장음표시 사용
261쪽
lentia assines , propinquos, familiaresque complexus fuerit suos; qua humanitate, qua benignitate omnes sit prosecutus; qua demum comitate , clementia, pietate , ingeniique dexteritate semper nobiscum egerit . qua in re sane, ut alia prata termittam , amplissimum testimonium ejus discessus praebuit ;cum nemo esset qui non intimis sensibus angeretur. Qua vero liberalitate se gesserit , quis ignorat e cum audierit in eo obeundo munere in quo plerique omnes magnas sibi divitias, magnos thesauros comparant , illum non modo nihil esse lucratum , sed etiam multam de suo pecuniam exhausisse. Privatis vero in rebus negotiisque familiaribus qualis fuerit, ex Iuctu atque moerore istorum cognoscite. Qua abstinentia, continentia, parsimonia , frugalitate dicamus 8 quibus virtutum quasi flammis claruit atque illuxit. Quantus autem in eo fuerit colendorum ingeniorum ardor, docti atque praeclari viri prae se serunt; quibus ille maxime delectatus est, quosque semper hubuit secum, juvit, fovit, erexit, atque honestavit. Neque pomro sapientia, prudentiaque minus in eo clarae exstiterunt: non
enim solummodo sibi , sed passim etiam aliis optime consulmbat, nihilque umquam in Italia praeter spem, atque hominum opinionem accidit, quod non ille multo ante praeviderit quam evenerit . Nihil ille ignorabat ; noverat enim quid Italia , quid Gallia, quid Germania, quid Hispania , quid Orientis vires, quid denique ipse terrarum orbis , si quid moliri vellet, posset eficere. Sed heu me miserum i mors quidem omnia, maxima, minima nihili facit . Uos, si possem hoc loco, postularem, Romani cives , ut mihi testimonium de hujus viri
Virtute afferretis, quem per triginta annos vobiscum atque eo amplius habuistis; certe ita omnes una voce atque uno consensu responderetis : Nos quidem nosra urbis, no prae ipsorum dignitatis , libertatis, fortunarum omnium magnum praesaeum, magnum ornamentum amisimus . porro ille illa vis, o Veneri, quantum patria veser, tantum noser erat caritate; omnes nos uti pater filios, et amabat, et amabasur . Non itie modo harum, modo erat illarum partium ; nutias factiones noverat , nulla
odia confectabatur, quae bellorum fomenta sunt; sed ad publicam semper utilitatem omne suum sudium , diligentiam , Iab
262쪽
ORATIO. 23 Irem, omnes suas opes , omnem dignitatem convertebat . cujus quidem eorpus vos in vesba urbe ac vesris templis habetote: nos in pectoνibus nostris ejus virtuti monumentum fecimus ,
Dum domus Aenea Capitoti immobile saxum Accolet, impertumque pater Romanus habebit. Desuncto Innocentio, cum sub Alexandro Pontifice quem nostra aetas , et christiana religio Veneratur , ingravescente jam aetate , etiam podagrae morbus, quem longo tempore patientissime tulerat, gravius cum illo agere coepisset, statuit tum relaxandi animi gratia , tum valitudinis caussa parumper ab Urbe recedere , patriamque rursus invisere, cujus desiderio summopere tenebatur. Verum nihil illi ad valitudinem haec diligentia prosuit; variis enim aegritudinibus, nedum podagra solum, fere usquequaque laboravit . Demum peragratis ciri eumquaque multis urbibus, cum se Patavium contuluset, neque caeli mutatione, neque opera medicorum adjutus, invalescente in dies morbo , ex hac vita pie sancteque decessit an. nos natus duos et sexaginta, menses decem, cum tres et triginta annos Cardinalem gessisset . Haec de vita et quamquam neque culta ingenio, neque arte elaborata; sed fide, sed. verutate plenillima, et pro temporis viriumque tenuitare, carptim, cursimque pronuntiata. Quae vero in morte vobis dederit pim ratis in patriam, in christianam rempublicam, in sacrosanctum Romanum nomen benivolentiae, in suos largitatis, in divorum culturam religionis i humanitatis , prudentiae , virtutum denuque omnium monumenta ; neque mihi, neque aliis dicendi locum reliquit. Nam ea quidem vobis per te se conspicua, illinstria , I testatissimaque sunt , eruntque etiam sne ullo extra se praeconio semper . Moriens ille vos, patres conscripti , cum videret ab atrocissima , potentissimaque Turcarum gente bello gravissimo infestatos , neque vestrum tantummodo imperium, sed etiam rem christianam peti, cujus salus cum nostris fortunis conjuncta est; heredes ex asse Alexandrum Pontificem Moimum, atque vos secit, in hujusce opportunitate belli erogando atque insumendo. Praetereo hic prudens sciensque, patres conscripti quis enim omnia una concione percenseat quae
