Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

- paratus Biblicui. stem ingressi is domus . Quandoque sotatam ad id ii

poste ipso excavant . Quotiescuinque autem homo pius domo sua egreditur, aut cum ingreditur, manusii a mes am hanc tangit, & dicit Dominus custodiat

lum. Inversae parti dictae membranae inscribunt noemen Dei omnipotentis schadai, quod per foramen in medio cannae factum ab introeuntibus conspici potest. Interdictum erat, ut observat Rabbi Maimonides, ne quisquam ad similitudinem Templi domum aedificaret, aut aliquid quod sium litudine referret ea quae essent in Templo, aut ad Templum attinerent, sicuti mensam, aut candelabrum Templi. Si quis domum orationis aedificaret, tenebatur eam facere putichriorem ipsa domo, quam habitaret. In urbe Ierusalem non locabantur domus; sed patebant advenis, qui sacra facturi huc veniebant. Dum mentionem facimus aedium, observandum est has in Iud .ea, ut pluribus aliis in locis, olim non clavibus , ut nunc fit, fuisse obseratas. Ostiis obdebantur longi vectes, qui non poterant removeri nili ab his qui intra aedes erant. Aod igimr, cujus praeclarum facinus narratur tertio capite Iudicum, postquam occidit Eglon Regem Moabitarum, exonerantem alvum in latrina cς-naculi sui, potuit per posticum effugere, quia obdidit vectem sive penulum ostio ejus, quem servi Regis, extra coenaculum versantes, non potuerunt removere. Interim aufugit Aod.

Vasa culinaria, & quae pro cibo in mensa serviunt, solent Iudaei tibi nova comparare; ne sorte aliquis non Iudaeus iis usus fuerit ad cibos prohibitos coquendos. Ideo omnia vasa, quae accipiunt a Christianis, si testacea, vel lignea sunt, frangunt illa I si ex metallo, ea igne mundant ex lege s .c. 31. 23. ve quod potest transire phr summa ,

362쪽

sa culinaria dc mensae habent, altera ad carnes, altera ad cibos lactarios; ne forte lac cum carne degustent. contra praeceptum illud Exodi s p. 23. v. I9.ὶ Non coques haedum in lacte matris sua. Ita de

cultris: alios ad carne3 caedendas, alios ad caseum adhibent.

Accumbebant mensae Iudaei strati in lectis, saepi sub arboribus & sub vite. Cubitis ut & cervicibuq accumbentium substernebantur pulvilli; ad quod alludebat Ezechies p. I 3. v. I 8.) cum dicit, ' qui coufium pηl dialos sub omni rubito manus, ct faciant cervicalia sub eapite. Sobrii olim ante se otinum tempus non Blebant comedere. Non manducant, nisi crebro laverint manus suas. Vocem πυκάς apud Mamcum p. 7. ν. 3.) vertit interpres Latinus erebro.

Alii putant hoc loquendi modo alludi ad ritum istum

lavandi, quo Iudaei attollebant manus, ut aqua usque ad cubitum detiueret. Vox autem Graeca α γαμdenotat inter alia mensuram illam, sive spatium quoa est a cubito ad digitos clausos vel pugnum. Scilicet in lotione manuum observabant Iudaei ut aquis purioribus illae abluerentur; & ideli sursum illas attolle. hant, ut aquae usque ad bra rhia defluerent, ne si λ' conjunctura reversae fuissent, iterum polluerent ma- Non solas manus, sed Ac totum corpus lavare Judaei tenebantur; & eb exuere se vestimentis , urmembra abluerent: quae consuetudo illustrat locum

Esdrae in libro secundo in fine capitis quarti . Loquitur Nehemias: Ego autem ct fratres mei ct pueri

me , ct custodes qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquiseque tantism nudabatur ad Raptismum. Scilicet ita intenti eramuς custodiendis moenibas Ierusalem adversus inimicos nostros , utS nou

