장음표시 사용
181쪽
tis et magnis laboribus pro patriae , proque christianae fidei dignitate suseeptis , fortasse promeritum ut vel tantulam ei gratiam haberetis. Nam et in eo bello quod adversus Franciscum Ssortiam Mediolani ducem gerebamus , neque consiliis, neque pecuniae umquam pepercit, quo minus Bergomensibus omnium sociorum nostrorum fidissimis auxilio foret ; et superiore anno cum in Turcos, Veneti, atque adeo totius nominis
christiani acerrimos hostes, classem instrueremus, tum impem sar, tum vel maxime omnium simul belli , simul maris periculorum se socium obtulit . Sed tanta plane fuit humanitas
tua, ut gratiam ei quam habuisse sat erat, etiam retulisse te cumularissime videamus. Quocirca aequum erat, tibi me meo, ac familiae nomine gratias quantas homo gratissimus, et beneficiorum acceptorum maxime memor optime de se merenti viro potest, habere, atque agere: reserre Vero neque nos pinteramus, neque tu, cujus , uti supra dixi, fortunae nihil d
est quod supersit nostrae, hujuscemodi vicissitudinis indigebas.
quia tamen non, si quis quantas debet , referre non potest, Continuo et reserre nullas debet : ejus quam poteram uri orationis initio pollicitus sum praedicatione humanitatis qua omnes omnino homines antecellis, hactenus dimidium retuli; quod superest dimidium, praedicatione venerationis religionis,
quae in te non minor est, deinceps referre aggrediar. Vos interim, patres conscripti, humanitatem partim vestram secuti, partim Christophori ducis imitati, attentas mihi aures praebe Iis velim, et quem virum cum ob reliquas virtutes , tum vel maxime ob religionis venerationem mirificam, vobis ducem elegistis, eum virum a me laudari aequo animo permittatis, ut idemtidem et judicium de ipso vestrum laudetur, et a me gratiae , quam solam possum , dimidium ei alterum reseratur . Omittam autem , ut ne quis longiorem me sere suspicetur, quo pacto adhuc puer ad venerationem religionis fuerit animatus, et cum ecclesias, earumque ministros facerdotes, tum in primis septuaginta illas sanctorum corporum reliquias ex barbaris nationibus in hanc urbem a majoribus nostris adum
fias, veneratus sit. Non dicam quam assidue jam grandior factus, vel divinis officiis in ecclesia interfuerit, vel ea ipse domi
182쪽
manens more sacerdotis optimi dixerit. Praetermittam etiam ubi de rebus ad Dei cultum pertinentibus vel in senatu , vel in foro quippiam disputatum est, quam sancte, atque intrepide res divinas defenderit: tacebo, quo erga infirmos animo, qua in redimendis captivis mente, quo denique erga omnes esurientes, sitientes, nudos , et peregrinos studio fuerit ; ut Trajano, Gratianove, qui hoc miserationis genere omnes retro Imperatores vicerunt, inferior judicari non debeat. Ab illo incipiam quod simul ingentem in eo religionis venerationem fuisse ostendit, simul ducatus ei omen certissimum fuit. Cum enim beati Iob fanum , et quod fano adjacet monasterium, ob summam quae fratribus ibi ministrantibus erat omnium rerum inopiam, neque construi, sicut par erat, neque, si non construeretur , commodum praebere fratribus domicilium posset: ut quae calamitas beati Iob domui cum in terris esset, acciderat, eadem sere in caelo posito accidisse denuo viderm turr tu, Christophore pientissime, rationem inisti qua cum ingenti omnium utilitate, summa repente rerum abundantia potirentur . Literas quippe a Pio II. Pontifice Maximo impetrasti, quibus omnes qui certo anni tempore peccatis poenitudine atque consessione deletis , fanum, quantum quisque ad eam rem posset pecuniae collaturi, ingrederentur, poenam quam pro illis Iutturi fuerant, sibi condonatam iri, facti sunt certi res . quod liberalitatis genus non nisi a Pontifice Maximo, neque ab eo saepe, aut in quoscumque, vel quacumque de cauLsa exercetur. Ut primum igitur certi de hac re nuntii perlati
