Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

6a A paratas Biblicus.& Joahim catenis vinxit. Inde inirium captivitatis Babylonicae ab anno mundi 3398. quam per LXX.

annos duraturam praedixit Ieremias cap. xxv. Priinis autem sex eapitibus historiam texit ab initio regni Nahuchodonosoris ad eversum pesis Medos & Persas Babylonicum imperium. Daniel liis-ce diebus adhuc adolestem & mene puer cum caeteris captivis abductus

est Babylonem. Vixit vero usque ad Cyri tempora, hoc est, ad annum vitae suae circiter LXXX. Ioahim postquam tribus annis in fide Nabuchodonosoris perinansisset, rebellavit, &a Chaldaeis captus abjectus est insepultus. Jeremias captivis Judaeis miseram sortem, tum & populis qui in Iudaea remanserant , nisi subditi essent Babyloniis, denuntiar. Cum

vero multi Pseud prophetae omnia fausta polliceren tur Iudaeis, si rebellarent, multa mala pertulit. Epistolae, quam anno M. 3 os . scripsit ad Judeos captivos, exemplar exhibet Baruch.

Ioahim .ccessit filius eius Ioahin sive Iechonias,

qui cum menses tres & dies decem regnasset, captivus abductus est cum matre & proceribus. Anno ab hac deportatione quinto, Ezechiel Pr phetare coepit usque ad annum XXVII. Coaetaneus

fuit Ieremiae, & quae hic IeroQlymis, ille in Cha

daea praedicavit pariter contra Pseudoprophetas, qu , captivus ductus fuerat una cum Iechonia seu Ioachin& Daniele . Hoc anno, qui mundi est 3w9. vidit juxta fluvium Chobar celebrem visionem quatuor ani malium, a quibus trahebatur currus Dei. Tum &jussus est figurare sive pr nuntiare obsidionem Ierusalem. Deus enim per eum &Jeremiam praemonebat Iudaeos de instantibus malis. Hoc eodem anno 3 9. in locum 'echoniae substitutus est Mathatias ipsius Iosiae filius, nomine ejus in Sedeciam mutato, qui XI. plenis annis regnaVix.

552쪽

Anno M. 3 I nono anno Sedeciis, qui sabbatiacus fuit, Hierosolymitant , adveniente adversus eos cum copiis Nabuchodonosore, servorum libertatem promulgant Uerem p. q.Jerem. c. .v. T. CC ptR

est obsidio mense X. die X. Quo ipso die revelata eth Eaechieli in Chaldaea se a ) Cnaldaei, cum audi Lsent quod Rex AEgypti veniret, ut Sedeciae serret supin etias, discedunt Hierosolymis; Ieremias veris revor

uros & civitatem combusturos praenuntiat capit. xxxv I I. Ezechiel cap. xx I x. anno decimo deportati

Iechoniae, decimo mense, M. 3 II. vaticinatus est contra Pharaonem & .Hgyptum, qu bd esset baculus arundineus domui Israel: quod contigit; iugato enim Pharaonis exercitu . Hierosolymitanam obsidionem redintegravit Nabuchodonosor, circa diem XV. tertii mensis, videlicet diebus 39o. ante captam urbem, ut ex typo quem enarrat Ezecluel capitibus IV. v. v m. colligere est. Tum & Ieremias consultus a Sedecia, responsum dedit urbem in manu Nabuchodonosoris

tradendam cap. xxxVI II. & Cap. xx I. Propterea in foveam conjicitur.

Anno M. 3 I s. undecimo deportati Iechoniae, prima die mensis, Deus per EZechi es em Tyro exul-ranti de miserando Hierosolvitiae statu, quam Nabuchodonosor jam jam capturus erat, praenuntiat ab eodem excidium . Eadem occasione & eandem ob causam , & alii Prophetae minabantur Gentibus via cinis similem vastationem, qua Deus Iudaeos castigabat; ne de Deo quein Judaei colebant, falsa sentirent. Eodem anno & mense, die verbseptima, Deus EZcchieli revelat se regem Babyloniae contra Pharaonem armaturum. Vaticinia Eaechielis, quae spectant nationeS, non suo tempore relata ab eo vel ab iis qui haec collegerunt; res ipsa loquitur. Anno M. 3 I6. undecimo Sedeciae desinente, memst qua