263쪽
quae ille vobis in sui memoriam , quae diis immortalibus In
eorum aedium resectione , quae necessariis , quae amicis, quae familiaribus legaverit, quantumque auri atque argenti fabrefacti pondus in publicarum caerimoniarum jplendorem depromendum donaverit sacrario vestro . Hoc unum iptum quantum esti prospexisse decedentem, quasi ex specula, sic ex vitae Iimine, periclitantem Romanam, et Christi rempublicam, eamque opibus juvisse : reliquisse laborantem patriam , eamque auxisse non solum opibus, sed dignitate , majestate, gloriaque sempiterna ; quamque urbem ipse semper quasi vallum Italiae positam contra Orientis minas, christiani hostes nominis impugnavisse, amicos defendisse , bella maxima , atque peruculosissima pro eorum libertate gessisse audierat, legerat, viderat ; ea nunc etiam durissimis temporibus ut in officio penmaneret , pro virili parte effecisse : et qui omnium gentium christianissimi semper habiti estis, patres conscripti , iidem et ut potentissimi essetis, quantum in se suerit, laboravisse. His atque aliis egregie constitutis clarissimo tuae vitae munere lae. tus hilarisque destinctus es , noster Zene , eo feliciori fortuna
atque fato quod ex omnium mortalium numero , qui bene vivant non multi quidem sunt, eos autem qui bene etiam moriantur, vix unos aut alteros singulae aetates habuere . Itaque sapientes viri jubent , non de cursu , sed de vitae meta rationem esse habendam eorum quos judices, rectene , an perperam vixerint: neque tam quo pacto vitam vivamus, quam quo pacto vitam claudamus, esse respiciendum . Neque vero te fas erat aliter mortem oppetiisse , qui sic vixeris ; neque , qui mortem sic oppetieris , aliter vixisse est existimandum, etiam si te viventem antea non aspexissemus . Quae cum ita sint, patres conscripti , quis dubitat, quin ille in caesum jam unde huc venerat, reversus, inter eorum beatissimas animas qui cuvitates condiderunt , qui recte administraverunt respublicas, qui leges optimas posuerunt suis civibus , qui denique honiste, religiosissimeque vixerunt , felix beatusque perpetuo aevo fruatur, neque a nobis lacrimas, aut istum moerorem quo aD
secti estis , petat ; sed ut sui memoriam mentibus vestris retineatis , benefacta imitemini, moneat , atque deposcat e Non
264쪽
ORATI 233 enim, fletibus atque singultibus clarissiinorum virorum manes
gaudent , sed recordatione , imitatione, aemulationeque virtutum. Itaque quoniam nimis, jamdiu vos oratione mea remoror atque detineo, patres conscripti non hoc loco Zenos , non Barbos, non reliquos propinquos, assines, amicos, familiares consolabor multis verbis, atque usitato genere conso Iationis; eam esse' scilicet conditionem hominum, eam esse datam imgem, positamque necessitatem mortalibus, . ut quandoque ex hac vita decedatur: nos item singulos propediem, aut paullo post, cum Deus jusserita, . migraturos . . Uno eos verbo consolabor: non tam esse dolendum, abiisse de coetu nostro tantum virum , quam gaudendum laetabundum abiisse neque tam
amisitse illum , , triste , quam habuisse , pulcherrimum existimandum. Quamquam quidem certe non amisimus, neque umquam amittemus s erit enim ille semper nobiscum, vivetque tamdiu , , quamdiu erunt qui vitam hominum M benefactis, non annorum numero metiantur. Vos autem, patres Conscripti, teque, princeps illustrillime, obsecro atque obtestor, ut quam
do vos Cardinalis noster ita beneficio destinxit , ut nihil sit quod non illi debeatis, eas opes quas ille vobis reliquit, ita pro vestra libertate se ac vestri imperii dignitate , pro salute
Italiae, pro christianae reipublicae desensione, gloria, incremem to exerceatis, ut omnes homines vobis debeant. Dixi.
