장음표시 사용
41쪽
non audebam petere et deterrebar competitorum gratia , dili gentia , et assinitatibus plurimis: verebar valde, ne in eo mencendo munere , si illum honorem consequerer , existimati nis meae jacturam facerem: linguae tarditas me valde deterrebat. Rem miram audi. hic ipse quem nominavi Patriarcha, in somnis mihi apparuit admodum hilaris: videbatur hortari, ut peterem, petitionem mihi bene successuram polliceri. Ego Somnium Scipionis expergefactus legi, et ad imitationem Ciceronis Somnium scripsi , quod in manus plurimorum venit ;eaque scribendi sorma quamplurimi sunt delectati. Redieram paucos ante menses Roma, ubi fueram cum legatis , qui ad obedientiam praestandam Paullo Quarto Summo Pontifici a republica fuerant missi, in quorum numero erat Bernardus Na- vagerius avunculus meus, qui ad eumdem Paullum Quartum elegantem orationem habuit , Diactus est deinde apud eumdem Pontificem legati munere. illius legationis commentarium, quem Itinerarium inscripsi, cum in patriam rediissem, legendum tradidi quam plurimis . probata est valde aequalibus meis, senatoribus etiam magnis, diligentia illa mea. Illud ipsum Itinerarium, et Somnium, de quo mentionem feci, petebant promer hujusmodi fuerunt fautores petitionis meae. a. cum senatus liberalitate creatus essem minoris ordinis
praeconsultor spientes ordinum hujusmodi juvcoes qui in collegium admittuntur , appellantur publico hoc testimonio
incredibiliter ad omnem laudem sum incensus . Opuscula quaedam , quae ad adolescentes quos Patavii noveram praeflante&ingenio, et literarum studiis deditos, scripseram, vulgari coepta sunt; opinor ut senatus judicium laudarent homines , ut meam etiam aliqui, ut fieri solet , in ironi gratiam, et benevolentiam mihi patefacerent suam. Scripseram ad Leonardturi Donatum, quem nosti, inter praecipuos nunc, et insignes Venetae reipublicae senatores , librum , qua ratione in Aristotele esset versandum: non eruditum admodum librum, sed ingenium philosophiae deditum ostendentem, enitentem in primis hoc, sui pilabosophia cum dicendi facultate conjungeretur . visus sum in eo libro vehementer amare graecos intCrpretes ,
et elegantem in philosophicis quaestionibus tractandis perspicui
42쪽
euitatem. Scripseram etiam contra barbariem libellum nescio quem, in quo fateor me ingenio indulsisse nimium meo, et illos, qui scholastici philosophi appellantur , Averroem etiam ipsum inter Arabes , quia in illis non fueram admodum veri satus, non tanti fecisse, quanti sortasse faciendi sunt. Hermolaum Barbarum, qui Castigationes Plinianas scripserat, et Themistium in latinam linguam verterat, Hieronymum irem Donatum, qui duos Alexandri Aphrodisiensis libros latinos secit, adolescens admirabar maxime: conjungendam esse eloquentiam cum sapientia disserebam saepe: nimiam quorumdam subtilitatem in disputando non probabam . minuti quidam philosophi,
qui eo tempore aliquo in honore erant, hanc meam de eorum studiis sententiam vituperare non audebant: meam hanc loquendi libertatem recte interpretabantur.
