Joan. Bapt. Du Hamel De meteoris et fossilibus libri duo. In priore libro mixta imperfecta, quæque in sublimi aëre vel gignuntur, vel apparent, fusè pertractantur. Posterior liber mixta perfecta complectitur ; ubi salium, bituminum, lapidum, gemmarum

발행: 1660년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 화학

131쪽

tionem de gere: cum praesertim partem illam scientiae naturalis non ignobilem, quae circa res fossales verssetur, Alchimis aevi desertam Occi arint: unde Sc Philosophorum nomen sibi insolentissime arrogarunt: non enim Alchianistae nomen jam in vulgus probatur. Si M p. Non equidem ignoro hanc scientiam pessimorum hominum infamia laborare: nam impostoribus , & circulatoribus jam diu praeda: fuit : sed non continuo ars ipsa infamis censendae , si nequillimi homines in pravos usus eam detor, queant : suas habet dotes & quidem maximas, quas nunc petr- sequi nostri non est instituti. Pessime actum cum rebus humanis erit, si nobilissimas quasque artes proscribi oporteat, quod iis male feriati homines abutantur. Nec dissimulare possum monihil reconditum, nihil expectatione vestra dignum de fossili bus vobis es edicturum, nisi ipsa nobis Alchimia quasi in sub si dium venerit: haec enim non metalla modo investigat, & probat; sed etiam quaeque corpora in sua resolvit principia; naturaecla ustra, 3c quasi seras recludit, intimaque illius arcanae scrutatur. Quo minus ferendi sunt ii , qui hanc artem ut te nuem ac jejunam cavillantur: cum summi eam Philosophi, ae Medici coluerint: inter quos Avicenna, Albertus Magnus, Lulius, Fernelius, atque alii eruditionis principes impensam huic scientiae operam dederunt. Neque is sum tamen, qui Aristotelem, & Galenum prae Chymicis contemnam: sed utram

que Philosophiam , dc Peripateticam , & Spagyricam facile

conciliari posse arbitror. aod ipse Severinus Danus ultro confitetur: nimirum Paracelsum cum asserit omnia constare ex sale , sulfure, & mercurio; non repugnare Aristoteli, qui rerum principia statuit materiam, formam, dg privationem :nec Platoni dicenti Deum, exemplar, 3c materiam esse principia omnium et singuIi quippe diversas rerum oeconomias scrU- tantur. Haec quidem Severinus Paracelsis arum antesignantas, homo neque meo judicio si ultus,&suo valde sapiens. Ego vero libentissime concedam fossilia (nam de iis potissimum nunc agimus) ex materiae, forma, nec non ex elementis Compinygi : sed quemdam praeterea aethereum spiritum , qui formam cum materia conciliet; tria quoque principia mercurium, sul-

Peripatati.

C micis coinciliari

posse.

132쪽

De spiritu

viniversi,vel quinta esssentia.

fur , & salem , tamquam virtUriam, Ss actioniam omnium fontes admitti oportere, jure meritoque contenderim. n. Ista quidem sumis a Platonicis , SI Chymicis : sed vide ne plus eis tribuas, quam res, Veritas ipsa concedat.

S i M p. Metuebam ne a sutoribus, & coquis diceres. Verum de spiritu caelesti, qui materiae, & formae vinculum cum sit, merito a Platonicis natura e pa, archetypae organum VO- citatur, jam alias uberrime disputatum a nobis fuit, ac demonstratum apertissime natUrse nomen nec mattriae, Nec formete,

