R.P. Theophili Raynaudi Societatis Iesu Theologi. Hoplotheca contra ictum calumniae. Robur et as triplex circa pectus ... Lucubratio. ..

발행: 1650년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Haeresi matenati.

rendiun :.proindeque' non est opus , ad Melitonem hac in parte purgandum, trans serie quae pro eadem calumnia Temtulliano male impacta depellenda, diximus in Natur. Theol. diit. 6. num. II. S. Hilarius iuxta Claudianum Mamercum lib. 3. de statu animae cap. 9. Inter complura praecelsarum disputationum luatum, quiddam secius lentiens, duo haec vetis aduersa disseruit. Unum. quod nihil incorporeum creatum dixit:

Aliud, nihil doloris Christum in passi ne sensisse; Cuius si vera passio noli fuit,

redemptio quoque nostra, vera esle non

potuit. Sed quoniam Beatus Hilarius opinionis huiusce vitium virtute conseisionis aboleuit, sic sustinet reprehensionis stylum, quod non patitur detrimenta meritorum. JAgnoicit dilerte Claudianus , geminam materialem S. Hilari, haeresim: unam de carentia doloris in Christo I alteram

de omnium creatorum corporeitate. Sed

de hac posteriore macula postea, cum Fausti Iabes quem Claudianus ibi excutit, attingemus. Nunc insistamus exclusioni doloris a Christo, quam aeque alij S. Hilario affinxerur, ut Berengarius mox adducendus de Ioannes Praepositus Episto. a. ad Philippum bonae spei Abbatem. Et idem voluerunt, qui retractatum postea a S. Hilario illud placitum prodiderunt. Quod habet S. Bonauen. In 3.

dist. I 6. ait. I. quaest. I. ad. I. reserens

Guliel niu Parisiense libellum ab ipso S. Hilario exararum, de sua in hoc puncto palinodia legisse, idque sibi e uetestatu. Mihi tamen incredibile semper visum

est, S. Hilarium in re adeo explorata, dctoties in scripturis expresta, celpitasse. Nec video quomodo S. Hieronymus scribens ad Laetam, dicere potuisset omnia S. Hilarij scripta in ostento pede decurri , sit hoc qstendiculum planitiem

scriptorum eius exasperaret. Aut quo modo Cassianus lib. 7. de Incar. cap. 24. huic ut vocat,) viro virtutum Omnium,& Magi stro Ecclesialum, tam luculcntum de doctrina undecunque sana testI-monium perhibe ici, si in rc tanta impegislet. Quare Lant si ancus Episto ad Rainaldum Pictaui en .em Epit copum, qii madducit Piccidus ad lib. a. Epistolarim S. Anselmi in I. purgat hac in parre S. Hi latium a Berengario idcirco lugdlatum. Eum item late purgat Philippus Ahbas, Epistol s. 6.&7. dc cx Isilia..in Ssenium S. Hi latis filii se . quod Christus volens ac lubens doluetit. Qua: uni laucii purgatio, Ita est. Ucra tamen dc legitima mens s. Hilas, quae impactam ei calumniam valide defricat, erui debet ex synopli libri decimi de Trinit. quami p. eb. Hi latius libro ei uidem operis pii mocon secit, ubi explicati minac tiadit, te colibro i o. cui culumnia quam cxcutimus in aedificatur, volitisse tantum excludete

dolorem ac metum a Filis Deitate, quos affectus Verbo Dei tribuebant Ariana. Econtrario ergo S. Hilarius, tradit eos affectus non cecidisse in Christi inani si secundom dispensationem ; id est secundum oeconomiam, siue Incarnationem, de in humanitate assumpta. Quo eodem modo, pro auci tendo a Verbo Dei le-ci in dii ni Deitatem, dolore, pugnat contra Arianos Concilium Hispal. actio. I 3.& Fulgentius lib. 3. ad Trasim . multis capitibus. Hac ergo ratione, Catholiciis me S. Hilarius dolotem a Chi isto remo.uit, ut etiam satis ab eo significatur cano. 3r . in Matth. Plerisque autem locis, ad coperspicue dolorem verum in Christi humanitate profitetur, ut mirum sit potui Dis de syncera eius docti ina dubitari Videatur in psal 68.fer. initio de ad illud,

siler dolorem vulnerum meomm addiderunt. Nec non in psal. 3 3. ad allud, in veritate tua dis erde istos. Quod vero de palinodia ab ipso S. Hilario conscripta adducebatur , commentitium est. Ea enim

palinodia, quam abs se visam testatus est L Gillielmus

112쪽

Sectio II. Series I. Capta P L

Gulielmus Palisiensis, ingeniose confi- Mihi vero haec audienti, & tam muructa est ab aliquo stylum ac industriam in tos e praestantissimis Pata hus ad eundem