tur valde: Navagerius in primis avunculus meus mea Iirripta probare, me Navageriae facundiae heredem appellare, se laetari saepe dicere, quod ejus sororis filius essem, parentibus meis gratulari, quod tantos in literis progressus facerem. Quo tempore pater meus, vir bonus, et in me, si umquam alius fuit,
indulgentissimus , pro republica in Cypro insula magistratum
gerebat, et Navagerius Romae legati munus exercebat, in e dem Cypro insula Lucia mater mea mortua est ; qua ex momte tanto moerore confectus sum, ut uberiores numquam in vura mea effuderim lacrimas; nam praeterquamquod matrem amia
seram, quod maximam existimavi jacturam, ea mater suerat, quae ingenio , dicendi facundia , nobilitate animi , et illis inprimis virtutibus quae in matribusfamilias requiruntur, maxime excellebat, et me primogenitum filium sutim amore incomparabili diligebat . Hanc unice Bernardus stater amaverat , ad
quam saepe scripserat , gratulari se plurimum et , quod filium
haberet, qui Navageriorum facultatem scribendi aeimilaretur, et fortasse esset superaturus. Qua in re avunculus, qui me paterno dilexit amore, amori indulgebat nimium. Iq. Sed mirabile est , cum sapiens ordinum essem , quanta conceperim animo stipra ingenium, et supra vires meas, non
in his quae ad administrandam rempublicam pertinent, sed in B di im
43쪽
ingenii exercitatione , in facultate dicendi augenda , in novisopcisculis excogitandis, et conficiendis industria magna, et i bore pene infinito . Cum legisIem panegyricum Isbcratis , et considerassem amorem , quem in patriam egregius ille philo- sophus, et Orator magnus ostendit, elegantillima illa oratione commotus fiam valde , et ad illum imitandum excitatus , et ipse ea qua dixi aetate viginti quinque annorum aggressus sum scribere panegyricum reipublicae Venetae; in quo conscribendo maximam adhibui diligentiam, et figuris sententiarum , et Uemborum orationem meam illustrare nisus sum . justa semper a republica suscepta esse bella, jure ditionem Venetam auctam, sponte nobiles civitates in reipublicae potestatem venisse , rationibus plurimis ostendere sum conatus. et, vere ut dicam, et scribens panegyricum illum voluptatem capiebam maximam, et postquam illum absolveram, legens incredibiliter sum delectatus. Corrigendum illum tradidi avunculo meo , quem nominavi , Navagerio: judicium etiam literatorum hominum, quorum familiaritate sum semper ustis , de illo, et de omniabus meis opusculis exquisivi . Cum viginti post annos semel libellum quem admirabar , legissem , vere ut dicam, non mihi probatus est valde . Aloysius Contarenus , qui Gasparis Cardinalis fratris filius suerat , et sex annis minor mC Crat , modestissimis moribus praeditus , et discendi flagrans cupidita-1e , panegyricum , et opuscula mea et legebat ipse liben-Ier , et lectitabat ceteris aequalibus suis. ad ipsum panegyricum, et opuscula etiam alia, de quibus mentio fiet, miseram. . IS. Sed res fuit mirabilis non arbitror vituperanda, nec tamen laudanda, quia audax judicari potest, et a quadam laudis cupiditate prosecta cum sapiens ordinum essem , eo in munere diligentiam maximam adhibens , in senatu etiam bis
loqui sum ausus , et non infeliciter ; gravem enim juvenem, supervacanea fugientem, eruditionem minime ostentantem , reipublicae utilitatem spectantem , senatorem gravem aliquando futurum, gravissimi senatores dicebant. Nullum adhibitum suerata me exordium , aut perbreve; concisa oratio, plane enthym matica, et valde morata, in qua nihil, aut parum admodum doeme. Ipse cum his senatorum vocibus maxime delectarer, Verci
44쪽
ut dicam, tunc me aliquid esse putavi; quod audax de me judicium non multos post annos reprehendi. Vide quantum miserabilis juvenis mihi ipsi sapiebam, et judicium meum quanti