363쪽

non exueremus Venimenta nostra diu ac noctu, nisi cum ut pareremus legi, abluendum erat corpus ab

omni immunditie. Baptismus ibi sumitur pro lavacro, sive pro lotione. Quoties panis conficitur, juxta legem s Num. cap. I 3. ct ao.) portio decerpitur ex massa, quae olim Sacerdoti offerebatur, nunc igne absumitur. Scilicet mulieres Iudaeae, cocturae panem, decerpunt ex massa particulam instar ovi, aut plus minusve . Eam particulam vocant charia, & projiciunt in furnum ac comburunt igne . Sunt qui credant in Hebraeorum conviis viis partes singulas distributas ciboriim in peculiaribus scutellis. Sic Elcana in epulo post sacrificium porti nem suam dedit Annae tristis I. Reg. eap. I.); & ad eum morem creditur Dominus allusisse, cum dicebat de Maria, quod optimam partem elegisset. Pater-familias, antequam quidquam comedat, panem integrum sumit, benedicit 6c frangit, dans unis cuique buccellam magnitudine oleae, qua accepta , unicuique licet comedere, non antea. Nullus bibit, quin recitaverit benedictionem peculiarem super poculum. ini sunt religiosiores, non bibunt vinum Christianorum & gentilium, credentes hoc sic praeceptum a Deo in illis verbis Deut. cap. 32. v. 3 . de quorum victimis comedebant adipes , ct bibebant vianum Isbaminum. Quia culices illi qui aerem pervolbiant, immundi sunt, vinum excolabant, ne aliquos haurirent, cum suspicio esset eos in illud incidisse. Abstinent a carnibus suffocatis, quia in eis est sanguis, quem gustare lex vetabat. Ne sanguis ullus Q. eresset in carne, pecudes mactabant, magna adhi- ita cura & industria; ideo nullus pro lanio publico admittitur, quin se virum in hac re industrium probaverit coram judicibus peritis. Satagebant ut totus sanguis efflueret, ne quis comederet carnem cum sanguine, quod Prohibitum erat: ideo non mactabant

in pul

364쪽

Liber L. Caput a m. a 8 Iin pulvere, qui posset obturare qua iam venas ; sed in petra, ut videre est I. Reg. Iq. 3o.ὶ Cum populus Philistaris persequendis Zc caedendis defatigatus esset, & boves & oves de praeda mactasset, sicquec medisset cum sanguine, renunciata Sauli: Dra Ficati estis, inquit Rex populum alloquens: Volvite ad me jam nunc sax- granis , super quo quisque pecu.

dem suam occidit. Mercaturam non exercebant Iudaei; quia haec commercio multas & diversas gentes conjungit & commiscet. Iudaei autem erant hominum genus impeta mixtorum: itaque a mercatura alieni. Nos, inquit Iosephus scribens contra Apionem lib. I. Negotiati nibus non gaudemus, neque ear- causa nobιs consuet ado cum aliis gentibus est. Sed sunt urbes quidem n stra praeia a mari sta: ipsi autem nos regionem bonam incolentes hanc cum labore exercemus. Pastoritiam vitam ipsi etiam viri Principes olim agebant, pascentes greges suos: Rura sua pariter ipsi exercebant. Propter pratorum & sceni penuriam Judaei Palestinet paleas praeparabant esci animalium, utentes carpemtis serratis, quorum rotae in sarracorum sive pia strorum modum revolvebantur. His stipulam coni rebant & comminuebant in paleas. Ad hoc alludebat Uajas p. 23. v. Io. dicens. Et triturabitur Moab sub eo, sicut teruntur palea in plaustro. H braei infirmiora quidem semina, puta melanthium &cuminum, baculis sive flagellis excutiebant; sed se mentum vel ungulis boum, vel plostellis trahisve ex-xerebant.