265쪽
Rei Literaria Triumviro Ioannes Antonitis Vulpius S. P. D. ' Timia virtus habetur, IO ANNES PASCHA LICE, Senator Amplisme, respondere in amore iis a quibus omni osciorum genere provoc re s non , sine summo ac nefario scelere rem tua praetermitti benevolentia post , sed quod hac temporum iniquitate plerique jam homines
eo se felere ob stringi Deile patiantur . Illud tamen longe praeclari mum exi mari debet, ei qui nullam adhue observam tia erga te suae significationem dederat , rationem qua de te optime immereri post, quasi digito mo Dare ; ut scilicet in quem beneficia conferre costes , eum antea dignum beneficio praeses. sui hoc paero aliis prodesse sudent , ii quodammodo Dei optimi Maximi sapientiam , ae liberatitatem imitari videntur, qui nos ideo primum bonos efficit , ut deinde beatosesscio , et a amo perinde virtutes 18fas , ac uberrina viri tum praemia accipere homines eo uevere . morsum hae peririneant , iamdudum sentire te arbitror , Vir nobil/sme atque humanissime ; tuas enim laudes aenoscas , nec se es, quoties cumque de singuiari quadam benesicaque natura sermo instituitur. Cum enim de ingenii mei mediocritate, et de sudiorum meorum ratione, deque amore quo liberales disciplinas a puerosum complexus, nonnihil audiises; continuo me non indignum cognitione ac benevolentia tua existamasti s utque mιhi , tenui sane homini et novo , aditum ad te aperires , futurum tibi
gratissimum ostendi quod commodo meo fieri posset si egregiam orationem quam Petrus Paschalicus, inclyta Familiae sua mari Dissiligod by Coral
266쪽
maximum decus atque ornamentum, ad Emmanuelem Lusitaniae regem Reipubticae Veneta legatus otim habuisset, typis Cominianis denuo excudendam rarassem exciderat enim fiere ex hominum memoria, et in paucissimorum bibtiothecis adservabatur ); ejusque orationis exemplum mecum benigne communicasti. Ex hoe honestissimo des deno tuo, quanta ιn majores tuos pietate, qua ta in bonas literas propensione , et qua erga me usum voluntate sis , facile perspicere potui . quapropter dedi operam sedulo , ut quamprimum Dbi cumulate latisfacerem ; non solum enim Petri hujus Paschalici Orationem, sed et plures atias eivium tuorum clarissimorum , qua aut calamo tantum exarata in
publicum conspectum nondum exierant, vel typis descriptae, umgo tamen situ ae paedore ob Ieverant ; atia item opuscula et gantissima, et mustum sudiosis hominibus profutura, non medi cri sumtu, atque incredibili ἀlirentia divulgari curavi ; ut tibi potissimum qui me impulisti, hane egregiorum scriptorem editionem doctι homines, nobilesque in primis Veneti adolescentes omnino debituri sint. Nihil addam in praesentia de Familia tua laudibus, nihil de Fratrum tuorum , tui vere similium , dignitate atque splendore ; e quibus Georgius potissimum supremus totius Rei Maritimae Prae Aus , dissicillimam provinciam summa eum sua gloria , ae Reipublica utilisare administrandam fusce pii a nihil denique de tuis ingentibus spectatisve virtutibus ;res es enim neque ingenii meι, neque hujus locι, aut temporis, neque adeo quam exrmia probitas et pudor tuus ullo modo pati post. haec omnia enitem Vsa per se, atque in oculis universorum posita, nullius oratione ornari, aut clarescere posulant. Rogabo potius , ut munusculum hoc meum est quo tibi ofersur animo, accipias, ingenuo nimirum ac benevolentissimo ; deinde ut rationibus meis consulas enixe obsecro atque obtestor , qui optime id praestare potes , in eo scilicet dignitatis gradu collocatus ad quem te plurima et singulam in patriam merata, et praecipue miriscus quidam literarum amor provexit. Vale. Patavii . Kal. δειηυι. M D C C XIX.
