R.P. Theophili Raynaudi Societatis Iesu Theologi. Hoplotheca contra ictum calumniae. Robur et as triplex circa pectus ... Lucubratio. ..

발행: 1650년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

De Idololatria

tunissima pervicacia memorato Imperatori quereremur, quod non plene nec recte fuerit examinatum atque depromptum ι nihil de Melchiadis traditione,

vel thurificatione dixerunt. Ad cuius audientiam nec venire utique debuerunt,

hoc potius, aut suggerentes Imperatori, aut ut suggereretur instantes,qubd apud traditorem codicum diuinorum & id Iotum sacrificiis inquinatum, caulam suam agere non deberet. Cum hoc ergo nec ante suggesserint, nec postquam contra eos pro Caeciliano iudicatum est, saltem victi de irati obiiciendum puta-xint, quid nunc inanes .iam sero connectunt calumnias, quasi de innocentia

Caeciliani, Melchiadis iudicis decoloratione sulcetur, & ipsa Romana Ecclesia.JEt mox , recensita Caeciliani & Felicis Episcoporum purgatione iudiciali, exarata in actis Proconsularibus, addit D. Augustinus . t Hoc autem non solum ad

innocentiae Caeciliani demonstrandae cumulum pertinet, ipsi utque Felicis euidentissimam purgationem , atque illorum calumnias declarandas,qui eum sontem malorum In consilio suo dixerant: verum etiam ad cogitandam Melchiadis ab eorum criminationibus purissimam

vitam. Nisi sortE quisquam tam sit insipiens, ut credat eos, com Felici non pepercerint, a quo Caecilianus fuerat ordinatus ; Melchiadi parcere potuisse, a quo fuerat abiblii tus, u illius Episcopi vitam,

quamuis nullum vulnus conscientiae peremisset, saltem qualiscunque fama culpasset. An vero quod de soro Abiungensium factum fuerat, ab istis accus retur,& quod in Capitolio Romanorum sectum fuerat taceretur JS. Methodius postea Constantinopolitanus Episcopus, ab impio Theophilo Iconomacho, ed quia Sacras imagines venetaretur, & quod eidem Theophilo victoriam de hostibus non exoras-ler, multis verbetibus male multatus, in

quoddam sepulchrum cuin duobus latronibus inclutus est , & vellit Idololatra punitus ; panam distinctius retuli in

Tract. de S. Latrone c. a. n. 32. Sed ii sacaula vexandi virum sanctum , purgat illum ab impacta Idololatriae calumnia.

Perditus enim Imperator, dum V cxau It

ob propugnatam Venerationem sacratum imaginum quas annumerabat Id Olis. At longe disterre imagines ab idolis, nemo non videt,& liquido traditui in S. Synodo. Iconomachi S tamen pcipe tuum fuit imagines vocare Irila, ut cit in Actis S. Stephani Auxentiani, cum de pra datoria Synodo coacta a Copro ny mo in Blachernis I postquam etiam ob extemii natas imagines , acclamatum est spurco illi a

palponibus ; t Hodie salus mundo,quandoquidem opera tua, o Impeiator, idolislibetati fumus. J

De Iudaismo. FVie cum Iudaismus inter probra non

numeraretur λ cum lcilicet notus tantum esset in Iudaea Deus, & in solo sere Israele magnum nomen eius Hic quippe electus aliquando Dei Populus, velut equus gloriae in bello,omni praerogatiuarum genere praecellebat. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso omnis bellator simul, ut est apud Prophetam. In summa, fuit clim latus ex Iudaeis esset. Quae tamen iudiciorum Dei aby llus fuit, qui aliquando non populus , eiu sit in Dei populum ; & e contrario, qui clectus Dei populus erat, eiuratus est M abdicatus. Depofiti itini de sede, qui potentes

erant in oculis suis. Hoc enim fuit maximum Iudaeae peccatu, superbia ', arrogans

sibi ac suis operibus, per nudam naturam aut legis scriptae praesidium elicitis, iustam de debitam munerum Dei repen-G sioncmν

82쪽

ueo Sectio II. Series I. Caput IIb

lionem, quam propterea totius malignia ad S. Gregorium, ne conspectu quidemtatis inter Iudaeos radicem, Apostolus solicite admota securi excaudicat, scribens ad Romanos, & ad Galatas. Ob hoc maxime pcccatum, aruit inter Hebraeos, sons diuinae gratiae , & ad gentes quae erant opprobrium abundantibus de despectio superbis, transiit benedictio, ut piaesignatum est in Gedeonis vellere primum niadesecto, tum exlucco: cum econtrario area prios sicca, largo imbre est perfusa quod de hac Iudaeorum abi ctione & gentium adoptione accipiunt Pro: per. c. p. depromisi. cap. I 8. S. Ait guttinus l.de unit. Eccles. c. s. Elias Cretensis ad orationem primam contra Iali antim, & vacii PP. apud Feuardentium adl. 3. Irenaei c. I i. Ab eo igitur tempore , Iudaei sibi relicti & gratia destituti, omni probrorum genere sunt contaminati , α diuinae maledictionis scopus constituti: hominumque omnium postremissima,& nulli sicamen populorum, ut Tertulliani voce utar, lunt habita.Nam de praerogatiuis ciuilibus magnam partem exciderunt, ut late tradit Marinardus de Susanis trach. de Ilidaeis parte a. fere tota,& Autor Altercationis synagogae de Ecclcsae t. 4. Augustini. Et D D. omnino multi apud Cenedo in Collectan. p. 2. collect. 77. & omni ludibrio patuerunt. Notae passim lannae, quibus gens propudiosa per nascentis Ecclesiae tempus ab Ethnicis, Persio, Martiale, Iuvenale, Rutilio, & aliis eth de