Quoad molendi rationem, utebantur duabus m lis, una superiori, altera inferiori, quae circumagi bantur vel ab asinis, quae id eb dicebantur asinariae, vel erant versatiles & trusatiles, quas servi & ancillae circumagebant. Unde illud, quod Vulgatus in

Iob P. 3I. 1 o. interpretatur scortum alterius μ

365쪽

18 a Apparatus Biblicus. ιxor mea, potest aliter intelligi hoc sensu, qui ve

rior videtur juxta fontem Hebraeum, molat alteri uxor mea, nempe sit serva. Quia ver , ita necessariae erant molae rerendo frumento, ut sine illis vita non

posset sustineri, idcirco Deus sit praeceperat s Deus. a . 6 in Non accipies loco pignoris inferiorem ct sup

rioren . mol. . Ex structiva Tabernaculi, & aedificatione Templi, prout de iis fit sermo in scriptura,

colligitur Iudaeos artes non ignorasse. Divites & n biles solcbant aliquam artem profiteri . Ita Paulus erat scono factoriae artis. Vulgare erat effatum apud eos, quicumque filium suum non doceret aliquod opisicium, idem committere ac si eum doceret latrocinium.

Iam Videamus quae mortem sive vitae terminum spectant. In luctu occafione mortis, sicut alterius cujusque rei luctuosae, scindebant vestimenta sua, percutiebant pectus, caput discooperiebant, spargebant cinere capillos; deprimebantur lecti: quin invertebantur omnes, quia horum tunc nullus usus. Lugentes exuebant calceos. Hinc David r. Reg. c. I . U. 3O.

arma filii Absalonis fugiens ascendebat clivum oli rum , nudis pedibus Intedens. Hinc etiam Isaias cap. a c. in in signum luctuosae calamitatis jussus est a Deo nudus & discalceatus incedere. His qui morbo vel aliis necessitatibus implicantur, mos est orare per tri ginta dies, inquit Iosephus t Lib. a. de Bello cap. I .

antequam immolent hostias ; abstinere quoque vino, ct capillos radere; quem morem Berenice Regina illis emercens diebus, nudipes etiam ante Tribunal stetit δε- precans Florum, Urc. Iudaei in luctu induebant saccos, hoc est, viliores vestes e crassiori viliorique canabi aut lino, ne n'n d pilis caprarum hircorumq; , neglectas& nigras, cum splendidae essent & inundae quas indue bant in laetitia. Videlicet saepius committebantur fullonibus , quandoquidem laneae, qui arie sua. eluebant

366쪽

Liber L. Caput MR a 83

N eandidas iaciebant. In pavimento sedebant in pulvere. Quin spargebant caput cinere. Quoad funera, antequam corpus demortui conderent sepulchro. claudebant ejus oculos, & si ipsius os hian; esset, ligabant maxillas. Foramina per quae exeunt excrem 2nta, obturabant, & deinde succedebat lotio, Corpore lam abluto , afferebantur aronaata & unguenta in condituram cadaveris. Pauperum corpora condebantur in terra; divitum condiebantur aromatibus, ungebantur.& longissimis vittis, sive fasciis & institis constri gebantur eo sere modo quo hic vides in tabula VIII. Cadaver X, sic fasciis involutum: inde resuscitatus Lazarus solvendus fuit ah institarum vinculis. Facies autem mortui operiebatur sudario, nempe linteolo quo sudor vultus extergi solet. In aedibus demortui congregabantur parentes ejus& amici. Haec est turba tumultuans Matthaei I x. 13. in morte filiae Iairi, Conducebantur & tibicines qui funus prosequerentur , quin & lamentatrices quae fletibus suis illud decor

rent. Harum lamentatricum meminit Ier iratas I x. IT.

