장음표시 사용
151쪽
tiam omnibus admirationi esse sciretis , alumnum eum vestrum fuisse, exsultabatis. Quocirca recensere singulatim omnia minus fortasse necessarium est ; et nos , quando Francisci nostri genus satis pro brevitate temporis exposuimus , ad ipsum Franciscum transire, orationis ordo depolcit . Natus est Franciscus noster patre in Foro Iulii patriarchae vicarium gerente,
auspiciis quantum ex hoc conjectare licet ) felicibus . Cum
enim qui eum magistratum gerit, pro patriarcha iurisdictionem exerceat , pro eo , inquam , patriarcha cui de sacerdotibus, deque non sacerdotibus judicare jus est , vel solus hic natalis territorii locus eum universitatis hujus in qua mixtim sacerdotes, atque non sacerdotes plurimi iunt, rectorem fore, momstrabat. Educatus autem ibi est magna parentum cura , majore adeo quam ceteri hujuscemodi infantes consuevere , quod egregiam eo etiam tempore quo vagiebat, de se polliceri spem videbatur. Vt enim satum in terra bona et bene culta semen, cum primum emergit, quamdam incrementi futuri spem praebet , ita de parentibus optimis atque nobilissimis ortus Franciscus, cum primum est natus, optimam et nobilissimam praese indolem tulit. Nihil ergo morati parentes, cum, ut loqui scivit, immo vero etiam antequam recte loqui sciret , praeceptori , apud quem prima literarum rudimenta susciperet , tradunt . Fuit autom ea in perdiscendis elementis bonitate ingenii, ut ipsi quoque praeceptori admirationem afferret ; ea in praeceptorem pietate , ut brevi eum plus etiam quam suos ipsius liberos, praeceptor diligeret. neque enim cum praeceptorem videret , parentum se desiderio teneri dicebat , quae certe verba si quis attentius spectet, sensatiora quam ut a puero, atque infante paene, dici possint , intelliget. Primis itaque apud eum literarum rudimentis imbutus, Omnibonum Leonicenum virum optimum , atque inter nostri temporis rhetores facile principem, bene dicendi simul et faciendi praeceptorem suscepit; existimans, quoniam M. Tullio auctore , Orator est vir bonus dicendi peritus, non se aliter in ea facultate CUM dere summum posse , quam si et cum peritia dicendi vitae innocentiam, et cum innocentia vitae dicendi peritiam conjunxisset. Et quidem utrumque partim bonitate ingenii , studio,
152쪽
exercitationeque , partim vero continentiae praeceptoris imitatatione , et iniita menti verecundia , brevi tempore consecutus
est i ita ut eum condiscipuli et dicendi peritorum optimum, et eorum qui optimi haberentur , dicendi peritissimum praeducarent. In quo quid prius , quid posterius dicam e scio quip
pe, dicendi peritiam assequi non omnes Velle , cum tamen in qua re ceteris animalibus homines praeferuntur , in ea re ce- teris anteferri hominibus , non minus utile quam honorificum sit. Scio etiam, eos qui dicendi peritiam assequi volunt, non omnes continuo posse, quoniam ad studium exercitationemque nisi vis quaedam naturae , ac caeseste , ut ita dixerim , donum accesserit, opera haud dubium , et impensa omnis perdatur. Scio denique, in ea aetate bonam hominum partem voluptatibus magis quam literis operam dare , praesertim quibus parentes aut nulli sunt , aut negligentes. At Franciscus noster et dicendi peritiam assequi voluit, et , quoniam ad eam optime a natura institutus fuerat , potuit . Et cum utroque parente admodum juvenis orbatus suisset, temperantia tamen, .religione , et continentia sic voluptatibus omnibus imperavit, Ut non adolescentibiis modo, verum etiam senibus imitandus exsisteret . Quod si quis est qui non summopere admiretur, illum ego plane, quales, et quam vehementes in ea aetate sint corporis voluptates, aut nondum probasse , aut oblitum esse