장음표시 사용
61쪽
in re tam honesta r scripsi homilias plusquam centum, minusquam mediocri adhibita diligentia ; quarum aliquae mihi aliquando probatae sunt . Illas omnes unum in volumen redactas Federico Cardinali Borromaeo, pietatis, et morum sanctissimorum, existimationis etiam , quibus Carolus excelluerat, heredi ;quem unice, ut scis, diligo, donavi. in illas tu Copiolam, et Hestantem admodum praefationem conscriptaL Cum autem
bello Turcicorin elic ter Uco si a capta fuisset, in tyrannicamque illam ditionem miserabiliter incidisset, ut Philippum Mocent- cum illius civitatis archiepiscopum consolarer , librum scripside amissa Nicosia, in quo multa de providentia Dei in medium attuli , et verbis plurimis amicum veterem consolari conatus sum. Sarpissime a se lectum sui ge illud opusculum commemorabat archiepiscopus , et maximo in suo moerore se valde recreatum esse: qua testificatione fas iura est, ut mihi semper valde jucundum suerit illud conscripsisse . quaedam arbitror me sumsisse ex illa oratione quam sanctus Gregorius NaZian Zenus habuit in plagam grandinis ; quae omnia huc spectant,
ut verissima ostendatur illa sententia: fieri omnia aut jubente , aut permittente Deo ad Orbis terrae utilitatem, quamquam secus nobis videatur . Anno autem sanctissimi Iubilari cum Romam venissem, et ecclesiasticae disciplinae incrementum essem admiratus, et piorum hominum multitudinem ; delectatus sum incredibiliter , cum Gregorii XIII. summam gravitatem cum admirabili humanitate conjunctam , ejusque juris canonici excellentem cognitionem, et eximiam in pauperes liberalitatem
celebrari ab omnibus percepissem, fuissemque ab eodem Gregorio , et a Cardinalibus non paucis humanissime tractatus. Cum viginti tantum dies Romae fuissem , Veronam redii, et in reditu optimi Cardinalis formam delineavi , Antonii Caraffae amplissimi Cardinalis hortatu , quem libellum legendum paucis tradidi, nec probavi umquam valde. fuit nuper tuo consilio editus una cum Episcopo , et vita Cardinalis Borro- metet, de qua suo loco fortasse aliquid dicam. 3T. Non multos post menses postquam Ueronam redii , pestilentiae suspicione laboratum est. graviora existimabam ego remedia quae adhibebantur, quam illum ipsum morbum; no
62쪽
men pestilentiae, quod usurpabatur, perniciosum putabam. inter aegros versabar quotidie , celsarunt numquam divina ossicia, egomet saepe concionabar, sanctissimum sacramentum eucharistiae in pusticum efferebam; quadraginta horarum orationem indicebam; audacter fortasse nimium: sed audaciam, aut mortis contemtum meum, sive caritatem meam in populum,
qui animo dejectus, et quasi consternatus videbatur, visus est probasse dominus Deus; cum quatuor mensium spatio omnis pestilentiae suspicio sublata sit, et commercium inim vicinis curitatibus Veronae sit restitutum. Eo tempore libellum que dam conscripsi historico more, quo omnia quae illis mensibus acciderunt , complexus sum. fuit editus sine meo nominerplacuit interdum valde ille libellus. Non multos post menses pestilentia laboratum est maxime Mediolani, cumque Veronae allatum esset, Carolum Cardinalem ex hac vita migrasse, dum aegris sanctissima sacramenta ministraret , maxima lacrimarum copia ex oculis effluxit meis. jacturam quam secisset Apost Iim sancta sedes, quam secissem ipse, et nobilissima civitas Mediolanum, cognoscebam optime, et omnibus qui ad me veniebant , commemorabam. Sed mirabile dictui dum maximo moerore confectus essem, ivi cubitum, et cum sessus dormi sem aliquantulum, apparuit mihi in somnis ille ipse quem Iu-xeram, Carolus Cardinalis Borromaeus, vultu admodum hil ri , qui me magno moerore consectum dulcissimis consolari videbatur verbis. Quod somnium scripsi, Scipionis somnium iterum imitatus , et multo mihi magis placuit haec lucubratium cula, quam illa quam multos ante annos conscripsi , cum vidissem in somnis Petrum Franciscum Contarenum urbis Veiam tae patriarcham, et audivi lectum fuisse illud somnium ab eodem Carolo non minima cum voluptate .
