Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

intem Latinus interpres vocat eristem, in Hebrae codice appellatur chama; quod nomen, cum deducitur a verbo ch.lman calefieri, sonat calor: sed idem

nomen chama reddi potest serer, ut sensus sit. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de socero, nempe Moysis, qui fuit pater domus Rectrahitarum. Nullus ergo dubitandi locus est, quin Cinaei ortum ducant ex socero Moysis; & quoniam admisti sunt inter Israelitas, par est credere Deum Israelis coluisse. In qua to Regum scap. Io. l . Iehu rex Israel, circa annum3 Iro. accepit Ionadab filium Rechab in comitem Madjutorem, cum intersecit omnes Sacerdotes Baal. Nempe Ionadab institutum Rechabitarum Observans, in multo honore habebatur apud Regem, commemdatus Zelo suo. Ad hunc-ce Ionadab Ieremias videre tur Institutum Rechabitarum referre, nisi verba ejus

accipi possent, non de primo autore instituti, sed

de instauratore vel restauratore , qui ante ducentos aut trecentos annos claruisset. Iethro ipse vel H

hab, qui fuit cognatus Moysis, censendus est pater Cinaeorum; quos vixisse more Rechabitarum colligo ex eo quod Scriptura Iadie. e. q. in dicit de Cinaeis, nempe de his filiis Hobab, qui fuit Moysis cognatus,

Unum ex iis Cinaeis nomine Heber recessisso a fratribus suis, ut verisimile est, quoniam ipsi recesseranta doctrina & moribus parentum suorum. Inter do

mum Heber & Iabin regis Aetor fuisse pacem, dicit Scriptura. Si illi Cinaei more patrum viverent sub tentoriis sine cupiditate, facile obtinebant pacem a quocumque, & ideo a Iabin qui tunc temporis premebat Israelitas servitute, a qua Iahel uxor Heber eos liberavit. Debora prophetissa excitavit populum Dei ut jugum excuteret ; & reipsa vicit Sisaram principem exercitus Regis Iabin. Iahel occurrens fugienti Sisarae, cui nota erat, excepit illum in suo tentorio; quo utebatur pro domo, ut Rechabitae solebant

262쪽

Liber L. Caput VIII. I 81lebant. Sisam ab illa aquam petiit ; sciebat enim iaclomo ejus vinum non reperiri. Pro aqua Iahel lac obtulit. pascebant enim pecora Rechabitae; nam oves habebat socer Moysis, quos ille pavit, antequam a Deo mitteretur in AEgyptum.

Tempore Ieremiae Prophetae cum Babylonii graia

sarentur έ coacti sunt Rechabitae, qui hactenus non aedificaverant domos ad habitandum, de vineam Sc sementem non habuerant, sed habitaverant in taber naculis; tunc, inquam, compulsi sunt ingredi utahes. Se receperunt Ierosolymam, δε hos Ieremias ἡut narrat s cap. 33. admisi e in Templo, 3c locavit

in proprio conclavi. Non erant Rechabitae nati ex

Abraham, sed peregrini; quia ver , proselyti justitiae ι poterant ingredi Templum. Post captivitatem .dissolutum est Rechabitarum institutum, nisi, ut aliqui putant, sub nomine Essenorum floruerint. Es.seni enim celebres fuere, nec diversum vitae genus prosessi sunt. Mirum autem est ante tot annos hocisce vitae genus eremiticum excultum fuisse ab homi

nibus , qui in populo Dei essent ascriptitii. Inter sacras personas, de quibus nune fit sermo censendi sunt Patriarchae, electa 1 Deo primarum familiarum capita, Adam, Noe, Abraham , Iacob, qui in domo sua, vel alibi, pro se suaque familia,

Sacerdotum officia implebant, sacrificantes &populo Dei tune exiguo divina annuntiantes, prout i riis arcana sua detegebat Deus. Pariter inter sacras personas numeramus proph tas, qui olim dicebantur videntes. Illi divino Spiria tu amati, judicia Se voluntatem Dei, tum praesentem, tum suturam, regibus, populo confidenter amnuntiabant. Non fuerunt ordinarie Sacerdotes, sed ex quacumque Tribu, imo & ex gentibus aliquando suscitati sunt. Prophetatum autem non unum munus erat ventura annuntiare, sed & edocere popu-

263쪽

i 81 Apparatus Bliticus.

