Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

Liber III. Caput n. 6as Stigma est nota qua quis inuritur, sive pungitur

in carne. Stigmata notae erant infames, quales in rebantur servis, ex quibus cujus essent agnoscebantur.

Paulus Apostolus Epist. ad Gal. cap. 6. m I7. ὶ dbeii portare in corpore suo stigmata Christi. Sic voiscat res omnes suas adversas, quas religionis ergo peris

tulerat; & quibus agnosci poterat illum esse Christi

servum. Haec stigmata sive notas opponit circumcisionis cicatrici. Tabes, idem morbus ac Phthisis, id est, consumptio sive corruptio. Totum corpus tabescendo com sumitur , & tandem deficit; neque enim protinus mors accidit: quo morbi genere periit impius Ioram, quem supra vidimus percussum a Domino . Morbus ejus haud dubie fuit Diarrhaea seu alvi profluvium, adeo diuturnum & malignum, ut ad tabem dc ad mortem deduxerit virum Deo exosum. Hermes inter genera morborum iure recensemus a quibus erosus Herodes Agrippa Obiit, maximis obo tis torminibus, ut notat Iosephus. Hunc vidimus ab Angelo Domini percussum. Mortuus est πι-λη 'a eis id est a vermibus erosus; tum extra, tum intra ;patiebatur enim tormina. In ipso sanguine putrid rum febrium saepius medici Dbservaverunt vermes rHinc corrupto sanguine dc verminoso, non mirum, si totum corpus fiat verminosum. vermes autem aliud sunt morbi genus, quam pediculi erumpentes acervatim per cutem; cujus non in QPerficie tantum, ut furfures, sed in ejus profundo nascuntur. Morbus ille dicitur Graecis μειωatine . Hujus pedicularis morbi sicut & verminantis occurrunt exempla. Herodem enim avum Herodis Agrippae, alii vermibus ex imguine prorumpentibus, alii pediculari morbo excessis. se ferunt a Morbus Iobi. inis ille fuerit quaerunt Interpretes. Sentiunt plerique eam intemperiem a malo daemone indis.

712쪽

616 Apparatus Biblisus. inductam in ejus carnem, ut ei omnia aeciderint mala, quae in omni lue etiam pudenda deprehenduntur; nec mirum, si quidem datam a Deo potestatem daemon exercebat, ut magis patientia Iobi cerneretur, quo erat mi serior. Iob. H. 7. incus erat , ut dicit Seriptura. a planta pedis Usue ad verticem

ejus: qui testa saniem radebat sedens in sterquilinio .

In fonte Hebraeo nominatur Schechis a verbo Schichan. Chaldeis calere. Ita morbus erat inflammatio. Periscussum, inquam, erat corpus Iobi sicca ardentique prurigine, atque odore intolerabili, ut ungues sca-hendo non sufficerent, sed testa se scaberet. Hoe-ce

morbo Exad. s. percussit Deus ASgyptios, cum jussit Moysem cinerem de camino spargere in coelum, qui pervolavit super viros & animantia; factaque sunt ulcera vesiearum turgentium in hominibus si mentis. IEgyptii vexati sunt intolerabili pruritu &intolerabili dolore: pruritu impellente eos ad scabendum, prohibente autem ulcerum dolore. Morbus Iuda. Ambigitur quis fuerit. Laqueo se suspendisse dicit Matthaeus; sed & in Actis adstruitur quod pronus factus crepuerit medius . Quidam, ut concilient Matthaeum cum Actuum scriptore volunt abrupto laqueo cecidisse in petram, qua cum Percussus suisset venter, effusa sunt viscera ejus. Alii verbilla sic atra bile efferbuisse, ut disruptus sit venter , qui intra paucas horas intumuit: & hac disruptione sonus editus est; erepuit enim medius, quod verbum Graecum ληκῶν denotat. Distentus in hydrope venter vel membrana vesica inflata sie disrumpi potest ;quod & fit atra bili, ut dicit illud Virgilianum cata

men.

