Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

'parastus Riblisus. Providit Moyses, ut omnia aequis legibus fierent seerta fides esset depositorum 3 aequis ponderibus Minensuris omnes uterenturr quin & exteris aequos se praeberent Israelitae; bellum non inferrent, nisi prius pace oblata. Nullam autem cum Gentibus idololatris primis remporibus permiserat Deus iniri societatem. ne scilicet exemplo earum quis eorrumperetur. Peristinebat ad politiam quod leprosi arcerentur ab hominum commercio , nci morbum communicarent.

Diximus Deum leges dando populo carnali , ca. ptui ejus sese aceommodavisse , de corporeis hgnis

adumbravisse, quae ille mente intelligere non poterat . Ergo maxima pars legum Mosaicarum non a cipiendae verbo tenust erant allegoriae. Exempli cat,sa, lex circumcisionis denotat noxia desideria a mtanda. Similiter leges de non coquendo haedo in i iste matris Exod. a 3. I9. de non arando in bove& asino ; de non induenda veste quae lino & lana

texeretur De.. 21. Io. II.) de non serendis in eoisdem agro diversis seminibus stiv. I9. vers. I9.) de non alligando ote bovis triturantis Deut. 23. 24- de rejiciendo vase; cui non esset operculum Num. I9. II. de abstinendo a contactu cadaveris i Levit. II. v. g. χ9. in de abstinentia certorum ciborum sola His & aliis praeceptis docebantur Hebraei servare quae essent majoris momenti: nec opus est ut pluribus e plicem quid indicarent illa: allegoriae ; etenim lector admonitus, dum has leges perleget, facile adverte mentem Legislatoris. Denique ut omnes leges Dei saltem in genere Pe Mingamus , cum omnes amore boni vel timore mali feramur ad Virtutem , deterreantur a vitio , sicuti Dcus mandata praecipiens saepius pollicebatur opes,

imbres de coelo, terram feracem, abundantiam meulis & lactis, vinum & oleum, uberes segetes; ita Nadversus prava lacinora poenas statuerat. Masus dia

342쪽

vi eum consulebat lapidabatur siau. IO. 6. Item que blasphemus L . 1 . I 6. idololatra GD. 2 o. a. adulter imul. aa. venefici, parentum percutares,

qui illieite concubuisset Exod. a I. aa. qui praegnam iis latui nocuerat sold.) comedens sanguinem Levit. 7. 17. Homicidae morti addicebantur Qui non erat solvendo aut restituendo , vaenibat. Qui aliquem mutilaverat aut Occiderat, Tatione te nebatur , oculus pro oculo, dens pro deme . Fur

quadruplum rei ablatae restituere cogebatur, si peri rat, sed si non perierat, tantummodo duplum. Qui depositum negabat, tenebatur & quintam ejus par tem addere Exod. 2I. ct aa. In voluntariae caedis reus exulabat usque ad mortem Pontificis Num. 33. Taurus cornupeta, caeso homine lapidabatur Exod. a. v. 18.) Ille cujus bestia alteri nocuisset , cogebatur damnum sarcire Exia. aa. s. Aquis Zelotypiae e plorabatur fides uxoris suspectae; aquae autem illae potae non noeebant nifi adulteria uxoribus m. s. ν. II.) ut dictum est. Sontes pro meritis caedebantur diversis poenis Dear. as. v. a. Nam suppliciorum genera diversa erant. Talio Exod. a I. v. a 3. Verberatio Deat. a S. v. a. in venditio hominis rei Exod. a a. v. 3.

latio, cujus unicum extat exemplum in divo Ioanne Baptista. De hoe supplicio nulla lex erat. Asdunt Rabbini strangulationem; sed nullum de illa in

lege statutum apparet.

Interest scire praeter illas leges quae legunmr in

sacro Codice, alias esse ore majorum posteris traditas , seu mavis dicere scriptarum legum interpret tiones & observationes, quibus cavetur ne in leges Dei scriptas ullo modo peccaretur. Scilicet ex avita