honestata. Et vere uniuerta eorum religio , post excitatam Christianam Ecclesiam, ut lat infatuatum euanuit Impletis enim iis qliae veteribus typis adumbrabantur, misere delusi Iudaei, nudis ima sinibus iunt distenti, & veluti canes AEsopici pro veritate umbras sunt consectati. Religio eorum non in spititu leveritate, sed vana specie Se vacuis rerum

imaginibus, ludibrium'sacri cultus audivit. Itaque Romani Pontiaces usque uo tam laetigiosam gentem dignabantur, ut ipse S. Gregorius scribis l. 7. epist. I 26. indici. a. Ab eo tempore, insimulari falso Iudailmi, post gustatum Dei

donum, inter calumnias numerandum merito fuit. Sustinuerunt hoc probrum. inter viros probos nonnulli, quos addu

ctum venIO.

Philo Alexandrinus vir omnium consensu dii ertissimus , quippe cuiAs eia

quisian Graci Platonis aquisarare non in bitant teste S. Augustino l. 12. continFaust. c. ubi etiam cum vocat tiberaliter eruditissimum : eteserentibus qui-biisdam apud Photium Cod. io 1. filius est e Christiano Iudaeus. Nam fluisse Christianum, quamuis negat D. Augustinus citato loco, tamen non pauci prodiderunt: idque in primis velle vid tur S. Hieronymus in Philone 3 narrans eum cum secunda legatione Romanas ingeretiu lub Claudio , incidiste in Principem Apostolorum , Romae tu degentem, eiusque usum esse amicitiaet Indeque factum, ut Marci quoque B. Vtri dilcipuli consuetudine usus, & ut Bronius anno 43. coniectat S. Petri commendatione interposita, Marcum regrediens abduceret Alexandi iam, ubi po modum informatos a Marco Christia nos, Philo insigni lucubratione exornaret. De Philone S. Petri colloquiis Romae v - , testis etiam est Eusebius l. 2. histor. c. I s. ac Suidas ; qui agnoscunt Alceras a Philone libro de vita contemplativa exornatos, fuisse Christianos; iaquod diligenter firmarunt plerique graues recentiores, ut Baronitis anno Christis . Bella in us l. de Monachis c. s. Su rez tract.7. de relig. l. 3. c. 2. n. I a. Se-

rarius in opusculis, & alii non pauci. Fuisse itaque Philone Christiana doctrina imbutum , verisimillime dicitur , ictique plane supposuerunr, qui apud Photium loco allegato, tradideriinteum

Cluistianis

83쪽

Christianis 'ritibus quos a mplexus sue rat , tandem dolore quodam atque ir cundia , destituisse ad Iudaeos. Verum haec aperta in Philonem calumnia est, uullo uibnixa fundamento. Ac primum cum Philo ad Iudaeos desciuille dicitur; non potest esse tensus, eum priusquam Christianis ritibus adhaereret, alia quapiam superstitione suille imb tum puta Idololatriae. Hoc nullo colore dici potest,cum testimonio S.Hietonymi

ac veterum omnium , constet eum fuis

se gente Iudae iam , quae gens aetate Philonis erat ab Idolorum cultu aueisiissima vi ex eius ad Caium legatione , &libro in Flaccum constat. Igitur si Philo desciuit ad Iudaeos , dicendus est suille relapsus in pristinam Iudaicorum rituum professionem , abiectis Christiani institutis lemel sulceptas : quod quidem tu ficeret ad inurendum Philoni probrum, de quo agimus. Sed unde haec leuitas dei instabilitas in religione , viro adeo lapienti ὶ Num quod de Tertulliano iacta. tum est , eum dolore percitum , in tu ria violatum a Romanis Clericis, ad castra haereticorum esse trangressiam , ad Philonem giatis de otiose detortum est Eusebius sane atque Hieronymus Nomnes antiqui, hunc Philonis relapsum in abiecta semel Ilidaeorum sacra &e in

rationem luscepti Christiani imi , plane

ignorariant.

Christiani olim omnes passim ab Ethnicis notati sunt Iudail mi , & Iudais

annumerati, omniumque probrorum a

que dedecorum quibus Iutios dehonetabant , secti participes. Quia enim

Christus ex Iudaeorum gente prodierar, de salus mundo ex Iudaeis fuerat, idcii co Romani contemptissimum apud eos Iudaeorum nomen , in Christianos diffudederunt: unaque fibulis omnibus calumni AE disseminatis de Iudaeis, Christianos grauauerunt. Qualis illa primari , de capite asinini Dei Christianorum,quia Appion hostis Iudaeorum, de Iudaeis id

commentus erat, ut Iosephus libro aduersus eum secundo retulit, de explosiit.

