장음표시 사용
161쪽
sissimi antistitis nostri verbis permitto ut docendi facultatem, et cetera jureconsultorum insignia ab his qui tibi uti jure consultus decernerere, auctores fuerunt, inim libebit accipias, ut quomodo annui magistratus principium sibi vindicavit ma ter, eodem modo finem vindicet pater. et quod primo sta tim civilium Institutionum ingressu Iustinianus Imperator ediLserit omnes tua unius cura imperatoriam majestatem non ar mis tantum materni generis decoratam , sed justitia quoque paterni armatam intelligant. ΡΕ
162쪽
cum civili iuri operam darer, PRO
quo dis Ioanni patruo, Fertomensi prius Antistiti, postea Venetia. rum Patriarcha, Venetias venienti obisam cum senator bus, et urbe tota profectus, eum Castellum usque deduxit,
I umquam tempus ullum fuit, Patres, quo in hac urbe audientibus vobis, aut declamando, aut ex tempore multa dictando , aut orando , ingenii quantulumcumque est mei, vel memoriae periculum non invitus secerim, nunc nunc adest prosecto , quando huic omnium vestrum humanitati, ac relgionis venerationi, qua cum saepe antea , tum vel maxime hodierno die, in Ioanne patruo, Bergomen si quondamantistite , in praesentia vero hujus patriarcsa civitatis , excipiendo usi estis, si non parem, mediocrem certe, vel tantulam mihi gratiam reserendam esse intelligo. Neque enim quemadmodum aliis eadem praeditis dignitate illa ei civitatis pars , R a aut Diqiti sed by Cooste
163쪽
aut illa occurrit sed populus sere universus, sed senatorius ordo , sed magistratus omnes, sed ipse dux, sed matres et pueri, atque, ut semel dicam, tota respublica: ut nec ipse majus amoris erga se vestri argumentum perere, nec vos, si huic vestro in eum officio aliquid addere contendatis, quid addi queat invenire polstis. Non me autem latet, complures vestrum, hos consanguinitatis, illos affinitatis, aliquos amicitiae, quosdam patriae , nonnullos religionis, alios pontificatus ei gratia occursuros fuisse; quod consanguineorum, affinium, et amicorum in hac urbe plurimum habeat, et non civis modo, sed senatorii quoque ordinis sit , ac Dei minister, idem- que sacerdotum atque antistitum hujus provinciae, quos patres
vocant, hoc quippe parriarcha significat princeps. Sed
quia non parum releri, officiorum quibus in excipiendo aliquo utimur , publicarne, an privatae sint caussae , hodiernum officium vestrum , quod a benivolentia publica proficiscitur, longe mihi totique Barrociae genti gratius fuit. Et quidem ob eam rem meo ac familiae nomine gratias singulis quibusque vestrum habeo, atque ago magnas, sed duci nostro ingentes, Utpote quem neque publicae occupationes , neque navigationis longitudo neque senectutis incommoda retinere potuerunt, quominus egregiam illam humanitatem, et religionis venerationem quam ab ineunte usque pueritia didicit, Ioanni patriam char ostenderet, ut civi, ut filio, ut parenti. Hoc quippe et ducem, et grandaevum, et religionis apprime studiosum decet , eum praesertim qui , quo majoribus a vobis honoribus affectus est, hoc semper minori erga omnes fastu suit, quique ceteris principibus christianis torpentibus, solus adversus Turcos clatsem instruxit, eduxit, et quantum in ipso fuit , eos aggressus est. Sed ista quidem communia; et quae omnes fit- Cerdotes , Omnes pontifices , Omnes denique christianos tangant: hodierna vero cum humanitas, tum in primis religionis veneratio, privata et nostra, ut ita dixerim, est. Quamobrem nos quoque illi gratiam, utcumque possumus , hodierno die reserre par est . quam ego patrui ac familiae nomine, quia nihil fortunae tuae deest , optime dux , quod supersit nostrae, quoniam factis non possum, reseram verbis, dicamque de his
164쪽
quae in te semper summa fuerunt, humanitate, ac religionis
