장음표시 사용
191쪽
non desinat. Quid te autem ut patriarchae occurreres, secit 'Nempe si quod minori major obviam prosectus es, spectem, humanitati soli tribuendum crediderim: sin vero quod majori minor, ipse quidem soli religioni hoc factum adscripserim. Sec
contrahent fortassis frontem nonnulli, et minorem patriarcha ducem nullo genere dici patientur . Audiant ergo, si quos hoc movet , quomodo patriarcha ducem minorem intelligam. Omnis bene institutae reipublicae gubernatio bifariam dividi s let . et quemadmodum anima et corpore singuli quique constamus, eodem modo peculiarem, una animarum, alia corpΟ-rum curam gerit. animas porro corporibus praestantiores, rumsusque patriarchae animarum, duci corporum curam esse, magis notum est quam ut multis probari oporteat. .ui ergo haec mente pertractans patriarchae obviam proficiscitur, non jam honores, aut aetatem, aut divitias, aut potestatem, quae bona fortunae sunt, intuetur ; sed facta, sed dicta, sed cogitata prava, rectave, quae animam vel pauperem facere solent, vel divitem. et quia nullus in hac vita, praecipue autem imperio praeditus, peccatorum eorum saltem quae quotidiana, et venialia vocant , ita se novit expertem, ut contra quam monet Ioannes Apostolus dicere de te audeat , quod peccatum non habet: haec autem ipsa peccata sacerdoti fatenda, et pro ipsis Deo sacerdotis arbitrio satisfaciendum intelligit, comsequens est ut patriarchae qui sacerdotum princeps et dicitur, et revera est, non minorem modo , sed et shbditum se se agnoscat, quisquis ejusmodi est. Hoc autem non hominis gratia fieri manifestum est, sed Dei, cujus ille locum tenet in temris . quod si Dei: ergo ad religionis venerationem referendum esse jam scimus , quod fit. Si quis autem eum, quod mirifi-Cam semper innocentiae curam habuerit, etiam quotidianis et venialibus expertem contenderit, ut ne hoc illi negemus, aut putasse Christophorum Maurum dico , se hoc genus peccatis teneri, quod culpam timere ubi culpa nulla sit . bonae mentis vir consueverit , aut si hoc quoque in controversiam deducatur, voluisse , Deum, cujus religionem semper mirifice veneratus est, in patriarcha ejus excipere. Si enim verum est
quod apud Evangelistam Lucam discipulis suis dixit homo
192쪽
mus : qui vos spernit, me spernit, et qui me spernit , spes
nis eum qui me misit , ut certe verum est , consequens etiam videtur ut qui patriarcham ex eorum qui discipulis successere numero unum honorat, hominem Deum honoret, et qui
hominem Deum honorat , illum quoque honoret a quo missus est, omnipotentem hominis Dei Patrem. Itaque seu hoc genus peccatis obnoxium ducem nostrum dicamus , sive linmunem , seu falso se illis obvolutum putasse, sive non , ex hodierno in patriarcham officio satis superque notum est ,
eum religionis veneratione ri quam ab ineunte usque pueritia didicit , hoc potissmum argumento maximam atque mirificam ostendisse. Neque inficias eo, esse item alia, et haec advenerationem religionis pertinentia, quae ipsum uti patriarchae obviam iret, invitare potuerunt . Nam Bergomum quo tam to tempore bellum cum Francisco Sfortia Mediolanensium du.ce gerebamus , antistes tutatus est; cum dictis atque con liis , nonnumquam vero et sumtu , tum vel maxime precibus , ut non aliter in ejus domo de salute reipublicae consilia a praetore praesectoque, et primis quibusque civitatis inirentur, quam si apud eum imperii summa fuisset. Pace autem facta, sic ad urbem ornandam an tam adjecit, ut et sorum coctis constratum lateribus, et porticus, quae nulla diei hora non obscurissimae erant, dirutae, et aedes simul publicae, simul
privatae , illae potissimum ubi Pontificis domicilium suit , in
