R.P. Theophili Raynaudi Societatis Iesu Theologi. Hoplotheca contra ictum calumniae. Robur et as triplex circa pectus ... Lucubratio. ..

발행: 1650년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

De Inuidia. 1 Abes possessorum invidia, virlah ac

rubigo invidorum, i sola ex animi passionibus aequissima simul &iniquissima: illud, quia bonis infesta, hoc, quia dominos suos conficit. J Verba sunt Naziazeni orat. 27. Plenius cec, uno i

co Gregorius Nyssenus, sed nominatim orat 7. de beatitud. & pulchre verbis illis sub finem libri de vita Mosis.

I Inuidia malorum princeps, mortis mater , prima peccati ianua, vitiorum radix, doloris initium, calumniae principium. Inuidia enim nos longe exterminauit a paradiso , versa in serpentem aduersus Euam: inuidia repulit a ligno vitae, sacrisque impassibilitatis vestibus detractis, ficulneis ignominiose foliis inducit. Inuidia Cain aduersus fratre armauit, mortem quae sertu plum punita est, induxit. Inuidia Ioleph in seruitutem detrusit , inuidia, dico, mortifer stimulus, mucro

reconditus, naturae morbus, bilis venenosa, tabes sponte adhibita, telum ambrum, figens animam clauiis, flamma cordis , intestinorum ignis ; hanc qui habet, non suis malis, sed alienis bonis infelix est,&contra non suo bono, sed malis proximi felix est. Inuidus enim felicitate aliorum dolet, calamitatibus gaudet.

Miluos cadauetibus pasti . & pretiosis

unguentis emori, aiunt: videtur enim

natura sua ad putridum ac putulentum ei se assinis: quandis huic mosto stibi e-chus est aliquis, amicorum commodis quasi unguento tabescit: et si quid calamitosum incidisse proximo intellexerit illico advolat. J Scatent his aduersus inuidum floribus, aliorum Patrum scripta. Multa in hanc rem habentur secl. I. An thologiae titulo in inuidiam .Legesis item quaelibauimus l. 4. de virtvt. 1 num. 9'. Et multa undecunque congessit Lael. Bi Dciola lom, a subsec. l. ΙΑ. cap. 3. Non

defugerunt quidam sancti, huius tam tetrae maculae imposturam fi & habiti sunt inuidia contacti ; ut sequentia exempla

monstrabunt.

S. Chrysosto. aemulationis &inuidiae in Seuerianum Episcopum Gabalorum. insimulatus est. Sic enim habetur in historia tripartita l. Io. cap. Io ubi refertur, S. Chrytbstomum, initio quidem adulationibus Seueriani captum , habuiste illum inter charos; ac proficiscentem in Asiam, commendas Ie illi Ecclesiam Constantinopolitanam: Postea tamen, cum Seuerianus occasione usus, magnum sibi nomen comparalset, ita ut Antiochum

Epitcopum Ptolemaidis, facundissimum eo tempore Ecclesiasten , aeque cognomento Chrylostomum , superare in multis censeretur, de Imperatoribus, s sed Eudociae nigxime, in eis et acceptissimus, corripuisse aemulatio S. Chrysostomum visa est:& idcirco criminati Seuerianum Serapioni nimium credulus, eum a se ablegauit ac aegerrime, annitente licet Eudoxia, & per Theodosium paruulum ad genua Chrysostomi aduolutum, redintegrationem beneuolenti eius ac Se

receperit ; habiturus mox illum ingentis procellae concitatorem cum Thcophilo Alexandrino, & Antiocho Ptolemaidis, nec non Acacio Berocensi. Vt vero h

buerit sacilitas S. Chrysostomi in Serapionis falsiloquiis excipiendis, facile quippe est bonis mentibus imponere, praesertim di stentissimis in alia, nec alios nisi ex suo genio aestimantibus; in saninu Chrysostomum inuidia aduersus Seu etianum filisse contactum, disii te habet So-Σomenus l. 8. cap. Io. melius explessus

in Tripartita , quam a Christophorio-no , qui vertit. Chrysostomm Seuerianum μοι tum habuit. Sed Graecὶ est εο ιλια πω quod aemulationem & inuidiam so nat. Haec verb calumnia fuit. Erat enim

duressior b c uenanus, quam ut sancti

392쪽

Cht ysostomi luminibus ossicerer, se eius

erga te iniudiam concitaret. Quam verbab initidia ab horruerit sanetiis Chrylonomiis , legere apud eum licet, hoIn. 7. in ad Rom. in morali de ho in. 29. in I. ad Cor. & hom. II. in episto. ad Colol L. Schom. 36. in Ioannem: quae in farraginem homiliatum ad populum congesta sunt hom. 44. & 41 & 1 3. Itaque potzst hic locus unus haberi ex illis multis in

quibus Sozomenum esse mentitum, notauit lanctus Gregor. l. 6. episto. νι. S. Hieronymus immenlae inuidiae notatus est a quibusdam . Audi Palladium eap. 78. Lausiacae, agentem de Pomonio. Huius sancti , noui hanc quoque prophetiam. Hieronymus enim quidamytesbyter, hasitabat in illis locis, qui intermone Romano, magna erat virtute