faciebam: sapiens ordinum nondum vigesimumseXtum annum attingenS , ausus sum optimum Senatorem cringere , industriam praviantissimi oratoris Ciceronis imitatus , qui librum reliquit , qui inscribitur Orator. Iuvenilem ipse agnoscebam audaciam , quam ut excusarem , dixi me sermonibus Petri Francisci Contarent, qui paullo ante e vita decesserat, et avunculi mei, quem antea nominavi, adjutum esse plurimum: ab illis potius accepisse , quae scripsi . et revera ingenio indulgebam meo , et nihil in tota mea adolescentia cogitabam aliud , nisi praeclarum aliquid scribere . Totum tempus pinnebam in bonorum librorum lectione , et in colloquiis cum eruditis viris, in quorum numero erat Paullus Manutius, Carolus Sigonius, Ioannes Baptista Rasarius; et ante illos , admodum adolescens, Bernardi Feliciani, Ioannis Baptistis Egnatii, Iovitae Rapicii, Martialis etiam Rotae, qui doctrinae opinionem erant consecuti, sermonibus delectabar, et horiationibus ad labores perserendos sum incensus. I 6. Ausus sum Senatorem describere, iudicium ferre de Scinatoribus nostris , Ciceronem, qui de Claris Oratoribus scrupserat , imitatus. Hujus mei conatus, ne dicam audaciae, non
multos post menses me valde puduit, et judicium illud, quod seceram, in extrema parte libri demendum censui. restat adhuc libellus, qui inscribitur Senator , quem aliqui praestantes judicio viri valde probaverunt. Et illis ipsis diebus, ut Alo fio Contareno, ct Bernardo Zane, lectissimis juvenibus, satis facerem, duos libellos conscripsi, alterum de studiis in quibus Venetus adolescens potissimum deberet versari , alterum de moribus qui in Veneto laudantur; et de scribendis epistolis ad Thomam Contarenum , magna: Ipei adolescentem , librum scripseram ; alterum ad Iustinianum ejusdem familiae , quem e fonte sacri baptismatis susceperam ; libellos hortatorios pro mea aetate, et pro amore quo eorum familiam prosequebar. Ad Laurentium Privium me natu minorem, qui magnam virtutum variarum exspe lationem excitavcrat , Opuscu-
45쪽
Ium de ratione studiorum scripsi, quod interdum mihi valde
placuit . Evasiit hic senator egregius r illum tu nosti Romae oratorem reipublicae negotia traftantem, sua cum laude. Mirum fuit, cum crebris opusculis, et communicatione meorum studiorum multorum mihi benevolentiam conciliarem , quod in republica, in qua aemulorum plena sunt omnia, in nullius umquam inimicitiam inciderim . hoc ipsum mearum scriptionum contemtui tribuerim . quod non magni facerem scriptiones meas, corrigendas, et reprehendendas exponerem omnibus , ex illisque nihil aliud, quam liberalem voluptatem quaerCrem, hoc fuerat argumentum, quod nullum umquam ex meis libellis edendum permiserim; non desuerant enim qui me saepe ad id essent hortati, ad existimationem augendam. II. Cometa apparuerat: calamitatem minime portendere , opusculo quodam conatus sum demonstrare, quod ad Marinum Crimanum, qui nunc procuratoria dignitate est insignitus; ad
quem etiam Somnium, de quo mentionem seci, mileram, scripsi: minime eruditum opusculum i eleganter, et ornate potius scriptum . Usus fueram cum estem Patavii, praeter LaZarum Bonamicum, . t Marcum Antonium Genuam, Bassiano Lando
magistro, qui libros Aristotelis graece conscriptos mihi intem pretabatur perspicue satis: hortabatur me , et omnes qui ad illum accedebamus, ut elegantiam latini sermonis cum phil sophicis dogmatibus conjungeremus. De Tempore unum libellum scripsi, atque etiam de Loco alterum, quibus nihil continetur aliud, nisi, confutatis aliorum philosophorum opinionibus, sententia Aristotelis, ut potui , latine, et eleganter explicata. Sed ille quem nominavi Bassianus, in elegantia sermonis perquirenda , et in contemnendis philosophis illis qui
latini , et scholastici nominantur, erat nimius , qua de re ant quam ex hac vita discederet , illum monueram. vir alioquin ingenio, et varia eruditione praestans erat. I 8. Cum ipse absente patre , atque etiam avunculo , sine
savitoribus favitoribus, si qui fuerunt, tantum opusculis meis sapiens ordinum suissem , tertio a petitione abstinendum judicavi , denuo Paravium ad optimas disciplinas percipiendas redeundum . Frequentabam publica gymnasia multo diligentius:
46쪽
doctos homines qui in monasteriis latitabant , perquirebam.