267쪽
Venetiis in Templo D. Antonii de Castello, ad sinistrum latus arae Crucifixi.
PETRUS. PASCHALICUS. DOCTOR. CELEBERRIMUS. EQUES. PRAECLARISSIM VsPERFECTUS. ORATOR. OPTIMUS. SENATOR. LEGATIONIBUS. A D. LUSIT ANIAE HISPANIAE. BRITANNIAE. HVNGARIAE. REGES. IMPERATOREM UE. MAXIMUM. ET BURGUNDOS. FELICITER. GESTIS. LEGATUS. A D. FRANCISCUM. GALLIAE. REGEM MEDIOLANI. DIEM. SUUM. OBIIT. M. D. XV
Ad dextrum latas ejusdem ara .
FRANCISCUS. GALLORUM. REX. PETRI PASCHALICI. VIRTVTES. TANTI. FECITVT. EI US. FUNUS. MAGNIFICA. ET. PVBLICA. POMPA. MEDIOLANI. CELEBRANDUMET. ORATORE. A D. HOC. IPSUM. DESTINATO. CADAVER. HONORIFICE. COMITANTE l N. PATRIAM. REPORTANDUM. CURAVERIT. QVOD. IN. HOC. MONUMENTO. CONQUIESCIT. VIXIT. ANNOS. XLIII
PETRUS. PASCHALI CVS. PHILIPPI. FILIUS EQVES. MARINAE. VXORI. RARISSIMAE ATQUE. IN COMPARABILI. EX. P VERPERIO DEFUNCTAE. SIBIQUE. AC. HEREDIBUS
268쪽
EM MANV ΕLEM LUSITANIAE REGEM,
Hubita apud Vl sponem XIII. Ralendas Septembres, anno a partu Virginis MDLIA E et v s hospitium, mutuique amoris studium, quod a majoribus acceptum cum Majestate tua Veneto nomini intercedit, Rex Serenissime , magnam spem attulit Augustino Principi nostro , et universo Senatui , cum primum regni te hujus
potitum esse cognovimus, fore ut omni tempore tam amicus Venetae Reipublicae et esse, et videri velles ε, tam omni ossiciorum genere conjunctus , quam quivis alius regum qui hodie sunt in terris, aut umquam fuerunt, conjunctissimus, et amicissimus . In quam sententiam non modo nos confirmavit vetus Lusitanorum regum benivolentia usque ad hunc diem mutuo inter nos sanctissime conservata, sed virtus tua in primis jam longe lateque per orbem terrarum cognita ac divulgata : quae etiam in spem maximam, praeter Venetam civitatem, omnes Europae gentes, populos , regna , nationes commovit atque
269쪽
atque excitavit. Nemo enim suit qui ob ea quae assidua hominum praedicatione de tuis virtutibus ferebantur , non persuasum haberer , brevi futurum, ut christiana religio plane intelligeret , datum sibi Dei optimi Naximi munere unum ex Gmni regum numero, qui virtute, consilio, felicitate, non solum rem christianam fessam, labantemque tueretur, sed longe etiam lateque propagaret. Quam quidem communem omnium de tua virtute ac sapientia opinionem, rex illustrissime, magis ac magis confirmavit, et hominum animis impressit catholicorum , ac invictissimorum Castellae regum socerum tuorum pratasantissimorum auctoritas, atque judicium; qui certe, nisi tantus esses, quantum Ie omnes praedicant , non adeo libenter, mihi crede , te ultro in generum requisissent . enimvero quia ita natura est comparatum , ut optimus quisque similem sibi maxime concupiscat . Non mirum itaque si talia argumenta secuti mortales, hoc de te . deque selicissimo regno tuo sibi promittunt , hanc spem alunt , hos sibi successus proponunt.