quae scite suo lamentandi munere defungebantur. Luget Propheta interficiendos de Iuda. Meate. inquit, lamentatrices, ct veniant ; ct ad eas, quae si emes sunt, mittite ct properent, festment, ct assumant δε- per nos lamentum. Sepulchra divitum nobiliora excisa erant in petra, in propriis praediis, non modico sumptu & artificio. Ante speluncam erat, in qua d ponebatur feretrum , quod postea demittebatur in ipsum sepulchriam. Ita duplex erat spelunca, quia intra unam &alia erat, qualis fuit illa quam Abrahan pretio emit Gens a 3.ὶ nisi duplex diceretur, quia duplex concameratio & crypta; altera sorte pro Viris, altera pro mulieribus: vel nomen erat loci. Spelunca. inquam, illa dicebatur math pelia, quod quidem nomen sonat idem quod duplex; sed pronomen demonstrativum praefixum denotat nomen proprium loci. Tactus

367쪽

Tactus cadaveris inquinabat; unde ne quis impruindens accederet ad sepulchra dealbabantur calce. vel gipso, quem colorem singulis annis, decimo quinto mentis Adar, renovabant. Hinc Deus appellat hypocritas sepulchra dealbata quorum mores extrinseci apparerent egregii, intus pravi essent; ideo similes s pulchris. Sepulchra appellantur a Iudaeis domus viventium, ratione animae quae non moritur. Iudaei non solebant cremare corpora ; sic ergo interpretari decet ea loca Scripturae, in quibus de combusto corpore Regum fit sermo, ut sensus sit, in corporibus eorum condendis sepulchro, multa suisse aromata comis busta.

Iudaeorum ea semper fides fuit, locum esse in quo animae, antequam a Deo judicentur, purgari pos- snt, & adjuvari precibus viventitura. Tenetur ita que filius totis continuis undecim mensibus precari pro parente defuncto; ut videre est in libris eorum ritualibus, & observatum fuit a Iuda Macchabaeo, qui, ut narratur in a. Macchabaeorum s p. I a. v. . in facta eollatione duodecim mille drachmarum aria genti misit Ierosolymam, oferri pro peccatis mortu rum sacrificium, bene ct religiose de resinrectione eo-gitans et nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos'

raret , superfluum videretur ct vanum orare pro momtuis; re quia considerabat quod hi, qui eum pietate

dormitionem acceperant, optimam haberent repositam

gratiam. Sancta ergo ct salubris est cogitatio pro δε-

sunsiis exorare, ut a peccatis solvantur. Auctor libri Macchabaeorum, saltem ut historicus, fide dignus est;& attestatur quid olim senserint Iudaei de mortuis.

Nunc ante mortem confitentur peccata sua coram ig-stibus o

368쪽

Liber L. caput V.

. . Scriptura sit mentio. HEbraeorum mensuras exponere, & retegere sundamentum, quo illarum valor aestimari potest tantum aggredior; sed quoniam ante ortum Domini in promiscuo usu inter Hebraeos erant nummi tum Graecorum, tum Romanorum, quorum potestas invaluerat in Oriente, ad intelligendas Scripturae , -- cesse est ut non prorsus ignoretur quae species suerint

nummorum & ponderum, caeterarumque mensur rum apud Graecos & Romanos; maxime cum e

rum nominibus Interpretes expresserint Hebraeas. In componendis autem Veterum mensuris cum iis quibus nunc Parisiis utimur, quo sundamento nitor, statim dicam. Constat auctoritate Fannii, veteris poetς , amphoram apud Latinos fuisse vas cubicum, sive vascubo simile, cujus latera essent unius pedis Romani. Congius ex eodem poeta, erat pars Octava amphorae, scilicet octo congios capiebat amphora; Denique idem Fannius adstriiit sicut amphoram octoginta libras Romanas aquae, ita congium decem ponderasse. Ex hoc Fannii testimonio colligitur quae sit ratio

mensurarum nostrarum cum Latinis. Etenim Romae nunc temporis in aedibus Farnesianis asservatur congius, quem olim Vespasianus curaverat collocandum in Capitolio, ut esset typus omnium congiorum. Viri autem solertes cum nostris temporibus experti e Gsent quantum ponderaret pondere Pari senii aqua, cujus ille congius capax est, deprehenderunt illius

aquae pondus esse centum undecim unciarum cum

dodrante unciae, sive cum . a Cum itaque ipsa eamdem aqua ponderet decem ' fibraε Romanas , 6c