veneratione nonnulla , credens atque adeo certo sciens, hoc genus Orationem non tam tibi, qui laudum nostrarum non indiges , quam his qui circa te dextra laevaque sunt, patribus, quos tuis laudibus mirifice obtestari intelligo, non fore ingratam ; cum praesertim et suum cuique judicium, quotiens in te aliquid laudatur, voluptati sir, quod te ut civium optimum, sibi ducem elegerunt, et quia tota respublica unum est, quod unum ad ducem veluti aliquid unum, refertur, in tuis laudibus ipsi pariter laudentur. Sed undenam initium sumam' an a pueritiae ut qua cura sis a parentibus educatus , ante oculos ponam' at hoc neque necelse est, et quia longa nimium simries retro foret petenda, temporis angustiae non permitterent. an ab adolescentia ρ ut quo pacto cum liberalibus studiis operam dares, in te nec aetati natura, nec naturae disciplina, ne que disciplinae exercitatio defuerit, faciam palam ' at istud, ut nemo aliquid dicat , his qui te talem tantumque conspucantur, ipsa res indicat . cui enim summa rerum paene omnium cognitio inest, in eo quae ad assequendam hujuscemodi Cognitionem pertinent, universa fuisse, magis notum est quam ut probari aliter debeat. Missa igitur haec faciamus et perantiqua, et nota , juventamque inspiciamus, in qua, ut primum per aetatem licuit, vos eum, patres conscripti, suis nitentem virtutibus, vestris uti primos quosque magistratus gereret, sta Tragiis fulciebatis. Mittebatur Christophorus Maurus ad praeturas , praefecturasque vestro nomine obeundas, legationes, et bella; in quibus tantam praeseserebat humanitatem, ut sicubi aliquem vestri hostem nominis reperisset, eum continuo ad se se diligendum allectum, vobis et amicum et socium faceret: at vero quoscumque invenisset amicos, eos non contentus in amicitia retinere, amicissimos reddere niteretur.
neque se aliquid in alterutris egisse putaret , nisi et quibus marcida, ut vulgo ajunt, iocinora forent, mentis bonam valitudinem restitueret , et qui sana mente constarent, eos utine quando in aegritudinem animi laberentur, curaret. Clugia
quinque et viginti ab hinc passuum millibus distans, populosa quidem civitas est; sed mari , stagnis, litore, hortis, paludi-
165쪽
busque circumsepta, vini perparum , frumenti autem vix tam tum colligit quantum toto mense sit satis . indigenarum pars hortorum cultui, pars salinis, pars rei piscatoriae, pars maritimae, nonnulli mercatoriae operam dabant; et pecuniarum quidem abunde omnibus , supra etiam omnium opinionem
erat , quod e rebus vilibus quaestum parvum , sed crebrum
cum facerent , grandia quoque ceterorum lucra, quae semel aut raro proveniunt, facile superabant: frumenti autem nihil erat fere, ut fame interdum omnes periclitarentur . Hujus praetorem gerens Christophorus Maurus, rei frumentariae curam aggressus , non prius destitit quam publica impensa et
horreum aedificaretur, et frumenti in ipsum quantum indigenis, et advenis qui plurimi quotidie illuc confluunt, anno toto sufficeret, comportaretur. Vno eodemque hoc invento huma. num simul incolis, simul advenis se ostendens , et salis, olerum, piscium, patriae copiam quanta prius fuerat, immo vero etiam quanta prius non fuerat, praebens. Nam neque hortos, ut in eis frumenta sererentur, destruxit, quod mari advehi cum optima tum in primis abundantissime poterant: et large prae
bilis alimentis, uti salinas , piscatoriam, hortosque studiosius colerent, fecit; quorum nihil inedia homines fatigati queunt. Quod certe factum sic illi fuit utile civitati , sic jucundum, ut
si quando majores eorum, Genuensium impetus forti invicto. que animo sustinuerunt, et omnia digna indignaque pati maluerunt, quam ab amicitia vestra desciscere; eadem profecto, atque adeo graviora et qui tunc aderant , et qui nunc fiant, tum studiosius, tum constantius subituri , passurique sint. Quorum enim majores in tanta frumentariae rei paenuria ita comstantes fuere, eorum posteros, qui parribus ut in patrimonio, sic et in fide successerunt, in tanta copia constantissimos fore dubitat nemo. Accedit vero ad haec et aliud commodum, quod, ut majus non sit , certe usitatius est. Cum enim post ipsam statim messem emta frumenta tum meliora et plura sint, tum vero pretio quam minimo constent: et haec ipsa per totum annum, ut cuique est opus, vendita, semper pluris, im