I .s, legem Dei interpretari ; ita ut interdum hae eν x Propheta idem denotet ac Interpres & Doctor, Olim Prophetae in Scriptura appellabantur videntes , ipsorum vero prophetia visis ', quia Deus modo extraordinario mentem ipsorum cognitione mysteri rum illuminabat, ita ut res camis sensibus non mahlectas quasi praesentes viderent mentis oculis. Ita prophetia ' reipsa erant visiones. Sed & prophetia vocatur verbum Domini, quatenus sermo Dei loquentis erat, & nudantis mysteria sua. Denique dicebatur σπω quatenus denotabat judicia Dei, & indicabat plagas, quibus populus , adversus quem prinplicita erat, onerandus elici.

Post Patriarchas, qui & ipsi prophetiae dono exornati sunt, primus & omnium praestantissimus Moyses extitit. Hic vero spiritus propheticus, quo Deus praecipue Moysen ipsum amavit, a Moyse ad seni res septuaginta translatus est; ita ut 6c ipsi vaticinium

odere coeperint, ut declaratur in Numeris. cap. D. Multasam.im multisque modis olim Deus loquebara

patribus nostris in Prophetis , inquieb. at auctor Epistolae ad Hebraeos, donee nodii me diebas istis Demtus est nobis in sitio. Familiari colisquis Dei utebatur Adam; 3e ab eo imbuebatur scientia. Toto rem pore quo ille vixit, non alio quam hoe reste oculat homines indigebant, a quo scire poteranr munduri conditum, & omnia ἡ nihilo ortuiri ducere . Cum Dei & operum ejus sive creationis natandi memoria ueteretur, 3c more belluarum viverent; Deus significavit Noe, a se humanum genus universali diluvio deletum iri; & re ipsa delevit. Clim magis magisque homines in scelera ruerent, Abrahamum jussit exire patria, & illi promisit aliam terram; cujus spe dc exspectatione ipse Abraham veluti magnus Propheta implevit animos filiorum suorum . Postea excitavit Deus Morsen, cujus re ipse prophetiam consim

264쪽

Liber L. Caput -- I83vit portentis; ita ut sine testimonio non se relique. rit: & omnem ex animis amoverit dubitationem de veritate legis suae, quam per Moysen promulgavit. Sic Deus pergens loqui multifariam, multisque modis . tempore Samuelis videtur instituisse Prophetarum collegium; quos spiritu suo afflabat; quique perpetua successione, partem spiritas, quem acceperant, filiis suis communicahant. Sic Discipuli Prophetarum vocabantur filii eorum; ad quem loquendi movem alluditur apud Matthaeum, scap. II. v. s. in iusti

ficara est sapientia a sitiis fias. Hi prophetae Zc filii

eorum non solum praedicebant sutura, laed & erudie. bant populos: pangebant cantica, hymnos. Ea quorum non decebat interire memoriam , mandabant scripto. Uno verbo Doctores erant, sed qui docti rius a Deo docerent. Pleni Deo eructabant , quae yeus infundebat animis eorum, sive per visiones patefaciens quae futura erant, sive per occultas inlpirationes revelans eis arcana, sive occulto motu commovens eos, ut ea dicerent, quae ipse eis declara.

bat. Haee est significatio nominis Prophetae . Iuxta Graecam & Latinam linguam propheta idem est aepraedicens sutura. Hebraeis propheta dicebatur ris id est videns, cujus scilicet cognitioni sutura subdita erant. Item nasi. ex verbo quod sonat eructare , tum & dicere. Prophetae nomine Dei compellabant

populum; & illi eructabant quibus a Deo impleti

fuerant.

A tempore Samuelis, usque ad tempus quo it rum aedilicatum est Templum . semper extitit tale Prophetarum collegium in Iudaea, in Israel, in sir gulis aetatibus 8 civitati has, adeo ut 8c horum ni

merarentur greges. Convenerant ad Samuelem mulisti Scripturae exponendae studio se dicata res, quibis ille praefuit; atque ex iis aliquot Deus suscitavit qui Prophetae olficium exercerent. Post Samuelem peri'.

