R.P. Theophili Raynaudi Societatis Iesu Theologi. Hoplotheca contra ictum calumniae. Robur et as triplex circa pectus ... Lucubratio. ..

발행: 1650년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

188 Semio II. Series

sumendi mi fuerat 3 Illud ne scilicet, bene evin-recte feci ite, qubd virum apud quem in honore S pretio ei am,cuiusque beneficiorum nunquam obliuisci poteram , occidisset i, meque proinde eum, quod notos meo S,Christianosque homines & fidelissimos hac luce lpoliassetὶ Anubd hospites meos Romae,qui me multa,& vera beneuolentia tractauerant,occidit. An quod beatam materteram inam, iure meritoque a bonis moribus Eutro

iam dictam,& Abncreon synceris limum ominem , de i petantium fidelissimum aliolque complures perem illet Quid ran non furiosum ad in suspicionem cogitationemve aduersario meo venire ὶ Quae

enim mihi fiducia in Magnentio fuillet,

aut quam beneuolentiam certam, firmamque in Domini fui parricida in amicostam perfido, in violandis iuramentis tam irreligioso, & in Magis, Incaluatoribsit que contra Dei iudicium fouendis conscelerato, mihi polliceri potuit lem Quid

illius mihi in mentem venire potuit, quod hominis mores mihi commenda: scircuius furor crudelitas non me lo-lum, sed uniuersum istic terrarum orbem

luctu, calamitatibiisque impleuit. Credo magnam scilicet & multam illam glatiam debebam, quod piae memoriae tuum si attem, cuius donariis Ecclesiae plenae sunt, ipse eius Legatus occiderit, nihil

eam necessitudinem , quum ante oculos vertaretur, reueritus, nil ulque gratiam

beato tuo fratri in baptismate donatam respiciens, veluti Daemon& furia infernalis in eum insiluit. Atque ita sancti Diimus ille vir , martyrium assecutus est. Ille contra iam inde quasi in nexu ellet,

ad limilitudinem Cain , cum gemitu dc trepidatione fugiebat, ut Iudam postea codem mortis genere imitaretur, sibiquei ple carnifex factus , duplex supplicium, α hie , de in iudicio fimito irrogauit. Taline monstro me amicum pol se fieri

kalumniator putat i vel potius cum nihil

tale putet , odia mei tam incredibilia fingit. J Haec quamuis satis superque esse

viderentur ad diluendam caluinniam de conspiratione de commercio cum Magnentio, hoste Constanti, de Latiis eius Constantis S. Athanalio coniunctissimi interfectore ; tamen in mille mortes veait,ὶ vitam tuam exponi optat, si tale quippiam, vel suminis digitis attigisse deprehensus fuerit, instituto iudicio. Iulianus Apostata , ut haberet unde Episcopos Se Clericos Christianos a gregibus luis procul elle iuberet,absque crudelitatis inuidia, commentus est MMellent seditiosi, ut legere apud eum est epist. s i. pag. 2I3.&epist. F2. pag. 2II.

Fuisse autem calumniam malitiose a Iuliano concinnatam , si ustra docerem , cum de Canctoruin illorum vitae innocentia , & Iuliani malignitas omnibus sit perspectissima.

S. Marcellinus Tribunus Notarioriam,

S. Auguilino percharus , & plerisque

Epistolis frequentatus, ac etiam inlcriptione in lignis operis de Ciuitate Dei honellatus ; arte Donatistari: in quos patiebatuc in sensissimosis oneratus est calumnia, qudd Heracliano Tyranno qui in Asticana aduellus Honorium rebellarat, adhaesisset. Fuerat Marcellinus missus in Africani Cognitor, ut Donastitarum rabiem compiliuerer quo munere insigni tet S cum fide perfunctus erat. I t. aque cum aduertus Heraclianu in mi illas in Africam est et Marinus Dux, nihil non mouerunt Donatistae, ut crimen Heracliani cum Marcellino commune facerent. Vnde vir optimus, iussiti Matini interfectus cecidit. Cuius memoria in ta

bulis Ecclesiasticis 6. Aprilis titulo martyrii est consignata, eo quod astu haereti corum, ob nauatit in fidei Catholicae studium , si e obtruncatus. Meminit caedis eius percalumniam patratae , S Hieronymus l. 3.Vcontra Pelag. Ab finem. Nec

iniquitas fuit Matino de Donatistis impunita.

322쪽

Nam Honorius casum innoxij volunt, adeb male ab eo habita esset, ve

punita de causam calumniosam detestatus, illicis Marinum quem alioqui magnis praemiis donatum oportuerat , redegit in ordinem,ut scribune Paulus Orosuis l. . c. a.& Ado in Chion .anno Αχo.Donatistae vero qui cum Marcellino, rati erant calura quaecunque ab eo in causa ipsorum gesta event, salsi admodum sunt spe sua. Nam Honorius rescripto ad Iulia num Africae Proconsulem dato, quod extat in Cod. Theod. l. si de haeret. edixit , ut Perpetuam firmitatem haberent omnia gesta 1 Marcellino , cuius innocentiam egregie commcndar. .