sunt, atque tantus repente, non eorum modo qui urbem , et circumjacentes insulas habitant, indigenarum, advenarumque, Verum omnium circa regionum ab usque Ancone, Bononia, Mediolanoque Uenetias commeantium concursus est factus itanta conserendi quantum quisque posset aviditas ; tantus brevi tempore donorum pretiosissimorum thesaurus , ut neque majorem in eum usque diem urbs haec frequentiam viderit,
et quod in Exodo antea factum legimus in artifices venire
compulsi, praesectis operis dixerint: Plus ofert populus quam necessarium es . Ita veluti transacta aerumna priore, duplicia beato Iob omnia contigerunt ; seu templum, seu monasterium, scu
183쪽
seu vestes sacras, sive ministrantium in eis fratrum numerum spectes. quod, ob aedificationem ornatumque simul templi, simul
etiam monasterii, an vero ob eam quam tot hominum millia consecuti sunt veniam peccatorum , venerari te magis religi nem ostendar, necdum statui: utrumque certe hujus rei argu- . mentum Optimum est. Nam templorum atque monasteriorum
curam habere non nisi religionis apprime studiosi solent :
ram vero ut a Deo in gratiam tot hominum millia recipiantur, gerere, ut majus non sit , certe religionis veneratione non
caret . Sed inter haec propemodum dicere oblitus eram hoc quod ducatus tibi omen fuisse, superius dixi. nam cum in his de quibus paullo ante mentionem seci, Summi Pontificis literis scriberetur, hoc eum te ut fieret interpellante secisse; ubi ad te ventum est , Nobilem appellavit, qua nobilitatis dignati ne nonnisi principes prosequi Summus Pontifex consuevit ; ut
jam tum fore te urbis nostrae ducem , qui hunc Summi Pontificis morem nossent, vaticinari inciperent. Verum uti ad id unde digressus sum redeam, si Marinum Maurum, qui sanctis. simum divae Helenae corpus in hanc urbem advexir, et Xen dochium ingenti donatum pecunia, Misericordiae consecravit, majores nostri, quod religionem mirifice veneraretur, admirati sunt , et esse inter urbis nostrae optimates facile principem censuerunt , quid caussae est cur de te qui ejus vestigia prosecutus, beatissimi Iob non corpus, sed veluti domum, atque adeo cum fortunis, et domestica supellectili familiam totam in hanc urbem duxisti, non idem nos et sentiamus, et cum
quadam animi gratitudine praedicemus e cum p sertim plus
tu in aliena pecunia conquirenda liberalitatis exercueris, quam impendenda sua ille . siquidem quae animis comparantur bona, qualia per te comparata sunt , corporis et sortunae bonis longe praestabiliora exsistunt. Nam Romulum, et Marcellum hoc munificentiae genere tibi ne comparandos quidem crediderim; quamquam alter sub ipsa urbis initia supremae internecionis metu , templum Iovi Statori vovisse : alter quintum consul, tum gerens Honori atque Virtuti templum quod voverat exstructurus , pontificum monitu duo construxisse templa dicatur. Multum quippe interest, metu, quemadmodum Romulus,
184쪽
In , quemadmodum tu , amore aliquid faciam : rursumque ob acceptum e caeso beneficium quamdam veluti gratiam si peris referam, an nullo quod quidem egregium, et non commune omnibus videatur beneficio accepto, ipsos ramen quodam veluti beneficio provocem et denique voti reus , an liber
id agam . Sed ne istud quidem non religiosissimum fuit quod
cum divo Bernardino , inter eos quos Minores appellant Fratres religionem professo , magno alioquin et praetanti viro, tanta tibi familiaritas fuit, ut major cum nullo alio mortalium suerit. Quem virum , bone Deus, ita semper beneficiis prosecutus es , ut seu quod eam in te mentis integritatem aspiceret, quam ad ducatum ascendere Oporteret , sive quod. gratiam eo tibi praesagio reserendam putaret quemadmodum et a compluribus audivi , et literis i pie mandatum legi tibi
non per aenigmata, aut verborum involucra , sed aperte , a