265쪽

tua successione suere viii Prophetae, usque ad H, lachiam tempore Darii, cum Templum est restitutum. De hoc-ce Proplictarum collegio interpretandus est locus Regum Lb. I. cap. Io. ubi sic S muci Saulem compellat. Venies in collem Dei, ubi est statio Phi eor-; ct cum ingressus heris ibi urbem, obvium habebis gregem Prophetarum desiendentι- de excelso, ct ante eos psalterium ct tympanum, ct tiabiam s citharam, ipsosque Prophetantes: & paulo post. Henerunt ad predis tam collem , ct ecce cuneus Prophetarum obvius est ei, M. Igitur post Samuelcm magnus suit Prophetarum

proventus, quorum omnium nomina non sunt literis prodita. Hoc indicat liber quartus Regum, ubi Helias sic capite xx. alloquitur Helisaeum : sede his, quia Dominus misit me usque in Bethel. Item sede Ue, quia Dominus misit me in Iericho. Et post, sede his, quia Dominus misit me usque ad Iordanem. Heranae igitur quinquaginta filii Prophetarum, ct secutisunt eos. Ex liis-ce locis Scripturae liquet suisse Pmphetarum coetus sive tollegia. Devin multiplici modo consulebant Hebraei. Per oraculum, cum ad propitiat rium arcae sorderis accedebant, atque ibi Deum r gabant, qui e medio Cherubim respondebat. Vox scilicet e medio Cherubim audiebatur; unde pars illa Templi dicebatur Oraculum. Loquar ad te, Ver-ha sunt Dei in Exodo scap. 23. ad Moysen, supra

propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim , qrierunt super aream Testimonii; e-Ela quae mariabo perte filiis Israel. Consultus Deus saepe respondit, modo per Prophetast, modo per Sacerdotes. Prophe Deo amante loquebantur ; summus vero Sacerdos ror Urim, ut supra dichim est, advertebat quae Occulta erant. Quandoque Deus per somnia paresecit quid fieri vellet. Denique per Angelos non semel mandata sua hominibus fgnificavit, ut Danieli S aliis . Mani.

266쪽

Mani festum ergo nunquam a Deo desertos quaesin Ecclesiam suam advocaverat, sive elegerat, ut his constaret Ecclesita electorum suorum. Ab Adam priamo hominum parente, fuere Patriarchae, quos Deus

imbuit doctrina, & ipsi prophetaverunt. Prophet vit Iacob; nec ulla dubitatio mentem subire potest de protectione Dei supra familiam ejus. Apertis fiagnis & portentis in Agypto, in deserto, in terra Chanaan editis id patuit; quod & sola in Tabernaculo edita miracula demonstravere, nubes illud ob umbrans, vox ex Sancto Sanctorum audita, ignis coelo delapsus, in cineres redigens oblatas in altari

A Samuele usque ad novissimum veteris foederis Malachiam perpetua collegii prophetici continuatio ostendebat veram Ecclesiam Deo. Primum viri illi

Prophetae optimis moribus erant. quos neque ambitio , nec divitiarunt aut voluptatum amor levos ret a suis muneribus; nec ullus metus Obstitit quominus etiam principibus. & omni populo annuntiarent scelera eorum, mandata Dei audacter persitarent. Plerique ex illis edebant miracula; quin etiam

excitabant mortuos c tumulis. Certum argumentum, Deum ore eorum locutum, cum ea quae PraenunII Verani , ceno contingebant.