ornatus, de praeclaro ingenio: sed tanta fuit eius inuidia, ut ab ea obrueretur virtus doctrinae. Cis ergo multis diebus cum eo vertatus ei sci sanctus Possidonius, dicit mihi in aurem; Ingenua quidem Paula, quae eias curam gerit , prae- morietur libera ab eius inuidia. Ut autem arbitror , propter hunc virum non habitabit -chus in his locis, sed eius petu aget inuidia,cvel usque ad proprium

fratrem Reique ita accidit. Etenim Beatum Oxyperentium Italum , is hinc ex pulit ; de Petrum alium quendam AEgy- litium , dc Simeonem, viros admirabies , quos ego annotaui. J Hactenus de sancto Hieronymo Palladius. Qui etiam c. 29. eiusdem operis, expostulat de Hie-xonymi inuidia , qua Paulam inuidia motus adluum peculiare vivendi institutum pertraxerat. Sed non est quod existimemus Palladium lotum talia de sancto Hieronymo effutisse. Plerisque enim aliis, ea in lanctum Hieron niim c lumnia , fuit communis. S Augustinus L 2.contra Iulian. sub finem cum. S. Hieronymum adduxi flet testem Catholicie veritatis de peccato ικia

ginali, addidissetque Iulianum reiectu tum sancti Hieronymi testimonitum,causam reiiciendi elle ait, quia in Oriente contra Pelagium Catholicam fidem pia intentione defenderat. Subdit S. D. t Deillo autem sancto presbytero qui secum dum gratiam quae data est ei sic in Ecclesia laborauit, vi eruditionem Cathesicam multum in Latina lingua multis necellariis literis adiuuaret , non solet Pelagius iactitate , nisi quod ei tanqiram aemulo inuiderit.JItaque calumnia a PaIladio impacta a sancto Hieronymo, PQ-lagium quoque habuit autorem. Praeterea vero audi Ipsummet Hieronymum in prooemia ad opus contiaPLl: glanos, ubioe huius in se calumniae meminit, ct v ram eius radicem aperit; ac nominatim

Palladis ossensio unde sit exorta, declaratas Aduersos eos qui me dicitiit hoc opus, inflammatium inuidiae facibus scribere, breuiter respondebo ; nunquam me livireticis pepercisse, de omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae, mei quoque Ilostes fierent. Helvidius scripsit contra S. Marta virsinitatem perpetuam. Niinquiiuvici responderem, cructus inuidia sum, que in omnino in carne non vidi 3 Ioui amis cuius 5 Pelagi, a te nunc haeresis suscitatur, Romanam. fidem me .absenta turbauit, tam elinguis Sc sermonis puti-di , ut magis misericordia dignus fueritiqii M inuidia. Illi quoque respondi, ut potui. Ruffucis non uni vibi sed orbi, blasphemias Origenis , de avλων libros , quantum in te fuit, intulit: ita uvEusebij quoque primam libium defensionis Oii genis,sub nomine Pamphili Mac-rycis ederet, de quasi ille parum dixisset nouum pro eo volumen euomeret Numio videmus ei quia respondi miis, & tanta in eo eloquentiae sacre fulmina, ut me , scribendi atque dictandi studio deter retent. Palladius seruilis nequitiae , eandem hanesim instaurare conatus est , Mnouam translationis Hebraicae mihi calui iam

393쪽

De Inuidia.

Iuniniam struere Num de illius ingenio, nobilitatique inuidimus Nunc quoque

mysterium iniquitatis operatur garrievmilqiiisque quod sentit.Ego solus tum, quem cunctorum gloria moideat;& tam miser. ut iis quoque inuideam , qui non merentur inuidiam. J Alia addit, quibus monstret quantum ab inuidia absit, in iis scriptionibus quarum caula arguebatur1nuidia.ΣNam tibi quidem , errores non homines exolos futile . contestatur. Ex Seueri Sulpiti dialog. I. cap. 4. alia ratio adiungi potest. Nempe quod S. Hier nymus quem ibi abs te aditum celebrae estutissime ,3 non haereticorum duntaxat criores , lud ctiam Catholicorum vitiam lectaretur, nec Monachis parceret aut clericis , quorum auaritiam, & vanit tem, ac similiaritatem cum Virginibus,

acriter, sugillabat. a qMibusdamt ait Sulpitius ) dicitur non amari. Odeinuunt eum haeretici, quia eos impugnare non definit. Oderunt eum Clerici, quia vitia eorum iniectatur & crimina. Sed

litanὸ eum boni omnes admirantur dc di-igunt. J En cur sanctus Hieronymus au dierit inuidus. Fratres Minotes s atque ade , etiam qui eorum fulti priuilegiis eadem praestant, notati sit . t inuidiae, eo quod

exorassent indultum Apostolicum , verans ne aliud Monasterium aedificaretur iuxta iplorum coenobium , nisi certum

spatium in Pontificio decreto designa.

tum , interiaceret. Ita refert S. Bonau.