343쪽

Apparatus Biblicus,iraditione didicerant Iudaei, quae Himet vera Legis. Riatoris mens, sententia, doctrina. Praeterea, qui cae- nreris sapientia tuin virtute praestabant, ubi exorieba- mtur dubitatio , viam ingrediebantur & monstrabant,

qua quis insistens tutius incederet in mandatis Dei, ax longe abesset ab horum praetergressione. Hoc est piquod Iudaei appellant legem oralem , ad discrimen Flegis scriptae, quia ore φradita est. Appellant etiam si

secundam legem quia data sit post scriptain , quan- ido illam Deus secundo Moysen, ut volunt, allocu- , xus est. Iuvat audire Maimonidem de ista orati te, ige disserentem in praefatione sua comment*riorum si super Misenaiqt, 1 Scias omnia legis praecepta , qua a Deo ad Mo- r

sen Marisbum nostrum demissa sint, demissa ad i

sum una cum interpretatione sua, eloquente Deo ipsi ι primum textum, deinde ex icationem ετ interpreta. nem ejus , ct quid comprehenderet textus iste auth-ricax , eo modo, inquit Maimonides , quem tibi δε- lscripturus sum. Recipiente se Mose in tentoriumsuum sprimus ipsum condiemebat Ahron , cui textum ad se cortitus demissum semel enarrabat , ipsumque ejus i terpretationem docuit. Illo deinde surgente, atque ad

dexteram Mosis se sestente, ingreHebantur Eleaet rct Ithamar filii ipsius, quibus etiam dictabat Moses idem quod dictaverat Aisonis tum surgentibus ipsis, sedentibusque uno ad sinisbam Mosis magistri nostri,

altero ad dextram Ahronis, i rediebantur postea δε ptuaginta seniores, quos docebat Moses eo modo quo docuerat Ahronem sir filios ipsius . Ingrediebatur postea coetus populi promiscuus omnis , nempe quαυπs

Dominum, quibus etiam idem recitavit donee omnes

ab ipse illud audirent. Audierat autem jam Abrona Mose textum illum quater, filii ipsius ter , senio. res bis, reliquus coetus semel. Deinde, discedente abissis Mose, repetebat Ahron textum istum, quem --

moria Dissilired by Cooule

344쪽

Liger L. Caput XIII. 263 moria tenebat a Mose quater auditum, uti descripsimus, omnibus qui aderant; tum discedebat etiam Abaron; atque ita etiam duo Ahronis filii iam quater avid erami illud quod dιctum est,) a Assa ter, ct ab Abrone semel. Post Abronis igitur discessum , r

petebant Eleaz tr ct Ithamar eundem textum, quemq ater audierant, uti explicarimus, coram toto pra- solium coetu, atque a docendo surrexerunt , Atque

De pacto factum est, ut etiam septuaginta seniores jam textum istum quater audierint, bis a Mose, semel ab Ahrone , nec non ab Eleat tro ct Ithamaro semel. Recitabavi ergo or septuaginta seniores textum istum populo semel, ut Ur omnes quater illum audiarint , primo a Mose , secundo ab Ahrone , tertio a filiis inius, quarto a septuaginta semoribus, qui tum distedentes alii alios docebant illud quod a Dei numtio acceperant, textum autem voluminibus inscribebant.

Tum dispertiti sunt primores populi per totum Israelem ad eos docendos atque instituendos, donec memoria tenerent imium illum ,, ejusque lectionem callerent . Deinde docebant etiam illos interpretatiovem textus istius a Deo demus, qua sensus, ejκι uni cr- hos contineret. Textum autem scripto , traditiovem memoria mandabante atque ita dicunt sapientes squibus pax ) lex quc scripta est, ct lex qua ore tra

Vult autem Maimonides praecepta, cum generalibus, particularibus, & minutiis ad illa quaeque sp ctantibus, data me in monte Sinai; Moysen scilicet

ex hoc monte 6I3. Praecepta, tot enim numerant, cum interpretationibus attulilse . Praecepta autem, inquit ille Rabbinus, voluminibus inscribebantur, expositiones ore tradebantur. An ita rem fieri coatigerit, scire non possumus et cum autem tum Dei Majestas tum irrogatae Per manum ejus poenae legem violantibus, magnum incuterent timorem, non mediocre studium

345쪽

adhibobant Iudaei, ubi dubitatio exoriebatur, ne per ignorantiam praetergrederentur legis mandata. Haria ceperat Deus, ut si quid ambiguum esset , consile rent mmmos Sacerdotes Hierosolymitanos, videlitet Synedrium magnum. Ergo verisimile est legem oralem maximὰ constitisse responsis hujus consistorii; dim lurc & ista constituebant, quae quasi sepes legis stent, ne illa violaretur, & statuta sua non striditis, sed ore mandarent custodienda. Nec illa absuata mente Maimonidis. Consistorium magnum Hiery I nitanκm, inquit ille s Tract. de Rebeli. cap. I.) fumdamentum est legis oratis. Ha sint columna .ostmna , uiae prodeunt statuta s judicia in omnes Israe litard quous credendum esse s parendum lex jubtrs Deut. II. in Secundum sermonem legis quem docebisere. Rem ille fusius sic explicat. Quando stabar sistorium magnum, nulla erat disensio ister Israelitas. Si isti enim aliqua exorta esset di ultas, de qua I renda esset sententia ; is eonsulebat Consistorium hacisitaris , . quo si rem seiret, responsum accipiebat :μ secks, ille qui tonsulebat, cum illo Consistorio a c- legaris ejus, ascendebat Hierosolymam, ετ consu-ἐebant Consistorium , quod erat in monte Templi; a quo se rem sciret, responsum accipiebant: sin secus , omnes accedebant ad Consistorium, quod eras in podita Atrii; a quo, si rem sciret responsum accipiebant: sin secisa, omnes accedebant ad Cameram Augustam, consulturi magn- Consistoriam. Si res, de qua erax quaestio, omnibus Gnfistoria magni iudicibus, sive se cundum traditionem , sive secundum suum judieandi

