장음표시 사용
591쪽
Liber III. Caput L Ios Selaeh in Ieremia p. 13. v. 16.) numen erat apud Babylonios juxta Seldenum. Sirenes nominantur in fine capitis I 3. Isaiae ; sed ibi
non ponuntur loco numinis . Latinus interpres nominavit eas pro quapiam specie terrifici animalis, quod propheta praedicebat statim irrupturum in domos jucundas & delicatas, ubi omnia nitebant. Theraphin inter idola recensentur. Tam de origine vocis, quam de rei forma & usu lites moventur. Ineertum an sit vox Hebraica aut AEgyptiaea. In Genesi p. 3I. υ. 3o.) Theraphin vocantur Dei. Paraphrastae Chaldaei interpretantur imagines vel simulacra. Tum in Graecis versionibus tum in Latinis
quandoque redduntur sculptilia , quandoque idola. Itaque verisimile Theraphin suisse idola sive simulacra, quae, ut putabant cultores eorum, res futuras
poterant indicare. Quoquo modo id sieret , ex iis capiebantur auguria. Rabbini dicunt eos qui Thera. phia conficerent, respexisse horam certam & annum certum rei convenientem; ut haberi possent pro illis figuris, ex quopiam metallo conflatis, quas astrologi inscribunt certis notis, sub certo planetarum aD
pectu, & vulgi, , ut vidimus, appellant radi ans. Theraphin habuisse figuram humanam ex eo colligitur, qvbd Michol loco Davidis Theraphin, hoc est, imaginem humanam substravit in lecto I. Samuel. cap. 19.ὶ His autem simulachris, qualiacumque fuerint, daemon ut foveret errorem, poterat communi.
care aliquam virtutem, quam illa amisere, ubi &ipse daemon suo imperio excidit. Thamar. idolum erat AEgyptiorum, cui δc Israelitas servisse queritur Ezechiel Cap. 8. ν. I .ὶ Viderat enim in ipso Dei Templo mulieres plangentes Thamue. Sic legimus in fonte Hebraeo, pro qu
Adonidem vulgata habet. Namue. autem vox est
592쪽
ses Apparatas Ablicus. pietatur Abstrusum de occultum. Nimirum sacra illa
erant opertanea . Thamuz dicitur esse Osiris rex
AEgyptiorum a Tiphone vita privatus, quem amicium quotannis in AEgypto defleri Isis jusserat. Haecist is praestigiis suis & incantationibus magicis tantam
sibi & marito auctoritatem apud AEgyptios compa raverat, ut pro diis haberentur, & mense quarto colerentur. Assyrii autem & Phoenicii Thamar, voc hant Adonidem; quam interpretationem Vulgatus imterpres secutus est. Gentes, ut notat B. Hieronymus, putabant Adonim interfectum ab apro, idque mense junio; cujus rei in memoriam instituta est anni verissaria ei solemnitas, in qua plangebatur a mulieribus quasi mortuus , postea reviviscens canebatur atque laudabatur. Mulieres illa: Adonim lugentes V Neris cultrices erant ; quapropter verisimile est illa sacra Thamae misse obscaena , qualia suere harum mulierum quae lugebant Adonim: quare Adoxidis nomine interpres noster vocem Namue reddidit videtur enim Adonim respondere numini Thamae. M xima pars sacrorum ab AEgypto ad Phoenices, a Phoenicibus ad Graecos & Latinos pervenerunt. Thirta . . Vide supra in voce Nergat. Zebub. Huic nomini solet praeponi nomen Baal , quod crat commune multis idolis. Ita legitur Beelz
b,b vel Malet ebub , quod erat idolum Philistaeorum,
maximc Accaronitarum. Nomen autem Zebub denotat muscam. Sic vocabatur idolum, quod invocabatur ut abigeret muscas, quale fuit quoddam Iovis idolum apud Graecos. Alii volunt sic dictim, quia in sestatum a muscis, cum esset perpetuo sanguine re L persum. In ambiguo autem est an re ipsa idolum, de quo fit sermo, appellaretur a suis cultoribus Muscar&m Deus: an vero illa appellatio fuerit a Iudaeis in ignominiam ut idolum quodque dicebatur deus stercoreua. Videtur potius a Philistatis sive Phoenicibus