Proba Falconia sive Faltonia , Probi Praesecti Praetorio S. Ambros ij in tectorem 2Emiliae designatoris uxor, Olybrij atque Probi ni Consulum Claudiano celebratorum inater, Italianae item mater, Demetriadis auia, sS. Chrysostomo, Augustino atque Hieronymo valde laudata, ac suis etiam loriptionibus clara fuit.Nam Virgiliocentonem de nouo ac veteri Testamento conscripsit, eique etiam Homerocentonem adscribit Fulgosius,quem

alij Eudociae adscribunt. in quam rem pluscula apud Laelium Bisciolam Horata

tabisc. tom. I. l. q. cap. 4. & apud Ra- detum in Aula Sancta ad cap. 2I. Quanquam rem esse in alia materia antiquioris vlus liquet ex Tertulliano l.de praescr. cap. 39.& ex opere Hemici Stephani de Parodiis & Centonibus. In argumento tamen Christiano , fecilia id prima est vita Proba Falconia. Haec aded insignissae mina, calumniam proditae Alarico urbis est passa. Rudd enim Romanos longa obudione pressos ,. innumeris urgeri malis videret, miseratione tactam, aiunt ut in dedisse Alarico. Verum ea. fabula undecunque rimas agit. Nam obsidio lectinda Romanae vibis per Alaricum qua capta est , non fuit nisi paucorum dietum. Deinde quomodo Proba aded benὶ de Alarico metita , sicut hi fabulones scribit S. Hieronymus epist. 8. describenseam bonotum iaciuram ex urbis inuasione passam,aegtὸ euasisse manus temulen torum Barbarorum Itaque abite in filimum calumnia dehonestans Probam, de consiliis cum Alarico initis , & prodita illi urbe Romana. S. Caesarium Arelatensem , proditionis calumnia grauatum, sic describit Cyprianus vitae Alitor. i Licumannus Beati viri notarius , homo nequam & perditus, non dubitauit talem te gerere erga virum Apostolicum, qualem olim Iudas aduersias S. alivatorem. Armatur improbus ille saeuae delationis veneno : suggerit Marito Regi, per eos qui illi erant a secretis, beatissimum Caelatium, e Galliis genus ducentem, totis in id viribus incumbere, vi ditionem & urbem Arelatentem , Burgundionibus prodat: cum ille pastor praestantissimus, flexis genibus p. icem gentium , urbium tranquillitatem, diebus ac noctibus a Domino precaretur. Qua re magis etiam credendum est , Diabolo instigante , in sancti viti exilium , balbaram ferocitatem incitatam esse. Non enim gratus aut charus est hosti , qui id orat, quod cum eius factis Se conatibus

pugnet. Itaque eis qui tum aderant, instigantibus, nec innocentiae fides attenditur , necacculationis veritas inquiri tuta. sed vana ,&iniqua delatione damnatur, ab Arelate extractiis, cogitur apud Burde-galenses exulare. Sed ne vacua esset in illo gratia Dei, casu accidit , ut nocte quadam, ea ciuitas voracibus vastaretita flammis. Tum verb ciues ocius accus

tunt ad hominem Dei : sancte Caesari clamitant, precibus tuis extinguas ignem saeuientem. Audiens id vir Dei, dolore pariter & pietate commotus , venienti flammae procedit obuiam, humi ad preces prosternitur, mox igneos premit abigitque globos et concurrunt eo omnes, de diuinae virilitis, consonis vocibus lau-

Ο o des

323쪽

Sectio II. Series II. caput XX.

des celebrantur. Deinceps vero in tanta apud omnes admiratione fuit , ut in ea urbe non solum t Pontifex, vetum etiam ut Apostolus haberetur, & persectitionis author Diabolus pudesiere cernens eum, quem proditionis reum peragere visus et- Iet,diiuni operis miraculis clarere. Id veto ita gestum esse, ut diximus, fideli nat- Latrone comperimus. JAlio item tempore, S. Caesarius apud Theodoricum Gotthum accillatus est proditionis. Eamque ob causam,Rauen.

nam usque sub custodia pertractus est. Sed Deus calumniam disiecit, & ad ian- ω viri adspectum, adeo cor Theodotici emolliuit . ut insolitis honoris indiciis

eum exceperit: illoque digresse , expostularit de malignitate eorum qui virum innoxium filia accusatione grauassent,&tanto itinere fatigassent.J Boetius do Symmachus , viri Patri iij& Excontules, generis claritate, & eruis ditione , ac omnibus virtutibus illustitiasmi, apud Theodoricum Gotthum falso accusati molitionum,& tentatae exculsionis iugi Gotthorum, causa indilcussa damnati sunt de capite percussi. Calumniam hanc sibi structam descripsit in carcere ipse Boetius i. I.de consol. prosa 4.Et sutile calumniam, agnouit denique ipse Theodoricus , quem Procopius i. t. de bello Gotth. celebratis eximie Boetio genero,& Symmacho socero, testatur haudita multb pdst, territum viso, quo caput

piscis specie capitis Symmachi est illi oblectum, correptum subita aegritudine ex qua perbrevi decessit, tuam erga tantos viros secitatem deplorasse , de eorum innocentiam contestatum elle. Tametsi

quod ea poenitentia Theodorico homini haeretico fructuola non laetit, alitique insuper sorduerit sceleribus, de quorum