terdum autem etiam plurimi veneant, tantum ex ea mercatura
brevi tempore civitati lucrum pervenit , ut praeter pecuniam
166쪽
quae frumento in sequentem annum emendo necessaria est, duo interdum nummum aureorum millia superent , quae ad improvisos sumtus, quales ubi portum mare perruperit, litusve tempestas diuturnior perforaverit, facere necesse est, apprime necessaria sunt. Nam si dum viritim pecunia conseratur
exspectari oporteat quod ea res semper sere tardius fit 3
erruptis aggeribus, dirutisque repagulorum contignationibus, atam sibi mare in interiora stagna viam aperiat, quae nec facile claudi possit, et nisi claudatur, civitatem ipsam prius, mox interiores insulas omnes funditus diruat. Haec illis dux noster, qui jam tum ducis optimi officio fungebatur, sitae in eos humanitatis monumenta reliquit. Quid enim humanius quam hominem hominum, divitem pauperum, nobilem plebejorum,
privatorum praetorem, ut ne fame pereant, aut inundationibus demergantur, curam haberet Sed audite aliud , quaeso, similis quidem humanitatis, verum virtutis amplioris indicium. Bellunensis civitatis designatus praetor, urbem inopia rei frumentariae laborantem offendit i utpote cui, vel cum optime cederet, aegre paucorum mensium frumenta nascerentur. Nam regio ipsa tota montosa est, et pecuariae magis rei quam
agriculturae idonea , quod et nivalis pluribus locis, et nem rosa, saxosaque vehementer: tum sicubi plana est, in ea quatuor non amplius digitos humus , reliquum glarea occupat, aut paludes, quas interclusi colliculis fontes essiciunt. Frume tum autem e finitimis regionibus neque pro incolarum numero emi, neque comportari emtum commode poterat. Nam illud partim invidia, partim rei frumentariae inopia finitimi, hoc a tem saxosa, Vergentiaque in praeceps itinera, si praesertim per hiemem comportaretur, vetabant . ob eam rem qui steriliora regionis loca incolerent, lacte, atque radicibus caret cum albquandiu victitassent, illis etiam ad extremum deficientibus, aut alio commigrabant , aut fame peribant . Hoc animadvertens Christophorus Maurus, e domo quae in ea urbe maxima esset, horreum fecit, collatisque viritim pecuniis, frumento per mecsem repleri curavit: tantamque ab eo tempore civitati copiam intulit, ut cum Tarvisino, Patavinoque agro non de fertilitate soli, sed de ea quae fertilitatem sequi Consuevit, annonae abundam t
167쪽
dantia , persaepe contenderit ; unum illud non sine grandi omnium admiratione praedicantibus advenis , panem Bellum cum majorem , tum vero meliorem , tantidem a pistoribus vendi quam vel Tarvisti, vel Patavit . quod quemadmodum mirificam ducis nostri erga omnes, et eos in primis qui inopia premebantur, humanitatem ostendit, eodem modo vobis, integerrimi cives, usui mirifico fuit, quibus ad retinendos inside iscios , bonos alioquin , et dignitatis vestrae maxime studiosos , nihil , praeter unum hoc , deerat 1, si verum est quod in proverbium usurpari consuevit: fame de silva lupum expelli. Nam et in Genuensium obsidione , cum majoribus nostris amnonae paenuria laborantibus , Carolus Zenus classis vestrae ima