Cum tanta esset prophetarum erga Deum religio, tantus hominum contemptus, vita adeo austera; cer tae eorum praedictiones: tanta inter eos concordia, tantus consensus; in dubium revocari non poterant

sive quae dicerent, sive quae scriberent, sive vatici. nia de futuro, sive monumenta de Praeterito. R centiores testimonium perhibebant prioribus , quo rum vaticinia subinde implebantur. Itaque his-cetemporibus conspicuis signis veritas veteris Ecclesiae fulgebat, quae ergo latere non poterat. Habebatque vindices, cum impetebatur: nam collegium propii

. iacum

267쪽

1g6 Apparatus Rusicus. ticum non soliun satagebat quae vera essent assereωre; sed de objurgare & confutare eos qui de corde suo prophetabant, hoc est vanas 3c salsas visiones proponebant. Iudicium de veris & falsis Prophetis non erat dissicile, eventus confirmabat varia vaticinia r salii vates a vero Deo avertcbant Israelem, nec aggregati erant veris Prophetis, qui repellebant eos a suo consortio. Quae a Sanniele usque ad Malacitiam scriptis mandata sunt , fidem meren tur. Etenim pictaque viros Prophetas auctores jaahent, aut probata sunt Prophetis, & horum collegio. Cum enim positi illi essent custodes in Israel, si quidpiam non recti exiisset in vulgus, statim e

roris arguissent scriptorum.

CAPUT IX.

De Iudaeorum Domribus; de sectis inter eos , nempe Phari σννm , Saaducaeorum, ct aliorum ἰ tum ct de dimonis schi rustis. De Samaritams.

DUm agimus de personis sacris , subjungemus

quae quoquo loco dicenda erant circa alias per sonas inter Iudaeos conspicuas, quales fuere eorum Doctores, & hi qui alicui secte adhaererent, ut Pharisaei, Sadducaei. SI alii. Tum & sermonem facie mus de iis qui schismatici essent . vel censerentur . Initium clueam a Doctoribus , qui coepere, ubi defi re Prophetae. Primi qui caeteris praestabant doctrina, non utique titulis, sed re . distinguebantur a vulgo. Sapientes habeban-, 8c salutabantur nomine Sapien-rum. Quia primi parentes generis humani nati sunt di vixere in Asia, sapientia merito censetur prost cha ab oriente ; ideo dicta orientalis; sive quae cel

bratur, par dicitur sapientiae orientali iuri. Advertendum tamen est nomen Aedem, quod orientem den Iat, &

268쪽

L. I. Caput IT. Is mi, dc reddi posse antiquum, ut sapientia orientalium ea dicatur quae sit antiquorum, nempe Patriarcharum . Sapiens nomen erat omnium Doctorum rsed postea qui doctrinae sua obtendebant speciosius nomen, tempore quo Christus versabatur in terris, usurpaverunt titulum Rabban, id est, virum excellentem sive seientia praecellentem. Postea prodiit titulus Rabbi, a radice raba, multιplicatus fuit, ut illi dicerentur Rabbi, qui varia dc multiplici doctrina elsent instructi. Rab idem sonat Hebraeis ac magnas Latinis; volunt autem Iudaei Rabban esse nomen excellentioris dignitatis. Quodcumque discrimen inter hos titulos interponatur , Rabban & Rabbi praecipui tituli sit ni s pientum inter Iudaeos. Olim quisque Doctor & s, piens proprio salutabatur nomine; postea Rabbi vocari amaverunt Iudaeorum Doctores. Rabbino tantum deserendum elle sanciebant Rabbini, ut Ra binus praeserendus esset Regi, Rex Pontifici sumino,& sic Rabbinus omnibus. Aiebant enim, si moriatur sapiens, non est ei par; si moriatur Rex, quivis Ista lita idoneus est regno. Dudum ante tempora Christi Doctores dicebantur sopher , a verbo saphar, quod significat numerare, narrare. In genere omnes literati sic vocabantur. S pherim redduntur a Graecis Grammatici εc nomisi Scnomodiaesecati; a Latinis scroa , legis riti. Vox scribae latissima est; non enim verbum saphar ad angustias verbi Graeci τοῦ γραφειν, aut Latini scribere restringendum. Prophetae, Doctores, Interpretes, & Expositores legis dicebantur Scribae . Horum erat sacras Scripturas exponere , vindicare a cormprelis, illas

praelegere populo in Templo & in Synagogis, &Interpretationem obscurorum locorum , ubi opus .

adjicere, dubia ex Moyse de Prophetis objecta se Vere, perplexas quaestioncs enodare, genealogias Tria buum , Regiae maxime stirpis asservare, & alia hujus. modi