593쪽
bus appellatum Beelfarnain, id est , Dominus eal rum. Etenim solem illi, quem dicebant coeli Domi num, adorabant. Potuit etiam ab illis nominari Baal-xibain, id est, sacrificiorum sive victimarum Domi anus. Iudaei autem per contemptum mutabant nomen honestum in pudendum, appellantes Beel ebus; quomodo ex seres, quod est domas Dei, postquam Idololatria eo in loco, ad lapidem ubi recubuerat I cob, exerceri coepit, fecerunt Bethaυen, id est, δε- mus iniquitatis . In Novo Testamento hoc nomen Beelzebub metaphorice per contemptum diabolo datur. Sicut dicuntur idola Eluim , quia sunt nihil. Etenim Elia sonat nihilum, ut supra observatum est. Etiam illusim, id est, stercora appellantur idola, s-ve dii stercorei. Zephon aliis videtur nomen regionis, aliis nomen idoli, quod AEgyptii colerent. Praeponebatur nomen commune Baal; legitur enim baiazephon.
De ---tibas sacris, quorum scitiset mentio sit is Sacra Scriptura; st quorum proprietates notas ἔπι bere intre est ad eodem Scripturam intelligendam ιOUt brevitati in primis studeam, non enumera bo omnium animalium species. quarum aliqua fit mentio in sacro Codice; iis solum immoraturus squorum non satis notae proprietates.
Animantia dividuntur ab Hebraeis in quatuor summa genera; nempe in quadrupeda, aves, reptilia,
594쪽
sos A parasus Biblicus.& pisces . Graditur quadrupes, avis volat, reptile serpit, piseis natat. Animantium quadrupedum aliud est solidipes, ut equus, mulus, asinus; aliud bifidum,
ut hos, cervus, capra, ovis I aliud multifidum, ut canis, leo, lupus, selis. Multifidum dicit Mosesam. hulare super manus suas, tum quia caret ungula, tum
quia pedes habet manuum instar digitatos. Distinguitliraeterea ille legis.lator fissionem & divisionem unguae; scribit enim quaedam animantia ungulam simul dividere & findere, ex quorum numero est porcus, alia ungulam dividere quidem , sed non findere, quia
cohaeret adhue vel a parte sirperiori, vel ab inferio. ri. Exemplo sit eam eius, cujus ungula superne divisa est, & inferne cohaeret. Inter aves quasdam rapaces esse & carnivoras ne minem latet, quas Moyses immundas esse declaravit, quibus scilicet nec vesci, nec illas in sacrificium OL ferre licebat. Moyses reptilibus accenset minima quadrupedum, puta mures, & talpas & exanguia omnia,sve sepra ventrem serpant, ut vermes, sive quadrupeda sint, ut quaepiam locusta, sive multipeda, ut scolopendra. His adde volucria, quales sunt, praeter locustarum nonnullas, muscae, papiliones. Notum eit serpentes reliquum corpus exponere dum seriuntur, ut caput, in quo Vitam omnem suam residere sentim servare possint. Tanta celeritate linguam movent, ut triplicem linguam habere videantur, cum una sit. Eo reserendum, quod maledico, qui linguam in quoscumque exerit& vibrat, more serpentis, lingua triplex trishuitur apud Syrachidem. Serpens in Genesi dicitur supra omnem bestiam callidus; cuius pleraque prudentiae Proseruntur argumenta, puta, quod cum senium sentit, quaerat peNam . & in rimam se insinuans, pronus que per foramen transire nisus, senectiatem, id est, veterem pellem exuat. Appetitus, ut dixi, videtur unum furare, ut caput servet illaesum. Addunt, cum ad in-
595쪽