R Tacito autem libro s. histor. & a Caecilio apud Minutium , ad Christianos, s quia Iudaei habebantur,ὶ transi a tum est. Indeque fibula de Deo Christianorum Ononychire , apud Tertulliauum cap. I 6. Apolog. Sed longe a Iudaeis affuisse Chiistianos , potuissent Ethnici, si mens non ita fuisset, satis peripicere , ex Di firmato Iudaeorum in Chia stranos odio. Dici quipe non potest , quanto malevolentiae liuore in Christianos sustuli sint primis illis a Christo seculis Iudaei, ut Apostolorum acta demonstrant , proditque S. Epiphanius non semel. Nec exarui ias e primis 1llis saec illis fluenta odiorum, sed ad posteros, cum facultas tulit,& nocendi occasio se dedit, permanasse . in numeris exemplis demonstratiir in Ecclo. siastica historia. Perperam ergo ac per voluntariam calumniam. Chri litani confusi sunt cum Iudaeis, quos fuisse secernendos,demonstrat Tertullianus in Apologetico cap. 2I. exscriptus ex parce a

S. Cyptiano l.de Idol .vanitdub finem. S. . Helena mater Constantini Magni eiurasse Christianismum in infantia iusia ceptum, &spurcis Iudaeis adhaesisse ad tempus , labore autem ac studio Constantini fili, ad Christianos regressa elledicitur a S. Antonino a. pari. histor. cap. I. titui. s. s. 3. & praei uerat Vincentius Bellovac. L I3. specul. histor. cap. 3 o. & s I. & Marianus Scotus in Chronico anno 32I.-nquam Maria. nus in Codicibus non vitiatis , nihil tale habet. Citatur item Eusebius l. 3. de vita Constantini cap. 6. tanquam suadens aperte, S. Helenam post filium credidisse & baptiaatam esse. Ita enim ex Eusebio reset Suale E L de festis cap. 7.

. num. quamuis postea num. II. con

trarium dicat non carere rundamento.

84쪽

sα Semo II. Series I. caput III.

Ego autem non dubito esse verissimum,& deleriam ab ea unquam esse Christianam religionem , explodendum dico. Et vere per calumniam g tauatur tanto probro foemina sanctis ama : qiue tantum abest vi a Christianismo quem cum lacte luxerat, ad Iudaeos sit trangrella , ac studio Constantini sit reuocata,vt potius

ipsa fili lim studiose Christianis sacris

imbuerit, eoque nomine a S. Paulino telebretur epistol. II. videndi pro perpetuo fidei nitore in hac sancta muliere, Sozomenus lib. I. cap. s. Theodoretus l. i. histor. cap. I 8. S. Gregorius l. 9.epistol. 39. ex recentioribus diligentetia exequitur Michael Alfordus in Britannia illustrata. Nec ullius momenti censendum est,

quod ostenditur ex solemni S. Sylvestri

Papae concertarione cum primariis Iudaeorum, coram Conistantino. & eius matre S. Helena: quam concertationem idcirco institutam annitente Constantino volunt, ut mater Helena reuicto per

Iudaeos Siluestro , U Iudaeos transitet. Hoc dico: nullius esse momenti. Nam praeterquam quod illa Acta labant in tam

multis , nemo non videt potuisse Iudaeos cum Pontifice committi alia ex caula, quam ad S. Helenae abductionem. Unde vero is affectus Constantini in Iudaeos, quos seuero edicto ab eo assibetos, compertum est ex l. i. Cod. The dol. de Iudaeis 3 Eosdem ob excitatam rebellionem stigmatis inustos & amputatis auriculis deformatos a Constantino S. Chrysostoinus notauit thomil. 2. aduersils Iudaeos. Verisimilius sane est, vel Constantinum misertum impurissimae gentis , tentasse eam viam ad eius in Christi caulas tiaductionem ei vel lanctam Helenam eo studio actim , curasse eam disputationem , quia veritas ventilata plus rutilat, ut benedixit Cassianus. Theodotus Moptuestenus Episcopus,s. Chrysostomi condiscipulus Iudaicae

superstitionis notatus est, referente Facundo :Hermianensi lib. s. pro tribrix Capitulis. Fundamentum sic notandi Theodorum, fuit quod unicam in Trinitate personam agnouisse videretur, ut faciunt Iudaei, & quod cum iisdem censetet Christum esse purum hominem, Momnes in Christum factas prophetias etlacuasse diceretur. Has futile Eutychi

norum in Theodorum calumnias, confirmat Facundus. Quod enim error Eutychianus Theodorum habuistet infestu, tanto in eum odio exarsit Eutyches, ut omnibus tetris notis infimare studuerie