in eo argumento exercente. Sicut postea scopuluin altilos avicultanta , iuuitti inuentus est, qui nomine S. Tliomae, maior excitatur impositae Chlytbstomo, palinodiam & retractationem quarun- quem caeteris praei utile volunt,calumnia dam reprobarum sententiarum Sancto iuspicio. Cui enim velisimila esse pote- Doctori male assiciarum componeret. Ee rit, tam fulgida Ecclesiae lydera caligasset qui nomine Origenis,planctum conscri- in veritate adeo claia & in ipsis scriptu ret ad eluendam noxam tesuificatio- ris , quasi solis radiis descripta, dicentenis. Sancto Hilario nulla talis spongia, Ioanne Oidιmm eum sistiti est l, Deumque siue ab ipsemet, siue ab alio apparata, in beatitudine intellectibus heatorum suit necelsaria circa dolorem Chiilio ne- imperuium statuisse E Quare S. Chrysogarum. stomus qui aliis dux .ad impingendum S. Ioannes Chrysostomus si recen- factus dicitur, eam tantum Dei vilionem tiores audimus, toties & in rebus tanti beatis negat, quae tanta sit quantam ha- momenti incurrit haereses materiales, ut bet Pater de Filio. Sic enim ipsemet se vix fit ullus Patrum morbosior. Sixtus iplum exponit licina. illa I 4. quod ma- Senensis Bibliothecae sanctae librum 6. xime quadrat eius instituto. Agit enim emplastris quae ad varia loca male affecta cotra Anomoeos, qui delirabant se in his adhibuit, delperatis aliis non paucis , tenebris Deum videre adeo, quam se ipse compleuit.Et quanquam negandum non Deus videar, atque adeo Deum compre- est,quin alicubi S.Chrysostonius incom- hendere : quod ne Angelis quidem bea mode sit locutus, interdum etiam con- tis ilibui polle, recte statuit S. Chryso-tra velitates quasdam fides minus tunc stomus. Et ita eum exposuit S. Thomas explicatas offensaverit. Tamen nonnulla I. par. quaest. II. art. I. ad.I. praestitit- ei per calumniam imponi, in quibus ni- que Patrem sic accipere quam gratis vel-hil reipsa a sina doctrina abhorrens tra- licare. Exculant illum SuareZ tract. I. dediderit, monstratum venio. Eiusmodi in Deo lib. 2. cap. 7. num. 18. Sixtus Septimis est, quod Gabriel Vasquea i .par. nensis lib. 6. Bibl. annot. I 81. Maldon.

dii. 37 cap. 2. contendat S. Chlysosto- Ioan . I. num. I 66. Magal. I. Timo. 1. .mum contra Anomoeos dii putantem ho- Sect. 7. annot. 3. N alij apud Henri- mil. 4. ac. hom. I 4. N 8 i. in Ioan. quem lib. de fine hom. cap. 3. num. I.

negasse Deum in beatitudine conspici si- Itiera π.cut est: sed cum ante Incarnationem A n- Alius naeuus cuius Chrysostomiam in- gelis quoque suisset inuisibilis, per aia sinulat vasque et r. par. dil. 89. num a G. sumptam humanitatem factum elle An - & dis. 9 I. num. 4 . spectat gratiam gelis beatis conspicuum. Moxque fusε praeuenientem, quam elle S. Chlyio-

cap. 3. idem VasqveZ, varias responso- ilcimo lublatam, ut libertas perstet inc nes ad S. Chrysostomi excusatiotiem a luinis, obfirinare contendit. Idena dixe- nonnullis adhibitas confutae ; ac ne S. rat Bradu valdinus lib. 2. de caula Dei

Chrysostomus absque sociis lapsus vi- cap. 3I. & alij quidam quos adduxi in

deatur, adi lingit ei cap. 4. SS. Hierony- Cauia Valeriam Cemesientis cap. 9. n. s. mum, Isidorum,Primasium, Ambrosium, Veriam grauissimi Doctores quos ibidem Basilium , Epiphanium , Cyrillum Ale- num. Io. tetuli, Cluylostomi hac in partexandrinum , ac Hier Iolymitanum, & CLiminatores culpant calumni .e. Imo Gregorium Ny lienum. Sino in cap. i. ad ROin circa illa verba

113쪽

De Hares materiali. 8,

pradestinatiu est , impietatis damnat

eam sancti viri se Exionem. Dri edo autem cap. 4. Concord . magnae impudentiae notam his eius Cenioribus infligit. Loca valia eiusdem S. Chrysostomi, quibus explicatissime tradit, gratiam nos

praeuenite annotaui eodem capite s. Dum . io. & addendus est locus ex hom.

Σ3. in Epistol.Qad Hebr. in illa verba, φιcientes in autorem sidei, de locus ex

hom. I. in Epistol. ad Philipp. Quibus uerb locis S. Chrysostomus inficiari visus est praeuentionem gratuitam , nega-iiit tantum praeuentionem ineluctabilem, de ita abripientem humanam VO-luntatem ad contentum, ut non sit obsistendi potestas. Eiusmodi salutis initium

a Deo praeueniente concessum , merito inficiatus est S. Chrylostomus, salua tamen praeuentione eluctabili, quam lolam Deus adhibet, quia cum magna re-Derentia disponit nos. Et mirabile profectb esset, Semipelagianos Chrysostomum patronusui erroris non fuisse ostentaturos, si reuera hic impegisset: cum Pelagiani pauca S.Chrysostomi verba contra parentalem maculam, studiose ab eis con- qii ista, Diuo Augustino teste,obtrii sertiar. De aliis qui bii ldam haeresibus materialibus Uue per calumniam S. Chrysostomo amo is, cum verba eius duri ulcula possent leui opera molliri, non vacat luc disputare. Quantum tamen sis est, non potest elle dubium quin sit benigne Cxponendus , homo de sanctitatis N d ctrinae titulo, omnibus post eum Christi aliis seculis , merito possit iis in totius Ecclesiae oculis. Immensis laudibus eum cumulat Cassianus lib. 7. de Incarn.