Invidia rumpantur ut ilia Codro. Tremor numeratur inter varia morborum genera , quo qui corripiuntur, tremuli sunt: agitantur: com moventur motibus haud spontaneis. Causa tremoris plerum-

713쪽

tiber III. Caput VII. 61

plerumque est pavor, ardens febris, facultatis motriis eis imbeelllitas. Deus posuit Cain signum s Gen. q. v. I 3. in ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Signum illud fuit totius corporis tremor. In nostra Vulgata dicitur: Egressusque Cain a facie Domini habitavit profugus in ter a. Septuaginta Interis pretes transtulerunt ct habitauit in terra Naid. In fonte Hebraeo Nod, quod verbum idem sonat quod σαλά ,-, γ, id eli fluctuans & instabilis ac sedis incertae. Non est igitur, inquit Hieronymus, Terra id, ut diuigatus nostrum putat: sed expletur sentemtia Dei, quod hae atque illuc Ogus 2 profugus obem

CAPUT VII.

De Theatris, ludis Gentilium, de re Gymnastica, sive Athletica, Athletarum moribus, exercitiis, uuinde crebra eo arationes petuntur in sacνo Codice .

N Ihil magis alienum videmr ab Israelitarum &Christianorum institutis, quam theatra, ludi Milla gymmasia, in quibus certabatur a viris nudis cum periculo vitae , ut turbam spectantem oblectarent. At tamen elim in sacro Codice occurrant inde petitae comparationes, & id crebrb, de praesenti instituto est saltem eos vetustos Gentium ritus perstringere; Meo magis, quia minus apud nos usitati sunt. Etenim his prorsus ignoratis, comparationes quas de re gymnastica accersunt Scriptores facri, ut pote e tenebris erutae, non possunt nisi tenebrosae esse. Primo ergo animadvertendum est ludis exercendis fuisse loca destinata, quae theatra dicebantur: Ea sor ma. ut omnis multitudo ludos spectaret. Cum his deis ledi

714쪽

618 Apparatur Biblicus.

lectarentur Gentiles, idcirco irequentia erant , etian in Iudἱea, ex quo alienigenis principibus subdita suerat. videre est in Actis Cap. XIX. 29. raptos Pauli comites Ephesi in Theatrum, cohibitum vero illum ab amicis ne se daret in Theatrum . concitatam turbam sed turus. In Epist. I. ad Corinth. ca' q. v. s. ubi in codice Latino dicit: Puto enim quod Deus nos Apostolos nodiissimos ostendit tanquam morti destinatos; quia o

furatum fatii sumus mundo ct Angelis ct hominibus rIn Graeco fonte usurpat vocem Theatrum,

pro quo Latinus interpres posuit spectaculum. Hocwe sensu in Epistola ad Hebraeos scribit capite X. 33. Et in altero quidem, opprobriis ct trιbulationibus speeta. eulum facti, in fonte θεα, id est, expositi

quasi in Theatro, ut essemus ludibrio, & pateremur omnes dolores in omnium conspectu; sicut plebis oblectandae causa rei ad mortem destinati prodibant

in theatra, ut eam certando subirent.

Theatrum in genere spectandi locus est . Nunc apud nos nomen illud accipitur pro loco in quo

aguntur dramata, hoc est, tragoediar, comoediae; qui Graecis & Latinis dicebatur scena, sive umbraculum sub quo agebant histriones. Praeter carminum recit tionem erant multa alia ludicra, quae hoc-ce nomen Pentathlum comprehendit, hoc est, quinque exercitia, quae constabant his quinque artibus iactu disci, cursu, saltu, iaculatione, luctatione . Hi cequinque exercitiis quandoque erant distincta loca. In stadiis velocitate pedum contendebatur, in hiripodromis equorum celeritate, in circo agilitate cum tuum, in Xistis fiebat lucta, tum & in theatris & in amphitheatris, ubi pugnae edebantur gladiatorum ;sed in his diversorum nominum locis diversa perage-hantur. In stadiis enim equi hominesve currebant. Xistus erat porticus, in qua Athletae per hyberna Iempora exercebantur. Hippodromus erat disposirus

