장음표시 사용
331쪽
xso A paratus Biblicus. stitutio fiebat in duplum, triplum, quadruplum , in
quintuplum. Tatio erat aequalis retributio. dens prodente, oculus pro oculo, manus pro manu , Pes pro pede . Romani priusquam morte damnatos cruci affigerent, caedebant flagellis in carcere . A capite ad calcem homo medius quandoque dissecabatur, qua poena creditur Manasses prophetam I ajam affecisse.
Romani sepius reos damnabant ad bcstias; quo genere supplὶcii plures Christiani interdum occisi sunt. Tympanismus erat species distentionis , qua tortus homo distendebatur, veluti tympani pellis. ἐοαπανι-
Θ.stra distenti sunt, inquit Paulus ad Hebraeos scirp. II.) loquens de lapplic t is quibus torti sunt viri pii. Lapidari sint, secti sunt serra dissecti sunt. CAPUT XIII. De Hebraeorum legibus primariis, qua Noacho , Abra. ha, Moysi data sunt ; t- de secundariis, quas ipsi
Judaei observant, ne peccent in primarias. De Ati schisa cir Taemude, quo illas complectuntur. R Espublica viget legibus servatis; nec aliam personam gerit legitimus Magistratus, quam Magistri qui docet legem, aut vindicis qui poenis afficit legem instigentes. Cum ergo constituenda esset Recsublica, venturi Christi apparatus, necesse fuit utieus constringeret legibus quos in populum coalescere volebat. Cujus auctor erat & Princeps , dec bat esse ordinatissimam. Primum leges congruere debuerunt populis carnalibus qui sola corpora cogitare possent. Ideo Deus plerasque leges allegoriis significavit; ut cum precipit ne bovi trituranti os alligaretur, manifeste providet ne non mercenario labor suus aliquem pareret seu m. Praeterea cum in apparatu Christi venturi, demonstranda esset utilitas limius
332쪽
lus adventus, decebat ut omnia facienda aut praeca venda declararentur legibus expressis ; ut nusquam ea
superba cogitatio subiret animum hominum: Quid enim tantopere indigebamus Christo Tantummodo praemonendi eramus: si ipse Deus significasset quae a nobis observata voluit, dictis paruissemus. Non ergo Christus e coelo in terras deducendus. His superbis cogitationibus lex ipsa occurrebat; monitis suis pollux incendens malam cupidinem. Quae Iudaei videbant meliora esse, & ipsi probabant, non faciebant, sed
quod noverant malum, Iraque lex Mosis ulcus reteisgcbat, non sanabat; & patuit per omne illud tempus quod a lege data effluxit, potentis manus medicamine egere sauciam hominum naturam Jam a primordio mundi meditabatur Deus rempublicam Hebraeam, umbram Christianae; quos autem
colligebat cives, statim legibus instruebat. Noe cum familia sua primi sunt illi cives, deinde Abraham; quibus ergo jam posuerat aliquas suas leges Deus,
donec plures alias proponeret in monte Sinai. De his omnibus legibus disseramus. Noachidas Vocant Ucbraeorum nragistri, gentes omnes praeter Hebraeos, qui Abrahamidae, vel potius Israelitae vocari amant.