369쪽

, 1 ps Apparatus Biblicus. ideo centum viginti uncias; si quidem libra illa lib

i l at duodecim uncias, collegerunt viri illi periti umcitim nostram Parisiensem majorem esse Romana 39. piariis cum a qualia' grana 376. in uncia nostra nu-n erantur. Hoc. ergo experimento patuit quae sit ratio inter libram Parisiensem & Romanam ι nostratum numero unciarum, habet enim sexdecim uncias, tum etiam quia singulae ejus unciae ponderosiores sunt, major est libra Romana . Uncia Parisiensis est 3 6. stranorum; ira uncia Romana ι quae minor est 39. a hoc est, fere go. granis, censenda est 336. gr notum A Inde facili negotio aestimatur ratio veterum ponderum & nummorum cum nostris, ut ex dicendis patebit. Primum enumeremus nomina ponderum usitati rum tum apud veteres, tum apud nos; id facere de-cci antequam inter Omnia illa pondera comparatio.

nem insituamus. usitatum pondus Romanis libra dicebatur, habens duodecim partes , quas dicebant uncias, quasi unas partes Libram, sicut quamlibet rem aliam integram, appellabant quem divid hant in duodecim partes hisce nominibus signatas.

Uncia. Sextans. Quadrans. Triens.

Quincunx Semis. Septunx.

I 1ixa illa rha

IIncia dividebatur in duas duellas, inquatuor sicili- eos, in sex sextulas, in octo drachmas, in scrupulos viginti quutuor, in obolos quadraginta octo, in s

370쪽

Liber L Caput a V a 87

miobolos nonaginta sex, in siliquas centinari quadraginta quatuor, in lentes centum nonaginta duas. Usitatum pondus apud Graecos, de Atticis loquor, erat drachma, quae erat pari octava Unciae Romanae, Ipsa continens sex obolos & duodecim semiobolos. Pondus centum drachmarum, dicebatur mina. Apud Hebraeos praecipuum pondus erat siclus , quod nomen idem sonat Hebraeis ac pondus Latinis ;simul siclus erat nummus, sive hujus ponderis & n minis erat nummus. Siclus habebat viginti tartes, ab Hebraeis appellatas Gheria, quas partos minus bene quis interpretetur obolos , etenim majus erat pondus

dicti Gherin quam oboli. Sexaginta sicli iaciebant

minam aut mnam Hebraeorum.

Libra Parisina habet sexdecim uncias, uncia octo, ut aiunt, grossos; grossus tres denarios, sive Ta. grana; denarios a grana: ita uncia habet a denarios; libra vero Ia8. grossos, & grana saI6. In officinis tum monetariorum, tum caeterorum artificum auri , fabrorum non usurpatur vox ista libra. Marcam a pellant octo uncias. Olim pecunia non numerabatur, sed ponderab tur. Utebantur veteres metallo non signato, ita ut prumis temporibus pondera & nummi non distinguerentur. Apud Romanos as fuit primum nummus, pondo unius librae. De pondere autem librali assis postea detractum est, & factus est vilis nummus . Assis verbpartes erant triens quadrans. Romani nummis argenteis uti coeperunt sub Servio rege. Usitatior exillis fuit sextertius, valens duos asses cum dimidio, sive duas libras aeris cum semilibra; inde appellabatur sex- tertius, quasi semitertius: sicut Graeci dicunt τε πνήμπάλω ν pro duo talenta cum dimidio. Denarius quoque nummus argenteus valebat decem asses aereos, unde nomen habebat; ita quatuor sera

tertios: sed non idem semper suit denarii pondus. Viri

SEARCH

MENU NAVIGATION