que ita ut ab omnibus intelligi posset, te urbis tuae ducem fore nardixerit. cui tu inter sanctos postea collocato , in hoc de quo paullo ante locuti sumus templo, aram exstrui curasti, uti communicato consilio ipse ac beatissimus Iob pro te quot, die communem precarentur Deum. Praedixit ille, Deus omen firmavit . Christiani principes , quod quo tempore fidei christianae ab Turcis grande timeretur bellum, dux religiosissimus creatus seret, omnes per literas gratulati sunt: Senae, Luca, Perusium, Ancon, Florentia, Bononia: tum Iacobus Armeniae rex, hemiae rex Georgius, rex Siciliae Ferdinandus, Matthias Pannoniae rex, multi denique alii literas ad te humanitatis, adique ossicii plenas dedere. denique et sacer ille Cardinalium senatus, cui tota christianae religionis cura incumbit, per epistolas, quas singuli quique scripsere, maiorem in modum gratulatus est. tanta prorsus de ea quae in te serebatur religionis
Veneratione , Opinio omnium animos occupaverat. Nam Venetos, cum ante Apostolicae sedis , et religionis christianae propugnatores fuisse Sebastiano Ziano duce Fredericus Imperator cognomento Barbarossa, et Petro Lauredano classis nostrae praesecto Cyris Ottomannus Turcorum tyrannus, victi, fugatique testimonio fuerunt; tum vel maxime, Christophoro Mauro duce, fore, simul Mahomethes Turcorum tyrannus timebat, si-
185쪽
mul Pius II. Pontifex Summus sperabat. Nam et ille qua ad do. sensionem necessaria forent ingenti studio comparabat, et hic per ternas literas prius, deinde quae res in eum usque diem audita non fuerat per Theodorum Fel trensem, et Ludovicum Donatum Bellunensem pontifices , Apostolicae sedis legatos , contestatus est, cum alias Turcorum delendorum spem in Venetorum classe collocatam suisse, tum in primis Christopho ro Mauro duce : quem eo nomine Deus Optimus Maximus appellari voluisset, quod partim ob mirificam religionis venerationem, partim ob animum Turcorum cladibus natum, Christum humeris laturus esset: multo ipse quidem sanctius, multoque laudabilius eo quem subiit se humeris consectum aetate parentem, Virgilius auctor est. Neque vero se frustra de te sibi talia promisisse quispiam doluit. Flagrabant jam tum bellorum incendia: Turci, dum quae ad defensionem necessaria sunt omni studio comparant, bellum christianis velle inferre videbantur; fieri enim iolet sere ut qui alteri damnum illaturus est , quia ut ne sbi ille vicissim damnum inserar, timet, se suaque prius
diligentissime muniat. Ab quo autem christianorum inciperent, non videbatur. Venetos tantum, atque Pannonios, quod alteri mari, alteri terra potentissimi essent, non nisi cum eorum qui virium minus haberent, potiti Hrent, invasuri iudicabantur. Ecce tibi autem Pannoniae citerioris regem perfidorum fidei se se credentem incautius, per proditionem captum cum exemcitu circumducunt; castella , civitates , et munitissima quinque regionis loca tyranno tradere cogunt. Stephani ducis Mysiae filius novarum studio rerum transisse nuntiatur ad Turcos. Epidaurum prae nimio adventantis jam jamque exercitus metu, ante sonum tubae, pacis conditionem accipit. Ipsi fortuna secunda tisi , Iadram urbem inter nominis Veneti studiosas facile plincipem oppugnaturi , haud procul ab ea castrametantur. Agricolae fugere, uxores , liberos , pecus intra umbem agere: fama christianis internecionem minari. Quid tu ad haec autem, quid, rogo, egistis' Num te Turcorum vel fama, vel recentes grandesque Victoriae terruerunt e num cum Ceteris consternatum , aut consilii civitas inopem vidit e num
quod in summis reipublicae calamitatibus evenit majorum
186쪽
quispiam, quasi ad tantum apparatum minus idonei praestentes forent, desideratus est ' O religiosam principis mentem l o
animum ducis invictumi tantum abfuit ut terrereris, uti tum primum adesse dixeris tempus quo de Turcorum exitio spera. ri optime posset: siquidem ante vel patriae amor, vel religionis cura, vel ut haec ita se habuerint utrumque: nunc vero etiam cervicibus imminens gladius fortes atque audentes nos faceret, necesse esse, minimoque periculo vincere qui et terga dare nescirent, et desperatione proxima nullum periculum sotamidarent . Mittuntur itaque ex senatusconsulto qui Iadram miruniant , et Turcis ad nos terra accessum vetent. Tum Ludovuco Lauredano cum quinque et triginta navibus longis in Acha-jam trajiciendi, Isthmique maro firmandi, ac hostibus in Pelo.