Magistri autem illi dicunt Noachum filiis suis septem
praecepta tradidisse, quae pro jure naturali, Omniumque hominum communi, sumunt. Horum praeceptorum primum interdicit cultum existraneum, ut non alius, praeter unum, Deus colatur: Secundum, ne profanetur nomen Dei. Tertium, ne
effundatur sanguis humanus. Quartum prohibet concubitus illicitos. Quintum, furtum. Sextum praescribebat ut Magistratus de judices constituerent qui ctim judicarent de illis praeceptis, tum commonerent p pulum de observatione eorum. Septimo non licebat carnem cum sanguine comedere; quod unum ex illis
septem praeceptis expressum est in Genesi scap.ς.) His
333쪽
a Ia Apparatus Biblicus. septem legibus adstringebantur quotquot erant intra H cbraeorum portas, nempe Proselyti portae . seu domicilii ; ncque enim debuit esse licitum cuique in populo Dei commoranti line ulla justitia vivere. Huic aequo mori ut parerent Apostoli, cum gentes admiserunt in Ecclesiam, quae adhuc morabatur Ierosolymis, decreverunt in concilio sA Lcap. II.) ut qui ex Centibus converterentur, lcgibus quidem Moysis non gravarentur, sed ut abstineant se a eontaminationibus simulacrorum, or fornicatione, ct suffocatis quae prae Cipua erant capita servanda Proselytis domicilii . Causa hujus accreti non alia verisimiliora quod ut liqueat, afferam luculentum in eam rem Maimonidis restimonium ex cap. q. tractatus ejus de Proselyto. De sex rebus moniata accepit Adamus, de idolol. tria , de blasphemia, de homicidio, de silegitimo concubitu , de furto, ct de jussiciis exercendis: nam licet haec euneta apud nos sint recepta a Mose Magistro nostra, ct ratis ipsa ad ea obser Danda inclinet, ex sum ma tamen verborum legis apparet quod de his ei preceptum fuit. Prater haec Macho triaitum fuit aliud praeceptum de membra animalis viventis non comedendo, sicut di num est, verumtamen earnem c- anima ipsius, id est, sanguine ipsius non comedetis: atque ita pracepta esse septem inveniuntur ; ct sic se res habvit per totum terrarum orbem, donee Abrahamκs insuper ad haec accepit praeeptum de Circkmcisione . Ris etiam instituit neces matutinas ; IDacus deinde separarit decimas, ct Hias etiam instituit preces tempore ρο- meridiano celebrandas ; Iacobus Iuperaddidit praec pium de non comedendo nervo, qui emarcuit, ct instituit preces nocturnas, ct deinde Amram in Axypo plura alia accepit praecepta, donec tandem venisset M ses Magister noster, or per eum perficiebatur tota lex. Deus praecepit Abrauae ut circumcidendo se auferret praeputium sui ipsius, filiorum, & scrvorum , in signum
334쪽
senum scederis quod cum eo pepigerat: hoc-ce si gillo in carne, ut dictum est, signans Ahraham id asut propriam pecudem, ut solent pastores seis ovibus noram inurere. Circumcisione sie quisquis fiebat depopulo Dei; antea non admittendus particeps sacrorum. Nullus incircumcisus 'dmitti poterat in atria Templi, aut comedere de victimis immolatis Deo. Iura de Agno Daschali; sed nec etiam obnoxius erat gibus modo enarrandis, quas Deus videtur per Moysem solis Israelitis praescripsisse, ut ipsi Iudaei sit
Leges a Deo Israelitis datae numero non paucae sunt. Iudaei enim totam legem Mosis in sexcenta de tredecim praecepta divi serunt, affirmativa scilicet cicnegativa. Affirmativa sive jubentia sunt ducenta quadraginta octo, juxta numerum membrorum corpo .ris humani; tot enim Rabbini membra corporis es.se affirmant . Praecepta negativa sive prohibitiva trecenta sexaginta quinque constituunt, juxta numerum dierum anni solaris, vel, ut alii dicunt, juxta numerum venarum in corpore humano. Haec praecepta numero sere infinita, ut inquiebat Pctrus Imdaeos alloquens s Aa eap. I F. IO. nesve patres Vs sibi, neque nos portare potuimus. Pariter ob multi.
plicia illa praecepta, Paulus scribens Ephesiis p. r.