sed huic spiritui rationibus seminariis foecundato convenire. Est quippe natura intimum motus principium, qaae a nascendo dicta est , quod generatio sit illius functio primaria: atqui for ma non est intrinsecIm generationis principitam: non enim proprium subjectum praeparat, sed in illud jam dispolitum incurrit. Sed neque materia augustum naturae nomen debet usuria pare, cum sit iners, atque omni actione destituta. Haec est Aristotelis quinta essentia , ab elementis toto genere discreta; calidum innatum Hippocratis, quo cuncta perfundiantur: vitale principium Theophrasti ; balsamum naturae, sulfur vitale Clivmicorum, quod species individuorum propagatione conservat. Illius spiritus substantiam respondere proportione quadam elemento fhellariam; nostris elementis longe esse divi- Diorem , calorem continere non igneum, (nam ignis nihil generat) sed plane caelestem, & vivificum: eo denique non se mina modo, sed etiam animalium excrementa perfundi, quod ex iis res vitae participes procreentur, disertissime demons rat Philosophorum princeps. Spiritus dicitur, quod idem sit tenuissimus, ac subtilissimus: quo enim res est a materiae contagio sollitior, eo quoque est ad motum promptior , atqUe ad agendum esticacior : sic lumen in momento diffunditur; vitales spiritus, quos lucidos esse jam alibi ostendimus, & forte ejusdem sunt cum spiritu mundi naturae, ut subtilissimi, sic vivacissimi existunt. Caelestem porro vocamus spiritum , non quod eum Sol in terram una cum formis demittat, ut plerique falso existimant: sed quia purissimam , quasi crystallinam Caelestium corporum naturam, atque eorum stabilem duratio-

133쪽

mem aemulatur: Corruptis enim ac dissolutis corporibus, is intecter conservatur. Ili Ud intueri licet in grano tritici, quod terra'. remio mollito, &subacto sparsum excipit, idque putrefacit 'ac dissolvit, at balsamum radicate ab interitu vindicatur,

ac novam subinde molitur generationem: cessare enim non potest ; ante omnia elementorum mixtionem aggreditur : quid enim alliud discordes elementorum qualitates conciliare post et Profecto mirari subit cur tantas de mixtione quaestiones moveant Philosophi: an miscibilia in mixto integra remaneant ;an tota totis confundantur vi an solae qualitates destructis elementis sint superstites e nec inquirunt, quo motore mlXtio perficiatur. An elementa ex condicto ad mixtionem confluant quid tam justa pondera, ac mensuras praescribat nec tanta est in elementis scientia, nec tantae vires terrae, aquae, aeta, & igni compertinet, Vt ex iis omnes corporum facultates, de actiones deriventur. Nimium simplices sumia si colorum, saporum Narietatem, ac venenorum Vires prope incredibiles, ex nudas

elementorum qualitatibus prodire arbitremur. Sed nihil est tam incredibile , quod non dicendo fiat probabile. Elementa,

inqui Ut , propter qualitatum contrarietatem sese mutuo in minimas particulas comminuunt; alia ab aliis retunduntur; ex illa pugna noVa crasis, vel temperamentum, DOvae adeo qUalitates e urgunt. Iam cedo quid elemonia committat; qUO monitore , quo instigatore congrediantur quid illis tam justas

praescribit leges, ut ex eorum congresstu triticum potius, quam aliud gramen gignatur quid elicit ex eo herbescentem visi di ratem, quae sensim adolescit, Culmoque erecta geniculato , Vaginis jam quasi pubescens includitur, e quibus cum emerserit, fundit frugem spicae quid est cur potius ex discordia elementorum, q in ex amica principiorum societate mixtionem perfici arbitremur an sal cum aqua, vel metalla cum aquis stygiis in quibus exsolvuntur, inimicitias exercent Terram qUidem &: aquam admixtionem conspirare non inficior; at quor sum ignem e caelo deducimus , qui moliatur corportam rui-Dam quibus claus ris fugacissimum aerem coercebimus Sed dabo illud quoque, elementa omnia admixtionem confliacre.

d tandem secum afferent, nisi steriles qualitates, calorem,

134쪽

DE FOSSILIBUS

frigus, humorem, dc siccitatem at constantes rerum proprie rates, vires foecundas, vitales ex aliis principiis dimanare necesse est: illae ad materiam, istae ad formam magis videntuc pertinere; illae terrenae qUidem elementares, hae vero essentiales jure appellantur. Principia vero, bis elementa spiritus ille

