infortunio , educati , nullum hactenus vicarium habuerunt quem sic altera civitatis pars coleret , ut altera non odisset e testes Umronenses, qui fama viri laudes praedicante, cum summa de illo omnia concepissent, vicarium praetoris experti, vicisse illum facile exspectationem dixerunt : testes vos omnes , qui eo in hac urbe vicarium praetoris gerente, cum singularem viri justitiam

SEARCH

MENU NAVIGATION