장음표시 사용
541쪽
si Apparatus Biblicus. cujusque libri capita in illum redacta ordinem dc locum compareant, quem naturalis methodus & genuina chronologiae series requirit. Addit simul rationem transpositionum, ubicumque illae occurrunt; multasique notas & observationes non contemnendas, adrcxtus commodiorem intellcctionen , explicationem etiam dissicultatum, tum & conciliationem illorum , quae in relatione historiarum videntur dissentire. Sed non ideo & nusquam a recto tramite discedere censendus est, quia susceperit textum Scripturae ordinare ; neque enim omnes scopum assequuntur ad quem
collimant. Si quis velit experiri vires ingenii sui, &tentare hanc-ce textuum Biblicorum veram seriem,
sumat in manus Biblia typis Antonii edita Parisiis cum notis chronologicis Lancelotii viri pii Mdom. Chronologia, quae loco appendicis his Bibliis
attexitur, seriem rerum ostendit: loca vero Scripturae parallela indicant notae marginales; ex quibus locis accersi possunt omnia quae quamque rem spectant ;videlicet quae hujus rei descriptionem conficere possunt, cui nulla desit linea. Loca parallela quae printermissa sunt, supplere quisque poterit ope Concordantiarum nempe horum librorum, in quibus indica rur ubi singulae voces Scripturarum, & quoties occurrunt. Pluris refert illa adnotare Bibliorum paginis. Plurimi vero auctores conflavere Harmonias. Paralipomenorum & Regum edidit Ioannes Baptista te Erun Roth magensis, anno I 69 I. Parisiis typis Guillelmi Desprae. Rem gratam secerit omnibus qui Scripturam amant, qui saltem notioncm propheticae Harmoniae dederit, revocans vaticinia ad proprium tem Pus, quo quisquis propheta ea ediderit, &signific caverit implenda. Consula sunt omnia in hac parte scripturae, ubi pluris intererat omnia ex ordine contexere, juxta naturalem seriem. Putant viri docti.
542쪽
moris suisse Prophetis summam concionum a se hilarum scripto consignare, & valvis Templi lege n. dam attexere; quae cum per aliquot dies innotui se set , reponebatur a ministris Templi in careophylacium. Hinc consectos libros Prophetarum dicunt; neque tamen quo par erat ordine, sed ut opportunuin fuit his qui colligebant illa vaticinia. Hic autem iterum animadvertam quod jam innui, populum Israel electum sive factim ur annintiaret
ventu ruin Messiarn, praediceret omnem Vitam ejus.& vitae eircunstantias. & sic magna spe potentis Salvatoris impleret mundum. Lex ritibus suis ostendebat quis futurus esset ille Christus. Verum praeterea Deus es egit viros pietate & doctrina egregios; quibus ea
cura sive religro demandata erat, ut ejus fide imbuerent Israelitas, & donec advςniret, revocarent a crimine, 6c optimis moribus informarent. Hi fuerunt
viri Prophetae, qui zelo suo non sinebant oblivionem Clitisti invadere mentes e ita ut quidquid agendum ιquidquid ore dieendum susciperent ad illum plebem converierent; quae & id expectabat ab illis intelligens
tale esse eorum munus. Non ergo obscura illis Prophetarum vaticinia, quanquam nunc aliena videantur ab eorum proposito. Sic cum Isaias prophetabat contra Moab, dc praedicebat agnos eorum praedam te num futuros; subito sic Deum rogat cap. xv I. Emitte agnum dominatorem terra , nempe Christum , qui agnus est dominarurus orbi. Similiter cap. xlv. Rorate
caeli desse , ct nubes pluant iustum; aperiatur tem ra ct germinet Salvatorem . Non solum Prophetae Dei, sed & Gentiles Prophetae, qualis fuit Balaan Christum oriturum ex Iacob indicebant ν huc conVertentes vaticinia sua, quod advertere ad illa illustranda interest. Salagam ergo Prophetias reddere suis temporibus ν & sic inire inter Prophetas Harmoniam,
543쪽
non ut erficiam opus, sed ut excitem perficiendum,
S osaphat rege Iuda, & sub Achab rege Israel,