vivificus, de quo jamdiu loquimur, simul connectit, M stabili

conjugii foedere consociat; ex illo tincturas suas, ut jam cum Chymicis loquar, vires, facultates denique omnes depromunt. Hinc formarum origo , quae tamdiu Philosophorum ingenia fatigavit: hinc incredibilis illa specierum varietas, scilicet ex illo balsamo rationibus seminariis foeto proficiscitur. Nec necesse est ad mundi animam cum Platonicis 3, Vel intelligentiam, quae sit formarum dispensiatrix, cum Avicenna; vel ad cael uni ipsum cum Fernelio confugere. Nulla res in seipsa non sua re condit astra, dc occulta gerit semina , quae statis revolutionibus constantes siderum periodos imitantiar. Ex iis, tamquam ex inexhaustis divinae sapientiae thesauris, formae omnes multiplici sobole succrescunt. Nec credibile est materiam primam e sinu suo tantas opes fundere: subjectum quidem,& quasi ina trix formarum existat; sed ex illius gremio non eruuntur, nisi

eo quo alibi diximus modo. Haec habui de spiritu universi quae

dicerem,

T H. Da mihi nunc, optime Simplici, fatisne ista probas an licet Philosophis quidvis ad libidinem fingere an quic-bbidia quam magis a Philosophia alienum fingi potest, quam spiritus cuncta penetrans, qui nec sensu percipi, nec ratione possit colligie Veniat jam aliquis recens e Peripateticorum scholis,qUigrandiloquentia Platonica non dilatet argumenta I sed minutis interrogatiunculis, & quasi punctis,opiniones tuas vel licet. Hic inquam roget te, quid sit ille spiritus, substantia an accidens E Si substantia, forma sit vel materia, an ex utraqUC COmpositus tot & tantae dolei in materiam non cadunt: sed neque formae rationem stibi vindicat, cum sit omnis corruptionis expers, cum ex illo formae scaturiant, cum denique sit formae,

& materiae nexus. Nec demum in accidentium censu repones,

est enim quiddam divinius, ac praestantiUS , quam Vt inter accidentia numeretur. Urgebit ille forsitan,atque ex te requiret,

135쪽

an idem uniusmodi spiritus, an multiplex, & Varius in tanta rerum diversitate reperiatur S i multiplex, via de illa distin

ictio unde tot differentiae repetuntUr non enim ex materia, reforma compingitur; adeo Vt materiae titulo, cum aliis spiri

cibus conveniat, per formam ab iis dissideat. Qu'd si unus esst, simplex, Scubique suissimilis: quo pacto tantam rerum efficit

varietatem' an res eadem re uniusmodi tot functionibus ob eundis susscit Instabit acrius, Ac quaeret an ille spiritus sit vitae expers, mi particeps Vitalem Vocant; resque omnes Vita perfundit: an ea perfectione destituetiar, quam omnibus tam li-iberaliter impertit, adeo ut ipsi lapides dc spiritus Iniuersialis, vitae compotes existant/ d si enim Paracelsistas audimus : cresciant mineralia, sita maturitatis sortitantur tempora, Turritantiar quoque, excrementa secerniant, quae potentibus parox simis saepe rejiciunt, magno Metallurgorum pavore:

nihil non vivit: ac sublimis illa philosophia priscis temporibus

inaudita in viventium anatomia tota OCCUpatUr. Cuni

ita sint , non dubitabunt hunc spiritum, vel mundi animam, vel certe illius spiraculum cum Platonicis vocitare. Verum Jhaec jam inter ineptias evanuerunt; neque illa natandi anima a

Christianis Philosophis recipioir, foetus est profanae philoso phiae, quam prope dimissam frustra revocas. Non igitur ex mundi anima, quae cerebri Vigilantis somnium est, neque ex spiritu universi, qui nec concipi potest, nec enarrari, formarum origo repetenda esst : sed fateri oportet e sinu materiae illas erui, & benedictione divina, quam in sui conditione res Cunctae accepere, propagari. Et quidem memini quod cum de principiis rerum naturalium dissereres, negabas acerrime formas in materia delitescere, quod alioqui nulla foret generatio, sed ejusdem individui multiplicatio, vel reconditae formae ma nifestatio et nec probabile esset formam pulli in ovo contineri : secus duabus simul formis ovum s absternetur: neque etiam anima alibi quam in corpore sitis organis instructo reperitur: an muli forma in equo actu existebate Haec atque alia id genus multa dispueabas aciitissime. Numquid repente factus trans fuga , a Peripateticis ad Paracelsis as defecisti , nihil enim quam rationes seminarias crepant; magno supercilio reli