caelum erectae, et templa partim vetera, partim ruinosa, ea elegantia constructa , ut neque ornatum in eis desideres, neque commoditatem, eo auctore suerunt. inter haec, ipso sin. fulos quosque ex ornatu civitatis, ut Paullus Apostolus HGraeis ait, non permanentis, quem admirabantur, ad suturae, quae longe admirabilior est , desiderandum ornatum, animante', quod utrum animabus, an corporibus utilius fuerit, vos
videritis . Et qui ob haec vel omnia vel singula honore aliquem afficit, quomodo Christophorus dux hodie patriarcham assecit , religionis venerationem, haud dubium, prae se sertsingularem . Sed haec, et alia hoc genus plurima 'temporis exclusus angustiis in alium diem reservare compellor. Ideoquere , Christophore dux , qui ut omnium Venetorum primus
193쪽
es , ita in Iaetitia quam ex Ioannis patriarchae adventu tota sensit respublica , nulli secundus exsistis, interim oratum velim ut patriarcham tuum , universamque Barrociorum gemtem, quemadmodum coepisti, ames. Nos enim cum ob merita in rempublicam tua, venerationemque religionis mirificam, tum ob humanitatem hodiernam , nihil aut tam arduum imveniemus , ut dissicile ; aut tam humile , ut minus dignum nobis putemus, dum rem tibi, tuisve gratam, honorificamve faciamus. PE Dissiligod by Coosl
194쪽
Iurisconsulti doctissimi , et in Patavino omnasio pubtici Ecclesiasticarum Legum interpretis, ORATIO.
ALDE vereor, Patres , ne quantum mihi hodierno die Antonii Roicelli doctissimi ac nobilissimi viri virtus, et m gnitudo ad dicendum praesidii affert , tantum quem ex ejus morte percepi, dolor et gemitus detrahat . Quamvis enim neque viri arras, neque mortis genus ejusmodi sint, ut quempiam quod vel immature , vel non inter suos mortuus fuerit, commovere gravius debeant; me tamen eximia simul hominis virtus, et magnitudo , simul pietas in eum mea , et juris perdiscendi cupiditas sic stringunt, sic commovent, ut sapientiae illius lumen quod in ultima senecta , veluti lucernae cum sine oleo est , exstinctum scio , celerius omnium voluntate subtractum existimem . Neque plane intelligo, utrum gymnasio nostro multis doctissimorum jureconsultorum funeribus X a dea Disiliros by Corale
195쪽
deformato senestius accidere quidquam potuerit, quam cuius viri doctrina , et dignitas ceterorum' famam offuscatam, atque deletam illustrare, instaurareque sola potuisset, eum virum inseretro ante conspectum nostrum jacentem aspicere . Qti cimque oculos verto, nihil video nis gemitus, nisi singultus, nil hispiffiri nisi lacrimas: nullumque tantae civitatis locum esse doloris expertem , simul pompa ista sun ebris , simul vir rum , ac seminarum promiscuus moeror indicio est . Cum ino aedibus istis prius eslcmus, luctus, et lacrimarum omnia plena
erant: ubi elatum est funus, ululatibus resonare atrium coepit: inter eundum singultus, suspiria, gemitus audiebantur: ut vero ad divi Antonii templum pervenimus , atque tantus continuo planctus , et ululatus exortus est, ut mihi quidem non templum modo , sed ipsum quoque caesum ruere videretur. Commovit me usque adeo , fateor, partim viri a quo amatus mirifice siueram, desiderium, partim lanestus et luctuosus hic comitatus , partim virorum ac seminarum acerbissimus planctus , ut lacrimas continere vix possim. Heu miseram a Nque infelicem Academiam nostram, quae tantum virum amisit. Heu mortem funestam , quae duo gymnasii nostri lumina uno anno exstinxit. Ioannem Pratum dico, quem nostris humeris autumno superiore extulimus, et Antonium Rotcellum omnium
qui sunt fueruntve jureconsultorum facile principem ; qui et nobilitate generis, et juris utriusque peritia, et rerum praeclare ac sapientes gestarum multitudine, non Roicellam modo frumiliam , sed praestantissimam Etruriae urbem Aretium , Italiam