ponnesum transitum claudendi cura mandatur. Ad haec Be thoidum Estensem cum ingenti peditum atque equitum manu in Peloponnesum navigare, ac Tegeen, Spartam, Argos, Corinthum, Omnes postremo quas in peninsula Turci occupassent urbes, oppugnare jubes: tam consulto, tam cito, ut neque in consilio conficiendi celeritatem, neque in celeritate conficien di consilium quisquam desideraverit. Denique crebris eorum qui in Peloponnesi urbibus obsidebantur, oppugnabantur, e Pugnabantur, literis, nuntiisque revocatus ille, citerioris Pannoniae, atque Epidauri victor Mahomethes , Iadram re insecta dimisit, et magnis itineribus, multis suorum amissis, in Asiam reversus est; ut non praeclarius P. Scipionis Africadi quamquam illum quidem defendat antiquitas ) fuerit factum, cum trajecto in Africam exercitu, igne, ferroque agrum Carrhaguniensium depopulatus, revocari Hannibalem compulit. Quam
doquidem et Scipionem patriae amor, te vero etiam religi nis, quam ea ratione servari sciebas, veneratio, hoc inire consilium secit; et deleta multis cladibus Italia, ille utili quidem
sed sero, tu autem nullo tuorum amisso, opportuno ac rem- Pori in primis accomodato consilio ustis es: cui sortuna, quae
in bellis plurimum potest , sic affuit, ut ad victoriam, praedamque, non ad bellum trajectus exercitus videretur. Testes sunt Argi, potentissima quondam civitas, solo aequata, testis A cadia, quae fidei nostrae se credidit; testis Lemnos, quae Lu-U a . do
187쪽
dovici Lauredani ductu, Turcis Aegaeo mari immersis, imperio Veneto ad)uncta est; testis LesboS, et Mitylene, quas, Ursato Iustiniano tuae classis praefecto, nostri diripiendas accepere ;testes Spartani, quos Sigismundus Mala testa terrestris exercitus ductor, in potestarem redegit , testes mille Turcorum duces, mille cunei, mille exercitu S terra marique superati, pro-sigati deleti, et capri. Dic nunc Ionium tentent, dic ab Euxino in Aegaeum navigent, dic triremibus nostris se ostendant: nae illi si vexilla tantum vestra conspexerint, Pavore consternati se se abscondent: tantus omnes sortitudinis , atque prudentiae Christophori ducis terror invasit. Quid enim ' non timeant pavidae atque imbelles pecudes validum et audentem leonem e divum Marcum dico, qui ut mystice leonis forma d pingitur, sic in urbis nostrae contra hostes barbaros defensitone se se leonem, et quidem alatum, ostendit, Christophoro Mauro duce potissimum, qui et templi ejus curam procurator gessit, ut gratiam ei ob diligenter administratum principatum
reserri hoc etiam modo oporteat, et religionis veneratione,
quam semper maximam habuit, optime non de divo Marco tantum , sed de omnibus etiam superis meritus 'est. Et quidem leoni huic nostro beato Marco Evangelistae Christophorus Maurus, tamquam leo alius et ipse noster, in gerendis rebus adjungitur: tanto se se animo periculis ingerit, tam temga dare vel in summo discrimine ignominiosum putat: parcere subjectis, et debellare superbos sic novit . Neque enim vel apud Athenienses Iphicratem, vel apud Romanos P. Scipionem, vel apud Epirotas Pyrrhum, quos gerendis rebus pra stantissimos fuisse commemorant, praestantiores fuisse crediderim , quam apud Venetos est Christophorus Maurus cujus in principatu illud Chabriae Atheniensis dictum multis et magnis in rebus Verum esse compertum est: Plus pose in ialis
cervorum exercitum duce leone, quam leonum cervo ductore.