136쪽

ruin origirae, quid Para-

quos despiciunt Philosophos, qui neglecta illarum rationum

contemplatione, privationes , informes materias, & mormas qua itates sed antur. Sed quid sunt illae rationes , substantiae an accidentiat ni hil substantiale praeter materiam, Ss formam novimus: qUOdsi materiae dispositiones, SI apparatus, aut vim catasta effectricis, qua similem procreat effectum, hoc nomine insigniunt, ultro eorum sententiae accedimus. Verum in ea sunt haeresi, quae formas in seminibus, non virtute, aut potentia, sed acta contineri statuit; atque in eo summa Paracelsicae Philosophiae consistit. Negant generationem esse ex non ente ad enS processum; nisi forte, inquiunt, non entia appellemus, semina in quibus vita , potestas, essentia, scientia vigent: nec quicquam aliud est generatio, nisi fluxus seminum : quae nova in dies fieri videntur, in semine ante delitescunt, melioreque vita fruuntur. Rursus quae hic corrumpi dicuntur , non festinant ad non ens, sed destinatis muneribus absolutis, ad fontes s os recurrunt. Iam semina in nocte Orphei, vel orco Hippocratis,

vel in iliastro Paracelsi, atque in occultissimis elementorum abyssis latent, ut formae in seminibus , quae Variis donis , ac scientiis ins Fructat, per spiritus mechanicos, re artificiosos corpora sibi fabricant, & infelici tum principiorum, tum ele

mentoriam conjtigio copulatae , in natandanam scenam pro deunt; tumque partium dis hantias,&extensiones admittunt, locorum insuetis clauduntur angustiis, & temporum tam tardaS reVOltationes mirantur. Auditis portentosa Severini deli-ria, qui pergit ineptire, cum magnificis verbis docet in semine Omnia Vigere, quae hic generationum , & corrUptionum vi cissitudine fluere, dc refluere videntur; adeoque formam VniuscujUsque rei non extrinsecus accedere ; non a datore for mariam , post elementorum consentaneam mixtionem, in n-di; non a stellarum momentaneo possitu in inferiorem naturam deriVari; non ex atomorum fortuito congressit integrari:

. sed in ipsis seminibus delitescere. Quid, si ista vera sunt, omnis

generatio tollitur: nihil enim seipsum generat : formae dum-ta Xat emergent ex elementorum abyssis, & tamquam spectrae peregrinis corporibus vestita apparebunt. . Formae ortant silis

137쪽

eorporibus longe antiquiores, ac semen canis , jam canem' appellare nihil vetat. Potestne quisquam is a sentire, lite ius consignare nihil gignitur, sed occulta quae sunt manis

stantur ; nihil quoque interit, nam formae et mentorum di versoria repetunt: hinc rursus digestis temporibus suscitantur,& admirabili scientia, generationum corruptionumque BUXUS, refluxus moderantur. Sed quibus adminiculis generationum liturgias perficiunt, quibus organis elementa, ac principia permiscent 3 spiritibus nempe mechanicis, dc architecto-

Dicis vitantiar, qui amica societate dissentaneas copulent natu ras: sunt enim, visibilium, inuisibilium; corruptibilium, Ch micorsi incorruptibilium vincula, atque artificiose omnia oporantur. sera erat ' Hinc non inepte mechanici nominantur; cumque sint corporum , di spirituum nexus, ambigunt quodammodo, corpora sunt, sed spiritalia; sunt item spiritus , sed corporei: tincturis suis, & impressionibus sapores, colores , dc alias signatUras , seu qualitates corporibus impertiuntur: horum enim Omnium perfectam habent notitiam : ne forte indoctos spiritus p Utes. Nec mirum si tanta arte animantium , stirpium, imo mineralium partes conforment. Quid est enim crir Vitam De vita mi- metallis ae lapidibus invideas e tametsi individuorum propa