Theodorum; idque studium ad haeredes trantini sit, ut Facundus autor est lib. 8.c-p. s. qui passim profert testimonia cum ipsius Theodori , tum aliorum de eo : ex quibus liquet Theodorum tres diuinae Triadis perionas ex sensu Catholicae Ecclesiae est e professum , nec Christum statuisse putu hominem, sed Deum simul de hominem:ac denique non sustulisse editas de Christo prophetias, sed agnouisse, Prophetas diuinitiis amatos, praenuntiasse de Christo permulta.Quanquam etiamsi in hoc postremo lapsus esset Theodorus, non idcitco debuisset Iudaicae impietatis notari, sed Manichaelia mi:quandoquidem Manichaei spernebant

vetus Testamentum , & consequenter

prophetias de Christo , priscis propheris

emissas, habebant pro commentis. Nec negare licet , quin tale aliquid Theodoto impegerit Leontius Monachus qui Iustiniani temporibus scribebat. Testatur enim Theodorum octodecim duntaxat

annos natum , παρσειας καὶ

id est deliras & prauas interpretationese Iudaeorum scrobibus petitas emisisse, quod Franciscus Turrianus in defensone Constitutionum Clementis ad cap. s. libri. secundi adductis multis scriptorum Theodori plagulis , ostendit accipien 'dum de nimia ad literae codicem inhaesione , ita ut quae Prophetae ad literam

85쪽

De Iudaisimo.

de Christo dixerant, Theodorus in sensu primario, ac veluti directo, acciperet de aliquo ad veterem historiam pertinente : nec nisi per accomodationem,aut veluti umbram & imaginem ad Christum pertinuisse contenderet. Hoc ut dixi, Manichaeismum poti sis redolet, quam

Iudaismum. Iudaei enim etiam si Iasu Mnegabant esse Christum, atque adeo in singulari Messia perlona errabant;tamen Prophetas de eo qui vere futurus erat Christus Domini, praedixisse ad literam permulta, non innciabantur, ut faciebant Manichaei. S. Ioannes Damascenus , Iudaismum aliquando amplexus,eoque eiurato Christianis adiunctus dicitur, 1 Petro Gallia sardo in Cronographia anni 47 o. quam temporis notam eius conuersioni assignat. Cum autem testimonio Ioannis Patriarchae Hierosolym. exploratum sit, parentes Ioannis Damascentisisse Christianos . ipsumque Ioannem a primis annis fidem Christianam esse professum; sequitur , dicendum esse eum eiurato Christianismo in gratiam Saracenorum Damasci regnantium, transivisse ad Iudaismum Saracenismo ussinem de Chri- stianismo acceptiorem. At haec est atrox in virum sanctissimum calumnia. COnstat enim eum in fide Christiana quam cum lacte suxerat,suisse constantissimum: de mali snitate Leonis Iconomachi, delatum ratis criminatione ad Saracenorum Principem multa passum ess e pro constantia eius in Catholicae fidei prosel. sione , ut late describit laudatus supra ' dus de Susannis traα de Iudaeis in Op

suo de sanctis Medicis inseruit Abraha

mus Betouius , receniens inter Medicos S. Ioannem Damascenum ; quem existimauit eundem esse cum Ioanne Metue , hallucinatione aliis quoque communi ,& derivata ex cognomento , seu verius scommate , quo eum i purcus Copionymus affecit, vocans illum Mansur; hoc est Maneterem ac Spurium : qua vocum Mesue , Sc Mansuro vicinia , acti in errorem lunt, qui S Ioannem Mansur , transformarunt in Ioannem Melue Saracenum Damalco oriundum , quem ab anno Christi it o. floruisse, Genebrardus in Chronologia tradit. Ioannem quendam Damascenum Maia iit

Medicum in Nobilium Medicorum hulabo reposuit Tiraquellus in Opeie de Nobilitate ; quod verene dixerit, non moror : dummodo statuatur diuersus a

Iudaismi Iabe sordent, qui dicuntur

Marrant. Quanquam enim in vi u protrito , ea vox sonat duntaxat oriundum a Iudaeis, tamen primaeva notio signabae eos qui affectu in Iudailmum ferebantur , & aliquos eius superstitiosos ritus usurpabant , ac nominatim abstinentiam a carne suilla, unde ingenerari vehemen tem suspicionem'retenti animo Iudaismi, notauit Simancas ita Cathol. Institui. titulo io. Quinetiam huiusmodi Maria nos non modo ad Iudaismum propendere , sed eiurato Chrissianismo in eam colluuiem reuolui, pronunciat Marquar- Ioannes Patriarcha, qui de S.Ioannis recessa 1 fide Christiana, transituque ad Iudaeos , moxque etiam ad Christianos regressu ne apicem quidem habet. Annus vero conuersionis a Iudaismo , pla- M perperam est constitutus , cum constet,S. Damalcenum post annum Christi Septingentesimum floruisse. Crediderim

tam hinc esse labellam , quam libello

rss princ- n um. 3. Vnde Marranι denominatio sit petita , expendo in Trach itione de Monitoriis pari. a. cap. 8. n. 7.