crediderim. Adde vero quod cum homo civile animal sit, et convictu, ac mutua consuetudine cum ceterae aetates, tum vel maxime adolescentia gaudeat, in tanta male moratorum juvmnum multitudine , cum quibus honeste versari possis deligere magnum est: cum malis autem versari, et vitiis eorum veluti scabie mentis quadam non corripi , majus: sed improbos amguere, et emendari nolentium consortia devitare, atque hoc ita, ut ne in eorum quidem quos arguas, vel devites, odium incidas, maximum , atque , ut ita dicam , supra humanum ingenium est. Haec tamen omnia tantum potest generosae imdoli disciplina conjuncta Francisco nostro parva , levia, et ludicra fuere propemodum. Quamobrem bonam jam tum de illo spem nemo non habuit e sore illum virum inter paucos summum, de quo magna omnia cum amici et consanguinei,
153쪽
tum in primis patria posset sperare. Cum igitur dicendi aratem egregie assecutus , omnes sere disciplinas attigisset sine quibus persectum esse posse oratorem negant plerique, ad juscivile se contulit . Etenim cum in civilibus controversiis, so-rensibusque disceptationibus saepe , ut non dicam semper , in medium veniant leges , dedignatus est nobilissimus adolescens ab aliis mutuum accipere, quod ipse nullo, ut sic dicam, negotio poterat comparare. Videbat praeterea nullam domum, nedum urbem, aut provinciam recte sine legum scientia regi posse , ac se aliis regendis natum quamquam ceteris eum plurimi facientibus, solus ipse, quod optimum verae, ac solidae virtutis indicium est, se se minimi faciens agnoscebat. In hanc itaque civitatem , velut in quamdam disciplinarum omnium n bilissimam academiam, protinus venit, ac se te juris civilis studio totum dicavit . nunc jureconsultorum, imperatorumque veterum scita revolvens, et illorum elegantiam , horum vero. gravitatem admirans: nunc praeceptorum inextricabiles legum
ambages explicantium documenta percipiens , et de illis cum condiscipulis aut confragosum , et dissicile aliquid disputans, aut jureconsultos, ut quisque peritissimus habebatur , interrogans. Non illum quispiam, etiam festis diebus, priusquam alti quid didicisset, spatiatum ducere potuit . nullus otio marcescentem vidit ; et cum multa jam nocte quod serme semper
solebat cubitum iret, numquam eum tamen aurora dormiem tem invenit . Sed etsi quibuscum ei consuetudo fuerit, quae
ras quando, ut vulgo aiunt, Delis homines facit, ipsi se sociant studiosissimum, et nobilissimum comprobabis . Quos
enim ex omni jura discentium numero doctissimos, et nobilissumos arbitrabatur , eos amicos, socios, sodalesque temper intimos habuit. Et quamquam ab omnibus mirifice amaretur, numquam se tamen inertium, ineruditorumve, aut.ignobilium consuetudine maculavit. Ignobiles autem hoc loco intelligo non eos minus qui nihil ipsi quod ex eis est bonae frugis attulerunt, quam eos qui infimo loco nati, moribusque infimi sunt. Nam eos qui summo genere orti , nihil his unde orti sunt dignum habuere, ignobiles t et idemtidem eos qui humilibus nari pa- .rentibus, ipsi non humiles evalere, nobiles jure optimo diam
154쪽
rim. Verum uti Ae hoc etiam aliquid enucleatius disseramus illi mea quidem sententia ignobilistimi sunt, qui humilibus orti
parentibus, vitiis atque sceleribus generis turpitudinem augent: et nobilissimi illi, qui summo loco nati, virtutibus, et bonis artibus domesticum splendorem illustrant. Nam etsi multo dis-ficilius sit hominem humili genere ortum, virtutibus clarum emergere, atque ob eam rem ejus qui talis emerserit , major este nobilitas videatur: et quamvis multo facilius sit, eum qui claris est natalibus genitus , in virum praestantem evad re , iccirco quod si talis evaserit, minor fuisse probitas praedicetur; vulgo tamen cernere est, ad summam illam veramque nobilitatem nescio quod et humilitate generis impedimentum, et domestica gloria additamentum afferri; propter quae