in libello Apologetico pro Minoribus

'riaest. 7. cui sapienter demonstrat hanc esse pinguem calumniam : cum non e inuidia , ted ob graues plerasque causas, huiusmodi priuilegium sit exoratum. Inprimis enim monasterium alicubi anteis ritus constructum , quandoque angustius est, quam serat iusta necemias. Itaque si nouum monasterium in vicinia construatur fient aututrique aut saltem primia, angustiae & daretur occalio muli

rum incommodorum alteri ab altero creandorum, non absque violatione charitatis . de multarum dissensionum excitatione. Quid si enim nouum monasterium construat odaeum suum prope ante totis Monasteri j valetudinarium. ex quo contingat exaudiri psallentes cum perturbatione quietis necessariae aegrotis Quae item ratio potest locum habere quoad sanos, ratione studiorum. Pollent item ambo monasteria pei turbationem sibi mutuo inferre, si virorumque canti Sad alios vicissim peruadet et. Quid qii

multiplex sementis zelotypiae & aemulationis fieri pollet, dum unus ex uno coenobio, obiemat quinam externorum, Vicinum coenobium potius quam suum frequentet , non absque liuore aliquo domurmuratione in peisonas coenobii quois adiri frequentius deprehenderet Quinetiam ob aedificationem longe opportunius est , coenobia non aedificari adeo vicina. Nam si contingeret in uno alis

quo ε vicinis monasteriis laxati disciplinam . periculum apertum esset, ne ea contagio serperet, praesertim ratione i niorum aut minus probatae virtutis religiosorum. Item posset cile periculum ne unius coenobis labes affricaretur, v cinis alterius carnobij religiosis, per errorem . aut malignitatem i, cui vicinia fundamentum aliquod aut colorem p beret. Quid quod externis quoque est longe utilius monasteria esse disiuncta 3 Sic enim plures ciuitatis regiones habent unde a Deo expectent tutelam, intuita VI ciniae piorum fi & unde minore ut scdicam) impenta, petant spiritualia iiii li-dia , siue per auditionem sacrorum, Mexceptionem Sacramentorum , sue per auditionem verbi Dei, de responsorum de conscientiae dubiis. Caeterum haec calumnia non fratres duntaxat Minorcygrauaret, si verE eos grauaret, sed alios,

quoque Religiosos non paucos, simili potientes beneficio, ut videre est aput Za Soibuna

394쪽

,68 Semo II. Senes III. caput XII.

Sorbum in collectione Privilegiorum U. edificare. Et redundaret quoque ea labes in Potui fices ; inuidiae sit Deo placet,

supplicum ea priuilegia excitantium astipulatos , Clementem inquam quartum, Innocentium quartum , Sixtum quartum, Iulium iecundum, Pium quintum,& alios , quorum rescripta annotantur loco annotato praedictae collectionis priuilegiorum,dca Roderico tOm. I. qq. regulat. quaest. 46. ast. 3. B. Ioannes Capistranus , & Ioannes Huni ades, lirenuissimi aduersus communem Christianorum hostem, fidei pugiles, inuidiae alter in alterum sunt initia mulati: eb quod parta ad Albam in Hun-galia , insigni victoria ; uterque com ad Pontificem Calixtum III. scriberet, delocio & cooperatore tacuit. Nota est Platonis Xenophontis , tanquam inuidiae morbo laborantium , accusatio :cum ne uter alterius meminerit unquam, ut Gellius monuit t. l4. cap. 3. quan quam uterque ac maxille Plato,complurium Socratis sectatorum in sermonibus quos scripsit, commeminerit. Alia similia inuidiae Platonis argumenta , norauit Petrus Crinitus l. 3. de honesta discipi. cap. I. Similiter ergo hi duo Catholicae fidei veluti muri, nonnullius livoris labe maculati sunt, non modδ ab AEnea

Sylvio in Bo hemica historia cap. 63. qui Huniadis labeferὸ praeterita, in Capistra- ni probro amplificando laborauit ;) sed

etiam posterioltim plerisque. Vterque tamen, videtur ea infami nota liberandus: quia neuter agebat alterius historicum

sed quilibet de iis quae per seipium tra-

clauauerat atque perfecerat, commonebat Pontificem. In qua agendi rationi, nulla livoris, nullave inuidiae iusta criminatio fundari potest , sicut fieret in artolio vel detritione factorum alterius per alterum. Et ut peculiarius pro Capistrano agam quem peculiarius dehonellauit AEneas Silvius, perluadpor eum necliuore, nec maligna aemulatione laborata se, quem spectatissima sanctitas Ecclesiae iudicio probata commendat.