715쪽

ad eursus equorum . in quem qui intraret, totus Gmul offerebatur Orulis ejus, ut currentes equos intu ri posset, & judicare de celeritate eorum. Circus omne est spatium quod eircuire equi solent: sic ergo dictus circus a circuitu equorrim , eo inquam quod . tui circum metas equi currerent. In circo igitur comtentio erat & de pernicitate equorum, tum &deindustria aurigarum, qui circa metas impune flectebant . Amphitheatra distinguebantur a theatris forma quae omnino rotunda. Constabant amphitheatra velut duobus theatris.

Nudi Athletae pugnabant; inde dicta gymriasia aedificia in quibus aut se accingebant ad exercitia, aut jam exerciti depugnaban r. Graecis murae sonat quod Latinis nudus 2 inde γυμναζω exerceo, quia primitus fiebant exercitia a viris nudis: inde gymnasium pro loco exercitationis; & ars gymnastica, quae pertine Tet ad exercitationem maxime palaestricam sive luctatoriam. Antiochus Epiphanes, ut narratur in libro I. Macchab. Graecos mores induxerat in Iudaeam, cogebatque Iudaeos ut ephebos sive juniores, qui essent valido & praestanti corpore, imbuerent arte gymna stica. In illis gymnaliis cum exuerent vestes conspiciebantur: pudebat autem eos apparere circumciasos; quaproter praeputium adducebant, nempe arte medica satagebant ut pellis quam amputaverant , renasceretur. Hoc adstruit scriptor Macchabatorum

s Lib. I. cap. I. J XV. Et aedificaverunt Πmnasium inIerosolymisse uπ-

dum leges nationum.

XVI. Et fecerunt sibi praeputia, ct rere gerunt a testamento sancto, est iuncti sunt nationibus, ct venundari

sunt ut facerent malum. Adeo erat Solemne pugilibus in lucta vestes exu re, ut verbum illud exuere, ubi de lucta sermo est ,

idem sit ac exerceri. Unde Tacitus in libro XIR

716쪽

Apparatur BAlios .

Cap. ao. Cum refert quam varia fama exe tum sit quinquennale ludricum, quod Nero Romae instituit, ad morem Graeci certaminis. Haec, inquam, queritur Tacitus: Caeterism abolitos paulatim patrios mores, funditiss everti per accitam lasciviam, ut quod usquam eorrumpi ct corrumpere queat, in urbe visatur, degeneretque studiis externis juventus, Gymnasia ct otia , ct turpes amores exercendo, principe ct senatoribns auctoribus ; qui non modo licentiam vitiis permiserint ;sed vim adhibeanti proceres Romani specie orationum

cst carminum scena polluantur. Quid superesse, nisi ut corpora quoqMe nudent, ct rota Rmant, easque pMnas pro militia ct armis meditentur. Postrema verba Taciti potissimini animadvertenda sunt. Illa indicant morem vetustum pugilum, luctatorum , curso m, & sorsan Omnium qui in Gymn sis sese exercebant; ad quem inhonestum morem Paulus alludete potuit, & ex eo petere comparationem, sicut ipse Dominus parabolam a villico iniquitatis apud Lucam Cap. XVI. Sic Hebraeos compellat Paulus capite XII. Deponentes omne pondus Ur circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propostumeertamen. Comparat vitam Christianam Paulus livicisce certamini, quo contendebatur de pernicitate pedum in stadio. In fonte Graeco est τιν

ἔμμον παῖν αγῖνα curramuι propositaem nobis certamen, quasi diceret: cursum curramus, ceriemus certamen, ideo, ut curramus expediti, omne deponamus pondus ἐγκυον carnis obelitatem, scilicet circumstans nos peccatum , veluti laciniosam & talarem vestem, quae currentis cruribus circumplicatur.