totam , omnes barbaras nationes, totum denique terrarum ombem illustravit: cujus tanta fuit cum omnium rerum scientia, tum in primis probitas, atque humanitas, ut neque ullum umquam defendendum susceperit qui non omnibus sententiis a solutus sit: neque, si quem injuste litigare coinpererat , ullis ad eum defendendum praemiis adduci potuerit. Cui ea semper fuit partim liberalitas, partim vero animi magnitudo, ut pauperum quidem , quos adverlariorum potentia premeret, curam tanto animo sumserit , quanto ditissimi cuiusque caussam alius nemo sumsisset: divitibus autem sc auxilio suerit, ut in nullius eorum caussa, praemii potius quam justitiae gratia labo
196쪽
raverit . quem tanta sontibus accusandis, et defendendis insontibus dignitate fuisse comperimus , ut judices , contra quCmcumque ipse disputare coepisset, eum continuo et condemnan. dum putarent: pro quocumque autem verba facere aggressus esset, eum non absolvere idem iidem piaculum ducerent . a
quo juris utriusque scientiam quisquis doceri audivit , gravitatem , et eloquentiam admiratus , unum se ex veteribus jure-
consultis audire putavit. Quae si vobis, viri doctissimi, memoratu pulcra sunt , quid tandem putatis illis suisse qui viderunt e quid Antonio Rotcello qui fecite Equidem cum mo in ipse haec cogito , magis magisque admiror tot in homine uno simul bona fuisse . Cum vero des his mihi in hac
totius civitatis frequentia dicendum esse intelligo, vereor majorem in modum ne aut cum Rotcellorum injuria multa praeteream, aut singula quaeque dicturo neque vox , neque sat ra, neque tempus istud sufficiat: et cum omnium vestrum, qui
eundo redeundoque satis jam defatigati estis , tum in primis
eorum qui totam noctem non vigilavere modo , sed et luxere, rationem habere me vergens in occasum dies compellit. Quamobrem ex multis ac paene innumerabilibus rebus quas de viro praestantissimo dicere alius majore vel orto , vel et
quentia posiet , duas mihi hoc tempore tractandas delegi. Et primum quidem de Roicellorum familia, deinde vero de ipso Antonio verba facere statui. quae quo possim facilius,' attentas mihi aures praebetote omnes, et luctum ejus caussa susceptum tantisper compescitote, dum Antonium Gicellum ad . miratione dignum, et quia inter beatos collocatus jam est, minime ab amicis lugendum esse, videatis. futurum enim com fido ut quomodo vehementiorem imbrem serenitas, eodem modo communem hunc luctum laetitia non mediocris sequa tur. Etruriam cum ceterarum provinciarum, tum in primis
Italiae florem esse, partim literae quibus Romani pueri, ut postea graecis, ita olim etruscis vulgo erudiri solebant: partim Virorum ingenia, et vernaculi sermonis elegantia: partim acris temperies, et regionis situs: partim denique frumenti, ac pe-COris, et omnium copia rerum indicio sunt. Haec simul propinquitate agri, simul hominum multitudine, tantum Romanis
197쪽
terrorem injecit , ut non esset ea tempestate gens alia cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora viderentur . Nam et Sutrium, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, oppugnare aggressi, et non armorum aut militum multitudine, sed rei militaris, qua plurimum Romani excellebant, peritia victi, ter, quaterque magnis opibus, majoribusque semper animis, contra Aemilium, contra Q. Fabium consules, mira L. Papirium dictatorem , et D. Iunium Bubulcum, magistrum equitum, bellum tanta moriendi obstinatione instaurarunt , ut victores fere prius quam victi pugnandi facerent finem et et non cum Etruscis totiens victis , sed cum aliqua nova gente Romanis videretur dimicatio esse . Horum populorumper id tempus Perusia, Croton, atque Aretium capita fuere;
sed Aretium optimo ac fertilissimo solo condita, quinque et viginti passuum millibus a Transimeno lacu , nobili illa pugna , atque inter paucas memorata populi Romani clade frumoso, ubi quindecim millia Romanorum in acie caesa sunt, in illis principatum diutissime vindicavit . Nam et Romana urbe
antiquior fuit , et ritus moresque sacrorum omnibus circa P