Hanc tetram labem, subeii ne plerique ς Ilidaismo oriundi ; vel mediate quia ex parentibus antea Christianis sunt editi: vel immediath , quia scilicet ipsimet ad Christum evanidis illis ceremoniis defetatis venerunc. E variis tamen haec ma

si s coli

86쪽

cula notatis , aliquos per calumniam ineuiu numerum referri , est compertissimum. Conlulto abstineo signatione exemplorum , in te prope calente. Sicut etiam ex iis qui extenta vocis notione dicuntur Atarrani, quia sunt e Iudaeis oriundi; quae sin minus apud Deum, at apud homines saltem , maculola origo est ; aliqui iniuria ea labe dehonestantur,

ut de Ioanne Turrecremata notauit Antonius Senensis in Praedicatorum Biblio. theca r inde eam calumniosam notam tanto viro appletam docens, quod Traelatum conici ipsisset ad itersus sui temporis Ismaelitas. Sic vocabat eos qui as cebant a lacris coetibus, aut Canonicorum collegiis , oriundos a gente Iudaica.

a Fide. QIDololatria non supponit praeiacentem Christianismi protessionem. Item iam Christiano Idololatria potest admitti per

unicum actum absque professione omnimoda cultus peregrini, & velut insistentia in eo : ut iactatum est contigisse Origent , & certaim est accidisse plerisque, quos iniqua miseratio iudicum, aut con iunctorum pellacia, adduxit ad simulam dam exterius pro uno quodam temporis articulo. superstitionem Ethnicam. Apostasia vero continet recessum plenum de stabilem a fide Christi, cumrransgressione ad alium cultum siue Ethnicum, siue

Iudaicum , aut ex utrisque mixtum, Saracenicum. Unde Apostasia non est membrum peculiare infidelitatis positivae, sed te uocatur ad illam infidelitatem cui adhaeret is qui Christum deserit ; eamque

duntaxat cumulat circunstantia notabis

lissime aggratiante,ut significat D.Thom. 2.2.quaest. I 2. artic. I. ad 3. ex quo etiam aperte habetur Apostasiam non esse speciem infidelitatis eandem cum haeresi: id quod late confirmat Canus Ιχ. de locis cap. s. ad a. principale ; male refragante di morem suam sententiam retractante Castrol. I. contra haereti cap. 9. Quis enim Iulianum Apostatam vocat haereticum Haec praemiisa oportuit, ut appareret , iure a nobis calumniam de acinii Lia apostasia, lecerni non modo a calumnia de idololatria, sed qtiam a calumnia de haetest. Elia porro calumniam de Apostasia a

fide, omnino tetram, est per i e euidens, cum sit pro sessio ritus damnati, &abiectio Christi. Quae professio & abiectio,

quamuis non fieret ex animo, sed tantum in speciem , ad fugam poenarum similemve causam humanam, eliet tamen horrendum peccatum, ut fuse ac optim Edemonstrat Hugo Victorinus Tomo. 3. I. I. misceli. titui. 79. in epistola ad Episcopum Hispalensem, qui fidem Christiana mole tenus eiuraiierat. Sane si ve Inudum flentium circa fidei professionem, cum tempus p sofitendi urget, est valde improbandum , ut bene monstrat S. Fulgentius i. I. ad Trasim . cap. I.

quanto magis auersanda erit professio ipsa externi ritus , etiamsi tantum simulata unde grauissime eam exagitat Autor Imperfecti apud Chrysost. homil. 21. M plerique Santiorum maluerunt mori, quina cum artificio perire, ut loqui rurS. Basilitis orat. in Gordium Martyrem , damnans insaniae tale artificium; quod patenter quoque reiicit a S. Augustino in Psal. 39. ad illud ecca labia mea non prohibebo , & a S. Cyrillo ho m. '. dc I 2. Pasch. Hoc est, maluerunt sancti, tor mentis & letho liabiacere portus , quam verbis ambiguis , aut mente restrictis, profiteri exterius, ritum damnatum quem profitentur Infideles. Exempla adduco in

Tractatione de aequivoc. cap. q. num. 4. Conclamo

87쪽

De Apsam a fidae.

Conclamo in Apostasiam externam dunis taxat, quia haec tere est , in quam incidunt qui aliquando gustaverunt bonum Dei verbum , & mysteriorum Christianorum participes fuerunt , ctun metu malorum aut ibe commodorum , trant-grediuntur ad castra alienigenarum , &ritus eorum assumunt. Quanquam si interior animus ad externum cultum accederet , ellet haud dubie labes multo tetrior . quam contrahunt tantum super quos clausit puteus os suum. Calumniam desertae per Apostasiam Christianae fidei subiere aliqui nunc annotandi. Ammonius Origenis aequalis, floruit Alexandriae , ubi philolophiam Platonicam in ligni cum gloria ad annos mulcos profestus est, auditore praeter caeteros Plotino ; quem ei annis undecim inhaesille,scribit in Plotuit vita Porphyrius: sed addit, Ammonium abiecto Christi nuino transille ad Ethnici linum. Locum alium Porphyrii ex libro 3. contra Christianos , allegat Eusebius 6. histor.