38. Monitus saepe fueram a piis nonnullis sacerdotibus , a devotis, et prudentibus quibusdam feminis vehementer optari ut meis scriptionibus femineo sexui consulerem. Veronae episcopum , communem hujus populi patrem, non solum publicis sermonibus, sed etiam libellis, qui iterum atque iterum perlegi possent, illi consulere debere dicebant. Cum quatuor sint fimminarum genera in omnibus civitatibus impudicas omitti
63쪽
mus ) primum illarum quae sanctam virginitatem custodientes,
in privatis domibus degunt, morum optimorum, et Virtutum multarum magistrae : secundum viduarum , quas , si vere viduae sunt, ut sancti Davidis verbis utamur, benedicens benedι-xit Dominus, quarum modestia, et sanctimonia civitatibus utilitates asserunt quamplurimas: tertium genus earum quae matrimonio junctae sunt , in quarum institutione , et recta disciplina, domorum pax, et tranquillitas, magna felicitatis pars, constituta est e postremum illarum feminarum quae in monasteriis regis regum Christi sponsae effectae , tranquillam, immo potius angelicam vitam, si sapiunt , agunt et ad quatuor haec feminarum genera libellis quatuor italica qua utimur lingua , censui scribendum esse. Duabus sororibus meis duos in-icripsi libellos ; alterum Donatae misi, quae laudabilem admodum vitam apud fratrem nostrum Ioannem Aloysium vivit, conciones, et divina frequentans ossicia, et fratris sui filios, et filias in doctrina christiana magna pietate erudiens et alterum
misi Laurae sorori item meae, quam mortuo patre meo, Geomgio Gradenico, erudito viro, nunc egregio senatori, matrimonio junxeram; mulieri, quae pudicitiae, modestiae, devotionis, et virtutum multarum exempla dedit, et dat. Ad Hadrianam Contarenam de viduitate librum miseram , piam mulierem, socrus suae senioris Hadrianae imitatricem . Misi ad Veneras mulieres libros, ut, si possem , constiterem simul Veronen bus, et Venetis mulieribus , ut sanctum etiam imitarer Ambrosum , et Bernardum , qui ad sorores suas libros inscripsi
runt. Ad moniales librum s cripsi, illas dum visitarem; quem cum in manibus saepe habeant , non infructuosum suille audivi . 39. Et eadem lingua italica scripsi librum de conscribenda
historia ad Aloysium Contarenum , cui munus scribendarem historiarum Venetarum fia erat traditum . Ad Nicolaum etiam Barbadicum, qua ratione Baiia munus pro republica ByZamtii fungendum sbi esset. Rexerunt ambo eodem tempore hanc icivitatem Veronensem, praetor unus, praesectus alter, memorabili concordia, et pari cum laude. Scripsi italica lingua, cum regulas quas Bembus, et alii italicae linguae observatores tradide Diuiligod by Corale
64쪽
diderunt non recte perceperim , vix mediocre etiam studium in politis etruscae linguae scriptoribus adhibuerim. Crediderim in phrasi mea latinismos reperiri quamplurimos . miror quod ι tibi, cujus judicium maximi facio, meus in italica lingua stilus placuerit . libellus hic ad moniales interdum mihi valde placuit . Hac eadem communi , hoc est italica lingua , illis eis dem verbis quibus utor dum loquor, eodem serme tempore, hoc est anno sanctissimi Iubilaei, longissimam epistolam, aut prutius librum, scripsi ad Noysium Contarenum, qui Veronae pra sectus fuerat, quo studia senatore digna, laudabilesque occupationes illi proposueram. varium illum librum, non ineruditum, jucundum valde, non parum amavi. Memoriale illum inscripse ram. ad senatorum multorum manus pervenit . Et illo ipso tempore Iacobus Surianus, egregia doctrina vir, quam cum vutae innocentia, et morum suavitate conjunxerat, pio, ut mihi