De Ira , ct animi impotentia , Ac

is nou secundum

scientiam. NEcto haec omnia probra quia sere

habent eandem tetram originem:

nimirum genium praeseruidum , atque adeo inconsideratum , & praecipite in , a quo nihil nisi perturbate , & cum impetu ac violentia , suscipiatur aut pei fici tur. Vnde fit ut S. Ambrosius i. de Eliade ieiunio cap. I 6. de S. Chrysostomus

homil. 24. ad popul . ebrium cum iracundo componant : quia sicut ebrius omnia incondite pelagit, nec prudentiae ductu, sed velano surore abii pitur, ita & itatu S. Hominem iratum, occupatum non iam vino, ted daemone, dixit S. Gregorius lib. S. Moral. c. I. Quae comparatio placuit etiam Grego: io Ny Ileno orat. 7. de heci titit d. dc legitur etiam apud D. Cluyl stonuim ho m. o. ad popul . nccnon apud Petrum Damiani opulcul. o. cap. q. Et sane si quod uis peccatum de eiusdem Chlysostomi lententia homil. 28. in ad Rom. est daemon voluntarius , & spontaneus qtia si arreptiti energia mellil muS,

id quod etiam lignificat S. Dyonisius

in Hierar. Eccle l. cap. 3. par t. s. agens de arreptiliorum corporalium remotione

ab Eucharistia, ut spiritualcs energumeni , hoc est quicunque peccatores arcesiab ea intelligantur: θ nemo non videt, quanto iure prae caeteris peccatis , ira Pturbulentum malum & spumosum, S hominem sanitate mentis deturbans, cum surore abreptiliolum componarur.

kxempli ire immoderatae, ac initii ςitque

395쪽

De laudi talo immodicis. 369

contermini,zeli non secundum scientiam, sanctis viris malignε ac per calumniam quandoque impositi , o uaunt

. S. Petrus saeuitiae de crudelitatis piae zelo incondito calumniam pallus est ab impio Porphyrio, ut S. Hieronymus epistol. 8. teliatur. Visa enim est Porphyriop na irrogata culpam excedere , cum non de alieno sed de tuo partem aliquam subduxit set, veritus incertum humanae. Nec contentus in virum saeuire S. Petrus

etiam uxorem cuius prae iudicis imbecillitate e& necelliuia ail virum adhaesione, dignior miseratione culpa fuit, lubita morte perculit. Sic ratiocinatus animalis homo Porphyrius. Sed calumniose. Non enim idcirco sanctus Petrus crudelitatis fuit insimulandus,sed iustitiae nomine commendandus, qui eo exemplo statuto posteros erudire vellet ad similis culpae declinationem. Fuit porro ea cutipa longe grauissima , nec una sed multiplex. Hypocris seu im ut superbia interuenit iuxta sanctum Hieronymum epistol. iso. qtiae est ad Hedib. quaest. I. iuxta sancti im Basilium serm. i. Ascet. quandoquidem illatio quam fecerant hi coniuges ad excitandam hominum deleopinionem spectarat. Non demit mendacium & violatio veritatis. Sed quod maximὶ eos inquinauit suit sacrilegium quo aduersos votum traditam Deo substantiam subduxerunt ex parte. Quod aperte ferunt verba illa sancti Petri, non es meu-rumhon,inibis , sed Dea. Et ira disertuagnoscunt Patres ut Naz. carni. de Virganum praeceptis carmine expressis, Arator in metrica Actor im paraphrasi,Chrysoliom. homil. I a. in Acta, Augustin. serm. 17. de vero. Apostol. Cassianus collar. I 8. cap. 7. Fulgentius Epistol. dcconivg. debito, M alii adducti in Tractatione de Apostatis cap. si . loco 3. ubi de illius culpae grauitate, plura.

I Ialigne isitur, sanctus Petrus,neces sarium in illis Ecclesiae cunabulis statuens

iustia seueritatis in sacrilegos exemplum ut caeteri discerent sapere alieno docti periculo imo exitio saltem temporali, accusatur crudelitatis. Qua calumniandi indignitate, Deus ipse cludelitatis notaretur. Neque enim sanctus Petrus sui equi solo verbo Ananiam di Saphiram exanimauit , sed Deiis vittam aut eam In mOmen in dilrumpens: qui item multo magis insimulari posset eiusdem labis in Oetae

percussione ob factum in i pectem rcligiolum, & in Adami omniumque potierorum addictione ad tot aer uni nas ob

unius pomi frustillum ; alusque ii milibus pinnis quae humana lance libratae videntur improuidis excedere,culpas ob quas lunt illatae,cum tamen ii illo Dei iudicio sint irrosatae atque adeo non potia sint de nimia leueritate notari. Pusnae pro sancto Petro, eumque a nimiae seu

ritatis labe perperam impacta purgat sanctus Isidorus Pelus Epistol. ad Orionem l . I. epistol. ISI.& passim Interpretes Actor. s. Diffusissime vero Didaeus , Cea l. I. Apolog. pro S. Petro Archielogio I. cap. 2. de .

Aliam ex parte responsionem quam non dederimus insinuat his vexbis sanctus Hieronymus epistol. 8. t Anania; de Saphira,dil pensatores timidi,imo corde duplici, dc ideo condemnati,quia post votum obtulerunt quasi sua, & non eius cui semel ea uouerant , patremque sibi

iam alienae lilbstantiae reseruauel unt,me tuentes samem quam vera fides non timet' praeliantem meruero vindictam, notucrudelitate sententiae , sed cori eptionis exemplo. Denique & Apostolus Petius, nequaquam imprecatur eis mortem , ut stultus Porphyiliis calumniatur 1, sed Dei iudicium prophetico lpiritu annuntiat , ut scena duorum hominum, sit doctrina multorum. l