modum nora esset, statim pronunciabor. Si vero rem clare perspectam non haberent, δε- tempore iudicabam: ct tandiu rem agitabant , donec omnes consentirem,aκt partitis sententiis, majorem partem sequerentur. Ttm edicebant omnibus, qui eos consulebant: sie sta-tat κm est; idquo omneι reeipiebant. Postquam desit

346쪽

tiber L Caput IIII. a 6s Consistorrum magnum, crevere dissensiones apud Israe,

litas. His enim rem pollutam pronunciarit, suamquasententiam eonfirmavit. Alius vero mundam esse asseruit , suamque itidem sententiam eonfirmarit. Im v ruit , alias vero lisit- esse dixit. Fatetur ergo Maimonides alia esse praecepta quae instituta sunt post traditam legem. quae sapientes nempestatuerunt, ac per universum Israelem propagaverunt. Ad illa passim videas in sacro Codice fieri allusi nes, & innui praxim eorum. Causae autem hujusmodi novellarum constitutionum fuerunt praecipue duae, primo ut lex divina ranth certius custodiretur,& a transgressione praeservaretur: ideo vocant Rata

hini has constitutiones sepem legis; quia hujusmodi

constitutionibus arcere voluerunt homines a transgressione & violatione ipsorum praeceptorum divin rum. Sic, exempli gratia, in gradibus matrimonii, illis quos lex nominavit, plures superaddiderunt Ra hini, qno tanth minus circa gradus prohibitos peccaretur. Secundb multa prohibuerunt Rabbini, prae. ter legem, ut Iudaei a reliquis populis discemeremtur, dc Omnis cum illis communio , & periculosa

consuetudo impediretur; ne sorte ex nimis arcta cum eis conversatione vel convictu assuescerent moribus eorum, & connubia & matrimonia cum illis eontraherent , vel ab eorum fide & religione non promius abhorrerent. Ideb , inquam , panem Gentilium , & alios quosdam illorum cibos, de quibus lex nihil praecipit, prohibuere; & innumeris decretis

sese oneraverunt, dum in dubiis viam eligunt tutiorem, & ex iis quae disertis verbis praecipit lex , eruunt quid circa haec de quibus est dubitatio, ipse

Legislator ediceret. Id fieri observant tredecim amgumentandi modis.

I. Modus dicitur ab impari. A simili, verbi gratia lex praecipiebat scrutandum serinentum in Pacchate i

347쪽

166 Apparatus Biblicus. icitate; sed sedula perscrutatio cum lucernis fit; ergo et inde Doctores deducebant esse scrutandum fermentum cum lucernis. 3. A constitutione principit. Sic ex eo

quod scriptum est stadi. cap. I .ὶ Omne stratum in

quo dormirent Gonorrhaea affecti, immundum erit, im ii ferunt etiam pallium & interula immunda fore. A ii generali cum speciali v. c. stadi. c. I. v. 2.ὶ Homo qui obtulerit ex vobis oblationem Domino de animali- tbus: non omnigena animalia intelliguntur, sed tan- tum boves & pecudes, quia nimirum sequitur: De bobus er pecudιbus offeretis oblationem vestram .. I. Modus est a speciali cum generali. Quoties reperitur speciale, cui postponitur generale, tunc omnes species comprehendi censentur. Non vacat hos omnes modos persequi, quos habes expositos in notis Iosephi de Volsin ad pugionem fidei. Videre est Iudaeos

argumentari illis modis in eruenda legis sententia; ex quibus deducere est originem cujuscunque Iudaici ritus; exempli causa, cur percolarent liquores; . scilicet quia vetabat lex ne animal immundum comederent, culices autem immundi sint: igitur curam adhibe-hant ne hos vorarent potando, potui forte permi