visum est, et sapienti consilio, quamquam amplissimos in republica consequeretur honores, et jam factus esset decemvir, magistratibus depositis omnibus, in Patrum Theatinorum Coi, gregationem, tamquam in portum, se recepit: senatui, et unuversae reipublicae incredibile prudentiae , et integritatis suae desiderium reliquit. Cum eo usque a puero mihi maxima intem cessit benevolentia. longam epistolam, libellum potius, scripsi ad eum, quem valde diligebam, quo ejus probavi consilium, et religiosorum vitam senatoriae vitae praeserendam rationibus quam plurimis ostendi ; multaque sum si e sancto Chrysostomo, qui sacerdotum praestantiam regum sublimitati anteferendam docet. hune librum visus es probare magis, quam ipse; placuit tamen interdum aliquantulum et mihi. clo. Turci cum ardebat bellum: senatores cogebantur ad munera publica suscipienda. lectus fuerat a senatu Iacobus Foascarenus Iaderae praesectus : illi totius Dalmatiae tuendae cura commissa fuerat. Vir ingenio praestanti, judicio acri , et rerum usu edoctus, se excusabat rationibus multis r detrectare periculosium munus videbatur. ipse ad juvandam patriam periculoso tempore cum rerum suarum, vitae etiam periculo, rationibus multis hortatus sum longissimis literis ; alteris etiam aliquot post annos , dum Cretae insulae administrandae provincia
65쪽
Ipsi a senatu tradita fuisset: libelli sunt potius illi, quam epistolae, quibus quantum patriae debeamus ostenditur , cui qui
servit, Deo servire videtur ; cum in Venetae reipublicae com servatione non minimum ornamentum reipublicae etiam chrustianae stum esse videatur . Huic post viEtoriam adeptam, i lius maritimae classis imperium a republica traditum est i fuit etiam aliquot post annos sancti Marci procurator creatus; ingenio, opibus, usu rerum et multis virtutibus insignis senator. ηI. Non minima inter Veronenses sacerdotes fuerat dissensio , num sub nomine meo edendae essent consitutiones cleri Veronensis. dicebantur multa in utramque partem . aliqui dicebant , constitutiones a Ioanne Matthaeo Giberto , qui magna cum laude annos plurimos hanc rexit ecclesiam, editas, esse probatas omnibus : Giberti nomen libro constitutionum maximam addere auctoritatem : minime necesse esse , ut sub meo nomine constitutiones ederem . ornatius quidem scribi, et
edi posse constitutiones, sed si serventur illae quae ab ipsis illo episcopo editae suerunt, non esse opus aliis . alii asserebant, a Concilio Tridentino mutata esse multa quae ad regimen anumarum pertinent: exspectari a me, qui ad usum hujus cleri ILῆros alios conscripserim, ut constitutiones etiam conscriberem . Ipse librum scripsi , cur constitutiones non ediderim , apol giam nescio quam, qua multitudinem constitutionum non valia de videor probare. ut multiplicia non probantur, immo periculosa putantur medicamenta , ita novas constitutiones parum utiles, noxias potius ecclesiasticae disciplinae putaveram . libellus
ille probatus est quamplurimis, antiquioribus in primis sacem dotibus, qui in disciplina Giberti eruditi, constitutiones ab ipso
editas vehementer amant, et maximo judicio conscriptas, et editas arbitrantur. Sed, vere ut dicam, adhuc dubius sum valde, num novas expediat edere constitutiones, cum nullum provinciale Concilium celebratum sit episcopatus mei tempore, et constitutiones provincialibus Conciliis maxime nitantur.