cap. 3 O. dc I. nec non Proclus in Orati one Panegyr. de eo. Bene item S. Isidorus Pelii l. l. I. epillol. is 6. addens t. a. epistol. 42. quantoperὸ eum suspexerit Libanius in tet Ethnicos Sophista clatissimus. Eius vero laboribus pro

cultura animarum tantum debet Ecclesia, ut Menae a Graecorum 3 o. sep t. dicant;

Nisi fuisset Chrysostomus, Christum lifas audentius loqui, noua necessitas adactura fuciat, ad tectas secundo aduentu reis uisendas, ut orbem terrae ad trit unal supremum, reum citaret ac iudicaret. JAmbrosius, Chrysostomus, Prima situs, Augustinus, Sedulius, Tlaeodo retus sed maxime Hieronymus, a Michaele Medina lib. I. de contin. Sacrorum hominum cap. s. Aetlanti mi insimulantur; eo quod Episcopum S Sacerdotem solo humano

iure Inaequales elle doctici int, et t. anassi Aetio ante damnato, ipsi non stat damnati, quia Actius cum in aliis multis qirae S. Epiphanius haer. 7s. recentet, ab Ecclesia dissideret, non est visus in hac parte serendus : cum p. aedictis autem I atribus de fide S Eccletia bene meritissimis. dissimilauit hunc eriotem Ecclelia, aucroleravit : utique ob eorum bonam iidem,S: defectum contumaciae, unde non erat haeresis nisi materialis, cuius tot

Patres insimulauit Medina. Sed perperam omnino & calumnios E, tantis Patribus errorem illum imposuit Medina. cum quibus etiam Ecclesiam vellicat, dicens ; Ecclesiam hunc errorem in eis toleralle aut dissimulasse etiamsi iam est et error damnatus in Aetio. At hoc est E

clestiae imponere turpem acceptionem

perlonatum Nec dissimulatio aut tolerantia illa, exculari potest propter bonam fidem , aut desectum contumaciae in his Patribus. Quomodo enim erant in bona fide, & carebant contumacia, si error ille iam erat in Actio damnatus, nuc Id latebat tantos Patres, ut ccrtum est i vel

ex unius S. Epiphani j opere, quod vulgatissimum erat, ignorare nulli scie praedictorum Patrum licuit, quin Aetius circa eam Episcopi de Presbyteri aequalitatem damnatus esset. Itaque ei iii cri-hentes, non iam haeresi materiali ut

supponitur, ὶ sed se imali laborassent.

Quod autem ob merita tantoIum Pa-L a trum

114쪽

8. Sectio II. Series I. Caput VI.

trum, hic error unus clariὸ quia mimi. tus, in ab Ecclesia sit toleratus, nullo modo dici aut serri potest : quia in rebus fidei nilui debet censeri leue: cum aequeexlcindatur di itina veritas prima, autoritas luprema reuelantis, si negatur caudam canis regrediente Tobia tu ille motam, ac si negetur Trinitas perionarum. Quare omnino repudiandum est veluti callimniolum, quod Medina tan iis I)atribus imposuit : qui reuera aliud noluerunt, quam quod quantum ad sacerdotium & confectionem corporis

Christi spectat, eadem sit Episcoporuin& Presbyterorum ordinatio ; deprimis Ecclesiae temporibus, utrique in conuentibus Eccletiasticis adunarentur, gubernantes Ecclesiam communi consilio. Quas ob caulas, nominum inter eos communium aliquando viguit vlus ,

ita ut Episcopos.ad quos Paulus scribit, Chrysolio mus hom. i. in Epistolam ad Philip p. N ibidem Theodoretus , interpretentur Presbyteros. Reipsa vero di- icti inen ille inter Episcopos de Presbyteros , iuxta Patres praedictos, monstrat diligenter bellariuiitiis lib. de Clericis cap. is & iiisscienter liquere potest, ex eo quod S. Hieronymus qui in hoc puncto maxime morbo ius habetur, ordinationem negat Presbytero, de soli Epilcopo assignat. Iurisdictionis autem potestatem quana S. Hieronymus alicubi ex lola Apostolorum & Ecclesiae dii positione vcndicate Epit copia videtur ; alibi diuino item iure iisdem assignae ; quem fuisse perantiquum Eccleuae lenium, ostendit Baronius anno inιIium. Pro S. Hieronymi indemnitate ab haeresi Actiana qua eum materialiter sordui Dis Medina eu alij quidam iusto licentius statuunt , videndus praetet antedictos Turrianus ad i. 8. Const. Clem. cap. 46. Vellosius in aduertentiis ad Tomum quactum S. Chryiostonii 'uasito 26. Fratualdus a Mellana in dissicilium Iancti Hieronymi locorum elucidatione . Scultingius in Confestione Hieronymi na, Beliarminus libro de Clericis c. I s. ad 6. obiterque sed bene Molanus l. 2.

de Cano. cap. a.