gionibus dedit: nec ulla ferme regio est ubi pristae illius religionis vestigia plura sit cernere , utpote cum rura etiamnunc quaedam , deorum quos antiqui venerabantur vocabulis nominentur . Quam ego rem ad ejus qua in verum Deum sunt probationem pietatis arbitror pertinere ; nam quos suopte ingenio ad religionem inclinatos fuisse monumenta ista declarant , eos non errandi studio , sed veritatis ignoratione olim Deos non veros coluisse ; et idemtidem christiana fide suscepta, mente oppido quam religiosa Deum verum colere coepisse crediderim . Sed enim quia evenire solet sere, ut qui paullo religiosiores sunt quod alia ferme omnia ut vana, ut Vilia , ut paullo post peritura contemnant idem iidem aut indocti, aut elingues evadant ; illud in Aretinorum compluribus mirabile fuit , quod ita religionem a majoribus suis traditam servavere , ut , quia .eloquentiae quoque , atque dinctrinae juxta operam dederant, Italiae Graeciaeque totius judicio et religiosorum disertissimi , et disertorum religiosissimi haberentur. Cujus rei non pauca , neque contemnenda nobi S te-
198쪽
stimonia erunt, si quae Leonardus, quae Ioannes, quae Carolus, quae Franciscus , quae postremo alii plurimi , partim componendo , partim e graeco in latinum vertendo nostris hominibus reliquerunt, contemplari velimus . Etenim Leonardus
quod quidem ego sciam ethica , politica , et oeconomica Aristotelis; Basilii Magni de poetarum oratorumque lectione;
Xenophontis de tyrannide; praeclaram inter Hieronem tyramnum, et poctam Simonidem disceptationem, soluta oratione; et Aristophanis comoediam primam comico versu interpret
tus est . idemque hic Aristotelis, atque Demosthenis , se morum alterius philosophi, alterius oratoris vitam, et Goth rum bella quatuor libris descripsit , tanto studio , tantaque diligentia, ut in his quidem quae interpretatus est , cum illis ipsis auctoribus de gravitate dicendi, deque orationis elegantia contendisse videatur: in illis autem quae composuit, Sallustio,
Livioque merito comparandus sir . Ioannes vero cognomento
Tortellius, Romuli, atque Athanasii maximorum illius quidem regis, hujus vero antistitis vitam interpretatus est: et de ratione disserendi, deque artis dialecticae praeceptis, duodecim, de orthographia vero dictionum a graecis tractarum quatuor et viginti libros reliquit . Carolus porro, quod poetis magis oblectabatur , versus multos atque elegantissimos edidit . Et Franciscus Phalaridis Agrigentinorum tyranni epistolas, sentemtiarum tum elegantia, tum gravitate insignes, summa diligemtia in latinum convertit. Et alii alia vel composuere , vel interpretati sunt: de quibus , quoniam et magis noti habentur quam ut a me nominandi sint, et brevitatis rationem habere
me hora ips compellit , singulatim verba facere nec libet, nec licet . hoc solum dico, quomodo in Arabia illud telluris
proprium est ut omnia supra quam ceterae regiones odorata producat et eodem modo in Aretio proprium semper urbis fuisse, ut viros et religione, et eloquentia, et omnium bon
rum artium disciplinis insignes proferret. Quod ita se habere vel Roicellorum familia sola , antiquitate generis , et cum rei militaris, tum juris utriusque scientia facile nobilissima, docet. de cujus laudibus pro rei dignitate tractare cupienti non diei hanc partem, quae perexigua est, sed integrum diem brevem
199쪽
Purarem . Quamobrem , ut ne , quod orationis initio vereri me dixi, aut cum Rot cessorum iniuria multa praeteream, aut singula quaeque diinirum, vox, latera, ipsum denique tempus destituat; hoc, si vobis videtur, temperamento utemur, ut de aliis quidem per otium plura , nunc vero de his qui Antonii propinqui sunt magis, pauca dicere aggrediamur ; et a Roicello eius abavo pol illimum incipiamus. Fuit hic , uti ex multis utriusque epistolis cernere est, Accursit in perdiscendo civili jure discipulus, ingenio atque memoria pari, studio autem tam to , ut brevi tempore omnium judicio ipsi quoque praeceptor