cla. Anno millesimo quingentesimo septuagesimo nono ad provinciam Dalmatiae visitandam missus sum: sequenti anno in Histriam , deinde Venetias , postremo Patavium, et Vincemtiam . pastorales epistolas, apostolicum illud scribendi genus, - quod
66쪽
quod adhibuit saepe Cardinalis Borromaeus, de quo saepe memtionem feci , initio visitationum adhibui . Editae etiam sunt constitutiones ad Dalmatiae provinciae usum , consentientibus omnibus episcopis r aliae ad usum Histriae accommodatae . Aprincipio vix audebam egredi Verona , navigationes abhorrebam i sed divino beneficio factum est , ut visitationes Dalmatiae prospere admodum confecerim , et labores illi mei Gregorio XIII. summo Pontifici admodum accepti exstiterint . Nonnihil est actum etiam in aliis visitationibus t exstincta sunt odia quaedam privata, aliquot familiae inter se pacificatae sunt. Librum constitutionum Venetarum , paraeneticum edidimus,
Campeggius , qui sanctae Apostoli eae sedis Venetiis Nuntius
erat, et ipse, cum ambo visitandi munere functi elsemus. Hic liber in manibus parochorum Uenetorum fuit . non infrininiosus fuisse aliquando, ut spero, re ipsa comperietur. 3. Cum Patavii civitatis visitationem absolvissem , et ad sacrosancti Natalis celebritatem celebrandam Veronam redii Lsem, Gregorius Decimustertius una cum octodecim Cardin,
libus, Iemllimis orbis christiani viris, in sacrum Cardinalium collegium me cooptavit, nihil tale sperantem, nec cogitantem quidem. Honorificum hujusmodi de me Pontifex summus judicium secit, aut quia Venetus eram Venetum enim Cardin, lem judicaverat creandum aut quia testimonio Caroli Cardinalis Borromaei fueram per literas dignus habitus , qui Cardunalis crearer . Absolvi inter initia cardinatatus mei opus illud quod probare videris maxime, multarum vigiliarum, in novemdecim libros distinctum, cui est scopus, adulterinae prudentiae
regulas consulare, pruὸentiam cum pietate conjungere, e rebus gestis praesertim Venetorum , utilitatem proponere legentubus, fratris in primis, et sororis meae filiis . Eo in opere visus sum effudisse ingenii vires , rhetorum etiam praecepta ad usum revocasse, pietatem, prudentiam , et gravitatem prist rum Uenetorum expressisse non infeliciter. Sed mirabilis res est, et reprehendenda valde ; opus tanti laboris dictatum vix legi, non consideravi certe, non emendavi, ut debui . fateor me valde occupatum exstitisse negotiis plurimis, et gravibus; sed sortasse ab aliis scriptionibus abstinere oportuisset, et ib
67쪽
Iud opus perficere . ingenium meum, aut potius luxuriem mei ingenii accusem, qua fit, ut novis opusculis excogitandis, et novis Detibus gignendis delecter incredibiliter ; ab his quae excogitavi , perficiendis, et novis stetibus expoliendis quodammodo abhorream .