circa annum mundi conditi 3Ioo. vaticinabatur Elias notus zelo suo , qui igneo curru in coelum raptus est, Screliquit successorem Elisarum discipulum suum: sed nec ille, neque alii Prophetae, qui plures ante eum fuere, prophetias suas scriptas reliquerant. Deinceps Prophetarum cohors advenit, qui id fecere: intererat enim gloriae Dei, ut pateret tot mala, quae obtigerunt P pulo suo per tria aut quatuor saecula, fuisse a Deo praescita & intentata, u forte resipiscerent a pravis facinoribus; horum minas renovatas, ut saltem poste riores Iudaei deterrerentur a sequendis Patrum malis exemplis. Decem Tribus prinuina abductae fuerant in captivitatem, fio regnum Israelis sinitum; unde intelligere poterant Iudaei, quid ista porxenderent, si per-gercnt iram Dei adversus se concitare. In dies novi exurgebant Prophetae. quorum vaticinia coram suis oculis completa videbant; ex quibus, inquam, intelligere poterant vanis minis non perterreri.
Primus vaticinia sua scripto mandavit Ozee, sub Ieroboam secundo rege Israel, qui caepit regnare anno 3I79. Praedixit Oaee ruinam regni Israel, quod tunc sub hoc rege maxime florebat. Hanc ruinam a se praedictam vidit OZee; vixit enim usque ad annum mundi 3 183. qui sextus fuit regni Ezechiae, quo regiuma Israel finem sortitum est, ut praedixerat OZee.
Ide propheta agit personam Dei , synagogam in
adulterio deprehensam objurgantis, turientis, repudiantis, & aliam subinducentis. Ideo in figura D mini nostri Salvatoris Ecclesiiam de peccatoribus congregantis, iussis est uxorem meretricem accipere ἔα accepit, non ob causam iuxuriae. Quod in Propheta Carnaliter contigit, in Deo factum est spiritua-
544쪽
synagogae excidium repraesentat. & Ecclesiae voca. tionem ex gentilismo, dum uxorem ducit Gentilem. Idololatriam, aliaque Israel irarum scelera acriter imsectatur: poenitentibus clementiam promittens de glo
Censent Hebraei Ioelem fuisse Ome aequalem I cui istum subjiciunt. Nullum habet praenotatum tempus quo vixerit; nisi quod in sine capitis primi praedicit sterilitatem, qua Amos canite quarto conqueritur castigatos copulos, nec ad poenitentiam adduactos. Ita Ioel vaticinatus est ante Amos. Vaticinium Ioelis spectat potissmum Iudaeos, quibus excidium Ierosolymae, totiusque Iudaeae per Clialdami pronuntiat: & sub hoc tueo excidium universi , Mjudicium extremum praerigucat i concludens vaticinia sua promi isis pluviae , post siccitatem & d pallas arbores a locustis. Occalione auIem temporalium benedictionum assurgit ad promistionem benedictionum spiritualium diebus Christi . Pr dicit dona linguarum, & miracula quae Christi mortem essent i sequutura , & praecessura destructionem Hierosolymae r minatur etiam extrema mala hominis hujus ce urbis . Proxime autem annuntiat destractionem exercitus Sennacherib, ad veritis quem Dominus robustos suos iussit descendere, nempὸ Αngelos suos , eumque perdidit in valle Iosaphat ante Hierosolymam , quPd etiam Oaee acii gerat in capite primo. Amos, inter pecuarios Thecuanos in Iudaea, ad propheticum munus in regno Israel obeundum semissum reflatur ante terrae motum , quem circa annum xx III. Osiae regis la tum arbitranmr Iudaei din eo tamen lapsi, quod eundem referunt ad annum quo lepra percussus est Osias jam senex, citin om-cium iacerdotale usurpare voluisseti quo tempore
545쪽
3 6 Apparatus Biblicas. judicabat populum terrae filius ejus Ioatham Nati viatatem vero Ioathani quinquennio integro praecessit
mors Ieroboami, sub quo tamen motum evenisse affirmat Amos . Annus autem xxtra. Osae regis concurrit cum anno mundi 32I6. Hic Propheta
Domini ultionem denuntiat in Philisthaeos, Tyrum, Idumaeam & filios Amon, nempe in vicinas Gentes, in Moabitas, in Samariam. Minatur Israelitis captivitatem & finem regni ; simul solatur , quia
Deus postea excitaturus 1it Tabernaculum David . Amos, ut ipse loquitur, non magister suerat in scholis Prophetarum, sed bubulcus: & tamen prophet vit adversus sex nationes praeter Israelem, quas &universas concinsit sub immutahili decreto destructionis.