v. I 3. appellat legem mandatorum . Populo autem insipienti singula verbis singulis praescribenda , quaesbi facienda esse alioquin non intellexisset. Chrim, nis verὸ, amor rectitudinis infusus cordi eorum instar est complurium legum; quas etsi nullum scriptum oculis eorum subjiciat, satis lysi advertunt. Ut illas innumeras leges Moysis aliquo ordine coli ligamus, protinus observabimus , quas leges Deus potissmum observandas volebat, decem capitulis, quae Decalogus aptellari solent, in duabus lapideis tabulis scripsisse, cum illae leges deletae essent ex tubulis
335쪽
hulis cordis: nobis enim innatae. Sicut autem in Deucalogo praecepit Deus virtutes , quas exercendi locus saepius occurrit; ita & ea tantum crimina, in quae frequentius labi immines polIunt ι prohibuit tInde factam ut pleraque & detestanda magis crimina in Decalogo non vetita sint; quae ideo male quis licita putaret, cum alibi Deus ea acerbis poenis multicianda praecipiat: sed quia non in illa proni sunt homines, non perpetuo erat subjicienda oculis lex quibus prohibetentur. Summam ergo legum sitarum, quae praecipuae e sent, ad decem capita, quot habemus digitos , revocavit Deus, ut facilius numerarentur & infigerentur memoriae. In prima Veia duarum tabularum . Pr cipitur I. ut unus Deus colatur, nec fiant idola. II. Ne nomen Dei in vanum sumatur. III. Ut sanctificetur dies septimus. In secunda praecipitur I. parentes honorare. II. Non occidere. III. Non maech ri. IV. Non surtum facere . V. Non loqui contra Iroximum salsum testimonium. VI. Non concupicere domum proximi sui , nec uxorem. VII. Non
Plurimas alias leges tulit Deus quae ad primam vel secundam tabulam referri possunt . Scilicet Deus quae servanda aut sugienda vellet, sutius & distinctius quam in Decalogo, alibi declaravit. Ad primam tabulam referri possunt illae leges de non immolando diis alienis Exod. H. 2o.) de non Offere do semine Moloch Gν. I 8. v. a I. in de evertendis deoruni simulacris Exod. 23. 2 .) Contra Ariolos, Magos. Pythones tiavit. I9. 3 r. ct 2Ο. 6. Deut. I 8. Ir.ὶ Non jurandum esse per alienos deos Exod. Σ3. I 3. Ad secundam tabulam reserendae leges de hon rando principe Exod. aa. 28. & sene Levit. I9. Σ3. de Poeni quibus percussores puniendi Exod. a I.
336쪽
ar. eontra illicitos concubitus sExod. 22. Leυ. I 8. 3. ao.) ne esset meretrix de filiabus Israel Dout eria 3. i7. ὶ nec usuris premerentur fratres Exod. aa.
Leb. 23. Deut. 23. N. I9. ao. in ut proximus adjuvetur, ut bos ejus errans reducatur ad eum, & ubos
ille cecide iit, sublevetur Exod. 23. v. a. non s quenda turba ad iaciendum malum Exod. 22. v.17.ὶ non intrandum in domum debitoris pauperis, ut a seratur pignus; quo si indigeat, ut dormiat in eo,
protinus ante occasum solis ei reddendum est; non neganda merces advena Dor. a . m I In vindemia & messe superesse debebant reliquiae, quae a viduis, pupillis, Sc advenis colligerentur iam a s. in Deus consulens pudicitiae & honestati prohibet
D t. 22. v. 3.) ne mulier veste viri, ne vir vesta muliebri induatur. Ei qui recens vineam plantasset, qui extruxisset novam domum, qui modo nupsisset, concedebatur vacatio militiae ad breve tempus. Cum tota Respublica Hebraeorum Deo dicata es.set , omnia quae ad illam attinebant , pars aliqua religionis reputabantur. Nulla res, ut diximus, erat mere civilis, sive humana; quoniam singula,
Deo praecipiente, ordinata erant. Distinctis tamen capitibus exhibentur in libro legis , quae mectabant ritus sacros, Sacrificia, dies sestos & similia; quorum mentionem supra secimus. Adjungam hic praecepisse Deum, ut una esset urbs , quam ipse eligeret, in qua sola poneretur unum Templum & unum
altare, quoniam ipse unus esset, & Hebraeorum genus unum. In hancine urbem & Templum ter in anno conventus fieri debebat Hebraeorum ex universa eorum ditione , ut Deo pro acceptis benem ciis gratias agerent, & per conversationes ac comvivia, inquit Iosephus, mutuam benevolentiam at rent . Caeteras leges , quae potissimum religionem spectant, suis locis protulimus.
