Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

ficorum tantam vim conserat, ut illud appositum pr tinus sanare potuerit Ezechiam, ut legimus eum sa. natum ab Isaia Reg. e. ao. Meoiei quidem ea taplasmata parant absceisibus, qui non facil4 matuti fiunt, ex ficubus coistis cum hordeacea & triticea sarina, sed morbus Ezechiae videtur suisse acutior de periculosior, ut tam cito sanari potuerit curatione οὐ rurali . Lutum non aptum iuungendis oculis. ut saniores sint. Caeco tamen visum restituit Dominus, luto illiniens oculos ejus: demonstrans sibi propriam potestatem competere faciendi quodcumque vult; neque enim ea fuit potestas luti, quo aperti sunt oculi hominis eaeci . Denique in utroque Testamento, ubi legimus a Deo vitae redditos . aut a morbis liberatos. virtus divina se prodidit eo aperto inlicio, quod auxiliis in segnis mora non fuerit, ut contingit , quando medicina naturalis adhibetur. Protinus claudi saliebant, caeci videbant. audiebant siridi, loque bantur muti, leerosi mundabantur, mortui resurge.

bant. Ut haee tribui non possint alicui virtuti, quae divina non esset. Hare praemittenda putavi iis quae habeo de morbis dicenda; quos ordine alphabetico exponam, quantum necesse est ad elucidanda Seripturae loca ubi de illis se a fit . Ariastas miamas idem est quod macies manus. Fit autem manus arida & emaciata, desectu alimenti; cum scilicet exhaustis sensim venis & arteriis defrax datur alimento; unde ob inanitionem siccata & arida facta, non possunt ejus nervi & musculi contrahi occontendi. Ita ille cujus manus erat arida, nonnisi postquam a Christo mundatus est, potuit manum e

tendere s Math. cap. Ia. Caecisas. Nulla alia pars coporis magis quam lus potest morbis infestati & obsideri. Caecitas muti eas causas habere potest, quas explicare non est Minsti-

702쪽

st 6 Apparatus Biblicus. nstituto. Ideo autem caecis quos sanavit Christus, visus restitutus majus miraculum fuit, quod caecitas exsuperet artem medicorum. Cum venit ex suffusione, quam vulgus Chirurgorum cataractam appellat, sanari quidem potest , quando cataracta deprimitur chali beaaeicula; sed solo suo verbo, nec medicamentis adhibitis, IESUS CHRISTUS Dominus noster aperuit

oculos caecorum. Si cataractae depressae liberos oculos reliquerunt, illae verbo Domini paruerunt. Solius Dei verbum potest esse tam emcax. Canere, rumor durus, inaequalis, aspectu teter . venis in ambitu turgentibus, colore livescens; cui nis obsistatur, serpit longius. Utque malum lare Iolet immedicabile eanee Serpere, s illasas vitiatis addere partes. Unde laetam ut pro eo quod Paulus ad Timotheum secundo scribens s cap. a. v. II. in dixit in sonte, semo haereticorum ut gangrena serpit, posuerit

Interpres Latinus, ut eancer, sensum, non rem secutus; nam gangraena non idem morbus est ac can

Cicatrix est signum quod ex vulnere vel ulcere re

manet .

Circumcisio. Illa non fiebat sine gravi dolore. quo

S morbus excitabatur, maxime si fieret in aetate pio Vecta. Etenim circumcidebatur sive amputabatur Pellicula, quae tegit glandem partis corporis quam Verecundia occultamus nec nominamus. Dolor autem qui ex illo vulnere nascebatur, solehat cise intensior ubi tertia dies advenerat; quod de omnibus est observatum vulneribus ab Hippocrate. Tertio oe quarto die, inquit ille. vulnera omnia minime sunt exagitam da . Et in summa dicam, specilli, vernaculc sonde, italice tenta, quoque omnes admotiones vitanda his diebus sunt, omniaque alia quibus vulnera irritantur ziu totum enim tertius oe' quartus dies in plerisque νηl