tunc primum Patrem Franciscum Adornum Genuensem Societatis Jesu novi , virum pietate egregia , et excellenti ac varia doctrina praeditum , quem tu optime nosti , quem usque ad extremum sitae vitae amicissimum habui . Eo tempore lueer- nardus Navagerius avunculus metas , de quo sa: pe mentionem feci, cum altero legato Ioanne Capello, ad Ferdinandum, qui Carolo V. fratri successerat, Imperatorem legatus est missus . ipse qui vix a latere avunculi discedebam, illum rogavi , ut quemadmodum cum ad Henricum Secundum, Patavii praetor, orator est profectus , comitatus illum sueram , liceret etiam mihi nobilissimae hujus suae legationis comitem esse . non solum concessit quod petiveram , sed magnopere etiam probavit ,
quod cuperem mores hominum cognoscere , et usum rerum cum cognitione literarum conjungere.
I9. VII. Kal. Septembris legationis suae iter inchoarunt legati . Tarvisium venimus iter unius diei . in nebrim ego inci-do : celo febrim per duos , per tres etiam dies . ubi pervenu mus Osopum, quod est oppidum in ditione Savornianorum, ita se prodidit febris, tanta vis morbi facta est, ut nec celare illam potuerim, nec ulterius progredi ulla ratione mihi liceret.
aegre , et sere cum lacrimis avunculus meus reliquit me Olopi; quo in oppido tres integros menses in lecto decubui ardentissima febri correptus , et maximo cum Virae meae periculo. Ibi accedente paroxysmo, qui mihi assistebant , dixerunt
me canere solitum alta voce, et ad Deum convertere sermonem meum. res mira, Silvi; aliquorum Verborum quae protuleram, recordabar, cum febris cessasset. scripsi etiam illas meditatiunculas . Utinam migrationis meae tempore sic loquar, ut tunc loquebar: utinam tam quieto animo CXeam eκ hac custodia corporis, ut tunc exibam, annum VigesimumOcta-Vum agens, nondum sacris initiatus, et in sacrae theologiae libris minus quam mediocriter vertatus. De morte mea nuntius allatus suerat Venetias . acerba, et immatura morte praereptum
juvenem, deinde ut audivi , non pauci dolebant. cum semivivus, et exsanguis fere Venetias rediissem, timebant medici, ne lenta febricula , miserabili tandem tabe consumerer et VC-
47쪽
rum cum aequales mei, lectissimi juvenes, ad me quotidie sere accederent, accederent etiam docti viri, et quidam etiam de senatoribus praecipuis, jucundissimis aequalium sermonibus, variis , et eruditis colloquiis ita aliquorum mensium spatio sum
recreatus , Ut aliquam recuperandae valetudinis spem medici conciperent. Sex mensium spatio corporis vires ita sunt robo ratae, ut pristinam valetudinem recuperaVerim. tantam, Silvi,
dominus Deus mihi concessit valetudinem , ut ab illo tempore in nullam, nisi sortasse in ephemeram, febrim inciderim .sto. Meditatiunculis illis, de quibus dixi, deinde mea omni in vita sum valde delectatus . longa haec corporis aegritudo , crebri plurimorum qui ad me accedebant , sermones, nescio quam mihi augebant existimationem. Vis libere dicam e postquam convalui , habitus sum doctior , facundior , ct majoris
spei , quam antea. Inter maximas Utilitates quae ex corporali aegritudine capi possunt , haec etiam capitur , quod interdum augetur existimatio, si tamen utilitas haec est existimanda, cum interdum major sit existimatio, quam virtus multorum hominum ; in quorum numero et Diise , et esse me numquam negaverim. Non multos post menses Iacobus Foscarenus, qui philosophiam publice profitebatur, advocator communis crea ius est . Senatus nobilem Venetum ad philosophiam docen. lam , eam in primis quae est de moribus , patricium virum constituit deligere . tunc multi dicere me illi oneri serendo esse idoneum , versatum esse plurimos annos in philosophia ,
multa scripsisse quae philosophicum nescio quid redolerent resse me philoponum, erudiri a me posse adoleicentiam Uenetam. Ipse munus honoris cum Optare, Valde tamen timere, ne polsem proloqui quae animo conciperem , orare dominum
Deum, ut quidquid gloriar in primis suae, deinde utilitati Venetae juventutis conducerer, illa in petitione sirccederet. Contra morem competitorum laudabam ipse Iacobum Surianum ,
qui illud ipsum munus petebat . in philosophia multo diligentius , quam ipse , Versatus fuerat , progressus etiam majores secerat: erat etiam satis facundus. Sed nescio quo pacto crediderim Bernardi Navagerii avunculi mei testimonio, et favo rc multis suffragiis Surianum, ct ceteros Omnes qui petebant sup C.