396쪽

de ab aliis sectariis passim accusatur,quod nem accelere , his utentes vestis. Om

Asianos institutis s. Ioannis Apostoli in nes nos conamur hanc sodalitatem de-Palchatis celebratione inhaerentes , ex- serere,ut possimus seruare animas nostras; communicatione perculerit: Eique ex & tu huc venis, ut tuam perdas J Scisci- causa sanctum Irenaeum vehementer Vi- rante beato Odone quo haec pertinerent, ,etorem obiurgasse, testatur Eusebius I. s. hi stor. c. 24 addens idem ab aliis Magnis Antistitibus fustum. Haec tamen mera calumnia est in S.Victorem,quem pru dentissime egille uniuersa Ecclesia censuit, ratum habens eius decretum in Nicaeno Concilio. Cum enim Blastus Iu

dalimum tentans introducere, conten

deret Palcha else celebrandum decima quarta Luna, in quemcunque demum diem incideret,ut Tertullianus de eo notauit l. de praescript. cap. 3 3. victor autem cuius tempore Blattiis errorem seminabat , teste Eusebio s. histor. cap. IS. malignitatem eius subolfeciiset ; merito putauit sortiter agendum, & comprimendam in litis principiis iniquitatem. Nec verum est,sanctum Irenaeum& alios illius aeui magnos Antistites, obiurgasse sanctum Victorem, ei ve ob animi impotenriam. succcnluisse: Tantum enim humiliter flagitarunt, & hortati vehemenister sunt, ne tantam gregis Chiisti partem , abscis Iam vellet, ut monstraui in

sanctoriim Lugdunensitim Indiculo, cdmde Sr Irenaeo et ubi ostendi Graecum Eusebi, contextum , non plus serre ; Quamuis interpretatio, s verius interpolatio ¶phrallica expressio textus Eusebi, facta a Ruffino, fetat S. victorem fuisse a S. Irenaeo obiurgatum , quod admisit Pellai minus l. 1. de Roin Pontifc. I 0. Bemo Abbas , vir religiosissimus, Manlianorum imperiorum , dc impotentissimi animi accusatus est , ut habent icta Sancti Odonis Cluniacensis l. r. cap. I 3. Diuerterat ad eum sanctus odo, ut sub disciplina praestantis illius Abisbatis , erudiretur disciplina Salictorum.

Ideonspicari fit si Latres, qui sub Berno-ns-mer bantur . ad Tyronem Odo- subdiderunt Monachi. Nosti mores Ber-: nonis Abbatis r Heu heu i quam maIἡ ille accipit Monachos suos i Reprehensiones eius,mox sequuntur verbera: ve

beribus aflectis , iniicit compedes, adlii bet carcerem , dc inediam : atque nec sic tamen , miseri, eius sibi possunt conciliare gratiam. J Calumniam fuisse optimo Abbati tradidit iocius beati Odonis Adhegrinus, vir sanctissimus: qui vaciliablantem tyrocinii collegam , filmauit his ad eum vius Veibis. t his ii Odo pater, trepidare. Sermones isti non eoium sunt qui eos proserunt, sed illos suggerentis. Non dubites horum ore Diabolum sibi esse locutum. J Et ita Risse, confirmaei

Ioanites Monachus , autor vitae sancti

Odonis , notans de salsiloquis illis calumniatoribus, dictum essς Iob 3. δώ- ledicant eiquι matidicum diei, qui paraui

S. Gregoritis V II. a sigeberto iaChronico anno Io 4. de multorum ut ait, ὶ sententia, inconsiderati piaei iidicii insimulatus .est ,& tam grauis scandali,

quantum per nullam unqtiam haeresim fuisset excitatum , ob damnatas contra Patrum docti inam Missas Sacerdotii coniugatorum, ac Simoniacolum. Verum liaec est mera calumnia Sigeberii: qui de illorum Religiosorum numero leelle saepe prodit, quibus vilescit dc erga Ecclesiam de bonum animarum affectus tepet aut friget,pnae nationali 5c gentili-rio studio. Itaque cum S. Gregorio V I ID& Henrico Imperatctri ces Sigebemis suberat, male conueniret ; nullam Pla- termisit occasionem mordendi sanctum Pontificem,quem quatenus damnatarum Missatum indignotum Sacerdotum nOrat, reiecimus supra cum de calumnia

397쪽

haereseos. Quatenus vero praecipitis &impotentis an rura in damnatione Incontinentium Sacerdotum insimulat sati-ctum Gregorium,serendus non est. Nam Gregorius sanctissime.aduersus torren . rem impurorum ministrorum est obnixus . Gid enim decentius, 'vim mirnistrantes altari, succinctos esse lumbos mentis & corporis.Diffuse id piolequunt ut Petrus Damiani , Bernaldus siue Bernoldus agens pro Gregorio V II. Philippus Abbas in opere de Continent. Ac nuper Michael Medina , &.Claudius Elpencaeus, ac Ioannes Bourgite si iis , in operibus de Continentia. Quod vero idem sanctus Gregorius V I I. Regem

Gei maniae, de Imperatoiem eius nomianis tertium . inconsiderate damnauerit, non est minus calumniosum: vi per otium

ollendi in Tractatione de malis bonorum Ecclesiae , de abunde liquet ex horrendis i celeribus quae de Henrico refert Gethous, Praepositus Rei cherspergensis

in Syntagmate de Henriei & Gregorij

causa cap. Io. II. I 2.