703쪽

Liber III. Ca r n. 6I7neribus exacerbationes parit, ct qua in inflammationes ct sordes incitantur, ct quaecumque ire febres teudunt. Id ignotum haud fuit fratribus L inae, qui tertio die

ex quo Sichimitae fuerant circumcisi, ferro eos inua. serunt, & facilem de illis vi choriam reportarunt, ut narratur trigesimo quarto capite Geneseos. Eumvehi. Horum alii fiebant excisione testium; quidam veretri etiam cum testibus, qui mingebant fistula aenea. Alii testiculorum attritione. Nimirum puello paulatim testiculi atterebantur, usque dum veluti dissipati evanescerent. Contorquebandur, ut Vena quae alimentum illis deseri, velut nodo interciperetur , atque ita illi tabescerent. Haec observatio lucem a fert nonnullis locis Scripturarum s Lerit. cap. 13.

v. 2 . ) Omne animal quod vel contritis, vel tusis , vel sectis , ablatisque testiculis est, non oferetis Domino. Deut. cap. 23. P. I. ) Non intrabit Eunuchus asetritis vel amputatis testiculis, ct abscisso veretro, in Ecclesiam Domini. Nomen Eunuchi non est semper vitii naturalis sive morbi, sed officii aulici, maxime. apud orientis principes. Febris dicitur a servore. Calor est immoderatus ,

praeter naturam in corde existens, & per arterias i ii corpori communicatus.

Agrana. Hujus morbi nomen occurrit in sonte Graeco secundae Epistolae ad Timotheum eq. a. v. II. in ut supra dixi, in voce cancer . Gangraena autem definitur incipiens partis affectit corruptela , quae latc serpit, & nisi compescatur , citb invadit

praecordia.

Gonorrhaea. Morbus est, quem Vulgatus Interpres solet appellare fluxum seminis; quem qui paterentur lege Moysis ut immundi arcebantur a Templo , eo nimirum tempore quo fieret illud genitalis seminis

profluvium. Haemorrhoides sunt effluvium sanguinis per venas

Rr quae

704쪽

6 18 Apparatus Ablicas.

quae in ano sunt, clum illae nimium dilatantur. Moris hus ille vel apertus vel caecus est. Nempe aliae haemorrhoides latent intinsecus; scilicet venae intra anum valde tumentes dolorem ingentem excitant. In his quae apertae sunt , tumor est conspicuus . Hunc-cemothum immiserat Deus in Philis in os, Ret otios , quos, ut dicitur in primo Regum cap. I. Deus percusserat in secretiori parie natium. Sicut propter Hemorragiam narium, cujus nulla est scaeditas aut tum pitudo; ita propter defluxum a venis haemorroidali-hus quae sedcm perreptant, aliquos sive viros sive mulieres hominLm consortio cxplosos fuisse non legimus in Scripturis: etcnim hic defluxus non tanti est

momenti, nec tam assuetus mulieribus aut importunus & Ireticulosus quom ab utero, quo solo defluxu mulier immunda censebatnr. Igitur non verisimile est mulierem , quae in Evangelio dici iur Hamorroissa , tali a venis haemorroidalitus defluxu laborasse, cum removeretur a consortio hominum, ut circunflantiae docent. Nam extra urbem occurrit Domino, &oram

vcsumcnti ejus clam attigit, quia sibi non id licitum esse conscia erat. NCmen illud Haemorroissa indicat tantum quod haec mulier profluvium pateretur iam guinis; quod triplex est in mulieribus: unum memsmum , in partu alterum, tertium inordinatum. Quodnam fuerit in muliere Evangelica ignoramus. Hydrops aqua intercus est, sive aquosus humor, aut aquosus languor . Hydropisiis non una species. Ille hydropicus, cui salutem a DominC redditam narrat B. Lucas scat. Iq.) ea procul dubio laborabat specie quae maxime oculis innotescit conspicua; vel ea quae dicitur astites, quae aquis utris in modum inflat, aut flatu tympani more distendit & amplificat, tanta tensione, ut ad ejus intuitum territi homines

toto Corpore perhorrescant.