48쪽
IM EDENDIs LIBRIS .: II superavi , incredibili cum ejusdem Navagerii laetitia. Vigesia
mumoctavum annum agens ad philosophiam nobilibus adolescentibus explicandam a senatu delectus, totum me philosophis perlegendis tradidi. Nec Aristotele contentus, in quo multos annos fueram versatus, non solum ejus omnes interpretes, sed et Platoneta , et Platonicos multos diligenter legi . Aliquot post menses praefationem habui, cui interfuerunt quamplurimi senatores. illa ipsa praefatio, et sere decem aliae quas habui, sunt editae; in quibus sacram theologiam cum philosophia conjungendam esse ostendebam, verissima dogmata ad veram fm licitatem pertinentia, de Dei providentia, de ortu mundi, de
immortalitate animi, de amandis virtutibus proponere non desinebam ; gravitatem nescio quam sententiarum cum verborum Iuminibus , quatenus interpretandi ratio patitur, quantum in me erat, conjungens . nobilissimarum familiarum non paucarum amorem , adolescentibus philosophiam publice , dialecticam privatim interpretans , mihi, et domui etiam meae comi ciliavi.
ai. Tunc scripsi de recta philosophandi ratione libros duos, qui piis viris probati , etiam sunt editi . breves illi quidem , sed dilucide, ut opinor, scripti, philosophica adhibita modinia , quorum praecepta vehementer cuperem ut in quorumdam animis, qui philosophiam ostentant, imprimerentur. N que haec scribo, Silvi, ut me laudem ; scio enim, quam in me fuerint semper , et sint omnia minus quam mediocria 3 neci Ut vitae meae cursum hac ratione exprimam . haec , quasi imcum loquar , commemoro , ut qua occasione singulos meos libros scripserim, narrem, et ut me cautum in edendis lucubrationibus meis fuisse ostendam, et hanc ipsam cautionem semvandam esse ab illis in quorum manus mea scripta pervenirint, hac mea ad amicissimum hominem scriptione, quam illis intelligo tecum communem futuram , quodammodo jubeam. De conficiendis commentariis nescio quem commentarium scri- psi, in quo visus sum ordinem in scientiis, et artibus indag re . ad illum scribendum me hortatus fuerat Aloysius Cont, renus: non satis deinde mihi probatus est ille commentarius:
49쪽
aliquam caperet. Scripseram etiam illo ipso tempore de ambitione dialogum, quem misi ad Ioannem Critium; quem cum legissem, vere dicam, illum scripsille me poenituit; crediderim etiam a me scriptum fuisse vigesimum potius annum agente, quam dum philosophiam profiterer . Est mos reipublicae Venetae, ut qui philosophiam docet, antequam edantur libri, illos legat, et illa consideret quae ad mores pertinent. Haereticae autem pravitatis Inquisitores ea quae theologica dogmata continent, observant, et discutiunt. Traditus mihi suerat legendus liber Hieronymi Osorii de justitia, quem eleganti admodum stilo conscriptum , et nihil contra bonos mores continere testatus sum epistola quadam mea, quae sine meo nomine primum fuit edita ; quamquam audio bibliopolas nescio quos , aliquot fortasse post annos, illi epistolae nomen meum addidisse. aa. Quamvis autem in philosophia incredibili cum animi voluptate versarer, a philosophicis tamen quibusdam quaestionibus valde abhorrebam, ut stat illae de animorum immortalit te, et de mundi aeternitate ; quas tamen cum tractabam , os tendebam, Aristotelem non demonstrare firmis rationibus quidquid conabatur: vera esse illa principia ex nihilo nihil fit, in