Errori subjacet mens hominum, & in utramque partem vehemens est nimis. Hinc factum ut tum religione iam licentia peccaverint ipsi Iudaeorum sapientes. Dum enim religiosiores volunt fieri, onus sibi imposuerunt, cui portando pares non fuere, aut dum serviunt cupiditati, legem, quam decebat laxi rem secerunt, mollius interpretando. Unde etiam ortae sunt inter Doctores diversae sententiae; quae cum in dies multiplicarentur, ut ne lex oratis tandem oblivione deleretur, nullo publico scripto hactenus consignata, tandem aliquo tempore post eversum Templum scriptis mandata est, sive collecta in codice,

qui ideo Miscisa dictus est, quia contineret Iudaeo

348쪽

Liber L. Caput XIII. 26 7rum δευτερώσεις, id est, secundam legcm; si e vidi.

mus legem oralem appellari , Haec luculenter docet nos Maimonides loco quem allegavimus. De fund men is autem traditione acceptis dicit nullam suilladi l Iensionem usque ad tempus virorum Synanoga magnae. Sis vocat prophetas Aggaeum, Zachariam, M

lachiam. Danielem & alios. Postea controversiae ortae , inquit, ex errore aut oblivione , dum ambiguum est an alter Verum retulerit, alter autem in narratione sua erraverit, aut oblitus fuerit, vel non totum a praeceptore suo acceperit quod accipere oportuix,

Iam antequam Iesus nasceretur in terris, in duas scholas Schammai & Hillelis scissi erant Iudaei, ut vidimus; undc opinionum praelia. Ex quo multiplicati sunt discipuli Schammai ct Hilietis, qui non quantum opus est studerunt, multiplicata est dissensio in IF raele, ct Dota est lex quasi dua leges. Haec Maimonides, qui laua ibus evehit usque in coelum Rabbi Iudam, quem dicit ob reverentiam solitum nominari Rabbenu hax adosh, id est, Rabbinum nostrum sanctam. Ille est qui primus traditiones publice edidit, in unum volumen digessit, quod inscripsit Mischna. id est, ut diximus , legem secundam. De isto opere sic loquitur Maimonides in praefatione sui operis quod inscripsit manum fortem. Enim vero, inquit , a Mose Dost. nos o usq; ad Rabbi nos uim sanctum nullns exaraverat ea qua publice docebantur ex lege oraei, sed unaquaque genaratione Princeps Consistorii aut Propheta Iaculi illius sibi ipsi scribebat Commentarios traditionum quas audiυerat a Doctoribus suis; publice Dero

ore docebat: or ita unusquisque sibi viritim describebat

expositionem legis, ct rituum ejus, quemadmodum au diverar . Quod vero attinet ad ea, qua singulis aetatibus inno bantur in iudiciis, quaque traditione non habebantur , sed ex aliquo de tredecim modis, horum a

349쪽

168 paratus Riblisus. thoritas erat penes Consistorium magnum. Ita tot- hoc usque ad Rabbi saristum perdaravit. Ilie collegis omnes traditiones, omnia judicia, sententias, or es sitiones vas audiserant a Mose Doctore no Bro, quasque singularum generationum Syn goga super universa

docuerant. Ex his omaeibus librum Assisina eomposuit, publiceque legit . ut omnibus Israelitis innotesceret. Deserimerint rem omnes, ct ubique docuerunt, is ab Israelitis lex oraeis oblivione perraret. Herum enim v

re qua causa fuit eur Rabbi noster sanctas id faceret,

nee sineret rem esse, ut prius erat quia nimirum ν debat paucitatem, discessionemque discipulorum fieri; angustias novas oriri r regnum impium per orbem emtendi , ct summam habere potestatem p Israelitas in ubimas regiones deportari ; composuit opus unum, quia esset in manibus omnium, quo citius discerent non oblituri. Mischna, quod nomen redditur Graece u δάπέρωω , quasi dicas iterationem legis, volumen est magnitudine parvum, Iudaeorum jus Civile & Canonicum si ita loqui fas est, complectens; quod incoeptum reserunt Iudaei centum & quinquaginta annis post evem sonem Templi sub Antonino, Marco Antonino, Ac Commodo Imperatoribus; ita ut illud syntagma abs lutum sit sub fine secundi saeculi a Christo nato. stea auctum est opus illud Mimicum variis Glossis, interpretationibus, Commentariis; quod augmentum

sive complementum appellatur Gemara, a verbo H

braeo quod significat perficere ; ut Gemara sit ,ἀως sive persectio Misclinat, ut Iudaei loquuntur. T tum autem illud opus nominatur Taemia, quafi dbcas, tvox Talmad eam significationem habet in opus doctrinale, nemp8 corpus doctrinae Iudaeorum, collectum ex multorum Doctorum sententiis. Talnaud constat misi a de gemara. Mistana est quasi textus Talmudis. Gemara est instar glossae seu commentarii in Talm . Porrb

SEARCH

MENU NAVIGATION