expiatione non suit sollicitus : mortuum ad Tartara abi plumesse, ex reuelatione

quadam recitat lanctus Cetegorius Dia-ug. cap. 3. S. Sylueritis Papa, reus factus est proditionis per atrocem calumniam. Eicis concinnandae praetextum profert Proco

pius, Vitigis Gotthorum Regis Romam obsidentis conatus desciibens , quod

Gotthi exercitu centum quinquaginta millium bellatorum aucto urbem cingerites,cum ultra annum lubiirbia tenuit lent, Baiilicis Principis Apostoloriam earumque nriniistris, tametu extra urbem sitis,

nullam intulit sent molestiam. Unde subia ortam v ult Procopius suspicionem ad uetalus S. Sylveri uin,quasi cum Gotthis consentiret. Liberatus autem in Breuiatio cap. 22. eram caulam vexationis S. Sylueti j ad impiam Theodoram refert, quae tiro restitiis ione Anthimi Costantinopo- hitani 1 S. Agapeto deposui satagens,cum

Vigilio pepigerat, fore ut lubmoto Syia

uerio, Romanus Pontifex ordinaretur, dummodo Anthimum restitueret. Itaque

ad instituendum vigilium,confictae sunt literae Sylverij ad Gotthos, per Marcum

Scholasticum & Iulianum Praetorianum, quibus accersebantur ad capiendam urbem. Eaque ex causa Sylverius a Belisatio impi E extrusus est, & Pataram telegatus evnde iussit Iustiniani ab Episcopo

Patarensi increpiti.reuocatus est Romam,

ad iudicium de veritate literarum illi adscriptarum instituendum. Sed impedituuaccessiti urbis Romae, artibus Vigi iij, scpotentia Belisari, pro Theodorae iussislblliciti, in Palmatiam insulam abductus est, ibique prae inedia defecit. Haec calumnia, quanti & vigilio de Belicatio

steterit, alibi dicendum. Deus certe eius vltor acerrimus fuit, ut quoad vigilium. late resero in opere cui titulus est, Malabonorum Ecclesia. S. Praetextatus Episcopus Rotho gentis .referente Gregotio Turonensi l. s. hil lota Franco. cap. I 8. artibus impiae

Fredegundis uxoris Chilperici, Gallicanae eo aevo Icetabulis, calumniam passus est,

quod Maoueum Chilpetici filuim patri rebellem,

324쪽

De molitionibus in Remp

inbellem,iunxisset matrimonio cum Bru- nichil de patrui sui relicta, & cum eodem Meroueo aduersus Regem patrem multa machinatus esset , pecuniasque Regias surripuisset. Quae omnia in Synodo Pa. risiensi ventilata,tametsi mera Fredegundis figmenta essent, tamen territus Prae textatus, sibi imponi passus est : imbpeta inde atque ad se admissa agnouit, urgentibus aulicis, & spem veniae dolose facientibus. Sed confessionem consecuta sunt verbera , & relegatio in insulam. Vnde postea, Rothomagensium instantissimis votis, post Regis Chilperici obitum reuocatus, ut scribit Gregorius Turon. I. 7. c. I 6. immista sicario, ad ipsam aram orans ipso Paschatis die interfectus est ; non aliam ob causam, quam quia loquebatur de diuinis testimoniis an conia spectu Regum, de non confundebatur; quod docet sortissinia eius ad Fredegundem allocutio dcscripta a Gregorio Tu-

on. l. 8. cap. I. ubi necem eius subiungit , quam Ecclesia Catholica ad verum martyrium pertinuisse agnoscit , consignans eam rabulis Ecclesiasticis a . Februar. quod ad calumniae ei impositae abstersionem potest sussicere.Et quanquam Fredegarius in Appendice ad Histor. Gre-sorii cap. 78. admittit vere Praetextatum, nitio itactasse cum Meroueo, tamen potuit hoc ex iactitis passim sermonibus scribere.

Christiani Palaestinae , accusati sunt apud Iustinianum,perduellionis ac commercis cum Samaritanis seditiosis , ut refert ut in Actis S. Sabae Abbatis. Elegerant sibi Samaritani in Regem Iulianum

quendam : eoque duce affixerant dire tu istianos, ita ut eos membratii dis sectos , cum martyrum reliquiis frigerent in sartagine. Et tamen inuentus cst im-

ius sycophanta, qui in christianos Pa-

aestinos totius seditionis inuidiam deti' Maret, implanatis Iustiniano de Theod

noxios, prosectus est s. Sabas nonagenario maior: qui Arsenij samatitani, id Sycophantae nomen in calumnias dispulit, de Imperatorem Christianis placauit, ut diligenter scribit Cyrillus Monachus.