Solus ordo codicis Hehraei suadet Abdiam , ut alii appellant, Obadiam fuisse coaevum tribus dictis pi phetis, nempe Oetee, Ioeli & Amos. Vaticinatur exitum adversus Idumaeos, qui affligebant & subsannabant filios Israel. Abdiam sequitur Ionas in codice; unde colligitur huic coaevum. Nulla vero superest hujus prophetia adversus Israelem & adversus Iudam. Jussiis a Domino denunciare Ninivitis , quod nisi resipiscerent, & poenitentiam agerent, omnes petituri essent, primo voluit declinare illud mandatum. Ideo navem conscendit, ut mali sugeret a facie Domini. Cum navim eversura esset tempestas propter eum, eo quod mandato Dei non pareret , projectus est in mare a nautis. Patuit eum causam esse tempesta-iis; illico enim sedata est. Exceptus autem Ventre ceti, post tres dies ejectus est in littus . Typus munifestus Christi, qui tribus diebus jacuit in sepulchro, cum tempestatem, qua mundus concutieba
tur, morte sua compescuisset. Missus Ninivea videtur Ionas circa annum mundi 32'7.
546쪽
Hi prophetae & sequentes missi sunt a Deo ad
Iudaeos, ut diximus, cum statuisset evertere Israelis regna dc Iudaeae, propter scelera eorum. Iudaeae facinus, quo Deus maxime concitatus est adversus populum suum, fuit caedes Zachariis filii Barachiae, sive Ioiadae, inter templum & altare, anno mundi 3i6 . Narratur illa caedes in Paralipomenis Lib. a. cap. a .) Mittebatque eis Prophetas, ut reuert rentur ad Dominum, quos protestantes illi auiure n lebant , inquit horum librorum Scriptor . Ab illo tempore res inclinari carpere, tuncque, ut dixi, a pluribus Prophetis admoniti sunt de ira Dei; cujus primum indicium fuit terribilis motus tertae, de quo Amos primo eapite, Zc postea Zacliarias capite x rv.