cap. t 3 qui ait, haec suisse Porphyrii de

Ammonio verbα Ammonius Christianus, a Christianis parentibus educatus, quando in prudentia aliquam progrei stoliem L cerat, & phiu, lophiae studia semel degustalierat, statim a Christiani imo ad eam vitae rationem quae huma

nis legibus gubernatur, se transtulit. JHanc illuuiem ea verborum spongia eluit Eusebius. Γ In eo sermone in quo ait, Ammonium ex vivendi ratione quae est secundum verum Dei cultum, ad mores Graecorum delapsum ; perspicue certe , quid namque non falso comminiicere- tui Chiistianorum hostis λὶ atque adeo improb: mcntitus est. Nam Ammonio sincera diuinae philosophiae , religionis- quo Christianae pincepta, firma vique ad

tremum vitae exitum permanterMnr: ox hominis libri tanta elaborati Indii-ν ximque multotum commcndati

adhuc multis in locis testes esse pote runt : ut ille qui de consensit & conue nientia Moysis cum I E s v inscribitur,& alii qui reperiuntur apud literarum

stlidiolos. J Hactenus Eulebi j Apologia

aduersus Porphyras in Ammonium malignitatem et Quam item manifestae calumniae damnat S. Hieronymus 3n Agnmomo, asserens constare , Ammonium usque ad

mortem perleverasse Christianum , &multa pi clara ingeni j sui monime tua ad posteros transmisiste. Nemo autem mirabitur Porphyrium sic dehonestaste

Ammonium per calumniam , cum certum sit, Porphyrii mendaciis redundasse omnia in quae stylum demersit ; idemque a Theodoretol. 3. contra Graecos appellatur Isistor mendacij r a S. Cyrillo l. contra Iulian. pater calumniarum e a Pisida in Cosinop. messor ruborum e pratis florulentis. Catholicos omnes, Apostasiae a Christo , damnabant Donatiliae, quorum haec verba refert S. Augustinus l. de unitat. Ecelel. cap. 9. Desecit ex omnibus gentibus Christiana religio, excepta parte Donati. J Et cap. i cum defectio decem tribuum a Salomone ad Ieroboam &idola eius Dista recitata ex s. Reg. II.

iubditur. f Sic & nunc tinquiunt in totus

mundus apostatauit,nos autem tanquam

duae illae tribus , in templo Dei , hoc est in Ecclesia remansimus. Dominum etiam I a s v M Christum cum plurimidiicipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus, soli cum illo du decim remanseum. J Et mox. t Orbis. terraiti ita apollatauit & sola remansit Donati communio J O linguam luperbam de nesendam l Exclamat, ista ipia referens S.Augustinus l.de agone Chiis

cap. 29. in Damnare enim Orbem uniuersum apoitasiae & desectionis 1 Christo ,

est diccie,Catholicos orbe toto iam tunc sparsos, qui a Donatistarum communi

88쪽

1 6 Sectio II. Series I. Caput IV.

nec Christum qnem agnoscebant pro duce de capite , futile rei pla Christum constituemn Deo ui per Sion , suae super

Ecclesi. im uniueri dem. Quae est horrenda calii imita qtia tu in Donatistas qtioluisHaereticos meruo potius quis intollarit. Neque enim Christi is est apud Haereticos praedicant cni in Christum qualem sibi fingunt , non qualem veritas dicit, ait S. Augusti mis trach. 4s. in Ioan.&similia habet i a. contra Faustuin c. 4.& l. I 6. cap. I o. ac in Enchir. cap. s. &serm. 3 i. de vest. Apost. & tract. s. ac 6. In epistol. Ioan . nec non S.Cyrillus Hierosol. Catecti. 6. S. Irenaeus L 3. c. I T.

scite Symmachus Papa initio Apologetici ad Anastas. Imperat. ait haereticis non elle Christum , sed i emi-Christum.

Et ideo non Christum, quia Christus

non nisi integer. J Defecerunt ergo Haeretici rei pla a Christo , & quamuis nomen vacuum & inane praeserant , re ipsa tamen non uini Christiani, ut diserte tradunt Tertullianus l. de praescrip t.cap. 7. Liberitis Papa iespiciens dona Constant ij apud Theodore tum 2. histor. cap. I 6. S. Cyprianus l. de unit. Eccles. cap. S.

S. Athanasius orat. 2. contra Arrian.

D. Augustinus l. de grat. Christi cap. I O. Lactantius i. . fere in sine, & insigniter S. Chrysostomus hom. Isi. in Math. ad

illud aliendite a falsis prophetis. Qua ergo

fronte Donatistae , cum re ipsa ne Christiani quidem essent, misi sunt tantam calumniam imponere olbi uniuerso Catholico, quod a Christo apostatallet. Ausonius Gratiani Augusti.& S. Paulini Nolani Magister, apostasiae a fide, ®ressus ad cultum falsorum Deorum reus agitur una cum Claudiano quos eloquetia auctoritate Symmachi dementatos in illud incidisse barathrum assiimat Victor Giselinus in scholiis ad secundum librum Prudenti j contra Symmachum, laudans testem B. Augustinum in opere de ciuitate Dei , allegans amicissimas Symmachi ad utruque Epistolas. Verum S. Augustinus Claudianum quidem vocat hominem Gentilissimum, non tamen ait eum a fide aliquando suscepta defecille. Neque carmina sacra quae apud eum leguntur, arguunt, eum