S. Martinus I. iussu Constantis Imperatoris Monothelitae,si constantiam imperturbabilem in fidei turitate retinenda, comprehensus & dirissime habitus, salso accusatus est molitionum contra Imperium , & rebellionis. Habentur ista diserte in nuper edito S. Martini exilio, equo iuuat plagulas aliquot in hanc rem decerpere. In Epistola sancti Macrini ad Theodorum Spudelim S. Sophiae, sic habetur. Tibi igitur reddo rationem , di- lactissime stater, per eum qui iudicaturiis est mundum istum per ignem,qui S reddet unicuique secundum opus tuum. Ego aliquando ad Saracenos, nec literas misi, nec quem dicunt Tomum qualiter credere debeant, aut pecunias unquam transmisi , exceptis duntaxat quibusdam illuc venientibus seruis Dei causa eleemosynae,quibus & modicum quid praebuimus, minime ad Saracenos transmissum.JHinc liquido constat, S. Martinum sustinuisse

calumniam molitionum cum Saracenis. Additur in serius, cum peruenisset Abydum , fuisse renuntiatum eius aduentum, vocando eum haereticum, & imperio rebellem. Idque volebant bestiales illi a quibus ducebatur, de quibus sic ibidem. t mi-Ioca erant sacerdotes, & caeteri fideles regionis ipsius, dirigebant munera beato illi causa utilitatis eius,non parvae multoties quantitatis. Quas quidem dilectas species & quantitates, custodes bestiales continub coram diripiebant,un- properiola de amara plurima conperentes In eum. Eos autem, qui munuscula detulissent, inlatiis & verberibiis assicientes . dimittebam; dicentes ad eos: Quoniam quicunque diligitis istum , inimici

estis Reipublicae. J Inferius item 1 primo falsinum restium , insimulatus dicitur

O o quod

325쪽

Σ32 Sectio II. Series I I

quod coniurationes fecisset cuiri Olym.

pio. Et cum vitanctus interrogatiis antea esset, respondere ccepisset, i uaudo Ra-inam dira im est Inm, proli ibitus est pergere : eo quod non de fide cum eo ageretur , ted de duellio, hoc est de conspiratione in Rempublicam, & tarduellionis crimine. Et paulo ante ius. Primicerius sane omnium acculamium Do-

rotheus Patritius Ciliciae, qui iurans dixit ; Quoniam quinquaginta capita ii

haberet, non oporteret eum vivere , ebq d solus labuertie te perdidit uniueris sum Occidentem, de deleuit , & reueraunius consilii fuit cum Olympio, & inimicus homicida Imperatoris,&Romanae urbanitatis. J Haec omnia erant mera calumniae,in sanctum Pontificem gratis intortae, eo quod noluisset Typum Constantis cum fidei Catholicae obliuione

admittere.

S. Maximus Monachus & martyr, in eadem Monothelitarum procella fidei Catholicae defensor eximius, proditio nis est insimulatus , ut liquet ex Collatione eius cum Principibus in Secreta rio, ubi sic habetur,de Sacellati, ad S .Maximum oratione, & responsione viti iancti. Ex his quae secisti, clinctis factum

est inanifestum, qubd odio habeas Imperatorem , dc RempubIicam eius. Tu enim solus , AEgyptum, & Alexanditam, de Pentapolim,oc Asticam Saracenis tradidisti. Et quae est ; infit, horum approbatio 3 Et BIsb inducunt Ioannem, qui fuerat Sacellarius petri quondam Praetoris Numidiae, Prouinciae Astica, dicentem: Quia ante viginti duos annos avus dominatoris iussit beatae meinoriae Petro exercitum sumere , & pergere in AEgyptum contra Saracenos: & scripsit tibi tanquam ad teruum Dei loquens,certitudinem habens In te. ut pote in homine sancto , si des ei consilium abitu. Et reis

stripsisti ei,dicens:Nihil tale facere quo niam non λὰ placitum est coram

ut imperio Heraclij & generis eius

petetur Rci publica Romanorum. J-ν S. An si eritis Rotlion agensis Episeopus, vir laudatissim tis,ut videre eit apti ἀTrithemium l. A. de viris illustr. ordiri. S. Benedict. cap. 3 2. & Molanum in Indiculo SS. Belgij, calumniam passus de machinati nibus conita Pitinum rerum tunc portentem,lede Pontilicia est extus batus. Calumniam, & eius fallitatem,

deteribit Angradus in sancti viri Actis. Cum inter Principes Francorum, talia et Iet exorta discordia, ob multisermein regni diuisonem, callidus humani generis hostis malignorum contia Dei ramulum saeuire secit inuidiam, qui Pipino principi fiaudulenter suggererent, re

istum virum sanctum aduersu eum contraria tractat se consilia. Decedente enim

de ordine principatus Uvarratone illustri de eius filio , ac supplantatore nefindo Gissemaro, Pipinus praesectoriam administrationem Domino largiente adeptus est. Quo tempore incusatus apud ipsum Principem , praesitus Pontifix sanctus , iussu eiusdem exilio deportator in Al-tummontem monasterium . quod est tatum in territoriis Hannoniensi . super Sambre fluuio. Cui tempore illo praeerat venerabilis Halidulfiis Abbas. Nullo e tante climine , humiliter exitu iubiit

S. Ioannes Damascenus, quem impius Constantinus C ronymus , ut haben ς Acta S. Stephani Auxentiani , δειν nem Mansur appellabat , cum Damasci sub Saraceno Principe ageret , indeque porEpistolas Catholicis animos ficeret advenerationem sacrarum imaginum verianendam, quae enim passim nomine or rionum circunseruntur ab eo de imaginibus conscriptatum , Epistolae reuera fuerunt, teste Ioanne Hierosolymitano in eius Ααν; .commouic adueitan te Leonem Isauricum Iconomacum, qui