553쪽

64 Apparatus Riblicus. se quarto, die nona, perrupta est civitas a Chaldaeis. Sedecias aufugiens a Chaldaeis captus est Jerem. 39. 9 1Σ.) & apud Nabuchodonosorem Ribiam adductus ; ubi occisis ejus liberis in conspectu ipsius,

occaecatus ac catenis vinctus Babylonem deportatus est sJerem. ibid. In mense quinto ejusdem anni, Nabuzardan, praesectus militiae regis Babylonis Hierosolymam ingressus est, & sequenti biduo, rebus comparatis, decimo die, ipso sabbato, in quem videtur mandati executionem distulisse, Templum Dei ac palatium regis cum reliquis aedificiis concremavit Jer. 3 a. ct 39.ὶ omnibusque muris Hierosolymorum circumquaque disjectis, populum & opes cum instrumentis domus Dei deportavit Babylonem sIeri cap. 29. 1.v. I ) Nabuzardan postquam Templum incendit, Ramam locum constituit, ubi de quibusdam captivis statueret, speciatim de Ieremia, quem vinculis solvita, indcque Ribiam venit ad Dominum suum. Anno M. 3 I7. reliquiae Iudaeorum, qui rem an serant in Iudaea, eunt in AEgyptum cum Ieremia &Baruch, qui eorum arguunt idololatriam, & denuntiant regem Babylonis devastaturum terram AEgypti. Sanctus Hieronymus de exitu Ieremiae scribit, quod

apud Thamnus Taphnes j in AEgypta a populo lapi

dibus obrutus occubuit, anno M. 3 ao. Baruch, &ipse propheta. scriba Ieremiae, collegit Prophetias

quas ediderat per quadraginta quinque annos, a decimo tertio anno Iosiae regis, ad quintum annum ex

cisae Ierusalem & Templi eversi.

Anno M. 3 3o. Ostenditur Ezechieli sutura reaedificatio Templi civitatis; quam visionem incipit enarrare in capite xl. & usque ad finem vaticiniorumojus explicat; simul quibus legibus res administrandae essent, postquam recuperassent Iudaei libertatem suam. Anno M. 3 3 Nabuchodonosor, finitis expedia

554쪽

tiηnibus, dum quietus esset & florens in palatio somnium de arbore excidenda habuit, cujus DanieI interpretationem ei aperuit. Dan. cap. Iv. Exactis aviso somnio mensibus duodecim, structu rarum suarum magnifieentiam jactans, mente est alienatus, &a suis

depulsus per septem annos cum bestiis vitam egit Sc poenitentiam postea regno restitutus est pauloe post bliti Anno mundi 3 a. ei successit filius Evilmer .

Anno M. 3-y. Baltasar fit rex Babylonis . Primo hujus regis anno ; vidit Daniel visionem de quatuor bestiis, quatuor regna designantibus. Ejusdem regni

tertio, Mundi 3 3I. visionem de ariete duorum cornuum.& hirco unius cornu, ac postmodum quatuor cornuum, qui devicit arietem: quorum ille regem Medorum ac Persarum designat nempe Cyrum, hic

autem regem Persarum nempe Alexandrum magnum.

Anno Mundi 3 66. cum Baltasar ausus esset in convivio quod celebrabat, pro poculis uti vasis sacris, quae Nabuchodonosor tulerat de Templo, vidit ignota manu deseriptas in pariete literas ν quas Daniel solus legere potuit Dan. cap. 3.) Eadem autem nocte a militibus Cyri Baltasar occisus est Anno sequenti 3 67. prim Darii filii Assueri, de semine Medorum, quo Daniel advertebat septuaginta hebdomadas captivitatis praedictas a Ieremia jam-jam

finiendas, habuit revelationem de aliis septuaginta hebdomadibus, quibus, ecimpletis Christus occidendus esset. Hoc est, vidit complementum Omnium Prophetiarum. Simul & vaticinatus est de regibus Persarum & Graecorum, nempe de Alexandro magno qui invasit regnum Persicum.