S. Thomas Cantitariensis, cum adii eris Sus rapacitatem Henrici Anglorum Regis , bona sibi Ecclesiastica vi urpantis, fortiter obniteretur , damnatus est zeli immoderati, & non secundum scientiam.

Calumniam viro sancto impactam , re sert& refellit Stapletonius in Apologia pro sancto Thoma ad caput criminationum , de iam olim Petrus Cellensis Epithola ad ipsum ianctum Thomam, quae est decima libri primi, ubi praelocutus de multis lancti Thomae aduersariis, illud praeter caetera obiectum illi refert; quod prae immoderatione aeli in repol cendis aut retincndis Ecclesiae iuribus, in discrimen vocaret omnia. Praestate verbcensebant hi secundum carnem sapientes, hona de iura Ecclesiae perdere, quam prae zelo nimio, Regem ad iracundiam concitare , dc pacem Ecclesiae profligare. Id quod conurmabant exemplo vetetis E

elesiae , quae per aliquot saecula, persecutionem palla de ipcdiata ab Imperatoribus, mansit sicut ouis coram tondente se, nec vim vi repulit; quamuis si obsistere voluisset, non semper defuissent vires ἔ& vel ex lolis iis qui vita spoliati tune. acies propὸ immensae instini potuissent. ut alicubi philosophatur D. Aligustinus.

Haec tamen ut non infirmarunt robulanimi in sancto Thoma, cuius oliva for liter pressa in torculari tribulationis, eo profusius oleum produxit, iuxta Petrumcellensem ; ita calumniam B. Maltyri

impactam non muniunt. Neque enim

temper & ubique cedendum est potentibus iurium aut rerum Ecclesiae in uasoriis bus ; sed standum prii denter est,pro domo Dei, imitatione iancti Thomae. Nec si olim Ecclesia se tonderi, vel etiam deglubi sinebat,eadem nunc debet esse eius conditio, ut bene his verbis tradit citata

Epistola Petrus Cellensis. I Caeterum,

pensandum est in omni tam contractu ,

quam actu, quid proe ter quid faciendum, vel dimittendum lit. Pensanda enimiunt tempora , de diuersi status temporum , secundum quos mutantur merita causarum. Nam in primitiua Ecclesia sola patientia locum habuit, ut auferenti tunicam dimitteret de pallium. Alius enim ciat δc alibi,id est, extia Ecclesiam,

qui persequebatur; alius S alibi; id est, intra Ecclesiam qui patiebatur : Modo vero iam adulta Eccletia , non licet filiis Ecclesiae quod aliquando licuit inimicis.

Decet enim matrem corrigere filium , sicut decliit pupillam tolerare aduena

rium. Distinctus namque sapphiris legitur venter sponsi, Sc quemadmodum ante passionem suam I E s v s dixerat, fui mn renuntiauerit omni biu qua pusi. det , nost potest mem esse Hscipulus, de similia; in passione dixit Apostolis ,

non habet gladium , vendat tunicam oremat. Veista quidem bona, verba consolatoria , non inuneri id exigeret cauta

Λ a a iusta

398쪽

iusta in oculis Dei ; in oeulis autem i spientium dubia & infirma , nisi vitius

patientiae omnem transcenderet coni lationem , & plus gauderetis de conlisi itione , quam malleus seripns proficeret de percussione. J ι t , P i

Clemens VIL & Paulus lia. a MN chaele Rousset in Historia Iurisdictionis Pontificiae, notantur rati praeseruidi , & non in iudiciis , ob praecisum ab Eeciniae corpote Henricum V II L Angliae Regem , quem praestitisse dicit tolerari patienter, quam cum tanta cladet anim*riim , dc ruina Ecclesiae , , fi lium cc

pote praescindi.Haec tamen callinuita,noo dehonestat illos Pontifices, cum sit ex

meris mendaciis contexta. Clemens enim

erga Henricum, si quid peccauit, indulgentia potius mmia lenitate, quam leueticate deliqvir , ut legere est apud Sandetum l. a. de Schi inde. Anglic. pia settimcum de Musibeos Clementis iti-

nere,& congresso cum Rege Francisco Lubi resert e aenitui se denique Cleme tem tantae tuae in impium Regem lenit eis. Sed urgente denique itistitia causae Reginae Catharinae , ab Henrico

ius salque abiectae; Carolo item V. pso,

eadem Catharina amita stimulante Ponestificem, sed maxime scandalo uniuetiali totius Ecclesiae interpellante Clemente lementiam in Henriaum tulit:quam tamen post tantam parientiam iam expromptam , iispendit ad Mic ad aliquod tempus. Intra quod tantum abest, ut Henricus pellicem abiicere , & uxorem legitimam resumere in animum induxerit , ut potius immanibus sceleribus de haeresibus cumularie adulterium , dc legitimae conii agis abiectionem. Successie Clementi Paulus III. qui patientissime ultra trienni iuri praestolatus eruculantissimi hominis resipiscentiam, ubi vidit eum laneta de human quaeque in dies petulanti is ac effrenatius euerte

damnatus. t

De remissione insto molliore , stulta. benignitate.