Neque vero si me interroget quispiam , Turcos armis tantum fugatos crediderim ; quamquam haec quidem in bello instrumenta praecipua sint: neque rursus viribus tantum ; quamquam iis maxime victoria reportetur: neque consiliis solum quamquam totius in eis belli summa consistat: neque postremo his
188쪽
omnibus simul; quamquam hoc amplius prosint, quo magis inter se juncta sunt: sed Deum Optimum Maximum, cui tam boni placent quam displicent mali, pro cujus ecclesia bellum hoc tanto studio susceptum suit , Deum, inquam, Optimum Maximum caussae suae affuisse putaverim. Venetis quippe quod ipse potius in Turcos convertat 3 Dalmatia expulsis, quod ultra vel religionis domicilium, vel fidei scutum, vel ecclesia
Romanae propugnaculum in terris foret Irent profecto Turaci quacumque ferret voluntas , caede , flammis, ruinis vastarent Italiam, pontificium ordinem pessumdarent, aras, mona steria , et templa destruerent , sacerdotes cum reliquis templorum ministris jugularent , vasa Deo sacra diriperent, sanctorum reliquias de sepulcris marmoreis in cloacas et stem quilinia jacerent , dicatas Deo virgines violarent , crucem, Christumque negare christianos compellerent et nihil postremo reperiretur tam foedum quod non in nos nostraque auderent. Haec illos facturos Deus Optimus Maximus aversatus, suam tutatus est caussam , et armis, viribus , atque consiliis tuisse se ita conjunxit, ut ex his quae hactenus gesta sunt conjecturam facere liceat, eos non Europa solum, sed tota prorsus Asia tuo ductu pellendos. Quid enim putas senatoribus tuis
animi est, cum tu et senex, et emeritas talem re in eos ostem
das e Pius II. Pontifex Maximus bellum jam pridem eis inducturum se voverat: tu voti memor esset, hortabaris . pecuniam
comparabat; tu classem instruebas. magna pollicebatur; ture ipsa, non verbis, quanti rempublicam christianam faceres, ostei,debas. Quid multae principes, duces, reges Oppidorum, ciciistatum, provinciarum, terra, marive in Turcos hi se se ituros pollicebantur, illi exercitum missuros, alii pecuniam daturos: solus tu, parva cum pollicerere, factis pollicitationes omnium perasti. illis quippe triremes , istis pecuniam, annonam aliis, quibusdam dabas trajectum: denique, cum omnibus omnia Q. Pra etiam quam petissent, dedisses, nequid tuae huic vel liberalitati, vel religionis venerationi deesset, insuper et temetipsum dedisti . Literis quippe Summi Pontificis invitatus uti navigationi, belloque interesses, non aetatem caussatus es, non D.