natura condita, non antequam mundus conderetur: animam esse quidem actu corporis formam usam, advenire tamen extrinsecus ; et Alexandri Aphrodisiensis argumenta refellere conabar : intelligentiam rerum universalium, et appetitum quemdam immortalitatis , et animae inquietudinem dum inclusa est in corpore, testari immortalitatem, pluribus verbis disserebam, et sumere consueveram e beati Thomae scriptis pleraque . Scripseram etiam libellos duos, alterum quo probaveram refelli posse argumenta illa quibus Aristoteles probat mundum esse aeternum, alterum de animorum immortalitate. politi mi.
hi libelli visi sunt, pii potius , quam eruditi ; quos , ut Opinor , acuti philosopni non magni fecissent , contemsissent potius .
a 3. Vivebat, et optimis disciplinis dabat operam eo tempore Nicolaus Barbadicus, tribus annis minor me natu, qui dum
philosophiae operam daremus Patavit, me diligere, et plurimi
50쪽
videbatur facere . is cum praeclarissimum a natura duxisset in genium , ad eloquentiam videbatur natus: scribebat latine egre gie, et soluta oratione , et carmine. rogante me Cjus patre, hortatus sum illum libello satis longo , ut more majorum nostrorum Venetiis caussas ageret , quod honorificum esse demonstravi: nonnullos e nostris , qui principes deinde fuerunt, illo in munere fuisse versatos , et patrimonium suum auxisse commemoravi. In eo libello vires quantulaecumque sunt ingenii mei effundere conatus sum. fuit ille deinde egregius sim nator Veronae praetor , dum ipse essem episcopus, cum collegam haberet Aloysium Contarenum qui in omnibus mihi obsequiis praestandis certabant invicem ) : et pro republica By.gantii Batti munere fungens, superioribus annis est mortuus; vir, qui amplissimos omnes magistratus in republica facile esisset consecutus; ad quem etiam paullo ante libellum de cons latione, quem in fratris quem unice diligebat, morte conscripseram, miseram. Et Iulii Guidae, qui nunc est: canonicus Veronensis, illis ipsis temporibus iamiliaritate sum usus , ad quem opusculum nescio quod scripseram , quo videbar iuris civilis , et canonici studium philolophiae studiis anteferre. et saepe sum miratus, cum in philosophia tanto studio, et tanta cum voluptate versarer , quod juris civilis , et canonici studium studiis meis anteferrem . nugis quorumdam philosophorum, et argutiis nescio quibus mirandum in modum offendebar, et philosophiam me amplexatum esse interdum poenituit ;quamquam, ut saepe ex publico loco dixi , philosophia quae vere philosophia est putanda, est benedictorum, et benefacto.
Tum mater, et magistra. Sed non immerito inanis quaedam
- philosophia in invidiam adducta est, quia plerique philosophi
evanuerunt in cogitationibus suis, et sulti facii sunt , ut apo stolicis utamur verbis. aq. Cum sacrosancta hebdomada Prataleam me apud monachos sancti Benedicti contulissem , ut divinis interessem ossi-CliS, cum ante aliquot annos legissem enchiridium Epicteti, studiose incidi in commentarium Simplicii in illum ipsum lubellum conscriptum, quem clim diligenter legissem, ad res