studio atque industria comparatus hic spIendor et in illis tamquam nube soli objecta, obscurior , et in his velut luce luci apposita clarior habeatur. Contra vero quamquam Ionge difficilius sit, hominem nobili genere ortum, vitiis atque icelerubus inquinari; er propterea ejus qui talis cum effer, inquinari sustinuit, major fuisse improbitas videatur e et licet longe illud facilius ut qui infimo natus est loco vitiis ignobilior fiat, atque ideo si talis fiat, minus fuisse improbus aestimetur; ibIud tamen manifestum est, infimo huic atque abjectissimo ignobilitatis generi et nobilitatem nonnihil obstare, et ignobilitatem accessionem quamdam praebere; ut luxu atque inertia tu pitudo quaesita in illis quidem, velut majorum nobilitate comtecta, minus appareat: in his vero tamquam umbrae accedentibus tenebris , omni genere obscurior fiat . Quocirca eum qui doctissimorum atque nobilissimorum virorum , quales paullo ante commemoravimus, consuetudinem expetebat , contra
vero ut quisquam indoctissimus atque ignobilissimus habebatur, sic eum maxime sugiebar, non ab re cum doctissimum, tum in primis nobilissimum esse censueris. His ergo et artibus, et studiorum sociis cum civilis juris doctrinam optime assecutus, bonorum quidem institutorum plenus , nondum autem fatur foret , iuri pontificio quod huic e vicino veluti conjunmim est , operam dedit e ut quemadmodum homo corpore atque animo constat, sic illo quidem ea quae corporis, soc vero ea in a quae Diqitigod by Corale
155쪽
quae animi sent, in promtu haberet. Nam etsi civile ius mulota quae ad animum pertinent, doceat, et nonnulla quae ad corispus attinent, pontificium ; quia tamen illius finis est ut quae ad hujus vitae usum necessaria sunt, pro sua quisque conditione obtineat ; istius vero uti quae ad promerendam beatitudinem sempiternam apprime utilia judicantur, acquirat , illud quidem corporis , istud autem animi potius esse contendimus. Huic igitur , uti supra diximus, operam dedit; sed ita dedit , ut quanto praestantiorem haec finem habebat, quantoque corpore animus nobilior est, tanto studiosius, tantoque ardentius da. ret: et quia cum Ceterae disciplinae, tum in primis iuris civilis scientia ad jus pontificium veluti aditus quidam est , tantum in eo, tempore perquam brevi profecit, quantum vix toto decennio alius profecisset. Interim comitiorum tempus instrurer de eligendo rectore colloquia fieri : cursitare huc atque illuc multi , et ne noctem quidem quietam esse permittere: precibus, minis, muneribus in suam quisque factionem quam multos posset, allicere: de magistratibus his quos confitianos vocant, deque illis quos in sequentem annum docendi locum habere, aut non habere oporteret, stipulationes clanculum fimri: et dum suarum quisque partium hominem, aut a quo spirare ipse quippiam posset, quam alienarum, et a quo speram dum sibi nil esse intelligat, rectorem deligi mavult; non quid universis, sed quid singulis utilius futurum sit, quaeri. Tota denique urbs , perinde atque si de summo imperio contrinversa foret , in partes trahi. At ubi in Franciscum Scledum oculi conjcisti sunt, ubi mores, atque doctrinam, et egregiam
illam oris, ac corporis habitudinem contemplari coeperunt, major , atque adeo melior universitatis pars eum rectorem ebis conclamat. Deducitur ad suffragia res; eligitur, salutatur; senatus literis comprobatur, nullo ei quod in hujusmodi re raro , atque haud scio an umquam, evenit apud senatum quidquam objicere audente; quod certe factum quantum ex his quae Venetiis habitans de scholasticis ambitionibus saepius audivi inter magna, atque, ut ita dixerim, admiratione d gna, connumerandum existimo. Vbi enim a legum studiis ad ambitionem, nobilium, atque ad honores et dignitates educ