- qq. Dum de cardinatatu nuntium accepi , homilias scribebam in passione Domini , quo in genere quadraginta amplius iam conscripsi , Caroli Cardinalis nostri hortatu . in animo etiam habueram multas alias eodem in genere conscribere, cum locos haberem in promtu, quibus clementissimi patris Dei auxilio quinquaginta alias possem facile dictare . qua inscriptione ingenue fateor tantam animi voluptatem sensi ,
quantam ex nulla alia. utinam concedat mihi is in cujus manu vita et mors posita est, ut ad easdem meditationes redeam,
et morti proximus mediter passionem Christi, dictem extremo meae vitae tempore de passione Domini sermones. Eisdem mensibus , aut paullo ante, libellus fuit editus de episcopis Veronensibus sub meo nomine , quo in scribendo sacerdotum optimorum diligentia , et laboribus adjutus sum valde , Rapnaelis Bagatae, et Ioannis Baptistae Peret tri s. Cum factus essem Cardinalis, misit ad me Carolus Cardinalis noster Canonicum Caimum , qui non multo post regulam seraphici patris Francisci professus est inter Canucinos tmonuit ne Veronae, cujus episcopus nominabar, Cardinalis factus obliviscerer ab ecclesia cui multos annos praesueram, nuncuparer: inter missarum solemnia audiente universo populo, de onere cardinatatus verba facerem . secutus sum gravissimi viri et sapientissimi Cardinalis consilium sanctorum Inn centium die, quo birretum rubrum insigne cardinatatus mihi allatum est , in magna populi frequentia , praesentibus magia stratibus, de episcopali munere, itemque de cardinalitio verba seci; hortatus sum populum ne caussa mea laetitia exstillaret ;oraret potius pro me , ne tantis oneribus onprestus succiam-berem: scirent, illas ipsas campanas quibus Verona universa, religiosi omnes, et item parochi hetitiam ex meo cardinalata ostendebant , non multos post annos invitaturas populum ad prosequendum sunus meum . quae sententia sedatis admodum
68쪽
verbis prolata, multorum excussit lacrimas. Illum ipsum sera monem latinum feci: illum etiam exceperat Alexius Figliuccius, religiosus vir, qui apud me eo tempore vivebat. 66. Cardinalis, praeter innumerabiles literas, quas ad Camdinales , episcopos , principes , Venetos senatores , et aliOS
quamplurimos scripsi , homilias in passione Domini adauxi.
Obierat Carolus, praetulum nostri temporis decus, sacri collegii Ornamentum, episcoporum. Italorum, exterorum etiam stimulus, vir simplex, rectiis, ac timens Deum, qui cum simplicitate cordis prudentiam admirabilem conjunxerat, qui peregrinationis hujus, exsilii potius, aerumnas varias cognoscens, oculos semper intendebat in caesum; vir Dei sincerus amicus, ecclesiasticae auctoritatis defensbr acerrimus , vir orationis indefessus, angelicam in humano corpore vitam degens, migravit in caelum , incredibile Mediolano, et bonis omnibus, nobis in primis sui desiderium relinquens. Obiit Borromaeus, antequam ipse Romam ad galerum cardinalitium sumendum proficiscerer. Aliquot post dies, ut dolorem, quo maximo ex
ejus obitu confectus fueram, lenirem, meditatus sum ejus vitam conscribere; nec singula, nec minuta omnia quae gessit in tota sua vita, commemoravi; ejus mores, et praecipuas ejus Virtutes quas novi, attigi, brevitate, et diluciditate, quantum potui, adhibita : non laudare egregium episcopum , et Optimum Cardinalem interdum non potui illorum reprehensimnes qui dicunt amori me indulsisse nimium , et laudationem potius scripsisse, quam vitam, non moleste tuli; cum Borr maei virtutis praestantiam non solum mea, sed omnium etiam laudatione majorem esse pro certo habeam. fateor in tanti Viri vita conscribenda, non esse tantam a me adhibitam dilugentiam , quantam oportuerat; verum illius scriptionis me poenitebit numquam . Tu vitam illam cum duobus aliis opusculis censuisti edendam, Silvi, et Antonio Cardinali Carassis, egregia virtute Cardinali, inscripsim:. , i . Caroli Cardinalis Borromaei celebre et memorabile nomen renovavit pro sua sapientia in nostro collegio Sixtus V. Rom. Pont. Christi Vicarius : diaconum creavit Cardinalem,
69쪽
qui eruditionem variam cum admirabili modestia , immo poetius christiana humilitate, conjungit. Cum Mediolani fuissem,
amanter admodum Federicum mihi commendaverat Carolus.