S. Aogultinus, sub extremam vitina palsus est calumniam refulae in Deum ruinae hominis peccatoris, dc ldbductio eidem potestatis uiae salutis. Ita scribit Prol per Epistol. ad Rumnum , & initio libri. Collator. Quibus locis testatur, multos motus excitatos este in D. Augustini doctrina, apud Gallos praelertim, ubi prim iam luturris & clancularia appetitione configebaturitandem vero & sigillatio erupit in bellum apumim.' Quod autem inicio clam ageretur, manifestum indicium est, viros Catholicos , quales hi erant, non centu iste, D. Augustini doctrinam aliquid aperte damnatum continere : sic enim iam ab initio continuissent autes suas , dc impetum fecit sent unanimiter in eum. Ceniebant ergo do chinam, D. Ausustini reprobamelle , sed non nisi haeresi materiali iordere , Ob nondum interpositam claram Ecclesiae definitionein.; atque adeo ea criminatio spectat ad hunc locum. FuisIα autem verE calumniam , late prosequoria de sensione Valeriani Cemetiensis c. . num. & ieqq. Quddenim calumniato res eius, concessis Deo primitiis in nostrae salutis negotio, ut posterioribus caris recte statuebat S. Augustinus, arbitrarentur salutem& ruinam hominis non sole in eius manu ; inde in eum commouebantur. Ad lalutem hominis non

elle primum in eius manu, sed primum initium salutis, 1 Deo hominem praeue niente proficii ci, certa fides docet. Et qui, idcirco D. Augustino obstrepebant,

haeretici erant saltem materialiter , ob non datis tunc explicite pi opositam ab Ecclesia illam veritatem ι qua nunc Pe spicue declarata, elsent aperte N sol ma-

vitet haetetici, v. obstoepere pergei riConcessis,

115쪽

De Haeresi materiali.

Concessis autem Deo primitiis salutis

nostrae recte contendcbant, quoad reliquum progressum, salutem in nostra potestate litam esse : quatenus & diuinis tactibus ac ibi licitationibus assentiendo, possumus talutem consequi , vel eadem excidere , abiiciendo inspirationem , &tra nigrediendo praecepta. Qua ratione

D. Augustinus, non negauit , salutem nostram aut ruinam lub manu nostra cl- se constitutam. Icaque querelae ac motus in D. Aligustinum lcatebant calum-Miis , meritoque Caelestinus I. Epistola ad Episcopos Galliae, inox D. Augustini otia tu, cum obloquia & calumniae in

eius doctrinam roborarentur dc cresce

rent, fortibus lite iis quibus luculentum tanto Doctori testimonium perhibebat

Calumniatores eius compressit, tametsi

profundiores quaestiones iactatas abs te voluit Caelestinus. Quod re sero ad qua stiones hodieque problematice agitatas iniec Theologos , de decreto in ordine

intentionis plane antecedente , ut eleiri gloriam consequantur. Hoc enim decreto fatalitatem invehi querebantur,qui D. Aligustino obstrepebant: quia puta bane lubiungi illi auxilia, hominem ineluctabilitet adigentia ad recth operandam , unde sic acceptam praedestinati O-nem vocabant sub nomine gratia, neces-

ratem fatalem, teste Prospero Epistola ad

R ussi num. Vera tamen tententia a nobis tacta dicta cap. 4. num. I t decretum de gloria Electis conserenda ita exponit, Penulla ex eo fatalis necessitas , nulla auxiliorum ineluctabilitas conloquatur.Sed quia doctrina fidei abique tricis illis quaestionum , & scholastico minutiloqilio incolumis teruabatur; prouide Caelestimis , ita commendauit D: Augustini do-

ctrinam , do calumniatores eius compescuit, ut tamen quoad modos dicendi varios, de eo decreto , nihil statuendum

censuerit.

Verisimile est motus, quos dixi , ex

Semipelagianorum criminatione exor- ros , increbuisse multb magis in D Augustinum , ex falla suppositione operis quod eius nomine vulgatum iam olim est, & ab auctore lucubrationis Ill pCrtitae contra Praedestinatianos qui non inueti similiter credi potest Arnobius Hi-'nior, exscriptum est verba tim, ha .acturque apud eum libro a. toto. Eum libitina Haeretici, non nisi sub Sac tamento silentiJ tenenda, tradebant tuis ;led cum una quaedana' mulier librum accepisset, neglecta lacramenti perperam dicti religione , commisit illum examini Calliolicorum , ut narrat autot pratalictus l. 3. contra li te sim Pr destinatianorum n. 2 S. qui addit , cum Praedestinatiani l empei timuissent ne liber ille venirct in manus Catholicorum , ut maxima pars mulier culatum sub l acramento librum illum acciperet; tandem perlecto de discusso libro , iudicatum cise dignum aeterno a nathemare, & impostiiram qua Augiistinus affectus fuerat , manifeste esse retectam.