337쪽
a 3 6 Apparatus Rivisus. Certissimum argumentum Re publicam, de qua iloquimur, habere Deum authorem illud est quod in ea populorum saluti prospectum sit, & statuta omnia, lquibus pax, aequitas foventur, alitur virtus, 3c vitia arescinduntur, quibus dissilit societas. Respublica He- ibraea perfectissimum est Reipublicae ordinatissimae ex- emplar. Ut membrorum a capite, ita populorum sa- ιlus ab eo cui subditi parent, pendet. Ut princeps lvirtute praeditus esset, alienus avitiis, pr caverat Legislator. Satis est Deum habere praesidem, utor verbis
Iosephi. Antiq. lib. q. cap. 8.) Attamen si Regis vos cupido ceperit , nemo sit nisi vestri generis re sangu
nis , ct cui justitia sit cordi cum erieris virtutibus. Is
quisquis fuerit, plus legibus σ Deo, quam sua prudentia tribuat, nihilque praeter Pontilicis ae Senatushententiam faciat: nec multas alat uxores, aut pecu- iniis, equisis plurimis gaudeat; quar- rerum copia
facile contemptor legum posset evadere. Et si talibus studiis plus aequo fuerit deditus , obstandum est ne potentior fiat, quam rebus vestris expedit. Supra vidimus formam judiciorum ordinatam suisse, & praemonitos judices ne muneribus excaecarentur. Uni testi fidem adhibere non poterant, sed tribus aut minimum duobus; quorum testimonium vita ante acta faceret verisimile. Non mulierem propter levitatem, non servum propter animos degeneres, testem esse licebat. Utilitate cives maximὰ conjunguntur; etenim arcta est inter eos societas, quae pariter singulis utilis est: contra cupiditas adversatur societati, cum nimirum sunt qui potentiores ditioresque fieri ambiunt. Coercebatur cupiditas; omnium enim Israelitarum aequaerat conditio. Primo unum illis genus, qui omnes ex
Abraham, Isaac & Iacob prognati. Ideo vir Israelitanisi volens non poterat perpetuae servi ruti subjacere. Si quis, inquam, Hebraeus emptus esset in servum ah
338쪽
Hebraeo, postquam servierat per septem annos, s ptimo dimittebatur liber, nisi ille mallet Domino , quem diligebat, in aeternum servire, tuncque pers rabatur subula auris ejus, ut praecipitur in Exodo ea a I. v. 6. ad quod ludit Psaltes Val. 39. υ. 7.) in persona Domini cum dicit Deum Patrem compellans, res aAtem perferisti mihi: vel iuxta Hebraeum sonatem seres perfodisti sive perforam ι scilicet ut tibi se
vus in aeternum addicerer . Seriptor Epistolae ad FI braeos sensum secutus scripsit eo us adaptasti mihi cap. Io. U. I. ut scilicet victima tibi fierem. Meundd lex agraria, qua post quinquaginta amnos, sive in lubilaeo, agri venditi redibant ad veteres dominos, fraenabat cupidinem augendorum agr rum . Sed omnibus modis cautum erat, ut quiique partis frueretur . Terminos terrae movero fas non
erat; haec enim praecipua causa bello um & seditionum, si avaritia certis terminis non circumscribatur. Facile legum scripta transilit, qui terminis cupidit,tem suam cohiberi non patitur. Adversus surtum imges severae latae erant. Deprehensus in furto vel parietem perfodiens occidi poterat impund. Aurum aut argentum furatus duplo mulctabatur, pecudem quadruplo, bovem quintuplo. Mutuum dare ad usuram nemini Hebraeorum licebat a non enim justum est reditus captare ex fortunis tribulium. Hanc legem Iu
daei interpretabantur, de fratribus r nulla religio cae teros homines usuris opprimere. Vestiinentum quod oppignoraverat pauper, ante solis occasum huic reddendum erat. licui mola qua cibus paratur . Vitae civium consultum erat; etenim praeterquam gravi talionis supplicio percusiores puniebantur, homicidioeommisso in aliquo agro, Cujus auctor non compareret, Oppidorum vicinorum Magistratus convenientes, testabantur ablutis manibus se immunes esse ab