Elo praefervido de iusto auctiori, op- a ponitur remissio nimia oc stulta benignitas . quae ut apparuit in bicli. dil-sipat ouinia .dc viam aperit Laxamentis, quibus denique qaantumuis bene firminis moles concidit, mitereque eucrritur. Gravissima damna linius monitudiaris aperire memini in Commonitorio ut se moderatio quod dicitur M. I'. de i8. In signiter vero in hanc rem disierunt Guer-iricus i . A. de 1an Benedicto , Blc- sensis epitrii sex oo. Petius Damiani. opulcul. 37. duplici dissertatione , d Ioannes II. ad sanctum Caesarium Ar latensem in causaContumeliosi stom. L.

Concit. Galliae. ί Vere dico invit quia illi quibus cum periculola de fit

ni sericondia indulgere videmur,cum ante tribunal Clitisti pro tantis peccatis damnandi adueneriae, contra nos ipsos caulas dicturi sunt , dicentes . quod dum aut asperitarem linguae eorum expau mus, aut falsa blandimenta de periculosis adiilariones ipsoruin libenter accepimus , nos eos dum illis inutiliter indulgemus , in peccatis permanere, aut lysia peccataetiam augere permiserimus, non recordantes illud quia in Veteri Testamento schipeum est, quia uno peccante, con tra omnes Dei ira desivi in ' O pie eas , omisericotata I V ni pascere , dc omnes per exemplum malum in dii crimen adducet e ὶ Non i ta suadet sanctus ac beatissimus Cyprianus maxiyr,dicens. Qui peccantem verbis . adulantibus paleae, peccandi Dautem luministrat , nec

primit

399쪽

delicta illius , sed Auet. J Et it

tum. t Imperitus est Medicus , qui tumentes vulnerum sinus, manu parcente

contrectat, de abi conditum in profundis recessibus vitus , dum seruat exaggerat. Vnde de S. Ioannes Epit copiis Constantinopolitanus Epii copos arguit, dicens, Imperitus est Medicus, qui ante digestam putredinem , superinducit vulneri

cicatricem: J Et in serius. f Valde metuo

de contremisco illam damnationem quam Heli Sacerdos propter stultam indulgentiam accipere meruit. Qui Pro eo quod filios suos negligenter castigauit, ut eos

nec caedere nec excommunicare noliterit,

ipsi filij una die occisi liliit , dc triginta millia de populo interfecta fiant, & arca

Testamenti in captiuitatem ducta est, de ipse retro cadens fractis ceriticibus mota tuus est , de nomen i piliis de libro vitae deletum. J Insigniter quoque eandem re ctionis mollitudinem, tanqtiam subditis exitialem arguit Philol. de Agricilli. ubi recitatis damnis violentarum dominationum , iii bdit. fossiciunt autem non hae solae dominationes , verum de nimis aeqiianimes principatus, praesecturaeque. B cnignitas enim res est contemptibilis, Vitiique, tum principibus tum lubditis noxia. Illis dum contempti subiectis, nec priuatim, nec publice valent quicquam recte constituere , interdum etiam principatu te abdicare coguntur: his v ro dum ex continuo Magistratuum contemptu , negligentiores fusti, magnum morbum ariogantiam sibi contrahunt, ut

metito lii a pecudibus, illi a pecuariis

nihil deferre iudicandi sint. Nam illi lunt autores oblectandi se rerum copia, hi non serendo saturitatem , vertunt se ad per tantiam. Notati sunt huius ι is piciatus ut Petrus Damiani opuscul. 7. cap. 2. ignauam hanc mollitudinem nominat, in

nonnulli viri lanisti, sed per calumniam. Appendo quoidam.

S. Zephyrus Papa de Martyr, quia

rotibus , ad poenitentiam admitteret, de ut ab aliis idem fieret, decreto lanxit Iena Tertulliano l. de pudic. cap. I. molii, tiei ac ignauiae remissionis disciplinam

Ecclesiasticam euertentis, accusatus est.

'Audio etiam sinquid. edictum esse

propositum', dc quidem peremptatium jPontifex scilicet Maximus , Episcopus Epilco pocii 'dicit': Ego de moechiae de fornicationis delicta poenitentia functis dimitto. O edictum cui adscribi non potetit bonum factum i Et ubi proponetur liberalitas ista Ibidem opinor in ipsis ii bidinum ianuis , sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi pinnitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa versabitur. Sed hoc in Ecclesia legitur, δc in Ecclesia pronuntiatur, & virgo est. Abia sit absita sponsa Christi, tale praeconium. Illa quae vera est, quae pudica, quae iancta, carebit etiam aurium macula. Non

habet quibus hoc repromittat. Et, si lia.