In quam rem sic praefatur Autor ad librum i . f Condra librum Matri Ecclesiae tendentem insidias , diuini Oris arnix corripio , & ut Goliae , ex tuo sibimet gladio, confidens in Domino, eius ceruicem ablcindo. Qui tristis fuerit, tuo quas mus prodetur indicio; cum tuo murmure Philistaeum te elle detexerit: me uinantem gratulabitur omnis qui allophylus non est. Igitur soli ici te celatur,& occulte legitur,&caute coni cribitur, tandem aliquando non tam editus quam deprehensus , ad manus nostras' peIu

nit liber, qui Augustinum mentitur intimio, cum se haereticum ostendat in t xtu. Quis enim n eiciat, Augustinum. Orthodoxum temper sit ille Doctoiem, de tam icti bendo quam disputando omnibus haereticis obii iasib ὶ Volentes ergo inimicum fidei nostrae inter fratres do gma inducere, Catholicum lupta limitariare libri sui titulum posuerunti' i

Dii i

116쪽

libet velut sepulchrum foetens , i foris not. Io . Verdna tmlὶ ac pe calum-

quidem Atigustini nomine dealbatur, in

tus vcio scaturit verimotis mortuorum.

Hunc librum aliquando sibi oblatum

beatillimae memoriae luminus Pontifex Caelestinus , ita execrationi habuit, ut eum perpetuo iuberet damnari silentio. Eo magis haereticorum animus inflammatus, clanculd eum pet ditierias domos tradidit lectitandum: quippe quan-eb legi publice. vetabatur , tanto ab eis asserebatur in luperabili aequitate conscriptus. Sicque perfidum iniere conii litim; ut iii modum lymboli, non dit cutiendus tiadeictu. aliquibus, sed credendus. J En igitur unde maxime inualuit de increbui e calumnia in D. Augustinum. Plerique enim mendaci titulo Autorem Augustinum praeserente decepti , Purarunt elus vere et se monstro ladogmata , quae libro sub eius nominentia ligne vulgato, videbant contineri. Ioannes Callianus, Scriptor & pereruditus & sanctus, ve nio nitro in Valeriini desensione cap. 3. num. 2. annuuntque Paulinus Aquileiensis l. I. contra Felicem sub finem, & l. a. semel ac iterum , & l. q. initio , ac valdensis l. 3.

docti. arti c. 3. cap. 28. mina. 2. ac Con

cordia RGularum S. Benedicti Ania Mensis palum aliique Sancti de Beati praenomine Cassiamini honestantes: Hic inquam Sanctus, & Doctus Autor, S. Leo ni. I. etiam post editas Collationes peta amicus,ut monstrat Epistola libtis de Incarnatione ad S. Leonem praefixa, calumniam passus cst quoad docti inam Col-Iae. I7. tiaditam de mendacio. Villis enim est mendacis honestatem positis certis circunstantiis approbare, quae tamen tunc erat haeresis saltem materialis,

ut constat ex postea liquidius propositanicii dacis labe in expurgabili. Damnant Cassianum ex hoc capite, Guychius &Ciaconius in Antidotis collationis I7..dc Scitus Senensis l. 3. biblioth. an-ntain urgeri hac in parte Cassianum

ostendo in opere de . qui uoc. cap. I a. num. I 6. ubi declaratum est, Cassianum aeque ac alios bene multos Patres ibidem allegatos, nomine mendacij quandoque liciti , intelligere locutionem

mente restiletam , quae ea tantum parte

spectata quae foris patet, mendacium aPp rct , quamvis reipsa cum subest iusta ite loquendi causa, & secluditur praeceptum luppressa locutione interdicens ab alia virtute quanta veracitate impositum, non sit mendax sed vera & honesta locuti O , quippe usurpata a Christo ipso rei pondente Apostolis de iudicij die exquirentibus. Itaque Cassianus, per calumniam dictus est mendaci j simplicitet dicti patronus. Valerianus Cemetiensis, Orator Christianus perelegans , a Nicolao ChichOno Oidinis Minimorum Sacerdote, tanquam Semipelagi alius ti adiictus est tentata Omnibus machinis relatione cius in librorum proni bito cum indicem , ob unam aut alteram lineam quae homil. II. habetur fertque , quod noli rum sit velle, Dei peificcre. Hunc enim e sic pu .um pu tum Scini pelagianis natim , contendit

Chicli onus. Sed hoc ellepiolium Scriptori labis puro perperam impositum, euici in valeriani de sensione ; ostendens innumeros Patres, δέ quidem primarios quosque , ad eundem modumelle locutos ; non ut excluderent diuinam praeuentionem gratuitam , sed ut signin carent, quid ex parte voluntatis creatae iam diuinitus praeuentae intermenire debeat, ut Deus conlummationem apponat ,&nobiscum opus lanctum e

cudat , nostramque lalutem denique in tuto ponat. Quae benigna interpretatio, cum pro tot grauibus Patribus placeat, mirum fuit, quomodo a Chic hono ci ca Valerianum sit repudiata , negato huic propὸ ciui suo , charitatis aliis Impentae

117쪽

De Hars materiali.

pensae fauore. Hoc volui , cum Chich betur ex S. Augustino epist. 28.

quod hominem vitreae bilis , ad mihi quoque succensendum permotiit; quasi

CRIMI Nos vM dixissem , quem CRIMINATOREM, hoc eitac-culatorem dixeram. Hunc si calumniatorem Valeri ini dicerem , timendum eisset ab eadem flamma. Quare ne audirem ego quoque PARCvs CHΛ-