Quippe quia haec de te hominum judicia vel in ipso tui regiminis rudimento et probasti, rex inclyte , et auxisti . Nam, ut domestica praetermittam, quae quidem talia sunt, ut nullast tam vehemens dicendi facultas, nulla verborum copia, quae
non dicendo prius defatigetur, quam illa exsequi umquam tatis queat ; quid , per Deum immorralem , abs te aut praῖclarius, aut admirabilius fieri potuit, quid ad regni opes firmam das conducibilius, quam quod ab ipso tuae moderationis limine, adolescens adhuc, multorum principum benivolentiam incredibili munificentia tibi conciliasti Z alios aut foedere junxi- si , aut amnitate copulasti Z non otio neque desidiae deditus, si quando a rebus bellicis vacares, sed modo venando, modo
campestri exercitatione te, et tuos ita exercendo, ut numquam minus in otio sueris quam cum abundare otio creditus
esses. quamquam non minore inter ea studio pacis artes justitia , quam belli munia ingenio et viribus foveris . Nam de clementia, fide , pietate , beneficentia , animi magnitudine , ceterisque virtutibus quae in te uno usquequaque eminent a que elucent , satius est me praeterire quam parum dicere, ne culpa ingenii , ipsa oratio prae magnitudine virtutum, ac
270쪽
ORATIO. 239 laudum tuarum opere in medio fatiscat. Sed quamquam haec
ita magna sint, ita sublimia, atque admiranda, ut non modo omnium oratorum ingenia deterreant , sed omnem jam invidiam excedant; leviora tamen videri possunt, si cum uno tuae majestatis Θpere conserantur; cum quo ne antiquorum quidem regum, popuIorumve illustrium ullum umquam facinus comparari potest. Nam quae regio est in terris, quae gens hodie tam reposita , et ab omni hominum commercio tam remota, ad quam non fama pervenerit, hoc brevi tempore alterum terrarum orbem , quem et Ptolemaeus, et Strabo, et reliqui mundi scriptores penitus ignoraverunt rem certe miram , atquz
praeclaram: rem nullis ante temporibus cognitam: rem memorandam atque historia dignam , et in qua omnes studiosi elaborare atque exercere ingenium debent tuo consilio, cura, industria, diligentia, tuisque auspiciis jam esse inventum atque hominibus patefactum. Quod non Carthaginienses olim, non Romani rerum domini post Carthaginem evertam , non Alexander ille Magnus mundi scrutator , non Graecia omnis dum floruit, non Aegyptii, Assyriique reges sunt assecuti, tua virtus, atque felicitas est adepta. Omnis exterioris Libyae ora ab Atlantico Oceano ad Barbaricum usque sinum qui Erythraeo jungitur, tuo jussu atque imperio est enavigata. gentes, insulae, litora ad id tempus ignota aut tuis celsere armis, aut his territae tuam amicitiam ultro expetivere . Gloriati sunt summi reges olim, et populi antea invicti, quod ad Oceanum usque arma promovissent: tu, rex invictissime, in subterraneum usque hemisphaerium , et in Antipodas promovisse imperium , Jure gloriari potes . et quod omnium maximum est , maximeque memorandum, discretas naturae imperio gentes , duosque diuersos terrarum orbes commercio consociasti . Qua re prosecto haud satis dici potest, quantum commodi , quantumque
utilitatis percipiat universus orbis ob mel ex arundinibus collectum, ac alia complura, quae inde ad humanum usum affatim ubique deseruntur, quantumque etiam in posterum , ob aromata cujuscumque generis a tuis nuper navibus inventa , sit percepturus. Et dubitabimus adhuc , quin immortalitas nominis jam tibi non sit parta e Crede mihi, rex excellentissi