minibus destitutantur. QDot animantes, vel plantae steriles existiant, an forte idcirco carent semine e neutiquam: sed vitali eorum stilfuri alae insidet vis seminaria ; quod quidem sulfur, vel balsamum digestione , Ae: fermentatione peractis, statis, temporibus turget, efflorescit. Non disimili modo mineralia seminibus suis, lichi in ecundis donantur, sua matUrIratis obtinent tempora ; nec non parOX smorum ratas periodos , Venariam Ordinatas progressiones, corportam consentanea Scompositiones, saporum, Ac colorum efficaces virtUteS, aetatum discrimina, morborum mortis necessitatem. Nec majus est artificum in planetarum, vel animalium formis, re figUris, qUam in colorum, Odoriam, saporum, & pro prictat am, qU Nm mineralibus vigent, ordinata explicatione. netiam in iis forma naturales non sunt praetermis ar: alia namque est Adamantis , alia Crystalli forma ; non igitur eorum semina vita, Vel

138쪽

Rofellitur

DE FOSSILI BUS

scientia destituuntur. Iam hoc sere modo fossilium generatio perscitur. Semina in abyssis occultata , Vbi digesta expleverint tempora, cum spiritibus conjugium ineunt, qui quamvis sint initio invisibiles, corporum tamen principia , elementa,

ornatum omnem in se continent: cum dispositiones aptas, materiam attemperatam invenere, itam donorum varietato, scientiae abditam majestatem exerUnt. Siquidem matricibus,

Sc Ocis repertis, corpprum visibilium, magisque concretorum Admittiant commercium , tum elementa, do principia sibi idonea constitia uiat: sal nempe minerale, quod opportunam solidi ratem tribuit: sed ne concreta salium proprietate ligati spiritus mechanici actionum principes, officioriam injusta paterentur dispendia; adjunxit idcirco natura principium, quod copiosa, pingui, viscosaque substantia salis congelationem beni. st a commixtione temperaret : sulfuris ossicium id fuit. Sed desiderabatur tertium, quod assidua irris tione duo priora foveret , fluidaque, Sc labili substantia mixtionem facilem red deret: hinc sali & sulfuri adiunctus est mercurius. Haec adeo sunt Severini Ac Paracelsis arum commenta, Uibus veram Philosophiam evertunt funditus: ut dissicile sit decorum tomeritate, perinde ut causa postulat, dicere. Primum , Philosophi non satis habent magnifica verba undere, sed rationiblis progrediuntiar , & incerta certis probant. Hic vero multa falsa occurrunt, pleraque dubia, nihil demonstrationestabilitum. Audio semina in orco Hippocratis quiescere, nullis di mei sonum legibus adstricta, digestis temporibus fructus parere, ac sulfuri incombiistibili , seu vitali balsamo insidere et

addunt spiritus mechanicos scientia instructos variis ornatos donis, haec semina corporibus alligare. An nobis argumenta quaerenda sunt, quibus haec opinionum monstra convellantur

is ignorat animantes, & plantas in seipsis sua semina possidere , non ex Iliastro Paracelsi, vel Orphei nocte arcessere. Terra verbo divino foecundata plantas produxit, quae semen in semetipsis haberent, non ex vacuis elementorum abyssis repeterent. Sed illud perabsurdum, semina, Ac spiritus mecha-Dicos scientia donare: numquid cogitando rerum imagines de- Pinguiar, aut de rerum Veritate audicant, vel unum ex alio co