perator onerariam navim quam ceperat, frumento onustam inistra portum duxisset, eo et publice , et privatim gaudio susceptus est, ut non majore, confecto bello , rebusque ex sententia gestis, exciperetur. Tantum omnino civitatibus , his prae sertim quae paullo populosiores exsistunt , frumentariae rei et abundantia prodest , et nocet paenuria. Hoc functus magistratu, cum Venetias domesticam inde gloriam portans rediisset, Brixiae, cum populosae, tum in primis locupletis urbis, praese his omnibus suffragiis designatur ε, ut civitatem vel frumenti paenuria , vel obsidionis diuturnitate laborantem retineret in fide. Bellum per id tempus vobis cum Francisco Ssortia Mediolanensium duce acerrimum erat, et quemadmodum in sim gulis quibusque certaminibus evenit, uti nunc ad hos, nunc vero ad illos victoria transeat, totam sere planitiem hostilis exemcitus occupaverat: nostri intra montes , et munitissima quaeque loca se se recipere: ipsa circumjacentium oppidorum caput Brixia obsideri , neque pro multitudine populi alimentorum copiam vel parvam habere: instare civibus hinc praesens fames, inde suturarum caedium metus. Ea tamen fuit inter haec, et alia complura mala humanitas Christophori Mauri, ea in conumniendis omnibus, magnis, parviε, et Mediocribus, comitas, ut de civitate dedenda ne unus quidem aliquando cogitaverit, nedum publice , aut private collocuti sint . Maluerunt quippe tum quae in aliarum urbium direptionibus fiunt , tum etiam quae ob servatam vobis tanto tempore fidem , ab indignantibus
168쪽
si ita superis placuisset victoribus metuebant, digna, indignaque tolerare, quam praesecti tantae humanitati non parem gratiam reserre . quemadmodum enim nec se est multos timeat quem multi IIment, sicut Laberiano illo carmine legitur qui medio civili bello in theatro dictus, totum in se populum, perinde atque si publici allechis emissa vox est et, convertit: eodem modo necesse erat ut Christophorum Maurum multi amarent, qui ipse multos amabat; et humani erga illum omnes serent, qui vicisti m erga omnes humani illinus habebatur. Quo retinendorum in fide sociorum modo nullus, mea quidem sententia, esse aut honestior, aut securior potest. Quas enim solsas, quos muros, quae propugnacula , quas turres , quas machinas bellicas, digne cum urbicorum benivolentia comparaverist cum et hi quos vis, metusve parere compellit, si vel tantula conficiendae rei oblata occasio est , se se protinus ad rebellionem parent: et quos vel benivolentia in fide , vel humanitas retinet , neque si in alicrius potestatem redigantur, odiosam pati servitutem diutius pollini, et, si nulla rebellionis offeratur occasio, non rebellare tamen vix queant . Quamobrem quanto praestabiliores sunt hae regendorum populorum artes quam illae, quantoque optabilior eli voluntaria sociorum fides quam coacta, tanto aliis quae vel ante, vel post in ea urbe fuerunt, utiliorem , honestioremque fuisse Christophori Maruri praefecturam hanc liquet. Non praetermittam hoc loco praefecturam Casalis Majoris, parvam iptam quidem, sed rebus a Christophoro Mauro humane gestis ingentem. Si enim VI quam alibi, eo potissimum tempore quo praesectum gerebat ibi, multa, atque adeo incredibilia humanitatis argumenta prae se tulit. Nam cum per id bellum quod vobis adversis m Mediolinenses erat, viros et rei militaris peritia, et hominum atque p. cuniarum multitudine facile potentissimos, oppidum defendendum suscepisset, ac omnia sere per circuitum loca esse in pintestate hostium cerneret, ea erga indigenas, advenasque humanitate est usus, ut plus sibi reique pusticae in illorum benivo Icntia praesidii collocaverit, quam in exercitu potentissimo alius quilibet secisset : conclamantibus una voce indigenis, venisse Deo simillimum virum, qui omnia tum armis, tum vel maXime
169쪽
humanitate, ac beneficiis vinceret . quod secundo bello Puniaco de P. Scipione Lucesus quidam Celtiberorum princeps, cui sponsam egregia forma virginem, et inviolatam, et gratis, et cum satis magno auri pondere ille reddiderat, praedicasse idem-tidem legitur . itaque sicuti eo tempore Lucelus, delectu clientium habito, cum mille quadringentis equitibus intra paucos
dies ad Scipionem rediit ; ita hi tunc collecta equitum peditumque ingenti manu, Christophorum Maurum, uti hostilem