ut aliquod grati animi testimonium erga de me optime merutum virum relinquerem, libellum scripsi Cardinali vigesimum tertium annum agenti de occupationibus diacono Cardinale dignis. supervacaneum quispiam dixerit opus , et quia nihil reconditum libellus ipse continet , et quia senili prudentia praeditus juvenis illa scriptione non eguerat; quoniam ramen tunc
illum tu probasti librum, et illo Federicus Cardinalis delectatur valde, placet, dies illos quos in illo conscribendo posui, me illa in scriptione consumsisse. 8. Quem librum ubi Ascanius Cardinalis Columna legi
set, Iaudasset etiam, ea qua solet sermonis suavitate , Opi re se dixit, ut alterum ad se libellum conscriberem. ita sit ut ioco interdum inchoentur res seriae . Iongus a nobis habitus est sermo, quod potissimum miseris, et luctuosis hisce chrustianae reipublicae temporibus argumentum tractari poster. duximus illud esse valde accommodatum, ut de consolatione e etesiae scriberetur. dixeram non audere me argumentum tam multiplex, et tam praeclarum tractare: mihi visam esse factam languidam meam scriptionem scripturum tamen comment
rium, ut ab ipso, qui dicendi, et icribendi facultate excellit, aliquando expoliatur. Aestivis temporibus sex a me libri scripti sunt ad eumdem quem nominavi, Ascanium Cardinalem C Iumnam; quos tu legisti, et, vere tu dicam, nimium proba se mihi visus es. luctuosa sunt haec christianae reipublicae te pora: in ecclesia Dei, in regnis amplissimis horribiles aguntur,
et audiuntur tragoediae , furere videtur perenn s animarum n
strarum hostis Satanas i vix ulla reperiri consolatio videtur posse in tot aerumnis, tot amictionibus populi Dei. Mahumeta nasuperstitione, portentis haereticorum , monstris perniciosarum opinionum quassatus videtur universus orbis tanti , tamqu justi moeroris lenimen necessarium videtur esse , ne desper tione dejectus animus de Dei misericordia diis dat . Quamo rem in argumento illo tractando de consolatione ecclesiae versatus sum libenter, illumque laborem sumsisse me non poeni-
70쪽
tet, Silvi; praesertim cum sperem aliquando, aut illum ipsum de quo dixi, Cardinalem Ascanium, aut quempiam alium excellenti ingenio virum idem argumentum copiosiuri , et ornatius tractaturum . Dum hunc ad te libellum dictabam, coepe- 'ram etiam dictare opuscula duo, alterum de utilitate capienda ex corporali aegritudine, alterum de fugiendis honoribus , prumum eram missurus Cardinali Ssortiae , qui gravissimo morbo proximo anno consectus fuerat; alterum Cardinali Borromaeo , qui eadem de re mecum saepe sermonem habuerat.
69. Quorsum tam multa, quorsum haec, optimet amice Sib ivi e Cur tam longa de nugis meis loquar de me aliquam tutum honorificentius de meis lucubratiunculis , sive libellis
facta mentio, cum de eotione adhibenda in edendis libris prω positum fuit ad te scribere e Ad hunc usum eo emorata sunt haec omnia, ut ostenderem, me probasse reipsa quod scrubo , adhibuisse in edendo cautionem, meo jussu nullam scruptionem meam fuisse editam; praeter libros illos duos ad ac tyros, et parvum illum ad clerum, cur edita non fuerint comsitutiones; item constitutiones in visitationibus a me factis; r liqua omnia quae edita sunt , me potius reluctante fuisse eduta , aut Caroli Cardinalis Borromaei jussu , aut te auctore , candide Silvi, cujus judicium magni facio, et cui aliquid denegare molestissimum est. Hanc etiam ob caussam opuscula commemoravi mea, ut omnes qui hanc meam ad te scriptionem legerint dabo autem operam ut a fratris , et sororis meae filiis , et ab amicis etiam meis legatur intelligant, cognoscere me, nihil magni, nihil monumentis literarum dignum inscriptis meis inesse; ingenii nescio qua luxurie, et non Pro sus vituperanda voluptate , amicorum colloquiis , interdum etiam precibus, coactum, tam multa scripsisse me , quae nec magni feci, nec magni facienda arbitror esse. Et idcirco satis honesta illa voluptate quam cepi scribendo , contentus , nubiam laudem e laboribus quos in scribendo pertuli, posco. So. Vtilius a me consumi tempus potuisse non nego ; in mortis , et rerum aliarum novissimarum meditatione , in asiuduis ad caeli et terrae dominum Deum sundendis precibus, in caritatis operibus exercendis diligentius, praesertim ubi epi-