Post hanc plagam alia incessit, quae plus iniseriae
traxit lieet minus terroris I suitque terribilium licui arum, bruchorum, & erucarum multitudo; quales qui aetate essent provecti nunquam viderant. Provenerunt ista animalcula sub mensis tempus, in principio faeni-cordi post famisecium. Amos cap. v II. Tum agri frumento pleni erant, & fructibus onerabantur arbores &.vites. Illa animalcula vineas vastaverunt, ficuum corticem eraserunt, & Omnem virorem agri depasta sunt; ut videre est iii Ioele cap. I. & in I . capite Osee. Gravis ista locustarum plaga tandem precibus amo ea est; sed peccata populi aliam advocavere, Dem
pe maximam siccitatena, ut narrant Amos cap. VII. Ioel & Osee cap. rv. quacum commixtae erant terribiles quaedam flammae igneae, quae de coelo decidebant, uti in AEgypto Exod. I x. Ignis consum sit omnia pascua deserti. Etiam quaedam civitates su versae sunt igne coelesti, sicuti olim Sodoma r Rivi aquarum exsiccati; & ipsi pisces interierunt . Postis Omnia
547쪽
3 8 Apparatus Biblictis. omnia illa judicia, quando illa frustra fuerunt. Deus libellam disposuit in populo suo, & decrevit ut exineelsa Isaaci desolarentur, Ac Israelis sanctuaria deis
struerentur. Subinde tamen progeniem Prophetarum suscitabat Deus, qui hanc praedicerent extremam de
Isaias, septuaginta quinque annis ante deporta. tionem filiorum Israel, coepit prophetare in diebus O 1iae sive Azariae. Hujus regis anno vigesimo quinto, nempe anno M. 3a I9. auspicatum est munus suum, quod exercuit & sub sequentibus regibus Iuda, Ioathan, Achaz & Ezechia, per integrum is- Culum usque ad Manassem, a quo creditur serra dic sectus. Non tam propheta dicendus, inquit B. Hieronymus , quam Evangelista: ita enim universa Chri-m, Ecclesiaeque m uria ad liquidum persecutus est, ut non putes eum de futuro vatis inari, sed de prae teritis historiam contexere. Protinus praedicit initium Evangelii in ultimis diebus Hierosolymae, confluxum populorum ad illam legem quae ex Sione pro
Quamquam Isaias triginta fere annos propheta verit sub Oetia rege, tam on sola quinque prima caspita pertinent ad hoc-ce regnum . Capite sexto , quo dicit Oziam mortuum, visionem Dei describit in Throno sedentis, quae illi obtigit. Quibus rem poribus sequentia capita assignanda sint, statui non potest nisi ex conjectura; ade , neglectus est Ordo ab his qui ejus collegerunt scripta. OEias ultimo an no regni sui fuerat lepra a Deo percussus , ut dictuin est. Interea Ioathan filius ejus judicabat popintum terrae ; leprosi enim excludebantui hominum
Principio regni Ioathan anno M. 32 6. Micbαδ c pit Prophetare. Ille misere queritur de capti Vix-
548쪽
ie decem tribuuin , cujus tempus appropinquabat 46c de calamitate Hierosolymae, quae haud longe aherat. Vixit temporibus. Isaiae 5 Osee prophetarum, sub regibus Ozia, Ioathan , Achas, dc Ezechia , qui mortuus est anno mundi 33o6. Nominatim Micliaeas designat urbetia, tibi Christus nascisurus erat ιae ipsissimis utitur verbis Isaiae ad describendum confluxum accedentium regno Christi sub Evangelio. Circa haec tempora vaticinabatur Nahum, cujus nomen idem quod Noe, scilicet eoGlaror. Consolatur hic Propheta populum Dei, quem post decem
tribus a Salmanassare in Assyriam, cujus metropolis erat Ninive, deportatas, graviter etiam filius ejus
Sennacherib Reg. cap. a 8. vers I 3. in amicturus
Αchas patri suo Ioathan successerat . Phasce a tem filius Romeliae rex Israel , & Rasin rex Syriae ascenderunt in Ierusalem. ad praestandum contra eam anno M. 3162. Dum urgerent obsidionem, Isaixs Regi Achas, ob cujus impietatem illi duo reges a Deo adducti fuerant. obtulit signum de virgine paritura , quo certior fieri poterat utrumque regent non praevalituruin . Scilicet Isaias significavit matrimonium, quod initurus erat, fore in signum ut qtiet ex eo proles statim erat nascitura . ostenderet proximam liberationem a jugo Syrorum regis, tum dc regis Israel. Haec Isaias complectitur capitibus vis. v m. Qua: aurem dicit de matrimonio suo melius conveniunt virgineo partui Christi , a quo conis
chum est jugum diabolicum. Nativitatem Christi prς.
nuntiat capite Ix. qui Prophetarum animo cum semper obversaretur, & omnia quae contingebant Israelitis, typi essent adventus ejus, non mirum est verba Prophetarum duplici sensu interpretanda P tum quatenus rem suturam praedicebant : tum quatenus
549쪽
liraesentem designabant. Matrimonium, verbi catasia . satae, ex quo, ut praedixerat, statim nata est proles, ostentum fuit, quo confirmabatur veritas vaticinii sui.