269쪽

i8 8 Apparatus Biblicui. modi munia sacra obire. Ut porro Prophetae voluntatem Dei praenunciarunt; sic Scribae legem ejus interpretati sunt: quo & munere Moyses iunctus est . populum edocens voce & scripto. Quae voce cloacuit , ea primum cum Iosue communicavit, Iosue incidcum senioribus, seniores cum Prophetis, Propheta

cum Scribis. Moyses primus legem dedit; sic etiam

primus exposuit. Primitus erat munus Sacerdotum legem populum edocere, ut ex illis verbis colligimus: stavit. ει Io. Dixit Dominus is Aaron: vinum, ct omne quod i-briare potest, non bibetis tu ct filii tui, quando intrabitis in Talernaculum Testimonii, ne moriamini; ct ut habeatis scientiam di cernendi inter sanctum rophanum , inter pollutum ct mandum; docetisque sitios IF

rael omnia legitima mea, qua locutas est Dominia ad eos per marium πισυ. Ex Iosepho Lib. 2. adversus Apionem. in Legislator non semel legem Mos audire voluerat, sed in umquaque septimana, alia opera relinquentes, ad legem audiendam saltem bis congregari, principe antecedente ac docente quae opus facto ac dicto essent, reliquis audientibus. Ex quo nunc etiam philosophantur sabbatis patrio more: nam synagogae in civitatibus scholae sunt . omnium virtutum, quibus divina humanaque intelliguntur & corriguntur. David cum Levitarum numerum iniisset, ex his sexies

mille Scribas ac Iudices secit. Post captivitatem Babylonicam Scribas esse Ortos , sunt qui censeant: tempore illo prophetiae donum in Malachia expirasse, & Sacerdotes coepisse plus negotiis politicis & gubernationi civili operam dare quam meditationi legis 8c institutioni plebis. Haec itaque ministerii pars reservata est certo hominum generi, qui dicebantur sopberim, id est , Scribae, quod no

270쪽

Liser L. Caput IX. I 89

scriptura. Esdras enim coaetaneus Zachariae, Aggaeo,& Malachiae saepὰ vocatur sopher Scriba: additur u lox, id est, exercitatus. In libro tertio apocrypho, cui Esdrae nomen praescribitur, vocatur ordinarie ἀναγνωρος τοῦ νο- lector legis.

Scholai maorum Iudaeorum dividebantur inter discipulos Hillelis & Schammai, qui fuere sua domina celebres. Domus Hillelis, ut loquuntur Hebraei, id est , schola Hillelis, prima fuit , cujus caput Hillel. opiniones peculiares tenebat : opposuit se illis alius doctor pariter celebris, Schammai dictus, contrarias plane opiniones sequens, qui ipse quouue non pauciores asseclas habuit. B. Hieronymus dicit in eap. 8. IIaiae.) scholas Schammai & Hillel non

multo prius quam Dominus na eretur, ortas in Judaea; quorum prior, inquit, dissipator interpretatur, sequens profanus, eo quod per traditiones & δ a. ρίσεις suas amho legis praecepta dissipaverint, atque

maculaverint.

Doctores autem Iussaeorum occupabantur circa Micra, hoc est, textum Bibliorum: circa Mischna, hoc est, circa traditionest circa Midras , hoc est, circa studium Scripturarum, ut eas vel mysticd vel allegorice explicarent, a verbo Darasch quaerere, inquirere. Ad hoc alludit Dominus, cum dicit Ioan. c. . N. 39.) Scru tamini Seripturas , hoc est, studete Scripturis. Qui l gem scriptam profundius interpretabantur, Agadisi dicebantur, a vecto Nagaci narrare. In Exodo se. I 3.ν. 8.ὶ jubentur patres enarrare filiis suis res mirandas,

quarum ipsi fuere testes. In fonte Hebraeo Heaia, id est, narrabis, &c. Non ideo minus Doctores Iudaei manthus labor bant. Etenim, quod celebre effatum est Gamalielis in libro qui inscribitur Pirae avoti pulchriim est studuum Legis una cum opificio aliquo; haec enim duo iuncta peccati oblivionem inducunt: at studium LG

SEARCH

MENU NAVIGATION