Ad Artem Gymnasticam liquid b alludit Paulus in

prima Epistola ad Corinthios capite nono V. a . N Ditis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem cur runt , sed unus accipit όravium Sic currite ut comprehendatis. Diximus stadia fuisse curricula, in quibus equi

717쪽

Liber III. Caput VII. 6 3I

equi homine ve currerent, dicta a statione, quia Hereules post consectam uno spiritu tale spatium , constitisset. Qui hoc ce stadium emensus erat velo ei ori gressu, emerebatur palmam , coronam , praemium, quod Graeci appellabant . Interpres Latinus tantum expressit Latinis liteii, Graecam Vocem, qua intelligendam esse coronam indicant sequentia. XXV. Omnis autem qui in agone contendit, ab omniabus se abstinet: ct illi quidem ut corruptibilem coronam accipiat, nos autem incorruptam. Illud in agone ostendit sermonem fieri de certaminibus publicis veluti palaestra, lucta, aut cursu ; in quibus qui se exercerent, certa victus ratione utebantur, dc corpus variis exercitiis ad certamen praeparabant, ut asserit Horatius e cui studet optatam cursu contingere Metam:

Multa tulit, fecit qMe puer, sedavit ct asit,

Abstinati venera, ct baccho. Inde & argumentum sumebat Tertullianus scribens ad Martyres. Nempe enim, aiebat, ct athleta segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vatem o continentur a laxaria , . cibis latioribus, a potu jucandiore o cruciantur, fatigantur. Prosequamur quae dicit Paulus, alludens ad morem Athlet rum qui contendebant de velocitate cursus, de robore, de industria; haec enim quae sequuntur & pugilatum respiciunt.

XXVI. Ego igitur se curro, non quasi in incertum'. sic pugno non quasi aerem verberans. Prima pars hujus commatis spectat cursus certa men; in quo proponebatur meta; ad quam cursores dirigerent cursum; nempe in quam quasi in scopum Collimarent, non currentes via inceria. Hoc est quod dicit Apostolus curro non quasi in intertum A ουκ ἀδη Etenim mihi proposita est meta quam intueor, ad quam dirigo cursum, scilicet omnia ad Deum referens. Quae sequuntur attinent ad pugilatum. Sic

718쪽

63x Apparatus Riblicus. σno, in fonte πυκτκω, id est, sic pugilem ago, eae-1tibus depugno, non quasi aerem verberans irrito conatu verbera intentans, aut ictibus oberrans, ut qui

pugnae imperiti sunt, aut qui tantum sese parant . Reipsa faciebat Paulus quod pugiles serio in certamine ; ut de Darete pugile canit poeta: Alternaque iactat Brachia protendens, re verberat ictibus auras. Paulus loquitur. 27. Sed castigo corpus meum or infervitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaυero , ipse reprobus efflicta . Qui crudo caestu pugnabant, contundebant plagis adversarios; ita corpus eorum lividum reddebant , vibicibus ex plaga relictis. Paulus cum dixisset pugnam a se committi, & innuisset aliquem advers rium, declarat quis ille sit, nempe propriam carnem , quippe quae adversetur spiritui . Dicit, inquam, acriter pugnare cum corpore suo; eastigo compus meum: In fonte Graeco, δενωπή , quod verbum idem est ac Latinum contundo, sugillo, lividum facio sanguinis nota. Arama sunt vibices, tumores orti ex plagis. Sic subdebat sibi corpus suum Apostolus, ne rebellaret adversus spiritum. Obversabatur etiam animo Pauli stadium, sive potius subibat cogitationem illius quod audierat decursu in stadiis, dum sic scriberet ad Philipenses III.

capite. II. Si quon-odo occurram ad resurrectionem, quas ex mortuis.

Omnia se perserre significat, ut perveniat ad metam, quae illi proposita est. scilicet resurrectio. I 2. Non quod jam acceperim, aut jam perfectu sim: sequor autem, si quo modo eo rehendam in quo

ct comprehensus sum a Christo Iesu .