RITATIS CRIMINATOR,

contentus fui,impositorem falsorum probrorum appellare. Faustus Rhegiensis, non modb circa doctrinam de gratia de libero arbitato male audiuit, iure an iniuria, attigi indefensiotae Valeriani. cap. 3. num. 6. Scin Centura inofficiolae Centi irae libri de Piaedeliinatione dc gratianum. I . )ι ludetiam circa corporeitatem rerum quarumcunque creatarum, cxagitatus est a Claudiano Mamerco in opere de statu animae , ubi I. cap. i 6. rationes zoto opere diffulas in aictum redigens , de anima nostra decem argumentis,confirmat quod non sit corporea , & ea argumenta aeque urgent pro Angelorum incorporeitate & spiritualitate. Miror qui pro Falisto nuper struxit Apolutam, huius criminationis ne meminille quidem. Caecerum extra dubium debet esse, Hulstum liac in parte calumniam susti. nete , aeque ac S. Hilarium, quem Claudianus l. 3. ei uidem operis , eadem ex caula iugillat. Neque enim hi Patres, contendunt omn ia creata esse simpliciter& absolute corporra : sed tantom id affirmat de creaturis, sumptis comparati-ue ac prae Deo ; quia prout lunt compostae & potentiales,habent rationem corporearum. Qua ipsa ratione S. GregoriuS I. 2. niviral. cap. 3. omnes creaturas

ac niet corporibus , ctiamsi . . morat. cap. s. absolute vim siderans Angelos, Hassicit Cosasse vere Viritu . . Idem ha-

Nec aliud voluerunt alii Patres quos adducit Sixtus Senensis lib. 6. biblioth .annot. I.& Alardus Garaeus ad collationem 7. Cassiani cap. is. Itaque Faustus hac in

parte calumnia grauatur. Tametsi non videtur culpandum Claudiani studii im, qui ut verborum offucias remouendas doceret, disputationem Fausti pio ut sonabat', reprehendit: imitatus Aristotclem,Ideis Platonicis prout verbis exponebantur , infestum. S.Agobardus Epit copus Lugdunensis, a Cardinali Baronio anno 823 .annumc ratur Iconomachis , eo quod in Commentatio de picturis & imaginibus, inficietur imaginum venerationem ac cultum solo earum via ad memoriam retento, nec nisi Crucis concessa veneratione.

Quae erat Leonis Armeni strentii Iconomachi restrictio; Nam Crucis solius honorem volebat incolumem, ut in Actis S.Theodori Studitae refert Michael. Clim Agobardo , caula cadunt plerique Galli eiusdem aetatis, quos exagitat Anastasius Bibliothecarius in Praefatione ad Octauam Synodum abs se Latine factam. Verum doctrinam Agobardi es similuini Gallorum fui ite omnino sanam, ostendi in SS. Lugdunensium Indiculo, in bardo, ubi monstraui,eandem plane suisse Agobardi ac Gregalium Gallorum lententiam, quae a S. Gresorio in Epistola ad Serenum Massilientem fuit explicata. Sicut ergo S. Gregorrum nemo infamauit quasi Iconomachum;ita neque Agobardius de Galli similiter locuti , male an

dite eam ob causam debent. Et vero Dungatus , qui eo tempore scripsit contra laudi iura Taurinensem vere Iconoma clium , testatur sub annum 8a 8. Oe.

apud Ludovicum Imperatorem & Lot harium eius filium diligenter dii culta, Pi sules Gallicanos & Germanos Imperatori astantes , quos inter primae semeet elie solabant Agotbardi partes I caulam de

118쪽

88 Semo II. Seriti I. Caput VI.

cultu imaginum ex doctiina S. Gregotii in epistola ad Serenum Massilientem

compotui illi. Itaque ne materiali quidcm haereti sol de te hac in parte Agobaidum, cum S. Gregorio consentientem, pono extra dubium.

Videri tamen potero , debile praesidium adiciu ille Ago tardo , a S. Gregorij

autoritate, cum a nonnullis S. Gregotius sit in simithatus haereseos, utique materialis. In dubitatum enim est, pertinere ad haeresim Pelagianam alterciequbd Adam peccando , per cibi vetitietum , non incurrerit debitum mortis corporalis, ted tantum mortuus sit in anima per peccatum cum tamen quoad corpus siue peccaret, siue non peccaret moriturus ester .Ficte quidem id damnauit Pelagius in Concilio Palaestino, ut refert S. Augustinus lib. de gestis Pelagij c. I i.&l. i. responsionis Secundae ad Iulianum pag. 89. fuit tamen reuera eius sententia , damnata in Concilio Mileuitano

.s epe a D. Augustino consella, nominatim vero l. I O. de peccat. merit. acap. r. l. I 3. de Civit. cap. 3. dc 23.& l. I . cap. 16. 3e lib. 6. de Genesi ad liter. a cap. 12.& l. 6. contra Iulia. c. q. Subscribunt Prosper in opere depromit Part. r. cap. 2. Fili g. de Incarn. & gratia Giristi cap. I 2. N i . Petrus Diaconus lib. eiusdem argumenti cap. 6. Cyrillus inloandr. l. i. in Ioan . cap. II. & passim alij. Multos adducit Michael Glycas disputat. de hoc argumento ad Ioannem Smen totam, id dii putatione alia de eondescendendo peccatoribus. Hanc igitur exploratam Pelagi j haeresim , a Diuo Gregorio clia traditam, sunt qui assit-ment. Ita Pererius l. 4. in Genet. disput. de poena mortis Adamo inflicta quaest. 2.& Claudius Menardus ad librum. I. reia ponsionis secundae contra Iulianum