buerit, non repromittit: quoniam & te

renum Dei templum , citius syelunca laatronum appellari potuit a Domino,qitam moechorum fornicatorum. J Totus liber aduersus poenitentiam conlcriptus, ut sanctus Hieron Imus recte vidit epistol. I 6.) conclamat aduersus eam Acilitatem. Sed perperam te cum calumnia erga lanctissimum Pontificem; qui meri- tb voluit peccatorem, in quacunque die ingemilceret, salutim fieri, de nemine in ob Ecclesiae nimiam duritiem perire. S. Cornelius a Nouatiano per Nouatum Asticanum dementato, insimulatus est facilitatis enervis, eo quod Apoliatas

de lapsos in Ecclesiam admitteret, si poenitentiam conciperent .Renovariant Nouatus de Nouatianus duo fili j iniquitatis, Montani haeresim ex Tertulliano iam Montanista proxime tactam. Duos dico Nouatum & Nouatianiim, quia tametsi Graecis th confundunt illos, delusi nonnulla assinitate nominum, tamen duos

Aa a a suisse,

400쪽

3 4 Maio M. Series

fuit Ie , calumniae in sanctum Cornelium Ec testismatis aichitectos, debet ςsse ex-tia dubium , a quibus renouatam esse praedictam Montani haeresim, testantur lanctus Hieronymus Epistol. ad Marce

lanu,& Pacianus epistol. I. & Nou tus Episcopus stur, ab eo enim coniectatum quendam Diaconum memorat sanctus Cyprianus epistol. 49. quae de Nouati sceleribus ob qua extorris factus est, continet horribilia..Nam & utero ux ris calce perculio, scutum eliserat; de patrem fame in vico mortuum . ne seputitura quidem Monauerat; & pupillos, viduas centumque Ecclesiasticum , per r liacitatem iacialegam expilauerat'; δέ Fe-icissimum, pro lapsis absque cunctatione exoluendis latagentem, aduersus sanctum Cyprianum clam seuerat de acu rat.Praeueniens igitur Ecclesiasticam prς- cisionem, Romam prosectus est Nouatiano Archidiacono sic enim eum v cat lanctus Eulogius apud Photium Codice i81. in factus est unguis in ulcere, vunotauu lapctus Fabianus epistol. I. Erat

Nouatianus doctrinae & facundiae laude clatissimus, quod eius libet de Trinitate inter Tertulliani opera superstes,demo strat. Is dolens se in Cornelii electione suille praeteritum , docente & urgente Nouato iam contra lapsos sollicito, irritam posse essici Cornelii electionem,existimauit; cum aliis ei assictis electionis

reprobae vittis , tum nominatim exprobratione admissionis lapsorrum, ad preces Martyrum designatorum, vel ostentata poenitentia. Hi fuere calumiae aduersus sanctum Cornelium autores. Quod

autem Socrates multus est in commendando Nouato , de Nouatianis ; mundi item quam profitebantur , veste alta , Ut l. 6. cap. 2o. ait, praeserentibus I indeque se Githaros de mundos denominantibus . mundanos aptius se dixissent, iuxta sanctum Augustinum I de ago. Christa cap. 3 r. Quod inquam hos sancti

m. Caput XIII.

Comeli; calumniatores, Socrates admo dum extollit , mirum notaest, cum fuerit Nouatianus, ut obteruauit Iacobus Bitalius lib. I. sacr. obter. cap. 26. Et idem est de Sozomeno, ac Nicephoto Callisto. Pet calumniam porro, lanctum Cornelium de nimia facilitate.cile notatum.

niens , post condignos poenitentiae. ctus admittatur ab Ecclesia, monstrarunt vatis Pacies, ut sanctus Cyprianus , qui pro sancto Cornelio soliis sine stetit. Sanctus Pacian us variis epi stolis conti a Syn Prolatatuim,de Nouatianos, sanctus Lmbrosius duobus libris de poenitcntra, Fiit geluius libris duobus ad Euthymium, Bacchiatius ad Ianu. & alij qui aduci sus an feritatem dc cradelitatem plan. be luinam, ut loquitur Theodoretus l. F. diuino. decretor. cap. de poenitentia, in armati iunt. Multos proferiint Gerardus

Volsius ad seritionem sancti Ephtem de

Poenitentia , Panaetius ad mitium libri Tereulliani de Poenitentia,& ad No. uatianum de Trinit. valdensis Tomo 2.

a cap. Is s. Non igitur sancti Corneli, ignaua remissio , sed Christi i nstitntio

Dei voluntas, tulit ut lapsi quacunque, post dignos poenitentiae fiuctus, recos potarentur Ecclesiae,& absoluerentur. . Sigebertus Rex Orientalium Saxonum in Anglia, per Osuvi Regem Nor-dumbrorum ad Christianam fitim adductus, princeps clarus eximiis virtutum dotibus, insimulatus est nititiae facilitatis

in condonandis iniuriis : eoque nominea duobus fratribus propinquis ipsius, est obtruncatus.Quod enim sci ibit Beda l. 3. historcap. 22. liomicidae de piehensi interrogati caedis patratae causam , Γ Nihil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos mille de inimicos Regi, quod ille nimium suis parcere soletet inimicis;&factas ab eis iniurias, mox obsecrant1

bus placida mente dimitteret. J Hanc illa viij bellat, ignauam iemissionem ante

SEARCH

MENU NAVIGATION