M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

V. 87M E N A E L Η Μ U S. Uuis hic homo est p

N MULIER.

Menaechmus quidam. M E N A E C Η Μ U S. Edepol factum nequiter. Quis is Menaechmus est PMULIER.

Tu istic, inquam.

MENAECHMUS.

Egone P

Quis arguit P

MULIER. Egomet.

PENICULUS.

Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.

Egon' dedi p

. PENICULUS.

Tu, tu istic, inquam. Vin' afferri noctuam, Quae , Tu, Tu, Usque dicat tibi' nam nos jam

nos defessi sumus. MENAECHMUS.

Per Jovem Deosque Omnis adjuIO , UXOT , Satin' hoc est tibi PNon dedisse.

202쪽

Immo hercle vero, nos non falsum dicere. ΜΕ NAECH ΜUS'. Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam. dedi.

MULIER.

Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras , nec Pallium Quoiquam utendum. mulierem aequom 'st Vestimentum muliebre Dare foras Virum virile. quin refers Pallam domum PMENAECH ΜUS. Ego faxo referetur. MULIER. EX re tua, ut opinor, feceris. Nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. E N Α Ε C Η Μ U S.

Ego domum l

PENICULUS.

Quid mihi futurum 'st , qui tibi hanc OPeram dedi Θ

opera reddetur, quando quid tibi erit subreptum domo.

PENICULUS.

Id quidem edepol numquam erit. nam nihil est, quod Perdam, domi.

203쪽

Cum virum , cum UXOrem , Dii Vos Perdant. Properabo ad forum: Nam ex hac familia me plane excidisse intellego.

Male mihi uxor sese fecisse censet, quom EM cludit foras; Quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. Si tibi displiceo , patiundum: at Placuero huiCErotio, Quae me non eXcludet ab se , sed apud se occludet domi. Nunc ibo , orabo , Ut mihi pallam reddat, qUamdudum dedi.

Aliam illi redimam meliorem. heus t ecquis hic est janitor P

Aperite , atque Erotium aliquis evocate ante ostium. i

EROTIUM, MENAECHMUS Surreptus.

U I S hic me quaerit Θ j

Sibi inimicus magis, quam 'aetati tUae.

Mi Μenaechme, cur ante aedis astas P sequere, intro.

204쪽

v. 3

A CTUS IV. SC. III.

Scin' quid est, quod ego ad te venio P

Immo edepol Pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,

Mihi eam redde. uxor rescivit rem Omnem, Ut factum 'st ordine.

Ego tibi redimam bis tanto Pluris Pallam, quam

Tibi dedi equidem illam, ad Phrygionem Ut

ferres , Paulo Priu3 : Et illud spinther, ut ad aurificem ferres, ut fi

Milii ut tu dederis paIlam, et spinther p numquam factum. ne diXeris. Nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi, atque abii ad forum,

Nunc redeo, nunc te Postilla video. E R O T L U Μ. Video, quam rem agis. Quia conmisi, ut me defrudes: ad eam rem aD

sectas Viam. MENAECHMUS.

Neque edepol te defrudandi caussa posco: quin tibi ,

205쪽

Tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi :Εamdem nunc reposcis. Patiar, tibi habe. aufer,

uteres

Vel tu, vel tua DXor, Vel etiam in oculos compingite. Tu huc, post hunc diem, pedem intro non feres , ne frustra sis ;Quando tu me bene merentem tibi habes despi-Catui. Nisi feres. argentum , frustra me ductare non poteS.

Aliam posthac invenito, quam tu habeas frustratui. MENAECHMUS.

Nimis iracunde hercle. tandem heus tu, tibi

dico, mane: Redi. Ε Η Ο Τ Ι U Μ. Etiamne astas P etiam audes mea revorti gratia P- ΜENAECHMUS. Abiit intro, occlusit aedis. nunC ego sum eX- clusissumUS:

Neque domi, neque apud amicam mihi jam quidquam Creditur. Ibo, et consulam hanc rem amicos , quid faciundum censeant.

206쪽

ACTUS V. S C. I.

V. 1

MENAECHMUS Sosicles, MULIER. MENAECHMUS. M I s stulte dudum feci, quom marsupium Messenioni cum argento concredidi. Inmersit aliquo sese credo in ganeum.

MULIER.

Provisam, quam moX Vir meUS redeat domUm. Sed eccum video: salva sum, Pallam refert. . MENAECHMUS. Demiror, ubi nunc ambulet Messenio.

MULIER.

Adibo , atque hominem accipiam, quibus dictis

meret.

Non te pudet prodire in ConSPectum meum, Flagitium hominis, cum istoc ornatu p

Quid est PQuae res agitat te, mulier p

Etiamne, inpudens, Muttire unum verbum audes, aut mecum loqui

Quid tandem admisi in me , Ut loqui non AU- deam p

207쪽

Canem

Graii esse praedicabant p

Quia idem faciebat Hecuba, quod tu nunC facis: Omnia mala ingerebat, quem l aem RSPeXeriat. Itaque adeo jure coepta appellari est canis.

MULIER.

Non istaec ego flagitia possum PerPeti. Nam med aetatem viduam esse mavelim, Quam istaec flagitia tua pati, quae tu facis.

Ouid id ad me , tu te nuptam Possis PerPeti, An sis abitura a tuo viro P an mos est ita hic, Peregrino ut advenienti narrent fabulas PMULIER.

Quas fabulas P non, inqUam, Patiar Praeterhac, Quin vidua vivam, quam tVos moTes Perseram.

MENAECHMUS.

Mea quidem hercle Caussa vidua vivito, Vel usque dum regnum obtinebit Iuppiter.

At mihi negabas dudum subripuisse te, Nunc eamdem ante oculos attines: non te Pudet

208쪽

Tun tibi hanc subreptam dicere audes, quam mihi Dodit alia mulier, ut concinnandam darem p

Nae istuc mecastor jam Patrem arcessam meum, Atque ei narrabo tua flagitia, quae facis. I, Decio, quaere meUm Patrem, teCum SimUlUt veniat ad me: ita rem esse dicito. Jam ego aperiam istaec tua flagitia. Μ E N A E C Η Μ U S. Sanan' es P

Quae mea flagitia p

MULIER. .

Quom Pallam atque aurum meUmDomo suppilas Uxori tuae, et tuae Degeris amicae. satin' haec recte fabulor P

Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra, quod hibam Tuam qui possim perpeti Petulantiam.

Quem tu hominem me arbitrare , neScio. Ego te simitu novi cum Parthaone.

MULIER.

Si me derides, at pol illum non Potes, Patrem metam, qui huc advenit. quin respicis PNovistin' tu illum P

209쪽

MENAECHMUS.

Novi cum Calcha simul: Eodem die vidi illum, quo te ante hunc diem.

MULIER. Negas novisse me P negas Patrem meUm PΜENAECH ΜUS. Idem hercle dicam, si avom vis adducere. MULIER. Ecastor pariter hoc, atque alias re8 soles.

SENEX. MULIER. MENAECHMUS Sosicles.

Gradum proferam , progredi Properabo. Sed id quam facile sit mihi, haud sum falsus.

Nam peruicitas deserit: consitus Sum Senectute: onustum gero CorPus: Vires Reliquere. Ut aetas mala, merx mala est tergo lNam res Plurimas Pessumas, quom advenit, affert :Quas si autumem omnis, nimis longus sermo sit. Sed haec res mihi in pectore et Corde dura est,

Quidnam hoc sit negoti, quod filia sic Repente eXpetit me, ut ad sese irem. Nec, quid id sit, mihi certius facit, Quid velit, quid me arceSSat.

δCiuitiasti

210쪽

v. 14 . ACTUS' V. S C. ΙΙ. vo5Verum propemodum jam scio , quid siet rei. Credo cum viro litigium natum esse aliquod. Ita istaec solent , quae Viros SuhServire. Sibi postulant , dote fretae , fer CeS. Et illi quoque haud abstinent saepe CUIPR, erum est modus tamen , quoad Pati UXorem

oportet.

Nec pol filia umquam Patrem arcessit ad se Nisi aut quid conmissi, aut jurgi est Caussa. Sed quidquid id est , jam sciam. atque eccdm

Id est, quod susPicabar. Appellabo hanc.

Salva sis. salven' advenio P salvera' arcessi jubes PQuid tu tristis es P ' quid ille autem abs te iratus destitit pNescio quid vos velitati estis inter vos duos. Loquere, uter meruistis culPam, Paucis: non longos logos.

Nusquam equidem quidquam deliqui: hoc primum te absolUO, Pater. Verum vivere hic non Possum, neque durare ullo modo. Proin tu me hinc abducas.

SEARCH

MENU NAVIGATION