gotia, quae plurima tibi quotidie , utpote in quo rerum sum
189쪽
ma versatur, scaturiunt non maris , aut tempestatum repem tinos casus, non laborem, non sumtum ; quo minus Anconem Piceni urbem cum ingenti longarum navium apparatu trajiceres; inde acceptis cum Pontifice Cardinalibus soluturus, in Tum cos. Verum ut sunt rerum humanarum casus incerti) Pium Pontificem Maximum erat quippe et valetudinarius, et senex mortuum offendisti. Neque tamen , quamquam surrogandi in demortui locum Pontificis cura Cardinales urgeret , minus ab eis honorifice sitsceptus est sed qui tecum erant senatores, equis Purpura instratis, tu asturcone candido, quod victoriae simul praeteritae praemium, simul futurae ostentum fuit , ostro instra. to, habenis, frenoque aureo, inter duos Cardinales medius cum ingenti procerum, abbatum, protonotariorum, episcoporum. archiepiscoporum , comitatu in consistorium honorificentissime
deductus es: ubi cum senatus in defendenda Christi religione studium, et belli quod adversum Turcos instruebatur, ineundi
rationem, gravi ornataque oratione exposuisses, ab Cardinatubus , qui primum omnium gratias tibi ecclesiae Romanae verubis egere , laudatus , cunctis quae forte aderant, biremibus uti erant instructiis , honoris gratia donatus es. Tantumque
omnibus etiam si quos bellorum a majoribus nostris gestorum invidia stimulabat suit jucundum officium tuum , ut dicere audeam, ex multis magnisque caussis quae Cardinales ad id peragendum movebant, hanet unam fuisse, uti ex urbe tua potissimum ex ordine senatorio, ex optimatibus civitatis, Petrum Barbum, Cardinalem sancti Marci, qui postea Paullus II.
vocatus est , Pontificem Summum deligerent ; virum alioquin optimum, et omni virtutis genere praeditum. Cum itaque ad portum deductus, tu ascendisses biremem , illi Romam delugendi Pontificis gratia rediissent, novum tibi consilium repem te ineundum fuit . Quos enim Pontifex in Turcos navigare compulerat, ii , ablato e vivis Pontifice , solutos se sponsione putare : nonnulli qui simulata mente, si tu navigasses, se se navigaturos promiserant neque enim fieri posse arbitrabantur, ut hac aetate navigares postquam te classem ascendisse rescuverunt , alias tandem excusationes confingere, totum denique
belli pondus, quod omnibus simul christianis videbatur grave,
190쪽
in tuis unius humeris sint . Sed enim ea in te semper veneratio religionis suit, ut gravistima quaeque pro christiana religione subeuntem vita citius deseruisset quam fides . Utpote cum et antea ostendisses , Venetos pluris facere religionem quam salutem, et eo tempore diceres, amissa religione, homini vitam nihil prodesse. Subiisti ergo, totumque belli pondus recta cervice portasti; et Turcos qui paullo ante suis finibus non contenti , alienos invaserant, ita intra Asiam conclusisti, ut dicere inter se se potuerint , christianos omnes vicimus, a Christophoro Mauro victi sumus. Quis enim labantem Christi fidem firmavit e Christophorus . quis dejectas
Pontificum mentes erexit Z Christophorus. quis terra, mari,
pace, bello, domi, forisque religionem adjuvite Christopho.
rus . cujus hoc semper laudabilius et Deo gratius officium fuit , quo periculosius atque laboriosius . Verum enimvero cum et a bello Turcis inserendo ceteri, quemadmodum paullo superius dixi , retraxissent pedem ; et ipse quae ad id neces.saria erant , mira celeritate parasses , Venetias exspectatus et quidem vehementer reverteris, ut inde tantisper dum Pontifex novus eligitur, si quid in Italia accidisset novi, velut ex quadam imperii arce, toti potius reipublicae, vel religioni, quam huic, illive ejus parti adesses; et religionis venerationem, quae tecum ab infantia creverat , tuos potissimum cives doceres.
Etenim ejus quem omnium ora, oculique contuentur, vita religiosa , populis religiose vivendi documentum est quoddam.
Quid porro egeris, quae venerationis religionis exempla edideris, quam innocenter, quam pie, quam sancte vixeris, singulatim exponere neque hujus temporis est, neque loci. Et me finem dicendi facere vel sola omnium vestrum attentio, qua satis superque hactenus abusus sum , cogit. Quocirca haec quae in medio sunt, quodam veluti saltu transiliens, ad eam qua hodie in patriarcha excipiendo es usus, venerationem religionis accedo . Neque enim si hoc ipsum supra humanitati tuae tribuimus, continuo venerationi religionis idem tribui nefas est: cum praesertim et proxima humanitati religionis veneratio sit, et eadem saepe res, quemadmodum solis solendor, sic ab uno vindicetur tota, ut plurium idemtidem tota es e