Ezechias a patre suo Achas consors regni adminius est anno Mundi 3177. anno nono Oziae regis Israel, sexto Ezechiae, Salinanasar Samariam sub finem tertii anni obsidionis cepit, & decem tribus in eaptivitatem abduxit. Atque hic finis fuit regni IArael. Tune post abductas decem tribus, Nahum prophetavit, ut consolatio esset tam his qui iam captivi erant, quam his qui obsidebantur. Plerique existimant illum prophetasse in diebus Manassis unaeum Habahuc; ita ut caeperit regnante Ezechia, &perseveraverit usque ad tempora Manassia. Mentionem facit mali consilii Sennacherib contra Dominum, dc Praedicte mortem quam subiturus erat ira Templo suo idololatrico . Denuntiat etiam destructionem Ninives, urbis in Assyria primaria: ἐεAnno M. 319 I. regni Ezecniae I . Sennacherib regnum Iudaeae invadit , obsidet Ierosolymam ;quam non expugnaturum Isaias significavit. Exercitus enim Sennacherib ab Angelo destructus est: que
narrat capitibus xxxv I. xxxv I I. sicut capite xxxv I II.
quomodo Ezechiae ex lethali vulnere decumbenti prorogationem regni in quindecim annos promittit signo mirabili umbrae solaris retroachar . Isaias plura vaticinia edidit, quae Gentes spectarent ι quae suis temporibus completa sunt, sed tempus quo illa edidit non indicatur: quod nec potest deduci ex ordine quo collocantur in sacro Codice; si quidem rationem temporis non ubique habent collectores horum Vaticiniorum, qui quae essent adversus vicinas Gentes, pariter & propinquo loco collocaverunt. Observare est magnam partem, quae historiam Sen
550쪽
macherib praecedit, minis atque terrore constare
reliquam vero, quae historiam illam consequitur , plenam esse solatii & promissionum. Manasses morienti Ezechiae , bono patri impius filius succedit, anno Mundi 33o6. & regnavit LV. annis, & tandem incidit in manus Assyriorum, qui
vinctum compedibus adduxerunt eum Babylonem anno M. 3327. Amon impius patri Manassi succedit, & regnathiennio. Iosias Oetennis Amoni patri per domestic rum proditionem occiso succedit , & annis XXXI. rcgnat. Anno M. 3373. Iosiae regni XIII. Ieremias
adhuc puer ad propheticum munus a Deo vocatur;& huic adjunguntur Sophonias , sive Zephanias, Baruch δc alii. Prophetia Ieremiae versatur in ace bissimis reprehensionibus morum temporum, in repationibus & lamentis. Deinde vero in consolationibus Ecclesiae graviter afflictie; quam promissioni-hus amplissimis de regno Christi, de multiplici gratia Novi Testamenti, reficit de erigit. Spem etiani facit de Gentibus in Ecclesiam inducendis . Catenis& miseriis obrutus, eo quod instantium calamitatum admoneret Iudaeos, expressa Christi patientis erigies
extitit. Post expugnatam & incensam urbem bene habitus est a Chaldaeis, qui eum carcere eduxerant &Babylonem deduxerant; maluit autem cum pauperi ribus ad patriam eversam redire.
Per hoc-ce tempus Nechao rex AEgypti Iosiam cum occidisset, populus Ioachasum juniorcm ejus filium in Regem unxit, anno M. 339 . sed post tres menses Nechao constituit in solio Eliakim fratrem ejus seniorem, quem Ioahim appellavit. Hoc & tempore, Mundi anno 33 7. prophetaVit Habacuc, cum jam immissurus esset Deus Chaldaeos,