aliquando suilia Christianum, cum sint

Claudiani Mamerti , non tamen e Ius

Claudiani de quo agebat D. Augustinus. At de Rusonio quem unum purgandum hic suscipio, silet prorsus D. Augustinus,& siluit etiam Gratianus ac S. Paulinus. Imo piissimi hi viri tales erga Auloni umsuerunt ut incredibile videatur tam miliariter cum homine Ethnico vertaturos , tamque ossiciose eum demereri laboraturos. Gratianus certe veste palmataeum honestauit& Consulem dixit. S. Paulinus variis ad eundem epistolis ac carminibus agit cum illo ut cum Patre, neque unquam illi exprobrat regressium aut idololatriam vel turpitudines ethnicorum numinum, uti Paci ibus illius aerii

agentibus cum Ethnicis astolet. Verum est Ausonium licentius quam probum ac bene institutum Chiistianum deceret , scripsisse nonnulla quibus aures castet offenduntur. In dehortationibus item S. Paulini a statu contemptionis rerum caducatum exhibuit se homine a vera pietate alienum & sectili affectibus metrum, ut Baronius quoque notauit anno Christi 3 0. Non tamen vel idololatra vel fidei desertor unquam fuit. Ut sunt Caluiniani Donatistarum geT-mani, nec illis vel de superbia, vel de insania concedunt,ita hoc ipsum probrum imponunt iis omnibus , qui deserta eorum perfidia ad Catholicii mum remeant.

Qua in parte prae luit illis Caluinus, qui Franciscum Balduinum ipsius aliquando

partiarium, vocavit Apostatam, cum es

iectis profanis noli itatibus resipuit, ad Catholicam Ecclesiam reueniens. Hoc esse probrum calumniosissimum suse persequatur ipse Balduinus in posteriore ad Caluinum

89쪽

De Haeresi finali. 1

Caluinum responsione a pag. s. alias qui admittit, si intelligeret illam

Sm -α-α-ν cuius meminit alicubi Plutarchus, agnoscere se suam apostasiam. At si sermo esset ut sane Caluino erat, ) de apostasia a Christo & veta Religione, sycophantam esse Caluinum, qui apostatae damnaret desectionem ab

homine impio, ante trinoctium transfuga ; ipso inquam liliatum dorium gestante Caluino. Non secus sane id fiebat , Caluino, quam a mancipio fieret, si heri

potestatem excutiens, cum pellectis altriquot servitiis, inique postea seiret, te ab eis bene mutata mente deseri, de transsu-gatiam nomen ad herum regredientibus imponeret Idipsum occinendum est pugillo gregi Caluinianoru, cum per mere

triciam in uerecundiam, audent nuncu

pare Apostatas, eos a quibus rebellem tuum coetum deseri, Sc Catholicam Ecclesiam, repeti dolent. Est autem huius modi in resipiscentes conuicium , apud eos quotidianum. Videndus Petrus Cud- seruius in Hyperapiste de de elata Caluini causa cap. r. ubi Apostaliae probrum ob regressum ad Catholicam Ecclesiam, repellit.

De Hares formali. ACtum de calumnia Atheismi &

Idololatriae, in quam saepe degenenerat Apostasia. Nunc de alia Atheia&idolomania agendum est, hoc est de haeresi per calumniam impacti. Nam haeresim ei te speciem Atheiae, a Satana inuectam in orbem, optimὸ docet Philotheus Constantinopol. Orat. de Trinit. Theologorum. Et ideo Arrium S. Athanas. Serm. a. contra Arrianos, Vocat

sicut & Eunomium S. Hieron.& Aetium autot ni pati. l. s. c. 3 9. Lilla item haeresim Idololatriam quandam, materiali Idololatriae ab eodem mendacis patre suffectam, notauit S. Cyprianus l. de unit. Ecclel. Autor operis Impeis iti, at homil. 48. S. Augustinus l. 8.Ciuit. c. s i. & ad illud prat mi 8o. Nouerit in te Dem recens. Hieron. Ezech. 8. Ol. II. Zachar. I s. Danielis s. Hinc virulentia haereseos formalis, nam de materiali po stea dicam , ) de quantum probrum iniuste inuratur per eam falso a Dfictam , deprehendi non grauate potest

Quid enim tetrius athei lino de Idololatria, quibus germana est haeresis 3 Aut quad probrosius Id. aeretico, cum idem sit Atheus& Idololatia λ laborarunt in grauitate de atrocitate huius peccati detegenda viri praestantes ex recentioribus, praelertim Stapletonius Orat . in Auspicatione Controuersiarum, Conradus Biunus l. r. de Haereticis, Petrus Simonis Traia. de haeresi c. i s. Lentaeus l. I 3. de Christ. liber t. c. I i. Castro l. i. de iusta haeret. punit. c. 2. Nicolaus Romaeus in