sicli ta mulier. Non desinimus quo genere mo bi aegra

705쪽

bi aegra erat illa mulier de qua loquitur Beatus Luci eap. r .) qua habebis Diritum infirmitatis annis octo decim , ct erat inclinata. nec poterat sursum respicere. Non ι inquam , refero ad aliquod morbi genus illam aegritudinem. Constat quidem quδd malus

daemon, velut immanis tortor, spinam suapte natu. ta iri muliere antea erectam contorqueret. Erat in-elinata igitur . vel gibbosa simplici illa gibbositate

vulgari, quae fit a semotione & luxatione vertebr rum dorsi. Utrumque enim vitium spinam dorsi in flectere dc inclinare potest. Convulsio aurem mula lorum affectio est, quae non est interrupta motibus, nec accessionibus distincta, ut epilepsia, quae corporis convulsio est non perpetua. Dictam autem mulierem convulsam fuisse id suadet quod graviter am-ceretur a morbo, angeretur cruciatibus & dolore ,

qui sunt assidui verae & primariae convulsionis comites. Et ideo dicitur agitata a spiritu infirmitatis, id est, a doloris & morbi auctore daemone. At illi qui simpliciter gibbi sunt, non ita urgentur 7 in iis etenim spinae dorsi in stu solum & naturali positu assiciuntur, sed musculosae illorum partes non convelis luntur cum dolore, quanquam non rite suo iungam tur ossicio & munere. Lepra morbus est scidissimus Ze turpissimus , quo affecti ab hominum caeru& necessitudine excludebantur . Leprae autem nomen im του λεινίνε. , quod scabrum fieri & albescere significat, aut a squammis, quibus saepe corpus leprosum scatet. Morbus ille elephantiasis etiam appellatur ab elephanto , ob cutis similitudinem. Contagium habet lepra: leprosus alios attachii de respiratione olida inficere potest. Ideo omni tempore quo leprosus est st immumdus , solus habitabit extra eastra: ut praecipitur in

Levitico seq. I 3. v. 6. Expulsi sunt, ait Iosephus. 3. Antiquit. t cap. 13.) omni a civitate, cam nullo pe- Rr a nitiss

706쪽

ε ro Apparatus Biblieus.

ηιtus eoηυιυotes, ct nihil a mortuis di entes. Notabantur leprosi proprio amictit, laccra veste& pa nosa; insuper nudato capite, os habentes veste contectum incedebant juxta praeceptum Moysis Leuit. cap. I 3. cap. - . in Antequam ultra progrediamur, adis vertendum lepram alium morbum esse quam impetiginem, Gallice seu νοι age, Ital. volatica ; alium quam ' oram sive stram scabiem , galle, ou maladie de S. Atiis, Italice scabbia, o regna; alium quam pruriginem, demaraeason, gratelle, Ita l. prurito , pliata re ἔ alium quam vitiliginem, quae cutis vitium est. Pertinebat ad Sacerdotem discernere inter lepram& lepram, nimirum statuere quae vera esset lepra distincta a simplici scabie. Nota autem leprae lucidus candor . qualis cernitur in impetigine, sive lichene, seu Polage, Nolatica. Facies leprosorum quasi sursure plena candescebat; id ed Gieai, quod oblata a Na man Syro dona non respuit set, dicitur exiisse leprosus quasi nix q. Reg. cap. I. v. 27. in Pars quae lepra afficiebatur, reliqua cure erat humilior. Etenim medici observant lepram nasci ex pituita salsa; ita pars morbo affecta siccior fit de eandidior; & qui in ea crescunt pili, fiunt ex nigris candidi. Praeterea leprosi maculis distinguebantur; quae enim lepra totam

cutem occupabat, minus periculosa. Verum non solam cutem inficiebat, sed vivam carnem; ita ut transfixa cute sanguis non exiret, aut fricata cute non appareret rubor. Cum vero in caeteris partibus corpo

ris male affectis pili nigri mutarentur in albos , in capite & barba fiebant flavi & tenues; quod contingitiis qui tinea laborant, quorum ex ulceribus manat quidam succus liquidiori melli non dissimilis. Lepra, qui contagiosus esset morbus, vestes & parietes aedium poterat inficere; ut in peste accidit. Nec mirum est ad ex indiciis agnosci potuisse; vestes enim ob saniem contractam poterant putrescere, & putredinis macin