Anno M. 3 68. Iudaei per Cyrum donati libertate

in patriam redeunt, cum potestate Templi aedificandi. Cyro autem bellis occupato, vicini Satrapae, I Gg daeorum

555쪽

66 paratas Blesicus. daeorum aemuli, aedificationem Temili diu satis impedierunt,

Anno M. 3 8 ἔ. Aggaeus prooeta, Darii mno se

eundo, Iudaeorum negligentiam in exstruendo Templo coepit carpe , cap. I. Ejusdem anni mense octavo, populum ad resipiscentiam hortatus est Zacharias propheta, & ad aedificium Templi excitavit variis visirnibus & emblematibus . quibus porte ebatur ej gloria Ultimus Prophetarum Malachias, quod nomon Hebraic sonat Angelus Dei. Nehemiae supparem fulsis colligitur ex eo quδd non hortetur populum ad ed ficationem Templi, quod Aggaeus Ec Zacharias sece

rant, sed eas reprehendat corruptelas, quas Nehemias deprehenderat, nimirm conjugia cum alienigenis inita, decimarum detentionem, re divini cultus d pravationem . Cum deinde nulla futura esiet Prom tarum successio, Malachias populum hortatus est, ut legi Mosis constanter adhaererent, usque dum adu

niret summus Propheta Christus , cujus praecursor I annes Baptista venturus esset in spiritu & virtute Eliae. Post, inquam, Malachiatu Iudaei nullos habu re Prophetas: Holiae nempe Deus ista fame versi, ut Propheta loqxuntur, appetentiores Mesa facere I

deor, qui Prophetas amnes miraculis esset superasurus. Inter libros Macchabaeorum concordiam inire in. teresset. Eam confecerat Canonicus Regularis, de

quo dixi'; & ad praelum paratum erat opus, quod vicdoctus Tomaritus tentaverat, expertus plenum dissicultatis. Quippe his ce Maochisaeorum temporibus

deficit historia. Iosephus Ee alii qui historiain Iuda

cana scripserunt, aut ipsi veritatem non asecuti sunt. aut non caris expresserrint . Cum austa Harmonia multum utilis sit, horum auctorum amici non sinent

schedas eorum Perire. / . .

556쪽

3 - Α primis temporibus usque ad aetatem nostram tot Scriptores in quatuor Evangelistariun concinnanini da harmonia sese exercuerunt, ut vix eorum n me

η rus iniri possit. Noti Eusebiani Canones, quibus ob i oeulos ponitur, in quo quisque Evangelista sive eo n- sentiat sive dissentiat eum caeteris; quae dicat indiciat ab aliis: quis abundet, quis deficiat; ex quo supplens da se historia Evangelica . Sanctus Augustinus stris psit de eonsensu Evangelistarum; quo via aperitur γ concordiae inieε illos. Diversa ratione contexi potest ista coneordia , ex singulis verbis Evangelistarum, itae ut fiat perpetuus contextus, Sc ex notulis intelligatur ν cujus Evangelistae sint verba. Alii digerunt singulos 1 Evangelistas in columnis, ita dispositis, ut solo con. pectu lector advertat, quae quis soliis . vel eum duO- has, vel eum tribus dicat vel praetermittat: si duo, Vel tres, vel plures consentiant; in quo dissentiant praecippuum, ipsa est vera series rerum & verborum

E s U CHRISTI, juxta tempora quibus sermo-

nes suos habuit & opera sua periecit. ι Inter eos qui scripsere concordias Evangelicas ma- gna discordia: quod ideo mirum , quia paucorum an i norum historia est IESU CHRISTI; & a Nati, vitate ad baptismum suum vitam ejus pertexentes, dissentire nou possunt. Sed non ita est de annis se- quentibus, usque ad mortem ejus. Aperiam causanii lapsus, simul eur post tam diversa opera ipse novunal opus cuderim. uuie, ut mihi videtur, standum esti regulae, Evangelistas qui visa scripsere, quippe comii res IESU CHRISTI, potius maluisse res ex ordine referre, quam perturbare. Censendum itaque veram seriem secutos Matthaeum &Ioannem, qui interfuere rebus quas enarrant. Hanc Hieronymus rati l nem reddit, cur Lucas in Actis Apostolorum digerendis temporis nationem habuerit, quia scilicet visa

557쪽

68 Appuratus Biblisus. feribata, Evangelium vero prout ab aliis aceeper/t,

non secundum veram suam chi Onologiam proponat. Attamen eam omnes hactenus praeconceperant opunionem de Matthaeo, quod ordinem temporis neglexisset. Hoc patet, dicunt, statim ac in manus sumiatur; nam capite quarto memorat Ioannem Baptistam conjectum in vincula ; constat vero vincula Herodi na, quibus non aliis vinctus est, magis esse serotina . Quapropter cum suis temporibus reddere quis sustupit, quae Matthaeus enarrat, necesse est a capite quad. to , omissis intermediis , ut Iranseat ad decimum

quartum.

Temere, ut puto, ista opinio praeconcepta est, quod Matthaeus in suo capite quarto carcerem Her clianum memoraverit. Ioannes Baptista male exceperat Pharisaeos, sacerdotes, & Sadducaeos, hoc est, Iudaeorum proceres . Appellaverat progςnies viperatum . Cum ergo incurrisset in odium eorum, penes quos erat summa potestas, non mirum est ab his suisse in vincula traditum, Matthaeus, inquam, traditum. scribit; sed neutiquam nominat Herodem: ita ut alius quaerendus sit horum vinculorum auctor. Ille statim se prodit; nempe viri praepotentes, quorum odium in se concitaveraς, qui rebus religionis praeerant. Non mirum ergo est ab his traditum in vincula; quasi se salso venditaret prophetam & praecursorem Messiae, nempe Angelum de quo Messias dixerat: Ecce ego.

mitto Anulum meum. Joannes IESU CHRISTO.

testimonium perhibuerat; quem ergo ut conjunctu' cum eo, sive socium, sive amicum , Pharisaei, Sacc dotcs persecuti fitillant. Ergo Iesus a deserto reversus ad locum ubi Joannes baptizabat, cum audiisset hunc raditum, secessit in Galilaeam, quae alterius principa- . ius erat, nempe Herodi Tetrarchae subdita.

Non multo post tempore Iudaei liberum Ioannem

sive

558쪽

erunt abire, qui .& in Galilaeam pariter secessit,

ubi ausus redarguere illicitas Herodis nuptias cum uxo re fratris sui, pariter iram ejus accendit, & ab eo ita vincula traditus est, & tandem occisus. Semel ac duo illa vincula Ioannis Baptistae admissa sunt; ordo capi . tum Matthaei demonstrat veram seriem historiae Evan-gesicae, ut amice lector. e periri poteris, evolvendo nostram Harmoniam Evangelicam; & quas de his-ςo duobus vinculis dissertationes edidi. Nescio an Morinus, medicus Parisiensis, Caeno. inani natus, Actuum Apostolorum coeptam cum Pauli Epistolis harmoniam absol verit. Lucas Actuum Apostolorum scriptor, Nrpetuus fuit comes Pauli Apostoli, cujus historiam particularem conscribit in Actis, duinvidetur Oinnium δεpostoloriam scribere. Itaque cum scire reserat qua occasione, quo rempore scripserip. Paulus suas Epistolas, utilem navabit operam, qui ilictam harmoniam Aetiuim Apostolortim cum Episto lis B. Pauli contexuerit. His omnibus adjutus quae in nostro Apparatu prae- fruimus, quisquis poterit praelegere Scripturas cum voluptate, utinam non temporanea, sed quae initium sit illius, qua Beati fruuntur in coelo; ubi non scriptam vςritatem, sed rem ipsam intuentur & possident. o autem ordine diversae sacri Codicis partes sint volvendae, disci potest ex B. Hieronymo, qui hiuce verbis Laetam admonet ut filiam bene instituat. Discat, inquit, primo Psalterium: in his se canticis avocet,

ct in Proverriis Salomonis erudiatur ad vitam. In

Ecclesiaste consuescat qua muni sunt calcare. In Iob

virtutis oe patientiae exempla sectetur. Ad Ευιmelia transeat, ranquam ea positura de mamibus. Apostolorum Acta or Epistolas tota cordis imbibat voluntate. Ckmque pectoris sui celliniam his opibus locupletaverit, manuci memoria Prophetas, Pentateuchum, ct Regum. ct Pin

559쪽

verbis spiritualium nuptiaru- epithalamium non intellia

Huie seeundae parti manuductionis nostrie pro coronide apponam verba illa pia 5e elegantia B. Beris nardi ex Epistola ad fratres de monte Dei. Forenua est varia lectio ct quast casu reperta , non adisticar . sed reddit animum instabilem I ct leviter admissa, levius reredit a memoria. Sed certit ingenis immorandum est, ct assuefaciendu/ est animus. Quo enim spiritu Scrι- prura facta sol, eo spiritu legi desiderant . ipso etiam intelligenda sunt. Nunqηam ingrauioris in sensum Aseu , donee usu bona intentioris in lectione eius, ct βι-dio as ua meditationis ι Diritum ejus imbiberis. Num- . quam intelliges David, donee i is experientia i κ/Psalmorum indueris affectus δ

his Partis Secundae.

560쪽

APPARATUS

BIBLICUS,

SIUE MANU DUCTIO

AD SACRAM SCRIPTURAM

Tum clarius, tum faciliui intelligendam.

Congregationis oratorii Presbytero.

LIBER TERTIUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION