장음표시 사용
31쪽
git. Utrimque Musae familiam claudunt Clio et Ρobh3mnia, rebus gestis enarrandis multisque carminibus pangendis intentae. Infimo loco collocati sunt Germani Parthique captivi, illi Germanici virtutem experti, hi mox experturi. quae gemma quamvis non exhibeat sacerdotium Iuliorum Diis Iuliis oblatum, quod placuit quibusdam, tamen ipsam gentem Iuliam repraesentat consecratam. Idem igitur inde apparet, quod arguunt sacrarium gentilicium publicum et flamen genti attributus, nempe Iuliam gentem hoc praecipuum habuisse, ut publico ritu ipsa coleretur, id quod inenarranda sacrorum publicorum cum gentibus coniunctione omittendum non erat. Iam ad Festum revertemur.
Id quidem Labeo erravit, quod cultum gentilicium
a populo gentibus esse attributum dixit, cum e contrario populus a gente eum reciperet. Sed haec solemnis fere rerum inversio auctoritatem eius minime infirmat. Quod si denique quaerimus, num Sacrorum Pri Fatorum Communione coniuncti sty itidem appellati sint sodales, ut ii qui publicis epulis simul intererant, etsi certa argumenta desciunt, tamen non video, cur haec sacrorum communio publica illa minus sancta habita sit et necessitudinem minus arctam paraverit. Praeterea si eos tantum gentiles, qui publicis sacris coniuncti essent, sodales dictos putas, complures gentes sodalitates non fuisse statuendum tibi est. Sodales vero interdum ita ponuntur, ut omnes qui gentem habeant complecti videantur. Repetas velim locos supra allatos, in quibus sodales ita inter necesSarios recensentur, ut gentilium nulla mentio fiat, quamquam gentilitatem religiose observatam esse a veteribus constat. In primis vero ad nostram rem facit, quod frequenter cum cognatis et assinibus componuntur, ubi exspectaveris gentiles; ita in lege Servilia. - Τοta res, ut concludam aliquando, ita ex pli- eanda est. Agnati et gentiles ad ius pertinent et conspicitur eorum coniunctio in hereditatibus et tutelis; cognatio 'ν De sacris privatis gentiliciis vide Beter ad Cic. de ossi I, II, 55.
32쪽
vero et sodalitas res facii sunt neque iura ex iis pendent nisi secundaria quadam ratione. Ut autem agnati omnes cognati etiam sunt, ita gentiles omnes etiam sodales; multi tamen cognati sodalesve sunt, qui agnationis et gentilitatis iure carent, sed solo sanguine solave Sacrorum communione ad familiam gentemve accedunt.
Quod si unquam Graecorum Institutorum comparatio
non solum iucunda sed utilis etiam et quodammodo necessaria est, certe hoc usu venit in disputatione de collegiis sacris; nam et rerum ratio naturalis solent enim apud populos originis communis res sacrae eadem sere forma conservari in et Gaii nostri auctoritas ad Graecas institutiones nos ablegat. Qua de re cum nuper vir doctissimus
NeFerus in disputatione sua δε gentilitais Attica λ peculiari commentario ita disputarit, ut totam rem consectam et absolutam nobis tradiderit, quae inde ad comparationem eum rebus Romanis instituendam sacere videbantur, paucis complexus hoc loco collocare optimum iactu duxi, non veritus invidiam, quae opibus alienis utentem solet comitari. Praeter communem Omnium gentium religionem quae pertinebat ad cultum Apollinis πατρωου et Iovis ερκειου gentes Atticae suo quaeque heroi sacra peculiaria iaciebant veluti Εte obuiadae Butae. Non paucis autem gentibus suae quaedam propriae religiones erant veluti Eteobuiadis Minervae Polia dis et Neptuni Erichthonii. quorum sacrorum quae privatos gentis cancellos egressa publica auctoritate probabantur, publica sebant totius civitatiου, ut eorum aditus quidem civibus omnibus pateret, rem autem divivam faceret vel ministeria quaedam sacra procuraret unus et alter ex eius gentia gentilibus, cui civitas eas religiones 3 Hal. 1834. 4. I XV. p. 29 sq.
33쪽
acceptas referebat. Sacra Atheniensium publica maximam partem ita orta esse videntur, ut aut ab gentibus quibusdam in publicum aut ab devictis civitatibus et in dicionem potestatemque receptis in Urbem derivarentur, voluti Eleusine occupata Eleusinia quae etiam ipsa domi suae a gentibus quibusdam procurata erant. - Ne hic quidem mos alienus est a sacris Romanorum. Arnobius * i, Cincitis, inquit, numina peregrina novitates eae ipsa appellata pronunciat: nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim privatim per familiaS vargere, partim publice consecrarct ac ne aliquis Deorum praeteriretur - uno pariter nominctcunctos Novensiles appellari.' Gentes quae in captis uobibus publice sacra curaverant, post deditionem privatim eosdem Deos retinebant, unde non parum confirmatur italorum consuetudo attribuendi gentibus Deos publicos. quos Deos extraneos in civitatem adsciscere cum placuit,
gentes quoque eXtraneas, quarum ea fictera erant, Romae
ea procurasse ambigi non potest, etsi exempla fortasse deficiunt. Nam quae supra de Nautiis diximus quaeque quis proponat de Iulia gente ex Dion. I, 70, non nimis certa sunt; incertiora etiam, quae de Antistiis olim Gabi-
sicibus Praenestinis ' docuit Elausen. Quod porro ad Originem Sacrorum publicorum ex gentiliciis attinet, Graeci et Romani eadem ratione fecisse apparet. Quod attinet ad rem divinam laciendam apud Graecos, flamines ex gente prodebantur. Plurima Sacerdotia sorte, paucissima suffragiis vel coniuncta cum suffragiis sorte ad aliquem eorum gentilium deserebantur, quorum esset sacerdotium; pauca hereditatis lege ad filium natu maximum perveniebant. Nos haec sacra publica hereditaria supra apud Servium inve-
34쪽
nimus. Gentiles vero, quorum e numero flamen constitue batur, et ipsos a sacris epulis feriisque non alienos fuisse cum per se verisimile est, tum ideo probabile, quod sacerdotia illa pleraque annua, aliquot etiam menstrua fuerunt. Simili plane ratione fratres Arvales ex suo numero quotannis unum legebant flaminem a magistro collegii diversum. quibus rebus perpensis apud Graecos ut apud Romanos in sacris gentiliciis publicis gentem et ex se legisse qui rem divinam facerent et ipsam sacri sodalicii loco fuisse constat. Accedit quod in sacris privatis gentiliciis sodalitates apud Graecos obtinuerunt. Loquor de Orgeonibus η, quorum natura etsi salis obscura egi, tamen videntur consistere in consociationibus rerum sacrarum et epulorum
causa institutis ita, ut οργεωνες modo pro gentilibus ponantur ', modo genus aliquod gentilium significent 7, modo denique gentilibus opponantur '. quod ita explicandum esse Mefferus arbitratur, ut οργεωνες proprie dicantur gentiles ut coniuncti sacris communibus gentiliciis, deinde ad lecti in gentem sacrorum communicatione, sed sanguine non coniuncti, denique collegiati omnes sacrorum collegiorum. Hic agnoscimus eundem usum loquendi, quem apud Romanos, nisi quod οργεωνες proprie, quuntum Video, ad privatum cultum pertinent, sodales vero ad publicam religionem. Verbum mihi addere liceat de homotaphis. Gentilium necessitudo ut in sacrorum communione ita cernebatur in communibus Sepulcris.' Meyer l. c. p. 24-27. ' Apud Isaeum Meyer p. 26. y Apud Philochorum Opp. οριογαλακrao Meyer P. 24.' Meyer l. c. p. 27 n. 213.
35쪽
Cic. de legg. ll, 22, 55: Tanta religio est sepulcrorum ut extra sacra et gentem ' in serri fas negent esse; idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popilia iudicavit. Cic. de oss. I, II, 55r Magnum est eadem habere monumenta maiorum, iisdem uti sacris, sepulcra habere
De monumentis gentilibus s. gentiliciis v. Eirchmann de funer. lit, I 3 p. 419 '; conseras etiam notissimam formu-
cum desnitione legati: gentiles Sunt qui inter sct eodem
nomine sunt s. Possis cogitare ut communicatione sacrorum sodalitas ex gente exsistat, ita monumento communicando eum extraneis aliud genus collegiorum, homotaphorum scilicet, esse oriundam. Sane amicis in sepulcro locum dare moris
erat apud Romanos; quod de Ennio in Scipionum sepulcro constituto Cicero tradit λδ multique praeterea lapides comprobant. Quaerendum tamen, an hoc beneficio vivorum etiam sodalitas et quasi collegium constitutum sit; quodv. c. dicendum esset, si homo taphos illos convenisse statis diebus ad sacra Diis Manibus facienda aliaque eiusmodi constaret. Quanquam autem apud Romanos saepissimes Notandum hoc. Fortasse sacra et gens sese invicem explicant; malim tamen sacra reserre ad extraneos, admissos quidem ad sacra gentilicia, non proprie tamen gentiles dicendos. λ' Inde etiam explicari potest in sepulcro Scipionum clarissimo alios etiam Cornelios reperiri. Brisson. de form. Vill, g 186. Marini iser. Alb. p. 66. δ' Cic. Top. 6, 29. De sepulcris gentiliciis Graecorum V. Meye rum l. e. P. 33. 3 η Pro Areh. 9, 22 et optime ad h. l. Schol. Bob. p. 358. . Q. Ennium superior Africanus - eommunieato sepulari honore dicitur in maiorum 8uorum numerum redegisse.
36쪽
collegiorum communia sepulcra inveniuntur λε, haec tamen eiusmodi sunt, ut ad gentes neutiquam pertineant. Contra Atticorum ομοταφους, qui in Solonis lege in iis collegiis eollocantur, quorum leges confirmantur, si de iis rebus agunt, Propter quas Constituta sunt, non sine quadam specie veri huc trahere possis.
Solebant maiores nostri, cum de collegiis agendum esset, decepti eo, quem ipsi videbant, rerum statu maximam eius disputationis partem collocare in collegiis opifi- eum, ad quorum sormam reliqua consormarent . Tum qui primus post Niebutirium ad hanc rem tractandam Reeessit Dirksenius η, inverso ordine collegia opificum in imitationem sacrorum instituta facit, quae scilicet Urbe l0nge antiquiora a I uscis derivata essent R. Sed cur, quaero,
v. cnp. V. y Libros citare supervacaneum est; habes aliquot apud Odericium disserit. p. 62 not.' l. C. P. S. Ita factum est ut collegia quoque solemnem decursum per tres
37쪽
unum genus collegiorum ex cliero repetendum est 3 cur utrumque sua propria origine carebit 3 quo facto necessa rio paene alterutri vis inserenda est. Mihi longe alia ratione similitudo, quae intercedit inter diversa collegiorum genera, casui tribuenda esse videtur, cum principaliter ea nihil fere haberent commune. Ceterum de collegiis. Opificum brevissime agemus, cum fabulis somniisque indulgere
Fabulosa antiquitas collegiorum institutionem reseri ad Numam, sortasse etiam ad Servium Tullium ordinaria repetitione. Flor. I, 6: a . Servio Tullio populus Romanus relatus
stributus summaque regis sollertia ita est ordinata respublica, ut Omnia patrimonii dignitatis aetatis artium Osficiorumque discrimina in tabulas reserrentur '.' Plin. XXX lV,l vetustas) haequalem Urbi auctoritatem' saeris) h declarat, a rege Numa collegio tertio aerariorum labrum instituto.'Plin. XXXV, I 2. is Numa rex septimum collegium sigillorum instituit.' Plutarchus Num. IT) cum Sabini et Romani inter
se dissiderent, Numam eos ConiunXisse ait κατα τέχνας διανο α y του πληθους; ut enim generum contraria studia
tolleret, εγνω κατατεαεῖν τριχας πλειονας το συμπα- - ην η διανομι, κατα τας τέχναις, αυλ των, χρυσοχοουν, τεκτονων, βαφέων, σκυτοτομων, σκυτοδε ρων, χάλκευον, κερα- μεων' τας δὲ λοιjας τέχνας εἰς ταυτο συναγαγων Eν αυτωνεκ πασων απέδειξε συστρομια. - Πaec Si expendimus, populos sis e tribus adimplerent. Vulgo enim eorum origo inde a Gaio ' repetitur a Graecis; Ηein eccius deinde ridiculis argumentis ea vindicat Sabinis. Tertius venit Dirksenius, ne Etrusci suo iure defraudarentur l' Centuriis d. Huschko S. Tuli. p. 149 n. 62. Apud seriores tamen non raro curia pro collegio ponitur. cf. etiam Liv. 2, 28. ' Si collegia haec reseres ad artes militares in centuriis exercitus Serviani obvias, non repugno, quoniam differentia de auctore collegiorum ea re tollitur.
38쪽
videmus Plutarchum fortasse etiam Florum totum populum , non opifices tantum in IX classes distribuere,
quod etsi absurdum est, notandum tamen, cum inde nouum collegium ortum esse videatur. Cum enim Plutarchus hanc divisionem totius rei publicae esse opinaretur, Oeto Ver tantum Collegia eaque certa apud auctores inveniret, ut sententiam suam aliquatenus firmaret, adiecit nono loco generale omnium artium collegium quod ex sententia sua contiueret agricolas reliquosque cives. Haec explicatio cui non placebit, ad collegium magnum Larum et imaginum domus August.) certe eum Η ei neccio confugere non potest'. Collegia Numae conventus et sacra communia habuisse Plutarchus I. c. tradit: κοινωνίας da καὶ συνοδους καὶ Θεων τιμ ας αποδους Eκαστω γενει-; quem Iocum in rebus publicis tenuerint, ab ipso certe non edocemur neque aliunde res clare apparet. Dirksen ait: h Der romischo Siaat
exercitum Servianum receptis, quos solos rem publicam habuisse inde minime sequitur, quod sustragium soli habebant. Mihi non dubium est octo illa collegia eodem sere iure fuisse, ut a populo confirmata sibi ipsa leges quas vellent ferrent. Sed primum paucis videndum est de loco quem opinees in comitiis centuriatis obtinebant T.
inter classes primam et Secundam interiectae eranteenturia fabrum tignariorum et centuria fabrum aerariorum
8ixe, ut Dionysium Vll, 59) sequamur: δυο τεκτονων
τεχναι, unde factum est, ut modo primae Liv.), modo
' Dirkson l. c. p. 2I. Pertinet enim ad tempus Imperatornm.' Locos quos cito omnes norunt: Liv. I, 43. Dion. IV, II. Vil, s. Cic. de rep. II, 22. Sequor praecipue Ηuschkium egregie ql edi ersa traduntur conciliantem Vers des S. Tuli. p. 148.
39쪽
secundae classi adiicerentur Dion.), modo denique ab optimis auctoribus labri tignarii primae Cicer.) itaque aerarii
secundae attribuerentur; factum etiam, ut centuriae fabrum in seniores iunioresque dispertirentur; cum enim labri non separatim inter utramque classem sed eum classibus vocandi essent smolestum enim videbatur duabus centuriis tantum tribuere), constitutum est ut prior centuria eum senioribus primae classis, altera cum iunioribus secundae vocaretur '.
νεωτεροις ακολουθων λοχος. - Eadem plane ratione sta
tuendum est de duabus centuriis liticinum Cic.; tubicinum Liv. 3 cornicinum sive secundum Dion Isium t V, IT): σαλ-
πιητων δε και βυκανι στων και των αλλοις τισιν οργανοις επυ- σημαινόντων τα παρακλητικα του πολεμιου, quas Dionrsius
quartae, Livius quintae classi tribuit et ille itidem in seniores iunioresque dispertitur. Haec si componimus cum collegiis opificum a Numa rege institus is , centuriae opificum cum collegiis minime conveniunt; haec enim ad Omnes operas Pertinent, illae ad eas tantum quae usibus bellicis inservirent. Nam fabri tignarii et ferrarii etsi duo collegia etiam constituunt ', liticinum et cornicinum duae centuriae plane recedunt a collegio αυλητων, quorum, si tibicinum nomine omnes qui musicis instrumentis operam darent continebantur, genera ordinesve erant; sin vero, quod malim, αυληταὶ Plutarchi iidem sunt ac collegium tibicinum et fidicinum Romanorum qui εacris publicis praesto sunt δ', liticines et eornicines a tibicinum collegio plane separandi sunt. Cui opinioni favet collegium liticinum cornicinum in la-
Iuniores enim ante seniores suffragia ferre solebant, quod et militaris ratio et multarum praerogati arum exempla docent.' Tamen cum in centuriis non essent nisi πολεμωκων ἐργων χειOοτέχνω, multi esse potuerunt in collegiis qui eenturiali non orant. φ oroll. 1803. 2448. Griit. 269, 2. Hei neecius de coli. c. I. S V. 33 Oreli. 4105.
40쪽
De operariis igitur in Servianum exercitum relati gomnino abeuudum est, si quaerimus de loco collegiis opificum in rebus publicis apud Romanos concesso. Sed id ipsum quaeritur, an quaerere liceat; est enim altissimum de hae re apud auctores silentium. Haec sere habui quae de opificum collegiis dicerem. Tribus initio solos rusticos complectebantur; ne urbanis quidem exceptis. Initio enim singulis Urbis domibus heredia singula adiecta fuisse consentaneum est, ut aedifi-eia urbana non essent nisi agrestium villae. Tribubus constitutis placuit, ut etiam plebs Operaria atque, eum fundi aut a dominis ipsis aut a servis clientibusve colerentur, solis operis mercenariis destinata, suas partes suamque . constitutionem haberet. Ex iis igitur artibus, quae tum in
usu erant neque a familia exercebantur, octo collegia constituta sunt cautumque est, ne ordo colisgiorum, quem cum Ordino tribuum recte compones, mutaretur neve no a
opificia reciperentur. Ita fabri aerarii tertium, siguli septimum collegium habebant; reliqua sex erant collegia tibi-
uinum, aurificum, fabrorum tignariorum, tinctorum, Sutorum, fullonum. Certe hae artes eae sunt, quae Primum acertis generibus hominum exercentur; pistores usque ad Persicum bellum annis ab U. c. super D LXXX Romae non fuisse Plinius refert λη. Sed collegio etiam pistorum constituto, quod saepissime memoratur, tamen non auctus egi numerus collegiorum in ordinem receptoriam. Ne tamen putes nova collegia minus licita suisse, privilegia tantummodo antiquis illis permissa, quae maxime in honoribus eonstitisse exemplo tibicinum in .aede lovis epulantium λη docemur, recentioribus videntur denegata. In summa non multum interfuisse puto inter collegia Numae eaque quae