89. idem tribuens Philoni sub finem primi Allegor. & Euclierio lib. I. in Genes. Fundamentum quo nituntri, habetur l. s. epistola I 4. ad Narietem, de epistol. si . libri 6. quae est ad Eulogium

Alexandrinum &Anastasium Antiochenum, ubi verba Dei mortem Adamo comminantis si contra interdictum de cibo tumeret, ait falla fore, niti accipiant ut de morte animae quam aliqui ibi adducti inficiabantur. Adam enim quoad corpus luperstes fuit annos nongentOS , quom do igitur . verum ellet illud Dei dictum ,

in quacunque die comederis , morte mori ru, nisi ea mors in animam tunc Per m

tale peccatum mortuam occidit et 3 Haec D. Gregoriiis , non obiter , ted ex profesto , & in Epistolis plane dogmaticis:& astipulatur Felix III. epistol. 3. contra Cnaphaeum. Verum qui inde inserunt S. Gregorium , idiplum docuisse quod Pelagius tradidit, manifeste in S. Pontificem lunt iniurij. Neque enim idcirco a firmauit Adamum si non peccallet moriturum

sutile quoad corpus ; sed quod verissimum est,) aflirmauit, hominem ex quo peccauit illico incurrilse mortem animae: cum quo probe cohaeret, ut in reatu ac debito , etiam mortem corporis illico incurrerit , cxcipiendam quo ad effectum suo tempore , ut optime di stinxit Al- cuinus in qq. in Genes. ad cap. 2. MSuate E l. 3. Coisop. cap. 14. num. 2. ac

Bellarminus l. de gratia primi hominis cap. 8. qui recte admonet , verba Dei mortem Adamo comminantis in quacunque die comedisset de cibo vetito , si adaequale & plene explicanda lint , acciapienda esse de utraque illa morte ; animae quidem actuali , corporis autem quoad debitum , cum S. Ambrosio l. de parad. cap. s. & Augustino I 3. Ciuit. cap. I 2.

quamuis S. Gregorius in id quod agebat

intentus, totius mortis animae per peccatum illatae meminerit, non exclusa nece Gsitate de debito mortis corporeae per Pςc catum ingressb. S. Thomas

119쪽

De Haeresi xnateriali. 89

6. Thomas Aquinas Scholasticorum Dochorum Aquila , multorum articul tum haeresi sordentium insimulatus aliquando est Lutetiae;& ut habetur ex breviculo libelli contra Tractatum F. Ioannis de Monte no Ord. Praedicat. non fuit

damnatus S. Thomas tanquam haereticus formaliter, ted ut haereticus male,rialiter tantum. In eodem breviculo aia seritur, in D. Thomae Doctrina multa contineri contra fidem. Itaque atticuli quidam ex eo deprompti, reiecti sunt apposita mulcta anathematis, in eorum at-sertores vel propugnatores. Verum has fuisse meras calumnias, vidit Stephanus Episcopus Parisiansis , qui, anno I 26. centuram illorum articulorum , irritam pronuntiauit. Varij item lumini Pontifices , docti inam S. Thomae commendarunt;ac nominatim Ioannes XXII. Vrbanus V.& Pius V. Et quamuis mens Pontificum non fuerit , affere S. Thomae docilinam esse usquequaque veram,& Prorsus expertem falsitatis; de vere etiam Nicolaus Cisterciensis Epistola ad Petrum Cellense est inter huius epistolas i 66. contendat canonismum scriptoris, non esse canoniimum doctiinae ab eo libris commissae : Tamen magnum est calumniae argumentum . quod Pontifices, etiam post motus praedictos, doruinam S. Thomae generatim loquendo commendarint. Agens velo de articulis illis Parisensibus Capreolus in 1..distin. a.

dio Romano, ait illos articulos Sancto Thomae ad iterlantes,non sitisse conditos legitimE , de omnibus Doctoribus conuocatis ; sed lubreptili ε , ad requeIiam quorumdam castitorum. Itaque calumnia inde firmari non potest. Ioannes Duns Scotus , ingenij miraculum , sertur docuisse diuinam essentiam & attributa , distingui plusquam

ratione: ita vi attributa sint entitates in-

frmae, assicientes essentiam i quiusinodi

est figura respectu quantitatis, S actio rei pectu effectus producti. Qua ratione

Deus esset vere compositus, de simplicitas d mina pessum iret. Negant tamen qui Scotum hac in parte gratiant, doctianam eius esse formaliter haercticam, quia necdum est liquido constitutum , quod entitatis initimae additio ad emetitiam, faciat composui onem Deo aduersantcm; cui his modi ellet compossitio ex e Piltatibus filmis inuicem separabilit iis. Milii omnis intra Dcum coinpolitio , quae sit plui quam rationis, climinanda P:oisas videtur, tanquam excuadens si inplicitatem ; quae negatione composita Onis, hoc est plurium quomodocunque unit m extra mentem compingentium, constituitur. Eam itaque doctrinam p. oisus 'epudio. Sed contendo attrit ut Scoto, per calumniam , ut fuse prosecuriis sum in Natur. Theol. distinet. 6. num. 66. adducens piae rosque,qui de imposita Scoto calumnia expostularunt. Ipse Scociis in I. dist. a. praesertim quast. 7. ante solutionem argumentorum principalium, diserte negat, intra Deum, inter essentiam N attributa, distinctionem rertim, & in actu. Et idem serunt multa quae ex Scoto collegit Gregorius in I. distinct. 33. quaest. I. arti c. I. Quare Scotus, illimis in re proposita ac purus habetur. I lacuit autem hanc crambem obiter hac recoquere, quia his ipsis diebus, Arausicae , murcus fidei delerior, blasphemiam nouam , Scoti autoritate te gere est ausus. Docuerat ille tres augusti mae Triadis personalitates , elle vel Sde proprie dictos diuinae ei lentiae modos, haud aliter ad eam se habentes, quam se habeat figura ad quantitatem. CumquCVrgerem,hac ratione,ens diuinum ciiiii iamiat est personalitas ;) statui infirmum de indisum fulcri ac sustentaculi, cui adhaerescere de assigi postulet, ut vid mus in omnibus proprie dictis modis, actionς , extensione, figura, nione, dc

120쪽

n To II. Series. I. caput VIL

si quae sunt hitiusmodi aliae minutae en

titues ; negauit Nouator, absurdum eia se eam infinitatem & indigentiam diuino cuipiam enti , hoc est relationibus personalibus tribuere. Compositionem autem Deo internam, quae aperte tequitur ex ea asExione perionalitatis modalis diuinam essentiam asscientis,cuin distinctione modali ab ea ; texit idem nouator autoritate Scoti , eandem distinctionem inter attributa & Deitatem agnoscentis.

Id ille mihi coram ingessit, pressit tamen disput.de supposito cap. 1. ubi hanc suam haeresim stabilit. Nec desunt etiam qui quoad relationes Deitatem idipuim Scoto tribuant, & reprehendant, ut Valentia l. s. de Trinit. cap. 3. & in summa disput. 2. primae partis quaest. I pari. I. ac Molina I. part..quaest. 28. artic. 2. dilput. F. Sed neutra opinatio, vere Scoti tuit: & perperam tam crassiis error, simplicitatem diuinam & putissi-nrum actualitatem exscindens, tanti vitis ustoagio calumniose captato munitus

est ab eo quem retuli spurco fidei desertore male Rotundo ; ted sola rationis distinctio inter relationes & Deitatem, ex natulae lumine rata & indubitata habete debet , ut Gillius recte monstrat

l. 2. trach. 4. cap. 3. num. IO. rationem

Sectarii ductam ex praedicatis contradictoriis , quae de natura de relationibus assii mari possunt , fuse ibidem elidenstruet. cap. II. num. 6. potestque ad

id sufficere exemplum actionis & pat-sionis ; quae sunt una simplicissima entitas , dc tamen pertinent ad diuersas Categorias , & sulcipiunt contradictoria praedicata.Pro Durando Scholae Theologicae Ismaele , quem Aduersarius iustius quam Scotum pro sita haeresi allegare potuisset in I. dist. 33. quaest. I. an. 21. & dist. quaest. 2. num. q. nonium lollicitus , contentus purgasse scorituin quem unuin ille Ledauit.

H Eresis & idololatria , de Dibus

proxime actum est , duae Sororessent, quibus adiungitur Schisma, ut in tiocinantur Origenes hom. s. in Ezech. vbi de Schiimmis ex peccatis origine. optime philosophatur. Quamuis autem, in omni rigore Schilina disserat ab haere s.& proprie Scillima , non sit con fidem, ted contra unitatem Itamen nihil procliuius est, quam ut Schi ima in Heresim degeneret. Nam Schismaticiot recte ab unitate recessisse videantur , es quam sibi haeresim solent confingere , Ut notat Simanos in Cathol. Institui. ii tui. 3 8. ex cap. inter haeresim 2 . q. Quare calumnia qua salso imponitur

alicui Schisma , rectὸ subiungitur ciis lumniis de quibus hactenus. De bui probri turpitudine , actum plenissimi est in Tractatione de Pontifice inutilegomenis subnotatione 3. fiuctu It que in Frientia, sat ella poterit S. Ite,naei testimonium. Is lib. 4. cap. 61. de

Christi iudicio disputans ; Iudicabit

inquit, & eos qui Schismata operam tur, qui siuit immanes , non habentes. Dei dilectionem , sitamque utilitatem potius nsiderantes , quam unitatem. clesiae , & propter modicas & quin, bet caulas ningnum dc gloriossim Corpus Christi conscindunt & diuidunt,& qu tum in ipsis est, interficiunt, pacem I quentes . & bellum operantes, vese Iiquantes culicem dc camelum transglutientes. Nulla enim ab eis tanta potest fieri correptio , quanta est pernicies. lHoc tetrum probrum, piis quibusilaini calumniosὸ eri affictum. t. .Aurelius Carthaginensis,eiusque su ce res SS. Capreolus de Eugenius , dccumcissanctus Λugustinus, ac uniuertat

SEARCH

MENU NAVIGATION