Caluini effigie, Monitione adlectorem operi praefixa, Ubi vicenarium malorum ab haeresi prodeuntium recenser. Sed optime dixit supra Stapletonius, haeresim omne in se malum complecti, & elle completam quandam maliciam, vel potius malorum quoddam compendium. Et adicat enim fidem , quae est primum cuiuscunque supernaturalis boni germen. Radice autem auulsa, unde exiliet fiuctus bonus in iustitia de sanctitate veritatis 3 Alia sane peccata quamuis immania, germen radicum gratiae sanctificantis Se glo-tiae, intactiam relinquunt quamuis destruant gratiam, &praescnsius ad gloriam. At haeresis, totius iustitiae principium evellie, sine quo nulla actio libera supernaturalis, nulla apud Deum qu modolibet meritoria actio profundi potest. Metitis itaque S. Augustinus l. 3. contra duas Epistol. Pelag. c. 3. censet, in scripturis: nomine peccati absolutὸ di-

90쪽

18 Sectio II. Series. I. caput m

cti, intelligi infidelitatem , quae in haereticis eb tetrior est, 'ub praecedens Dei beneficium in baptismi sulceptione, eos magis obstringebat Deo. Et quamuis odium Dei A peccata directe opposita bono diuino ut in se est, sint tetriora

quam haeresis, ex D. Thoma a. 2. q. 4. artic 3. tamer eatenus infidelitas , atque adeo haeresis , ) potest absolute dici

peccatum, quia est in ibo genere grauior quam peccara opposita virtutibus moralibus , etiam iis quae extrinseca quaedain Dei bona respiciunt, cuiuimodi est religio. Licet insuper haereseos grauitatem eruere, ex foedis limis & malignissimis eius causis, de quibus bene & latE Castrol. 3. de iusta haeret. punit .a c. 2. &L I. aduertus haeretes a c. ii. Stapletonius olat. de caula grassantium haeret eon. m vel haeie sis exitiosa sit regnis in quae pedem inicit, luculenter prosequitur ibaden eua l. I.de Princ.c. 27.& 28. addens c. 29. quas poenas Deus repetat IPrincipibus & Rebul publicis haeresi occupatis. Sunt sane tanta haei eseos dedecora, Vt non desuerintiqui Energumeliit tuum haeresi comitati tradiderint, ut Cretolius l. 3. Mystag. c. I 6. s. 3. Isaim adulterium nominari, decernit S. Ambrosius term . a. de Christi acculat. Graia ius eli enim, religionis adulterum esse,quam corpolis, & plus est integritalem diuinitatis laedere, quam integritatem hominis violare. J Hanc ob cauiam Agatho Abbas, vir inter Monachos olim insignis,

cum ad Varia probra, etiam turpitudinis, saxeus fuisset, audire tamen haereticus nullo modo Iustinuit, di rationem reddi . dii l. s. Vitae Patrum n. 2 I. his verbi S.

t Sermonem quem obiecistis de haeresi, non potui iustinere & valde abominatus sum, quia haeresis separatio est a Deo. Haereticus enim leparat ut , Deo uiuodcvero, dc coniungitur Diabolo & Angelis eius. Alienatus enim a Christo, iam non

habet Deum quem orer pro pcccatis suis, quia ex omni parte periit. J Itaque

sanctus hic Pater, haeresim quouis peccato tetriorem & auertabiliorem statuit. Egregiam eam tetrae labis detestationem suppeditabit Gulielmus Paril. l. i. demor. c. I. Tanta cum sint haeret eos probra, atque adeo.cum tam tetra sit calumnia notam eius falso inurens , incredi-hile tamen est, quam multi viri graues& sancti, hanc labem maligne impositam sustinuerint. Signo nonnullos,non quoad omnia in quibus aliqui calumpiam sunt passi, sed quoad aliqua,ut extetspecimen huius calumniae. S. Gregorius Neocaesariensis cognomento Thaumaturgus . cuius laudes Gregorius Nyssenus in Paneg. & optune Basilius c. 19. de Spir. S. sunt executi. accusatus est Sabellianismi, eo quod in disputatione aduersus bElianum de expolitione fidei, dixisset Patrem oe Blium

umta mentis quidem considerationem duos inro unum. Ita resert S. Baulius Episto. 64. ut proinde hallucinatus sit Leontius i. de sectis actio. 8. dicens, dubitatum esse a Patribus, An S. Gregorius Expositionem illam fidei ediderie. Nam . S. Basilius locupletior testis, opu Sillud agnoscit ut Glegorianum. Et exeiuidem S. Basili, autoritate redarguitur Euagrius, qui lib. 3. c. 3 I. interpolationem per Haereticos, pallam ibi S.Gregotium comminiscitur. At S. Gregorium illa ipsa duriuscula verba E quibus Sabelliani lini insimulatus erat, protuliste, admittit S. Basilius: qui respondet S. Gre

gorium non ex sua lententia ita esse locutum , sed inter disputandum cum aduersario, d homine egisse,&modos eius loquendi nonnullos,ac nominatim istum

usurpasse. Tantum vero abfuisse addit, ut . Gregorius Sabellij errorem lauerit, ut lorius ipse reuera apud suos errorem Sa-ellii extinxerit. Potiet etiam non minus commode repelli calumnia, dicendo S.

Osogonum eta unam hypostasim intel

SEARCH

MENU NAVIGATION