exercitum adoriretur, ultro urgebant. tanta illis utpote qui ab unius virtute omnes eisdem praeditos moribus opinarentur Venetorum esse omnium humanitas videbatur. Denique ex illo Veneta res augeri coepit: Mediolanensis decrescere ; donec fessi, crebrisque nostrorum victoriis fracti , eas demum pacis conditiones accepere quas senatui dare pro dignitate reipublicae placuit. Et hoc ut nulli non gratum fuit , ita humanitati Christophori Mauri in primis acceptum serri debet; quae vel socios in fide retinuit , vel praesidia quibus vires hostium
frangerentur, omnium optima comparavit. Pace igitur facta, praeseruaram Patavii, qua nullam soris aut utiliorem , aut honorificentiorem dare senatus potest, suscepit: et in ea tantam prae se tulit humanitatem, ut quem ante id tempus ceteros, tunc etiam semetipsum vicisse faterentur . Nam praeterquam-
quod Patavinis viris et opibus , et doctrina , et habitudine corporis inter paucos summis , ignota ferme ante illum diem erat praesectorum nostrorum humanitas , quod ob recentem quorumdam qui adversus imperium conspiraverant, Vel conjurationem , vel necem , simultatis in ceteros quamquam eos quidem in Entes atque ignaros nonnihil remanserat , quae praefecti humanitatem , quantu lacumque fuisset , magnam videri fecisset : studuit humanissimus vir veluti de industria,
qualem eum universi praedicabant, talem , immo vero etiam humaniorem Patavini sentirent , ut amare jam tandem solum Venetum nomen inciperent , quod ante vel solum timebant, vel certe una cum servili quodam metu amabant. Itaque tum
se primum senatus urbis ejus potitum , et sensit , et quod animi grati argumentum est fateri coepit. Nam animos jam, madia , voluntatesque civium in potestatem redegerat , qui prius
170쪽
prius corporum ditionem aegre tenebat: tum primum frequentes circa praesectum cives adstare, comitari, adesse, ac humanitatis vicissitudinem quantam maximam possent , ostendere . Tum primum nova quaedam lux omnium oculis oriri visa est;
et advenae illi potissimum qui studiorum gratia aderant , in
laetitiae partem vocari : tantaque tum publice, tum private omnium voluptas esse , Ut rota paene civitas desipere viderm
tur . Nam et apud nos qui legibus ibi , vel philosephiae in
praesentia operam damus, nihil hodie quoque vel celebrius, vel mirificentius praedicatur . Iam vero si legationes ad Euge. nium I U. et Nicolaum U. Summos Pontifices, et in eis quo pacto simul dignitatis vestrae rationem habuerit , simul de inmata sibi humanitate nihil imminuerit , dicere cupiam , historia mihi, non oratio , componenda est ; tantum undique rerum ab eo humane, ac sapienter gestarum occurrit . Neque
enim quod plerisque vitium inest ) sic iisquam dignitatis vestrae rationem habuit, ut eos ad quos mittebatur contemserit,
sciens sua quemque in ditione sibi magnum videri , nedum Summum Pontificem, qui in alienis quoque est magnus. Neque rursus si quid ab senatu juberetur quod duobus etfici m dis poller, eum aliquando amplexus est modum quem jurgia,
minaeve porrigebant, potius quam eum quem laudes, pollicitationesque dabant ; sciens, etiam ab his qui ad extrema quaeque redacti sunt, aegre jurgiis minisve aliquid; contra vero laudibus , atque pollicitationibus etiam ab his qui multo superiores exsistunt, facile omnia impetrari s Iere. Neque postremo siquid illi acerbius respondissent , verborum potius quam sententiae senatum certiorem secit, aut aliquid ipse ad negotium exaggerandum adiecit ; sciens ex hujuscemodi caussis maxima interdum bella succendi ; et dum unum aut alterum Verbum aequo animo ferri non potest , totam simul rempublicam n vis subinde criminationum caussas erumpentibus, unius culpa quassari. Atque ob haec ipsa tantae apud Summos Pontifices fidei fuit, ut majoris apud senatum non fuerit: nihilque umquam poposcit quod non facillime impetraret. Itaque Cum ex his domesticam gloriam , et publicam utilitatem Uenerias rediens reportaret, Deus bonet quanto eum honore suscipieba-S a iis,