compararetur . nec plane scio, utrum ex multis ac innumerabilibus paene iuris civilis discipulis , qui ad tanti praeceptoris
famam ex toto, ut ira dixerim , terrarum orbe convenerant,
ullum aut Accursitas magis dilexerit, aut omnis ea multitudo fecerit pluris. Arbitrabantur enim, quando moriendum homini semel est, ille quidem, quandocumque moreretur, in ROicello discipulo se se superstitem fore : hi vero, non se prorsus praeceptore doctissimo privatum iri , cujus in Roicello, doctrinae, ingenii, atque memoriar expressam esse imaginem cernerent . neque ullum sane sua fefellit opinio. Cum enim in hac ipsa urbe centum et decem ante hanc diem annis juris utriusque insignibus more veteri honestatus fuisset, Florentini eum summis propositis praemiis uti civile apud se jus doceret, ac-Cersierunt ε, ubi tantam brevi tempore docendo famam conse rus est, ut nihilo praeceptore in serior putaretur, et civitate, multisque ae magnis honoribus publice donaretur. Denique et Bononienses frequentissimis electum comitiis, per literas, quarum ego exemplum legi, eum in sua gymnasia trahere conati sunt: et civitas ista uti doctrinam quam apud se didicerat, juris civilis studiosis qui per id tempus hic morabantur, restitum rei, jure sito quodam accivit: et mille potentissimoruin principum atque nobilissimorum populorum judicia decretis amplissimis honestarunt. quae ut ne sngulatim exponam, brevitatis ratio facit. Husus filii duo fuerunt , Franciscus, et Vannes: quorum Franciscus quidem jureconsilius facile maximus,
idemque quod in homine studiis dedito haud temere inveniri potest eques sortissimus , post factiosam Petramalo
200쪽
rem familiam Aretio ejectam , veluti Brutus quidam , aut Publicola, ad patriae gubernacula accitus fuit. Uannes autem fratre Petramalorum conspiratione imperio expulso quod popularis, et civibus majorem in modum gratiosus foret , ne que vi civitate exclusus est, ut Tarquinii, neque precibus uti L. Tarquinius Collatinus emisius, sed quod mirentur sor lasse nonnulli sic in civitate remansit , ut de pristina ho minis dignitate nihil quisquam imminutum videret . et hoc certe in ea civitate quae intestinarum inimicitiarum sit plena ;atque ob eam rem non quid singuli cujusque virtus meretur,
sed quid principibus factionis libet , inspiciat nemo nisi et
egregia virtute, et prudentia singulari vir assequi potuit. Vannis filii quatuor indole praestanti fuere ; sed ex his duo inter optimates Etruriae facile maximii Micellus videlicet, qui Pisis,
quae urbs ea tempestate florentissima erat, pro Romano Imperatore imperii flammam administravit : et Rodolfinus, cujus cum plurima et domi, et soris exstent monumenta virtutis, nullum tamen aut praestantius, aut terrarum orbi utilius suit,
quam quod Rot cellum Antonii hujus patrem, virum inter pamcos summum, genuit, qui et liberorum egregia indole, et prinstantia doctrinae , et multarum civitatum decretis amplissimis, non Roicellae modo familiae, aut Aretinae urbi, sed provinciis maximis , atque adeo Italiae toti splendorem incredibilem attulit . Omitto Ioannem Lombarduies , atque Rainaldum cives Aretii spectatissimos: de Francisco, et Guidone juris utriusque consultissimis nihil dico . Baptistam praeterire non possum, a quo te, Ioannes Baptista, summo ingenio , sitamma probitate, summa juris utriusque peritia hominem genitum scimus; qui sic Aretinis tuis, unde originem ducis , sic Patavinis, apud quos civile jus doces , carus semper Histi, ut saepius et illi
civem repetere, et isti honorificentissimis cum decretis, tum vero salariis magistrum retinere contenderint. Fuimus tamen superiores nos hactenus, atque ut in futurum simus , quando
id e re nostra est, omni studio laborabimus. Dissicile quidem videtur ita de homine ullo benemereri , ut patriam, cuius unicuique perdulcis est amor, et eam in primis patriam quae
simul praestantissimarat , simul te plurimi iaciat, obliviscaris. Y Sed