tem venit ut bibat, ante virus deponere. In rei veriatatem non inquiro; sed opinor serpentem symbolum esse prudentiae, quod corpus flectendo sese insinuet,& per implexas sentes iter sibi expediar a Pisce nullum est animal tacundius: ita symbolum ess tacunditatis . Paries ejus propriae sunt pima , squama, & branchia ι Alii vero pinnas & squamas habent; alii utroque carent, vel alterutro. Hinc ob ritur piscium distinctio legalis in mundos Sc immundos . Ii scilicet in lege habentur pro immundis, quibus squamae vel pirmae desunt ι Etiam apud Romanos nonis nisi squamosos pisces pollucere fas erat. Polluchium vocabant sacrificium vel epulum in deorum honorem institutum ἡCetus Hebraeis est piscis maximus. Inter cete alia majora , alia minora simi. Qu dam ex illis papillas haberit . quae in mammis recepta tanquam in vaginis conduntur; undὰ illas promunt, ut lactent catulos suos. Tales sum illae lamiae, db quibus Ieremias loquitur ici Lamentationibus scap. 3. v. 3.ὶ Sed ct lamio
nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. In sonte tanis, quod nomen redditur draco. balana, cetus, serpZens. Haec autem animalia non reperiri solent nisi
in plagis remotis tum maris tum telluris; sta propheta inclicabar magnam fuisse Blitudinem in Iudaea, inquam secederent illa monstra, & libere educarent catulos fiam. Etiam 8 eetis alia boant & mugiunt; ut balaena; alia vero gemunt, ut Delphin. Scriptura dicit Deum primo homini adduxisse omnia animantiaὰ quibus propria nomina imposuerit. Bochartus, quem in hoc-ce capite exscribo, ex Hebraeis nominibus, quibus illa appellantur in Hebraeo knte, ostendere conatur quod Adam habuerit introspectam eorum na ruram, quam Hebraeum nomen exprimat. Conatus ille in multorum nominum etymologia seliciter cedis auctori erudito o
596쪽
Haec de animantibus in genere: nunc de singulis
speciebus agendum, & primum de domesticis quadrupedibus. Initium ducit Bochartus supra citatus, &deinceps saepius allegandus, a camelo, qui nomen habet deductiam a verbo Hebraeo Gamal, quod ablactare & retribuere signisicat. Nullum est animal , quod acceptet injuriae memoriam conservet tenacius, vel ultionem persequatur acrius. Camelos olim in Iudaea & vicinis locis fuisse frequentissimos ex Scriptura manifestum est. His homines, sarcinae, cibi, merces, res pretiosae vehebantur; etiam jungebantur curribus. Horum pili in vestium usum cedebant. Non opus est
ut varia camelorum nomina huc afferam. Qui celeritate pollent, dromades a Graecis appellantur. Sunt
qui per diem conficiant etiam mille & quingenta
stadia . Diversis nominibus insigniuntur equi in Hebraeocodice . Notum illos diverti esse coloris. Sex equorum colores in Zacharia recensentur. Equorum usus erat sere tantum in bello; unde Deus, cum induxit Israelitas in terram Chanaam, jussit ut subnervarent equos devictarum gentium, ne illarum exemplo conis fiderent in curribus & equis. Vehebantur asinis ipsi Israelitarum magnates. Unde asinus & subjugale saepius idem sonant. Subjugale autem jnmentum illud dicitur quo homines vehi solent. Asinos & arasse constat; sed vetabat lexarare bove & asino simul lunctis: ad quod allusum putant ab Apostolo t a. Corinth. eap. I 6. vers. I . Nolite iugum dueere eum infidelibus; qui nempe quasi diversi generis sunt. Viribus aequales esse debent
597쪽
tiber III. Caput V. 3 II qui eidem jugo subduntur. Asini 8e molam circum
agebant: inde mola asinaria, ad discrimen hujus quae manu trudebatur; & ideo dicehatur trutatilis. Prima, inquam, majore quia circumagebatur ab asino, asinaria nominabatur.
Muli inter Hebraeos coeperunt esse in multo usu circa tempora Davidis. Videre est in Scriptura filios ejus solitos vehi mulis. Bochartus opinatur ante illa tempora ignotos suisse in terra Israel. In versionibus quidem Graecis mulorum fit mentio; quod ille auctor dicit factum gratis ab interpretibus, & refellit Hebraeos qui mulorum inventum tribuunt cuidam Anae;
de quo haec in Genesi eap. 36. v. a in leguntur. Iste est Ana, qui invenit aqisas calidas in f itudine, eum pasceret asinas Sabeon parris sui. Vocem Emim, quam Latinus interpres reddit aquas ealidas , putant Hebraei
significare mulos. Bochartus contendit nomen esse
populorum sortium; scilicet Emaorum, in quos impune inciderit Ana, ided celebratus. Non licebat Iudaeis mulorum procreationem procurare , quia lex prohibebat ne animalia heterogenea commiscerentur
inter se Leν. eap. I s. v. I 1. J Tama fuit sacrinum legum providemia cavendi, inquit Philo, ne homines
polluerentur eoitu nefario, ut disert, eantum sit ne ad. mittatur ullum animia heterogeneum. Hujusce prohibitionis cauiam eandem assignat Theodoretus. Verbi caula, coitum prohibet lex , puta equi & asinae . nea brutis animalibus ad rationes praedita transeat illegitima commixtio. Foetus autem qui nascebantur ex heterogeneis, concedebantur ad e- 8c usum s unde non mirum est Davi lem usum esse mulis. Elephantes dentibus suis, unde ebur, celebres sunt. In Scriptura autem nullus apparet eboro usus ante Salomonis tempora , qui cum ex India elephantos &multum rem curasset in Iudaeam advehi, grande solium ex ebore sibi construi jussit, & eburnea palatia,
598쪽
yra Apparatus Biblicus. Id est, ebore ornata. Didicit Alexander magnus ab Indis elephantorum usum in bello. Successores ejus, ut Antiochi in Syria, Ptolemaei in AEgypto, in eundem usum adhibuere, ut videre est in historia Mach baeorum. Ante autem Alexandri tempora in sola Imdia bellis inservierant haec quadrupeda. Boum frequens mentio & multus usus in Scripturis. Laudantur tum ob formam, tum ob fortitudinem. His Iudai utebantur, in frugibus triturandis: inde cum eo tcmpore os eorum capistrare lex prohiberet, tunc potissimum pinguescebant, vescentes trugibus ad satietatem usque. Proinde Israelitae genio indulgentes comparantur vitulae, quae soli triturae assuevit. Boves adhibuere aratio Iudaei, ut caeterae gentes. Usus etiam erat boum in trahendis plaustris. Bovis sceminae lac utilissimum , ex quo butyrum & casei fiunt. Vituli non solum in cibis, sed βc in deliciis veterum HehraeOrum erant. Bochanus putat, quod mihi fit verisimile, non arietum, sed bovis cornua in buccinarum usum inserviisse. Arietum enim cornu solidum est, neque cavum quidquam habet, in quo flatus recipiatur. Dicit Hebraeorum esse commentum , Iobel, significare arietem: nulli hi enim in Scliptura hoc adstruitur; sed videre est Graecos interpretes per vocem Ioset intellexisse quemdam sonitum huccinae: ita annus Iobal ille erat qui certo sonitu tubae indicabatur. Ille ergo annus originem appellationis suae non derivat a cornu alietino, quo fingunt Hebraei promulgatum. Verbum Hebraeum I dat idem sonat ac afferre, reducere, ut suo loco ducturn est. Afferebat libertatem dictus annus,& veteres possessores in praedia sua reducebat. Boum denique sacer usus erat in sacrificiis. Quaedam sunt vocahula in sonte Hebraeo, quae OVibus & capris communia sunt, ut hae voces ram &Seh. Quanquam aut m ubique de illis sermo fiat in sacro Codice, non plura sunt, quae hic Praenotare