156쪽
3 . ORATIO I. 12storum iuvenum cogitatio declinaverit, quod succumbere, aut
non quae voluere omnia consequi, grandem contumeliam ducant, ferociunt , ac propemodum esserantur; nec lam quid justum, aut non justum sit, sed quid semel efficiendum receperint , quaerunt. neque hoc sine ingenri quadam utilitate; quamvis enim juris utriusque studiis soc genus occupationes impedimento non mediocri sint, et ex his qui totos se illis immerasere, per quam raros doctos evasisse perhibeant, nos tamen quia hujuscemodi juvenes ad honores , ac rerumpublicarum administrationes educari non ignoramus , in quibus persaepe, quid Pomponius, aut Vlpianus censuerit, scire nil prodest, nisieriam qua ratione pericula quae in communi vita occurrunt, quotidie depelli aut declinari debeant , in promtu habeatur; istiusmodi impedimentum , praelertim si non assiduum sit, et vincendi studio potius quam alicujus odio accidat, non omnino inutile arbitramur. Neque enim aliis artibus respublicas, et maxima quaeque imperia geri crediderim, quam his quas inter se honoris gratia ingeniosi adolelcentes exercent; nisi quod in rebuspublicis, atque imperiis magna sunt omnia, cum in his parvaiunt quidem, sed quae parvi non fiant , unde et
minore periculo prudentes evadunt, et non minore, si voti compotes facti sunt, voluptate afficiuntur. Quamobrem uti ad id unde discessi, revertar cum tales tantaeque sint generosorum adolescentium perturbationes , talia studia, tantus, non quae voluere omnia consecutos fuisse, dolor; quod adversus Franciscum nostrum ad senatum provocaverit nullus, nuLlus ei quidquam objicere ausus sit, nullus ob eam rem Venetias navigaverit, inter magna, et, quemadmodum supra dixi, admiratione digna connumerandum existimo. Nam illud quai, tae magnitudinis, quantaeque admirationis suit, quod inito st, tim mag: stratu, materni generis memoriam, sicut Anchisae prutris Aeneas, equestribus ludis celebrare aggressus,' pretium Victoriae permagnificum posuit, quo e finitimis urbibus ut quisque fortissimus, aut visendi cupidissimus suit, exciti, undique Paravium, atque adeo frequentia quanta in hac civitate antehac forte non fuerat, convenirent. Quo tempore, bone Deus,
quam sibi omnium benivolentiam comparavit' qualem consimcutus
157쪽
cutus est gloriam e quantae apud omnes admirationi suit ρ his quidem magnificetntiam muneris laudantibus, illis pietatem ejus in matrem praedicantibus , aliis viri liberalitatem admirantibus, quibusdam quod privata impensa publicam emisset laeti.
tiam, extolIentibus , nonnullis cum ob annuum magistratum haec faceret, quae quantaque ob perpetuum facturus fuerit, sciscitantibus . Iam vero si magistratum hunc quo pacto gesserit, quaeras, nihil in eo non magnum, nihil non admiratione dignum invenies. nam et rei scholasticae dignitatem omnibus semper in rebus conservavit , adjuvit, auxit, et eorum quibus docendi ossicium esset , commoditati mirum in modum consuluit, et scholastici ordinis viris, cum ut quam doctissimi omnes evaderent, tum in primis ut ne alio laborum praemia petitum irent, subvenit. Etenim qui suae ditionis forent, e rum in aIieno soro caussam dicere temere nulli permisit, et quos studiorum gratia in hanc urbem venire sciebat , uti importandis exportanditque rebus vectigalium immunes serent, reclamantibus, et senatum appellantibus publicanis, extorsit; et locum suum in conventibus publicis ab nemine usurpari