Qiiasi dicat Paulus: nondum enim implevi cu tum ἰ non attigi metam, ut praemium acciperem . Aut

719쪽

tiber ILI. C. ut Vri. 633 Aut iam perfectus sim, nempE quasi iam consummaverim carsuiri. Sequor autem , nempe pergo currere, δμών, id est, prosequor, non deficio, ut tandem comprehendam praemium, assequar Iesum Christum, quem accipiam ut praemium, sive ipse me a cipiat, qui me vocans ad currendum, adicripsit Caatalogo eorum qui contenderent de praemio. 23. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem qua quidem retro funt obliviscens, ad ea vero qua sunt priora extendens meipsum. Persistit in metaphora cursorum, qui aliquo usque progressi sunt, sed nondum metam attigerant, qui non observantes passas quos fecerunt, totos se prointendunt ad anteriora, sive ad illud quod restat conficiendum.

I . Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vorationis Dei in Christo Iesu.

Cursus quem decurrebat Paulus bravium , id est praemium, non alius erat quam Iesus Christus. Non semel allusit Paulus ad aeones illos, id est , certamina quibus contendebatur in stadiis de praemio cursus velocioris. Hos intuens agones dicebat iterum scribens Timotheo capite IV.

7. Bouum certamen certari, cursum consumma vi ,

fiam ser Pi. S. In reliquo reposita est mihi corona iustitia, quam reddet mihi Dominus is illa dis justus iudex.

In illa die q ue finiis erit vitae meae, tanquam meta cursus mei. Agonothetae, sive judices cortaminum, palmam adjudicabant victoribus. Ita Paulus perseverans in nactaphora Deum considerat quasi agonothetam, qui illi adjudicabit palmam quam meretur. Dum de athletis sermo est, non praetermisetendum eos corpus unxisse oleo, cum sui roboris periculum essent facturi: ideo in symbolum roboris spiritualis in agone mortis, cum quis infirmaretur,

S s voluit

720쪽

ε3 paratus Biblicus.

voluit Deus presbyteros ungere Christianum , qui tunc luctabatur cum Daemone. Tota vita hominis perpetuus est eten , id est certamen; ideo Paulus se habet pro athleta, in sonte Graeco scribens Phi. lippensibus cap. IV. 3. Etiam rogo es ste, germane compar, adjuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio. In fonte Graeco σι ,Maur , simul de crtaVerunt.

Saepius etiam ad militiam Paulus alludit. Flavius Vegetius Leges militiae explicat. Christianus piux Lector perleget cum voluptate quae ille Scriptor de Romanis militibus dicit. Milites Romani, ait, nulistis voluptatibus, nullis deliciis frangebantur. Sud rem cursu ct campe'i exercitio collectum nando ju--ntus abluebat inlaberi. Idem bellator, idem agria

cola , genera tantum mutabat armorum . Ouod usque adeo verum est, ut aranti Quintia Cincinnato, viro optimo, dictaturam constet o latam. Ex agris ergo Applentam robur praecipue viderar exercitus. Nescio enim quomodo mιnks mortem timet, qui miniss dei clarum norit in vita.

Ex Legibus militiae deducebat Apostolus, eum qui

se Christo addixisset, decere ut mentem omnino av caret a curis terrenis. Ita compellat Timotheum in

secunda Epistola capite XI. 3. Labora sicut bonus miles Christi Iesu.

q. Nemo militans Deo implicat se negotiis facularibus, ut ei placeat, cui se probawt. Ut placeat huic a quo in Catalogum militum ad scriptus est, ut fons Graecus habet, quod Interpres vulgatus reddit cui se probavit . Hanc autem legem adstruic Flavius Vegetius in libro II. cap. XIX. Nec aliquibus milites instit titi deputabantur obsequiis, nec privata iisdem negotia manda bantur. Hanc legem confirmavit Leo Imperator. -- lirra qui a republica armantur oe Huntur, solis do

SEARCH

MENU NAVIGATION