326쪽

De molitionibus in Eo . 293

heatlim Ioannem oppii mendum succepit. Itaque conquisito S denique reperto apographo epistolae , sanisti Ioannis manu exaratae, adhibuit varios Notarios, qui eius characteres essingerent quam optimet: sensa item & sententias, quam maxime fieri posset, aenuitarentur. Cum vero latis exercitati in artificio nequitiae apparuerunt , Epistolam tanquan a Ioanne, manu tua conlcriptam,ad Ipuim Leonem exarari per eos curat, cuius haec erat sententia. t Salve Imperator. Maiestati tu et gratulor,qubd eandem nobiscum fidem tenes tuaeque Imperatoriae praecellentiae cultum ac venerationem', quam debeo tribuo. Eaque de cauta , illud tibi significo,urbem hanc nostram negligenter omnino cu stodiri; atque Agarenorum praesidium, quod hic est, exiguum & infitinum esse. Quare per Deum te obtestor, ut huius ciuitatis miseratione assi- .ciaris 3, atque ingenti & strenua manu, praeter omnem expectationem missa, quae

alid te se proficisci simulet, urbem sine via ui labore obtinebis. Ad id enim ipse quoque non mediocrem opem tibi asseram.

.andoquidem dcvths , di regio uni Me is, in mea pene potestate est. J His litetis, vaferrimus Draco, aequὸ ac serocissimus Leo, adiungit ex suo nomine alias, ad Damascenorum principem Saracenum, hoc exemplo. i Nihil sane pace beatius,atque amicitia fortunatius elle censeo. Ac praeterea pacis Bedera seruare laudabile ac Deo gratum est. Proinde nihil antiquius duco,quam amicitiae foedus, quod tecum sanxi, firmum ac inuiolatum conseruare. Quanquam ad illud citam infringendum ac versute violandum a Christiano quodam, qui si ib tua ditione atque imperio est, crebris ipsius litteris incitor : quibus illud certo confirmat , se mihi ad urbem

tuam in meam potestatem redigendam ingent zm opem alla inrum esse,si ingentem exercitum eb mii ero. Unde etiam

'nam ex ipsius ad me missis Epistolis ad

te remisi, ut iis, quae ad refc ibo , fidem conciliem,atque intolligas, qtiam in tuc dis amicitiis verae ac syncerae fidei sin, simul etiam eius , qui ad me haec scribere aulus est, improbitatem ac fraudem perspectam habeas. J Binis illis literis acceptis, aduocauit Princeps Saracenus S.Ioannem , qui literarum formas suis esse consimiles , non est inficiatus et se tamen rei totius esse prorsus nescium , stri istos

autem sibi esse dolos, & positas pedicas,

est contestatus. Sed furente,& in rabiem proprie acto Barbato, dextera viro sancto est amputata, in poenam molitionum detentatae mutationis in Republica. Hactenus stropha, calumniose in S. Ioannem odio fidei concinnata a Leone Impeia ζο re Haeretico, ed detestabiliore , quo indignius est virum Principem fraudibus ac calumniis vexare quempiam , ut dii letit Naaianzenus Orat. 3. Deus tamen serui sui famam charam habens . calumniam abstersit , restituta miraculo dextera per Dei param; linea duntaxat superilite, quae factae te itera excisonis testis esset. Quod

miraculum Barbaro Principi tantam iniecit S. Ioannis venerationem, ut insontem palam pronuntiarit, de de viro bono ac fido malignitate Leonis male habito,

veniam expetierit ; nec tantum excidere

gradu non sit palliis , sed inter Consilia isti ossiimmum statuerit. S. Ignati iis Constantinopolitanus Patriarcha , quod Bardam Patritium penea

quem omnia iii imperio gerebantur,plae missis crebris inonitioni tus,ut Iniontem uxorem quam abiecerar,resumeret, & cognatam male ei sith inductam dimitteret, pertinacem in scelere excomin unicasset, eiusdem Bardae fictione depositus est, pes calumniam conspirationis in Ioeperato rem ; Apost varias vexationes quibus ad rei ianciandiim Episcopatui urgebatiir, insepulc luci Copronymi inclu: iis est , cu

stodibus adhibitis crudelissimis latellitibus. In nouauit postea easdem in lanctum

327쪽

vitum ealumnias Photius Euitatus , S. Ignatis per Bardam suffectus, qui Imperatori suggessit, Ignatium exulem multa aduersus imperij pacem machinari .Falso omnia & calumniose , ut Nicetas in viri sancti vita diffuse monstrat. Astipulantur eiusdem innocentiae tabulae Ecclesiasticae a 3. Octob.&saepe Nicolaus I. instam animi Pontifex,in Epistolis r qui causam S. Ignatij magno animo suscepit,nec mi note est prosecutus. Videndus etiam Anastasius in praefat. historica ad 8. Sy

nodum.