hoc pravo sicinore; quibus ab homicidio longe r
339쪽
vocabantur Israelitae. Quin & leges praecavcbanr ne cui mors casu obtingeret. Tectum domus cingendum innaculo erat, ne quis indὰ laberetur: sic de puteis. Irbes refugii assignatae erant, in quas confugerct qui ignoranter alium occidisset, ut so subtraheret irae cognatorum ejus
Proles veluti semen est Reipublicae, quo aliis dec dentibus novi subeunt cives. Ideo lex lata adverssis spadones, qui virilitate & genitu se privassent. ἐκ e feminato primum animo etiam cortara haberent muliebria. Virgo in uxorem ducenda illi a quo vi lata; sed & virgo desponsata, si talis postea non inventa fuisset, obruebatur lapidibus. Culoniam adulterium pervertit matrimoniorum tum utilitatem, tum decorem, ut adulterae mulieres non laterent, edebat
miracula conspicua Deus. Etenim aquis, quas Zel tu piae appellat Scriptura , pota mulier adultera in Templo, marcebat; quae ei non nocebant, si innocens fuisset. Licebat Heb is plures uxores ducere, α quas voluerint repudiare, dando illis libellum repudii, quod illis ad duritiam cordis concessum erat, ne scilicet ab odio & ira inflammati in uxores, qu
rum mores ferre non poterant, serro & veneno ab
his se divellere tentarent. Magnum indiderat Hebraeis Deus amorem legitimae prolis. Turpe erat mulieri sterilem esse. Et quoniam e Repuhlica est ne samiliae deficiant, & possessiones apud cognatos remanem, ideo mulier cujus maritus nondum susceptis liberis defunctiis fuerat, ducebatur a fratre mariti, qui dicebatur suscitare fratri suo semen , quia proles quae suscipiebatur, censebatur statris demortui, quasi in primo conjugio suscepta esset. Deus prohibuerat in Deuteronomio IT. vers. 7. ne reges sibi multiplicarent uxores; quod intelligendum de numero excessivor nam pluralitas tunc non inhibebatur. Et vetabat Deus, ne reges multi
340쪽
Liber L Ciput XIII. plicarent sibi equos. Cumque fuerit Rex constu ut usi non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in AEagyptum, eqηitatus numero suble tus . Ratio legis , ne erigatur in superbiam, magnoque fastu de pompa
incedat: ne equitatui fideret 8c in AEgyptum reduceret Iudaeos. Ex AEgypto tunc temporis adducebantur : a quorum moribus ut avocaret populum, satagebat Deus. Hinc equos captos subnervari juber
Jos cap. II. 6.ὶ Quod & secisse David, legitur cr.
Reg. 8. 6 )Leges sequentes spectant puerperas, quae ob eius. vium sanguinis immundae s int. Ne communicarent immunditiam sitam, tenebantur manere in sanguinessio , id est, non exire loco ubi deprehendisset eas sita immundities. Pimerea, prout marem vel sce innam pepererant, ante certum dierum numerum non
comparebant in Templo, . in quo completis purga. tionis diebus, certum piaculum offerebant Levit. cap. Ia.ὶ Cum mulier pepererat masculum, immunda erat septem diebus: octavo circumcidebatur puer;& triginta diebus aliis manebat in sanguine purificationis sue i, sic per quadraginta dies censebatur immunda. Huic legi illustrandae afferam quod observat Censorinus in libello de die natali capite x I.
Itaque ut alterius partus origo in sex est diebus, post quos semen in sanguinem vertitur; ita hujus in septem. ct ut ibi quinque ct triginta diebus infans.membratur i, ita hic pro portione . diebus serie quadraginta . Quare in Gracia dies habent quadragesimoι insignes. Namque praegnans ante diem quadragesimum non prodit in fanum, ct ps partum quadraginta diebus pler que facta graviores sunt, nec sanguinem interdum con tinent , ct pamuli ferme per hos dies morbidi , si risu, nec fine periculo fune. Ob quam causam, , cumis dies praeterit, diem festiren solent agitare. Quod temmi a pellam τεσσαρακοςον, id est quadragesimum diem. R a Proin