permisit; et seu disputando quis ingenii atque Memoriae periculum faceret , sive propositam civilis aut pontificii juris exponendo legem , laboris atque vigiliarum jurisconsultorum
conventui redderet rationem , cum eo semper primus Omni-om disputavit ; atque hoc ita, ur quae ipse ratiocinando duxisset , ea ille tamquam recte dicta refellere non auderet. Sed haec , et hujuscemodi multa solers praetereo , quod magna quidem , sed si ejus a quo profecta sunt ratio habe, tur, minus quam mediocria censeri debent . Illud nullo genere praeteribo quod in eorum salariis egit quibus docendi
ossicium est . decreta enim singulis ex senatusconsulto malinra minorave pro laboris , aut virtutis merito salaria erant ;sed quorum culpa , vel negligentia nescio ) nulli statis temporibus pendebantur ; haec vero ipsa veI cum liberalissime penderentur , vix dimidiata pendi solebant . Ea Franciscus tantum apud senatum petendo , poscendo , flagitando, perdurandoque potuit uti singulis integre , suisque temporibus penderentur , effecit. Quod si vobis, sapientissimi patres, i
158쪽
eundum fuit, ut certe suit non enim parum est ab eo debi
tore quem cogere nequeas , debitum quando lubet posse exigere ipsi quoque Francisco jucundissimum fuisse intelligite,
qui otio vestro ad suam usus utilitatem, doctrinae a vobis hoc amplius hausit, quo nullo rei familiaris impedimento urgente, vos quoque studiosius docuistis . Nam quemadmodum equiti consectus inedia equus aequabilis esse vector non potest, eodem modo discipulo rei familiaris inopia stimulatus praeceptor minori semper usui est . Fuit igitur sibi, vobisque jucundus, et utilis, sed scholastici ordinis viris facile jucundissimus et utili L simus ; incredibile quippe dictu est, quantum discendi cupidis
obsit praeceproris perturbatus affustus , ac animus distractus inopia . Verum haec quidem grandia sunt, sed quae jam dicturi sumus, majora. Inoleverar apud quosdam non bona consumtudo, ut quibus publice disputandi necessitas est, si ad eam rem minus idonei forent, non quidem disputarent, verum simulationis ritu foedissimo speciem disputationis quamdam praeserrent. Etenim quid contra eos dicturus quis foret, prius multo didicerant quam in campum certaturi descenderent . ita et auditorum eludebatur frequentia, et ab indoctis docti discerni nequibant e et quod jureconsultoruin collegio ignominiosissimum erat de aliorum et quidem doctissimorum virtute, non legum modo , sed omnium quoque bonarum artium ignari homines indicabant . Hoc noster Franciscus cum uti ne indoctis docti ludibrio forent, rum vel maxime uti pro se quisque doctis mus effici niteretur, lege ex universitatis consulto promulgata fieri vetuit ; certosque praesecit qui quotiens publice disputandum esset , non ullum prius loqui permitterent , quam jureiurando adactus, negaret ei se adversus quem disputaturus smret, colludere. Quae res doctis quidem honorifica fuit indoctis vero ut eo fortassis tempore submolesta, sic postea cum se se necessitate compulsos doctos evasisse viderent, jure optimo gratissima et jucundissima. Quamobrem quod in hac unuversitate rarus jam non doctus exsistit, gratias Francisco nostro
haberi et agi oportet ab illis quidem qui docti etiam antea fuerant; quia cum quibus de communibus studiis loqui pos. sint, plures jam habent et ab aliis vero quia docti fieri, vellent,
159쪽
nollent, compulsi sunt. Atque hoc ut scholastici ordinis vIris, sic et his qui docendi provinciam suscepere, honorificum esse
nemo ignorat, nemo non videt, nemo non cum quadam an
. mi gratitudine confitetur . Nam etsi non is qui docet , auditorem doctum essiciat, quemadmodum nec is qui arat , ferti.
lem campum alioquin sine delectu ille doctum, hic fertilem
quem vellet essiceret sed ad alterutrius diligentiam cum ejus qui essiciendus est talis , hominis , campi ve naturalis bonitas quaedam , tum vel maxime caeleste munus accedat oportet; quia tamen in utroque illius qui colat diligentia pernecessaria est, bene animum, campumve coluisse, honorificum et put, tur, et revera est. Non minus autem illud honorificum fuit, quod scholastici ordinis viris flagitantibus, jurisconsultorum assentiente collegio, ipse nullius , quamvis magni atque potemtis, offensam veritus, et se facturum recepit, et non sine imgenti labore tandem effecit. Cum enim vel quia pecuniae maioribus nostris amplius suit , vel quia nonnisi divites , atque adeo beati, juri pontificio, civilive operam dabant , vel quia jureconsulti , et scholastici ordinis viri pauciores tunc erant quam nunc sunt, vel denique quod tamen adduci non poLsum ut credam in quia cupidiores illi fuerunt; intra jureconissultorum collegium nullus admitteretur qui non sumtum pem magnificum faceret, foedum, et huic urbi, nedum collegio, ignominiosum facinus accidebat, ut eorum qui hac in civitate juri operam dedi sient, quotus quisque facere sumtum nequisset, laborum praemia, quando a quibus debebat non poterat , inde iret petitum ubi accipere minore posset impensa. Ita cura et diligentia vestra eruditi quamplures, et in eum redacti statum ut summa de illis omnia sperari liceret, transfugarum more, finitimis civitatibus, hi Ferrariae, illi Bononiae, acceptorum insignium gloriam relinquebant. Istud animadueritens Franciscus huic civitati tum publice, tum privatim esse damnqsum , et quae illi cura ab ineunte usque pueritia utine sieret, fuit ignominiae plenum, sumtum qui ea in re fieri consueverat, universitatis consulto temperavit: et, obsistentibus magnae auctoritatis viris, ingenti labore, sed gloria faciale maxima , etiam senatus decreto confirmari curavit . Qua
160쪽
utilis fuit , ut nullus omnino sit a quo ei gratiae actae non fuerint. Nam et rei familiaris inopia laborantibus, quos veluti
adversus fortunam certantes , summos fere videmus evadere,.
opem tulit , ut quam minimi laborum perciperent praemia, nec viarum ulla vel discrimina, vel impensas stibirent : et divitibus obfuit nihil, utpote quos hoc uti beneficio nemo invitos compelleret : et jureconsultorum collegio , illisque ipsis
qui temperari sumtum nolebant, tum honoris plurimum attulit, quod suos ipsi alumnos ornarent; tum vero utilitatis non parum , quod multiplicatum totiens mediocre hoc lucrum,
emolumento facile majori fuit quam magnum illud semel , aut rarenter proveniens. Itaque si ei ab omnibus gratiae actae sunt, si jureconsultorum coetui oppido quam carus exsistit, si eum illi etiam adversum quos provinciam istam suscepit, majorem in
modum amant i magnum, atque, ut ita dicam, divinum censeri debet quod fecit. His ergo atque hujuscemodi artibus,
quas enumerare singulatim tempus non sinit, magistratum gerens , multo ei majorem gloriam addidit quam ab eo designatus rector accepit. Nam de staturae magnitudine , de oris vultusque venustate , de habitudine corporis, de vestiment rum, et comitum quibus domi, sorisque ornatus incessit, elegantia, nihil in praesentia dicendum reor, quod et omnibus in propatulo sint, et minora existimari debeant quam ut inter innumeras illas, mirificasque viri laudes locum sibi vel ultimum vindicent. Functus est itaque magistratu atque ne publicae illi occupationes, quo mious civili, ac pontificio juri operam quam acerrimam dederit, impedimento fuisse putentur, eam in amplissimo jureconsultorum conventu, studiorum, laborum, vigiliarumque suarum reddidit rationem , ut ab ipsis, nemine omnino dissentiente, dignissimus judicaretur qui et alios haec ipsa doceret, et illis ornaretur insignibus quibus more veteri ornasi jureconsulti solent. Quamobrem ut gentilem tibi atque domesticam gloriam assecutus , qua pietate ludis equestribus in matrem initio magistratus suisti , eadem pietate, docendi facultatem adeptum, in patrem finito magistratu fuisse te tum hi, tum vero per hos alii sciant ego, Francisce mi, religio-