707쪽

lis distingui . Quin experimur vaporibus & exhali.

tionibus etiam puriora vasa argentea protinus nigre oscere. Poterant ergo parietes mutare colarem suun

infecto aere, quem leprosus halitu suo & foetore coris rumperet. Id nunc experiri non licet, quia morbo illo Deus nos liberavit; sed nefas dubitare quin hisce notis olim Sacerdotes in veteri Lege lepram a le-

'a diitinguere potuerint, cum liquidis verbis id dicat Scriptura. Videtur hic morbus specialiter Iudaei

immissus, quos Deus vellet punire. Lepra enim ae dium & vestium, quidquid dicatur, praeteΤ naturam est. Lunarisus est qui statis funae temporibus vexatur .

Ille vero puer sanatus a Domino qui dicitur Lunaticus t Matth. eap. I. procul dubio comitiali mothoe sive epilepsia laborabat. Etenim Marc. 9. Luc. 9.

convellebatur , dentibus stridebat, cadebat frequenter, & interim spumabat Ore, quae symptomata episleesiam consequi medicis est in confesso. Lunaticus deinde factus suerat puer ille ; nimirum ad lunae morum compositus erat morbus ejus . Epilepsia luciae cetatis temporibus eadem Levitie, & statis recurrit periodis . Corpora lunae mutationibus obnoxia experimur, sive diversa pati, prout illa Inutatur. Lunatiacus Evangelii non simplici morbo laborabat: arreptitius erat, sive occupabatur a maligno spiritu, qui prout saepius ab eo ni, ipsis naturalibus morbis, utitur ν ut vim suam exerat veI abstondat. Lyeanthropia . in anqualm ho ce nomen non lega tur m Scripturis, quoniam occurrit res cui hoc nimen conventi, iuvat explicare quis sit morbus lycanthropia dictus. Lyeanthropos vernacule appeIlamus edes Gupa garoux, italice malineonici. Hi mania melancholica assiciuntur . sive atra bili, quae inius in corpore pererrans, cancros occultos excitat, δc d lares implacabiles, mentem excruciat, ossa exedit δRr 3 rateis '

708쪽

622 Apparatus Biblisus.

exterius totam faciem deturpat, exulcerat, tumefacit eum deformitate, & quod magis calamitosum, mentem hominis transversam agit, uno verbo ex homi ne belluam facit. Hoc morbo, ut videtur, correptus

est Nabuchodonosor , quem Daniel tes. q. in dicit ex

hominum abjectum consortio comedisse laenum more vis, in sylvis degentem cum feris. Non sera, non canis, non lupus factus erat, sed vitam agebat in sylvis, & herbis vescebatur. Daemoniacus ille homo, quem Lucas cap. 8. in dicit vinctum catenas dit pisse, erat lycanthropicus; sed& altero morbo assiciebatur, nempe obsidione daemonis. Qui effera mania rrepti simi, dicuntur lycanthropi, quia aliquando reperti sunt, quorum atra bilis phantasiam affecerat , ut se in lupos conversos imaginarentur. Illi noctu domo egressi lupos in omnibus imitantur , & donec

dies illustescat, circa defunctorum monumenta vagari xur, lupina insania, ut dicitur, laborantes. Menstrua. Muliebre est profluvium mensibus recurrens. Ea est mulierum constitutio, ut plurimo abundent sanguine, cum & foetum in utero conceptum lavere, & natum enutrire debeant. Quapropter vetulae, quae generationi non amplius idonea est, menis strua fluere desinunt. Eo ergo genio mulierum cos pus natura composuit non perspirabile, ut detentus sanguis in uterum conflueret . futura foetus alim

niat quae edito foetu ad mammas reflueret eosdem in usus, essetque summo naturae beneficio nutrix illa , quae mater fuit, scilicet ne advena & alienigena nu. trix dulcissimum matris nomen sibi arrogare posset . Ubi ergo mulier nec habet in utero, nec editi foetus nutritioni incumbit, abundat sanguine. qui statis lunae periodis fingulisque mensibus per uteri venas delabi rur, magnoque salutis commodo semel in mense e pellitur . verum si immoderatius id fiat. & extra constitutos naturae limites tertium diem in viraginibus

709쪽

tiber III. Caput VI. 6 1 38e robustioribus, quintum in mollioribus exeedat . fluxus inordinatus fit. qui morbus est: quali sorsan aegrotabat mulier haemorroissa Evangelii. Toto eo tempore quo menstrua fluerent illis, mulieres erant immundae, ut jam dichium est. Abstinebant Templo.& ab illarum concubitu mariti. Etenim mulieres in profluvio sanguinis polluebant quicquid attingerent ;indὸ grande piae ulum ad illas accedere. Miati. De mutis & surdis id unum observare juvat, quod ea aurium de linguae sit affinitas & soci tas, ut qui surdi nascuntur, simul & muti sint. Etenim sic a natura facti sumus, ut non solum quos Videmus affectus induamus, sed & motus facile exprimamus. Sic, inquam, disponitur& movetur lingua,

ut sine multo negotio exprimat sive edat sonum, quo aures afficiuntur. Itaque ubi illae impediuntur, nec afficiuntur sono , lingua non movetur , ut aerem

qui ex pulmonibus erumpit, id est, vocem fingat in sermonem. Ideo videre est in Evangelio hunc qui surdus sit, pariter & mutum esse; & in eo potest Diem Christi elucere, quod cujus aperiret aures, simul& loqueretur; nam fieri non poterat ut protinus lingua, quod consuetudine non didicerat, efformuret sermonem. Potest quidem fieri ut lingua quibusdam vinculis impediatur, & organa vocis non aptZ sint disposita . Hoc quidem linguae impedimentum non nascitur ex surditate. Paralysis est nervorum resolutio. Anima quasi ne vorum habenis movet & flectit sui corporis membra,& percipit quaecumque illi accidunt; Paralytici autem nec movere partes affectas, nec sentire possunt. Igitur Paralysis definitur motus 8c sensus privatio partium corporis infra caput, a crasso & frigido humore musculos imbuente & obstruente. Itaque vere paralyticus erat ille qui a triginta & octo annis jacebat juxta Pr baticam piscinam, expectans a quo dimitteretur in

710쪽

62 paratus Riblisu. hanc piscinam; quippe qui plantis suis insistere & m

Vere pedes non poterat, omnino paralyticus. Similiter 8c paralyticus erat qui in lecto a quatuor viris deis missus est per tegulas in domum ubi Jcsus Christus

Dominus nosser versabatur, cum porta a turbis astantibus obsideretur.

Quaeritur autem an ille puer Centurionis, de quo dicebat ille Centurio Math. 8. ὶ Domine puer meus jacet in vomo paralyticus, ct male torquetur, reipsa

paralyticus erat; oh servant enim medici paralysini esse affectionem sine sensu & sine motu . Potius ergo convulsione conflictabatur, in qua motus non aboleri , sed depravari certum est. Etenim convulsio est ne vorum, rigor importunus & acutus, qui modo me tum pectori annectit, modo rectam & immobilem cervicem intendit. Convulsionis comes est inflammatio principii nervorum, cerebri videlicet aut spinalis meoullae; unde tantus dolor. Nervi enim dum praeternatu am contorquentur, aut distenduntur, gravi minos sane excitant dolores . Haec vera esse possunt; sed

cum mos usitatus loquendi dicat paralyticos quoscumque qui motu capti fiant, quod accidit in convulsionibus, Centurio dixit puerum suum paralyticumelle, cum vellet significare ad Dominum non posse accedere causa petendae salutis. Podagra. Ideo non pretermitto hunc. ce morbum, quia in secundo Paralipomenorum s cap. I 6. m Ia. dicitur rex Asa aegrotasse vehementissimo dolore pedum, & obiisse. Ποδάγρα nihil aliud est quam arthritis pedum . Cum enim pedum tantum articulos n xius humor infestat, articularis quidem morbus fit, seu qui nomen ab affecta parie accipiat. Sic si manuum articulos idem morbus occupet, χειραγρα vocatur. Sterilitas inter morbos numerari potest. Olim opprobrium erat non posse augere aliqua prole populum Dei.

Stigma

SEARCH

MENU NAVIGATION