599쪽
Liber III. Caput αpretium sit. Quaecumque enim proferre possemus, nulli sunt incognita. Oves cibum & vestes ministrant. Lanam autem lino miscere velimm erat ; quae res avi monebat Iudaeos ne duplici corde essent: Pariter ex capris cibus & vestimenta suppetunt. Ex pilis enim Caprarum texuntur vestes. Caprae sunt quarum pili pretiosi sunt; inde in Canticis eomparantur erines
sponsae gregi caprarum, nempe pilis caprarum . Josephus & alii sic legerunt textum Hebraeum , ubi Michol filia Saul statuam sive imaginem in lecto Davidis ad cervical disposuisse narratur I. Reg. 19. vers. I 3. ) ut putaverim ab eadem Michol suppositum stragulis jecur caprae, quod subsiliret. , ut falleresin Saul dum praesentem Davidem crederet, qui vitae suae interim suga consulebat. Scilicet tempore Josephi legebatur eabed, id est, jecur; sed verior lectio est cebir, id est, magnus, quam probavit B. Hieronymus. obir sunt pili magni caprarum, quibus usa
est Michol, ut mentiretur capillitiem Davidis. Hoedum in matris lacte non coquendum esse praecipiebat lex, nempe ut doceremur quam humani &aequi esse debeamus erga homines, qui nobis sunt similes; quandoquidem in bruta etiam lex ea vetat adis mitti, quae speciem habent crudelitatis. Sic illam leagem accipiunt Iudaei, ut omne lac cum quacumque came manducare illicitum putent. Unde illi duos
semper cultros deserunt, unum ad carnes, alterum ad caseum, tribus incisuris notarum, ut discrimen agnoscatur; nec cames & lacticinia coquunt in eodem soco, nec in iisdem vasis. De quadrupedis animantibus domesticis supersunt canes & sues, de quibus non rarus sermo in Scriptura . Hodie Iudaei, ut testatur Cunaeus, quoties de sue loquuntur, non illud nominant, sed patrio sermone
dicunt da or acher, hoc est, res alia. Caeterum ob eandem causam sollicite cavent ne per dies azym
600쪽
rum voeem panis interloquendum usurpent. Placuis tum immane admisit se existimant, qui per eos dies in causa suerit, ut quisquam de sermento vel leviter cogitet. Consueverant Iudaei nec ore tenus usurpare ea qu.e cogitata mentem polluissent hes cap. 3.
v. 3.) Fornicario autem s omnis immunditia nee nominetur in vobis, sicut daret sanctos . Canes quidem laudantur quia fideles sunt & optimi custodes; sed quia gulae 8c libidini, etiam in propatulo indulgent,
nomine eorum appellantur homines immundi , inverecundi & voraces . Quin canis licet mansuetus &cicur sit, attamen ignotos quoslibet latratu saepe e iam morsu lacessit; nulla injuria provocatus. His de eausis homo vilis & maledicus pro cane reputatur.
Iudaei non alebant sues; ideo in Scriptura dieitur fi-fium prodigum abiisse in longinquam regionem, ubi
porcos pavit. Urbs Gadara, in cujus agro paicebantur porcorum greges , Graeca suis, non Iudaica. P tissima aurem causa propter quam lex prohibebat carnibus suillis vesci, est tarda porcorum sortitudo. Susmultas sordidasque res comedite volutatur in luto. Huc ergo spectabat ista interdictio, ut se a peccatis atque immunditiis abstinerent Iudaei. Sus lutulentum & immundum animal , ventri semper & pab lo servit. Interdixit ergo Deus , verba sunt Lactantii, ne Iudaei porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad istam mortem nutriuntur , nec pro desie possunt nisi cum morte asinficiuntur.
Inter seras quadrupedas primus est leo. Hujus sunt septem nomina in Hebraeo sonte, pro totidem aeta