S. Colmannus ex Regia Scototum stirpe ortus, cum Hierosolymam peregrinaretur, tentus in Austria est,&tanquam proditor ac explorator hostium , quod illi per calumniam est assictum,ὶ tractus;& tetro carcere aliquamdiu concitisus, dite dein caesus ac ustulatus,ignitis etiam forcipibus vullus , & ossibus se ita sistis erudelissime diuexatus, ad extremum inter latrones pependit , ut canit Ioannes Stabius, Maximiliani primi historicus, hymno de S. Colmanno. Meminerunt eiusdem Culpinianus in Austr.& Di imatus ad finem libri 7. qui supplet quod

Stabius confuse tantum habet, de signis quibus Deus serui sui innocentiam mon- sttauit. Ait ergo Di imarus , Sancti Colmati meritis , arborem de qua pependit, diu aridam,co inibi appenso refloruisse. Addit Raderus in Bauaria sancta de

hoc coeli te agens , comam suspenso ac barbitium profuse excreuisle , nec ullam in cadauere tabem notatam esse, ullumvel 'ixo m, postquam sesquiannum in stirca

laesitser,& teriae postea post sesquiannum item, in Hisum, perstitisse incorruptum, labitque purum. Manauit sanguis de carisne tanto post emissam animam incisa, ut scribit Dumarus illius temporis scriptor. Corpus viri sancti in Hungatiam aliquando abductum , Petente Petro Rege S.Stephani successore, praetermorc sacra. Tum exuuiaetum , grauauit non letinuit

Hungariam. semper enim ut scribit ita Austria sua Cuspinianus , P aue pestis,

aut Ames, aut ariditas noxia, aut nimia humiditas , infestam habuit eam regionem , donec corpus sacrum unde abductum suerat reduceretur. Videtur gr . tiorem habuisse suo corpori, vir Sanctus, sedem in regione e qua perinfamem -- lumniam letho datus coelos adierat. His

prodigiis aliisque compluribus Degsmendaces ostendit qui virum sanctum

maculauerunt.

S. Anno Coloniensis Archiepiscopus, apud ingratissimum Imperatorem reus per calumniam factus est, quod V VilleΙ-mum Nothum Anglorum Regem , cum immensis copiis ad occup'ndam Germaniam , & exturbandum Imperatorem aduocasset. Nec parum laborandum sitit sancto Antistiti , ut eam calumniam tametsi inscitissime fabricatam repelleret, quod tamen denique secit , dicto sacramento. Monachust Sigebergensis,qui tuta se Reginhaidi Abbatis , acta sancti viri distu se con: cripsit, hanc in eum pessime intortam calumniam , recitar ; & quam

inanis sui si et,demonstrata l. 2. c. A. S. Tliomas Cantuariensis ab Henrico

II. perduellionis damnatus est , & ipsa die Natalis Domini per impios sicarios

in lacra aede trucidatus, & idcirco ab impiis Anglis in Calendario ad diem sancti

Thomae Cantuariensis ponitur , proditor. Erat enim sancto viro cognomen Bera'Aet, Vt notat Stapletonus mox

reserendus. Sed germana caedis caiisa fuit, quod iura Ecclesiae inuicto animo tueretur,nec persuaderi possiet ut Regiam tyrannidem in personas & hona Ecclesi sticanallantem , agere pro libidine sineret ; Vt scribunt aeui illius scriptures Gulielmus Cantuariensis, Herberius Hostanus , Ioannes Sarisberiensis ,& Alanus Tenkesbyriensis , e quibus causam Sancti Thomae compendio exhibet Thomas

stapletonus libro apologetico pro hoc

328쪽

s.Tlioma, & Remundus Rufius in Ope re pro Pontifice de sacris hominibus ad c. 37. Molinaei; quem rescit, flagitiostia simE pro more suo , S. Thomam vocat se seditiosim, & robuste castigat. Re- cruduerat ni mittim pauid ante quam spurcitias illas chattis illinere e Molitanaeus , plaga sancti viri famae illata sub Henrico II.&ab eodem resipiscente quatum licuerat obducta , exhibitis sancto Martyri immensis honoribus:Recruduc-rat inquam ea plaga, sub truculentissimo alui illius homine dicam an fero sngulatissimo Henrico VIII. qui post aliquot secula . virum sanctum de asylo sepulchri iterato aduocauit ad iudicium, dc proditionis damnauit. Monstrum sceleris, Omnibus retib seculis inauditi , Nicolaus Sandetus l. i .de schisin. Anglic. ad annum accuratξ exlubet. Nobis illa ex Pauli I II. contra hanc trucem bestiam decretoriis literis, sat erunt. Γ Henricus

quotidie magis se in sua seritate ac te me inritate confirmans , in noua etiam scelera prorupit, quippὶ qui non contentus vivorum praelatorum de sacerdotum crudelissima trucidatione ; etiam in mortuos,& eos quidem quos in Sanctorum numerum relatos, uniuersalis Ecclesia pluribus saeculis venerata est, seritatem exercere non expauit. Diui enim Thomae

Cantuatiensis Episcopi de Martyris ossa, quae in dicto regno Ansliae, ob innumera ab omnipotenti Deo illic perpetrata miracula , summa cum veneratione in arca aurea in ciuitate Cantuariensi seruabantur, postquam ipsum Diuum Thomam ad

maiorem religionis contemptum, in iudicium vocati, dc tanquam contumacem damnati, ac proditorem declarati fecerata humari & comburi , cinerem in veniatum spargi iussit : omnem plene cunctarum gentium crudelitatem superans; cum ne in bello quidem , hostes victores saeuire in mortuorum cadauera loleant a

De damno obiective illato communitati.

O Dio Deo est impius & impietas

eius. Itaque sicut in gratiam piorum , tametsi plerunque nihil minus cogitantium , Deus beneficit ijs qui ad eos quoquo modo attinent, vel cum eis degunt , ut propterea Philo l. de Migratione Abrahami , de Philonem de more exprimens S. Ambrosius i. I. de Abrah. c. 6. dolendum de pij viri abscessu confit-ment ;) itae contrario, intuitu malorum qui alicubi reperiuntur, mala poenae saepe infert, inuoluens caeteros iis calamitatibus, quas in sua capita me cito deuocant nocentiores. Eaque ratione , vel alia caeterorum peccata plectuntur, vel auctius

ijsdem meritum ex patienti perpessione paratur. Sic Deus Imalitia inhabitantium posuit terram fructi seram in sal luginem,

quod incommodum in omnes aeque Iedundabat, etiamsi non omnes aequEno-

xij eisent , de aliqui Drte essent innoxij. Sic obrnius Achani furtum , in omnes Israelitas poena transviiit , 'scu potius vexatio quoad innoxios. Sic aliis plerisque occ asionibus, unius noxa, alios qui nihil deliquerant, inuoluit. Hac opinione imbuti quidam impij, planequo perluasi 'sceis

tera aliquorum obiective obelle caeteris una degentibus, huiusmodi calumnia saepe grauarunt Sanctos viros, ut ex subi ctis exemplis colligetur. Elis aeus propheta, ab Achabo causa obiectiva cladis Samariam vastantis , per summam calumniam habitus e II. Cum enim, ut scribitur Reg. 6. Benadado Syriae Rege Samariam obsidente, ficta est in urbe Ames hocienda ita ut manus mulierum coquerent filios suos , iratus Achab supra modum ad eum nilntium,exclailia,uit , Hac hi faciat Dein hac addat,

329쪽

lys Sectio II. Series II. caput x M.

s steteris caput Elisei fit, Saphat , siper

ipsim hodie. Nec minae abi illent irruae, nisi matute Elilaeus , t ut ibidem narratur, in indemnitati tuae prospexisset. Torquent i e Patres & Interpretes, quaerentes quotlum Achab ad nuntium tam T. agici facti excanduerit ad ed impotenter in Elilaeum. Quid enim Elilaeo, & matri ferales illas dapes ex mactato filio degustanti Z Quod S. Ambrosius putat Actiabum luccentulisse Elilaeo , quia Samariam precibus luis non liberauit ab obsidio neu una liberare posset, minns accommodatum cst. Intentatio quipp) caedis, ad abalienandum , non . ad sicciendum Prophetae animum vitii fuisset. Minus aptum eliquod clades de fames Samariae reseratu cin prohibitu ab Elilaeo Achabuin, ne Syris in media ciuitate aoralia percussis, necem in serrct. Quanquam s)io etiam hanc cata ama S. Ambiolio 3. de ossi c. adhiberi. Vcra igitur latio furoris , in Elii aeum ad cum horrendum nuncium ab Achabo conce7ri, perenda el 1 ex velana opinione& impia pe. Suasione, qu bd Elilaei in ea v bc habitatio, mala omnia quibus premebatur exciviiset,quasi non pede lecundo, . ut est apud Augustinum Epistola adiici aliquo indignante prolpera fortuna, adi tersus locum in quo ille degeret; Quae

cit calumnia in qua versamur. Christiani veteres, omnium malorum quae orbem premebant, causae habebantur. Sic Agrestius Chromatius urbis Praefectus , Tranquillinum S S. Marci de Marcelliani Patrem alloquens,ait. Postquam coepistis Deos blalphemare , & a

cultura eorum recedere, diuersis cladibus

Romanus orbis opprimitur. J Demetrianus Ethnicus,cum multis, ut ait, apud S. Cyprianum, quod bella ciebrius lur-g.ant , quod tu es , quod sames saeuiant, quodque imbres Se pluuias serena longa suspendant, J Christianis adscribit. Tertullianus cap. o. Apolog.de Ethnicis ait.

t Aduersus tanguinem innocentium conclamant,praetexentes sane ad odij destri sionem, illam quoque vanitatem , quin existiment, omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse causam. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arua, si coelum stetit, si teria mouit, ii fames, si lues, statim; Christianw-Leonem.JOrigenes quoque

Trach. 28 in Matth. tractans de tribulati

nibus Christianorum, grassantibus malis

publicis. f Amant inquit 2 qui in calamitatibus sunt, causas earum discutientes , inuenire aliquid quod loquantur.

Cum haec ergo contigerInt mundo, con-

.sequens est qliasi derelinquentibus hominibus D colum culturam , ut propternuit titudinem Christianori im, dicant fieri bella,& fames,&pestilentias. Frequenter enim famis causa , Christianos culpatierunt Gentiles, Sc quicunqire sapiebant quae gentium lunt. Sed& pestilentiarii intMisas , ad Christi Ecclesiam retulerunt.

Scimus autem Sapud nos terraemotum

fictiim in locis qui biisdam di factas sui iis quasdam ruinas, ita ut qui erant impij

extra fidem, caulam terraemotus dicerent

Christianos : propter quod & petiecit tiones pallae sunt Ecclesiae , & incentis stini. Non solum autem illi , sed N qui videbantur prudentes , talia in publico

dicerent, quod propter Christianos, fiunt grauissimi terraenrotus. J Itaque etiam terraemolitum causa in.Christianos est relata; & ita habetur in edicto Antonini quod describit Nicephorus l. 3. histor. c. 28. In summa , omnia plane mala, quae vexare Rempublicam contingebat, omnia in Christianos referebantiit ab

Ethnicis.

Sed hanc aequὴ insulsam ac atrocem

calumniam, potenter iam olim contriue

re Patres, qui pro Religione Christiana Apologeticos scripserunt. Praesertim S.Cyprianus & Tertullianus locis annorutis, Arnobius i. i. S. Augustinus quinque

prioribus libris operis de Ciuitate Dei,

330쪽

De damno obiective illato communit

in hune finem conscripti , ut proposta

Ethnicorum calumnia refelleretur, necnon Epistolas. 6c serm. 29. de verbis Domini cap.9.& Io. Euagrius 3. histor.cap. i. & Paulus Orosius libris I. historiae quam in Praefatione a se per D. Augustinum impulso , conscriptam in hunc finem docet, ut signatis publicis ab omni aeuo calamitatibus, liqueret falso iactari, per Christianam religionem iniiccta esse in orbem mala. Breuiter Tranquillinus in Actis sancti Sebastiani, cum Praefectus Chromatius dixisset, posteaquam religio Christiana apparuit , orbem Romanum diuelsis cladibus opprimi , rei pondet.

Γ Non itale res habet. Nam si Liuij De

cades recenseas , inuenies illic darimonibus lactificantes una die amplius quadraginta duo Romani exercitus millia cecidisse ; Nec illud te fugit, ut Galli etiam

Capitolium fere occuparint, & omnem Romanam manum suis ludibriis subiecerint. Multiplices iames, & inenarrabiles , diuersasque captiuitates, varias caedes,Romana urbs perpessia est, antequimhomines unum colerent Deum. Nunc

vero quando inuisibilis de vetus Deus, coepit a credentibus coli,aucta pace,Romanum exultat imperium. JIungebat huic Christianorum criminationi volusianus, referente S. Marcellino, aliam de malo quod Religio Christiana inuexit, prohibendo vindictam,&ferendo legem , ut percutienti alia praebeat ut maxilla : unde euerti mores antiquos atque adeo labefactari Rempublicam, expostulabat Volusianus .Agitessi, cacissime contra hanc calumniam lanctus Augustinus Epist. s.& praeter coetera luculenter monstrat, si tales estent Reges , Iudices, mariti, parentes, fi iij, serui, quales eos informat lex Chri litana, nullam posse maiorem Reipublicae saluteni

obtingere.

S. Mamilias cuius laus est apud S.Chrysostomum epist. i . missus ab Arcadio ad Isdegerdem Persam , com mira &magna patrasset in honorem Christianae fidei , calumnioso Magorum Persica sacra tractantium artificio, insimulatus est grauium malorum quae Persidi imminere praenuntiauerunt. Colebant Persae ignem in Piraeo , eoque non raro Rex commeabat. E luis ergo unum quem piam in hypogaeo clam abscondunt, doctum vocem e conditorio emittere,quam Rex pro ditiina haberct. Cum igitur Rex accellisset, vox ab eo audita est omnium malorum Pctii di imminentium praenuntia , niti Marullias procul amandatetur, aut necaretur. Attonito Rege,& de Mariatha dimittendo ineunte consilium, technas aperuit Mariathas edoctus diuinitus , monens Regem , ut regressus in Piraeum , obseruaret qua ex parte vox exaudiretur, & confestim ea ex parte terram estodi iuberet. Parente monitis It

degerde, deprehensus est qui in subtema- nea crypta ad Regis ingressum quas oraculum fuderat, & letho datus ; alii verbMagi decimari, in poenam calumniae viro bono impactie; resque eo processit,ut Isiadegerdes dedoctus errores quos combiberae, ac de suorum Magorum praestigiis& malignitate certior factus, de Christo colendo cogitationem susciperet. Et videbatur rem persectulus , niti antequam de religione plane constitueret, inopina morte ellet oppressus. S. Simeon Treuirensis Monachus, ut scribit in eius rebus gestis Eliervvinus Abbas. tametsi vivebat lanctissime, de in turre in qua inclusus fuerat, seculo mo tuus,& carni suae semper infestus 1 oli vivebat Deo ; tamen a furente populo, pecindignis sinam calumniandi petulatiam, iactatus est causa eluuionum,quibus omnia tunc vastabantur. Eius sceleribus, adscribebatur ab omnibus tanta clades. Et perpetub interpellabant Pontificem , ut

impium illum atque pestiferum, sic enim appellabanti turri deponeret.Cumque

SEARCH

MENU NAVIGATION