139쪽

lictunt Taceo spiritus in corpora degenerare, nihil interire, nihil corrumpi ; cum tamen Christus Apostolus testentur c ranum tritici terrae sinu exceptum prius mori, qUam in novam frugem adolescat. Iam quo fato semina, cum sint incor porea , corporum infelix conjugium ambiunt non ut propriam speciem individuorum multiplicatione conservent; stant enim formae spiritales,& morti non obnoxiae: quid formis separatis, spiritalibus cum caducis corporibus Sed quis illa artem fabrilem edocuit, ut ex elementis Cudant principia tamen principia dicenda sunt, quae ex aliis prodiere. Mitto dicere de sulfure in combustibili, cui semina, astra, radices inhaerent; cum sulfur, oleum, balsamum , vel quocumque alio signetur nomine, quo purius existit, hoc citius ab igne consumatur: nec quicquam sit in hoc inferiori globo ab omni corruptione tutum. Iam hic locus non postulat Ut de generatione animalium ac plantarum disseramus: pauca dumtaxat de mine ratium ortu delibemus; hic enim Paracelsis arum factio serio triumphat. Primum, quod vitam fossilibus largiuntur, faciunt pueriliter: istuc enim non temere assertum, sed probatum oportuit. Q d si vivunt mineralia, quid est cur non alia generent, uti plantae,& animantes generantiar, inquiunt, sed ex occultis naturae thesauris. Haec quidem inconstantissimo dicuntur, cum Para celsistae, atque alii magni magisterii, seu lapidis Philosophici professores, aurum in seipso suum semen recondere pertinacissime defendant. Sed illa metallorum transmittatio mea quidem sententia est impossibilis, neque ex seminibus oriuntur metalla; sed ex terra &aqua permixtis , ut placet Agrico lae ; vel ex vapore resoluto , qui frigore instar pruinae concrescit, ut sentit summus Philosophiae dictato t. Verum de his alius est nobis sepositus locus. At crescunt metalla. Demus id vobis. An continuo aluntur nisi forte ignem Vivere , quod pabulum exigat , shultissimus Paracelsis a existimet. Iam quid absurdius, quam fossilium semina elementis nutrire, atque illaeX Orco Hippocratis evocare an semina alimentis indigente

Quid demum illis dees h formae sunt spiritales (si vobis credimus nec bene iis cum corporibus convenit. Sed neqUt cor,

140쪽

DE FOSSi LI BUS

pora alibi, quam in suis matricibus gignuntur: quis enim ferat stellas praegnantes fructus suos, pluvias scilicet, ac ventos in aere; a Uriam, Ar gemmas in terra deponere Vnumquodque elementum, inquit Severinus, non in propria , sed in peregrina regione partiarit. Atqui hoc falsum es , ne itae aqua in ter ram sua semina immittit, sed in seipsa concipit, & concepta semina promovet: idem in Terra usuvenit. Falsum id quoque est qua dam stellas ventorum generationibus incumbere , in quibus spiritus mechanici , Ss scientiae lateant talium corporum productrices. Quis nescit pluvias ex Vaporibias , qUOS e gerra, vel mari Sol evexit prodite, non ex sideribus demitti quasi ut Aristophanes de Iove jocatur,& Para celsius de stellis serio nugatiar, sidera per cribrum mejerent. Quod sit quaedam stellaeni Istrales ventos, aliae boreales excitant; profecto in eodem terrae hemisphaerio, eosdem simul spirare ventos necessie est: nam caedem ubique stellae collucent. Vertim haec otiosorum homi

Luna, atque in Paracelsi Ilias ro somniantium deliria ficessant. Venio ad ea quae veri propiora mihi videntur, nimirum ad principia ex quibus Chymici omnia compingunt corpora. Ego

quidem optarem, ut inter hujus scientiae professores magis conveniret: magna quippe est inter eos det D lmero, natura , ik O sic iis principiorum dissensio. Sunt qUt principia CX elementis, tamquam ex fontibus deducant; aliis contrarium placet , ac negant prima rerum initia ab elementis prodire : nec desunt qui putent in rebus omnibus eadem non esse principia : neque enim fit eis verisimile sulfur auri ejusdem esse naturae cum aqua ardente , seu vini sulfures: contrarium ab aliis defenditur, quod plantae ex mineralibus, animalia ex plantis nutriantiare Ode apertissime colligi putant eadem esic omnium corporum exordia. Iam virum stirpes et terra, una cum stacco, haec qUO-que reriam primordia eliciant an potius ex eodem humore diversa principia mi tali facultate producant, magna Opinionum

contentione certatur. Plerique posterius asserunt, Cum ex ma-

ruris, S immaturis fructibus, eadem non eruantiar principiae illa igitur humori ex quo planta alitur, non inerant adhu , sed potestate tantum, dc sua habent coctionis vel maturitatis tempora. Reclamant alii , dc prima rerum exordia non fieri, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION