Joan. Bapt. Du Hamel De meteoris et fossilibus libri duo. In priore libro mixta imperfecta, quæque in sublimi aëre vel gignuntur, vel apparent, fusè pertractantur. Posterior liber mixta perfecta complectitur ; ubi salium, bituminum, lapidum, gemmarum

발행: 1660년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 화학

231쪽

dent nullum sal figere, M coagulare 3 Quis nescit sal aliud esse volatile, aliud fixum: illud corpora penetrare, solvere, hoc vincire, dic adstringere Quid multa Sal variet praeparatum, diversa quoque obirem a Nera ignorat nemo. Multo humore dilutum non concrescit; sed exhausto humore indurescit. At terra lapidibus duritiem, & firmitatem potius, quam sal lin- Hatit: calor vero exprimit humorem ,& limum, qui est: lapidis , vel calculi materia, indurat. Nos quidem, nec terram, CCC calorem excludimus; sed terra omni sale spoliata fatiscet, neque poterit in lapidem durescere. Sal terram cum aqua consociat, Mutriusque est quasi commune vinculum : mutuis auxiliis sub si

stunt: nam terra salem retinet, ne in aqua exsolvatur; sal vicis sim terrae atomos coercet, ne in minutum dilabantur pialverem. Non inficior calculos ex limo terrestri, seu ex alimentorum

reliquiis , dc quasi tartaro conflari : at falem non abesse hinc conjicio, quod calculi in renibus, vel vesica, non in aliis locis, nisi perraro gignantur. Enim vero calculum ex humore pingui viscoso, tamquam lutum in fornace vi caloris indurescere, summa est inter Medicos consensio: sit ita sane. At Medici

Communem, Ss remotam diam taxat, non proximam causam adferunt. Quali imus enim ex quibus elementis mucus ille coaluerit. An forte ex sola terra, de aqua compingitur 3 Sed neque lutum in aqua lapidescit , nequc humor in lumbis, aut Vesica deest. An calore induratur quid igitur esst,cur senes calCU-to saepius , quam juvenes laborent; cum in his uberior sit calor Cur urina reddita in matulis lapidescit, si calore, non fictalia

tis expultricis imbecillitate, coacervatainduratur CUr intactas in naribus, intestinis, atque aliis conceptactilis non cogitur in lapidem Omittorent arra, Ss vesicae naturam, ac siccitatem, ad

calculi generationem non mediocriter conferre: sic tophi den tibus ex ciborum sordibus acciescunt, & unaquae tuc pars sibi familiare attrahit alimentum. Postremo generatio calculi natat tum pendet a certo fibrarum plexu, qui quidem a spermaticariam fibrarum textura , atque haec a dispositione fibrarum in parentiis has oritur: unde iste morbus a parentibus in filios traduci

xtar. Non una denique etsi omni iam calculorum nati ra , ne Veta deo Vnacsic eorum causa, vel origo e alii sunt arenosi,&sca-

generat orae,

232쪽

bti: alii politi, & tersi: alii demum gypsei, Si friabiles: in nonis nullis sal abundat, in aliis humor quidam pinguis, bitumi

nosus excellit. Qi'amobrem non una erit hujus morbi curandi ratio. Spiritus nitros &sul rei utilius saepe adhibentur dissolvendis calculis, quam aceto si ,& mercuriales. Multa se cultatem expultricem irritant, & sstimulant, quo arenulas, Vel lapillos protrudat; vi locustarum, leporum, scorpionum Cineres, spiritus vitrioli, quique ex nitrosis lignis, fago, qUercu, buxo, & aliis per descensum educuntur spiritus. Oleum et fra xini semine, vel si illius copia non adsit, ex ipsa arbore extra etiam, plurimum commendat Glaberus : verum spiritu salis recti sica tum, aque ab omni foetore liberatum oportet. Quod in fundo remanebit oleum crassum a spiritu salis secretum, cum cera permixtum, Ut Unguenti formam obtineat; linteo illitum, S lumbis extrinsecus appositum, non mediocriter aegrum jUvare perhibet. Sed de his satis multa dicta sunt: nunc Menandrum de singulis seorsim lapidibus, si ipsi commodum est, dis

serentem audiamUS.

CAPUT SEPTIMUM De variis lapidum differentiis.

I. De magnete juxta Cartesii sententiam. II. De lapidibus 'Orsm suinptis , ubi de eorum formis, coloribus viribus di se

ritur. III. De variis saxorum marmorum generibus trabctatur.

M E N A N D E R. ERA M tibi morem , & agam quambrevissim C potero ; non enim mihi est animus omnes omnium lapidum species persequi, Vel in opinionum quae diversissimae fuerunt , inquisitione , tempus conterere ; quod sane foret longe difficillimum,& nescio an vobis futurum esset voluptati et sed illus riores dumtaxat lapidum differentias percurram , eorumque Origi

nem a

233쪽

LIB. II. CAPUT VII.

nem, naturam, atque V QS, Cum res poscet, attingam; magis adeo, ut vobis obsequar, qu D Vt quicqUam novi vos docere praestimam. Ialaa ne vagari , errare cogatUr Oratio , qUidquid communi lapidis notione comprehenditur, in quatuor veluti genera partiri licet; in lapides proprie dictos, saxa, mar mora, & gemmas. Aliis alia divisio placet: nam lapides, vel

ex arenis compinguntur, ut cotes; vel lamellatim concrescunt,

ut lapis specularis , aut talcus; vel contusi in frusta comminuuntur , ut silices, 3c marmora. Rursus quidam ex viventibus, alii ex Vitae expertibus eruuntur: illi vel ex plantis ut corallium vel ex animantibus prodeunt , ut beZoar ex capra Indica : hi vero vel certam, quasi praescriptam habent figuram , ut granata & crystallus: vel nulli sunt addicti figurae, seu viles sint,& Communes, seU rari,& pretiosi. Ego vero ab Agricolae divisione, quam primo loco posui, non recedam, nobilem sit cuius Philosophum, a Magnete, qui inter lapides principatum tenet, ducam exordi Um. Vnde id nomen deduxerit, utrum a pas rore quodam, qUi primus in Ida monte eum reperisse fertur; vel a Magnesia finiti m a Macedoniae regione, quemadmodUm Heracli is , SI Her culeus dictus esst, quod prope Heracleam urbem freqUens re periretur, non est quod multum solliciti simus. Magnes , SI ferrum ex iisdem fodinis eruuntur, adeo ut multi existiment, Magnetem esse ferri matricem, & venam; ut ferrum nihil est , nisi Magnes excoctus. Profecto in Germania ferrum optimum ex Magnete elicitur maxima est inter Vtrumque cognatio. In veteri quidem mea persuasione permaneo , terrae DUClCUm interiorem, nihil esse quam Magnetem purissimum , cujus stirculi in extimam partem subinde diffunduntur : adeo ut vis magnetica in suprema telluris regione sit obscurior, quod aquis, metallis, atque ipso aere infringatur: idque non levibus indiciis, sed certis argumentis olim confecimus. Primum enim, virga ferrea, candens vim a terra, in qUa jacet, magneticam haurit; adeo ut acus versoria polum suum Borealem , ad virgae Ierreae cuspidem Australem dirigat: sic cancelli ferrei, qui terra:

uatuor

lati sim

234쪽

DE FOSSILIBUS

riorem, Cuspidem suam Australem Convertit. Iam quibus machinis Magnes ad se rapiat ferrum , cur ad utrumque mundi cardinem acus vi magnetica imbiata suos obvertat polos; qUare versorii polus Borealis, alterius itidem versorii polum Borea lem, ut sibi infestum fugiat, Australem vero, ut amicum anxio insequatur, jam alio loco fustiori stylo sumus prosecuti. Placet mihi Cartesii sententia , qua platat materiam striatam, do instar cochlearum contortam, jam siepius a nobis explicatam , ab uno terrae polo ad alterum commeare : sed ea lege ut quae per Atistralem polum erumpit, per eumdem regredi non possit, quod meatus offendat egressui quidem accommodatos, non

item reversioni: hinc cogitur per alteriam terrae poliam remea

re. Cumque terra fibras habeat sibi, & axi parallelas, ex illis venulis striata materia indesinenter egreditur, quae circa telluris globum innumerabiles circialos , dc vortices agit. Subtilis quippe illa substantia poros in aere minus idoneos invenit : unde si in Magnetem vel ferrum incurrat, per Vtriusque fibrillas libe rius, quam per aerem it, reditqUe, & Magnetem ad utrum a te telluris polum convertit. Nec mirtam si acus versoria, vel Magnes ipse ad terrae polos dirigatur ; cum debilior Ma- nes sese ad fortioris sitiam componat: terram vero nihil esse quam Magnetem ostendimus. Vis maxima in polis Magnetis viget; quod in haec puncta Omnium fibrarum meatus, dc quasi oscula desinant. Polus Septentrionalis acus versoriae alterius polum itidem Septentrionalem fugat, quod particulae striatae, ae contortae ab uno polo egresse, per alium ejusdem generis subire nequeant ; quare in eum impactice , vel resiliunt , vel ipsum versorium circumagunt, quo Australem polum ita ob

vertat , Ut per exam commeare possint. Itaque striata materia, quam siepe nominamus, Magnetem permeans, in orbem circumducitur, per unum egressa poliam, per alteriam rCVertitur , ac secundum fibras Magnetis axi parallelas fluit, refluit. Quod ut vobis persia ad eam: ecce duos Magnetes , qUisuo colore ferrum referunt. SCobs ferrea circa alterum Magnetem temere ciliis a sese in modum vorticum componit.

id illam scobem tam apte disposuit, nisi striata materia jugiter a terra dimanans, quae Magnetis fibrarum ductus sequi-xur, & per unum fibrae osculum egressa, per alterum regredi

235쪽

LIB. II. C AP VT VII.

assectat. Neque hic, ut jam alias monuimus, tractione, sed magis impulsu opus est. Iam polum ejusdem Magnetis Borealem eadem scobe chalybea obduco , 'Nae tamquam a cicularum congeries, illi ad perpendiculum insistit: huic alterius Magne tis consimilem polum admoveo; videra' ut scobem instar follis, aut vehementioris venti disti et, ac separet: sed Australi polo at

terius Magnetis admoto scobs eadem contrahitUr , & quasi amicum polum complecti gestit: tUm striatam materiam ultro excipit, quam prius repellebat. Haec sane fieri nequeunt citra aliquem impulsum,vel corpusculorum est Uvitam; nec sola alteratione, aut occultis qualitatibus perficiuntur. Neque necesse est ut longiori oratione demonstrem, quo pacto striata materia e Magnete tUrmatim erismpat, interj cc Iam aerem magna vi expellat , quo extruso ferrum in Magnetem ruit; cujus forte motum non mediocriter promovet contorta illa substantia,

quae postquam pervasit ferrum, in Magnetem reflectitur, & una secum ferrum defert. Iam vel ipsit judicent Peripatetici virum haec naturae miracula facilius per OCCUltas qUalitates , quam per verum, SD realem impulsum, explicari queant. Hic quam volent jocentur, plus apud me vera ratio valebit, quam vulgi opinio : ac mihi certum est e Magnete quiddam corporeum egredi: nam ferrum movet, impellit, trahir, denssitatis, Ac raritatis est capax. Notum quippe est Magnetem clialybe armatum multo majorem ferri molem ad se rapere, quod radii confertiores, &densiores per chalybem erumpant. Tametsi disti mulare non possum Magnetem Chalybe in striactum , non utique e longiore spatio ferrum attrahere , sed attracto tenacius adhaerescere ; quod plures ferri partes arma VS tangat, qUami dus. QDd autem vis illa imagnetica quiddam sit corpo retam , non siimp ex qualitas, hinc Constat, qNod odoris instar, vel temporis progressu, vel nimio calore evanescat. Addit Gas sendus esiluvium quoddam tenuissimum C Magnete, & ferro indesinenter emitti; adeo ut Magnes radios in orbem jacUlet Ur: Ut per axem ducuntur sunt directiores, & fortiores, reliqui sunt quasi refracti, Nincurvati, hi reciprocis radiis a ferro CX-exantio us implicati , ferrum ipsium stringunt , dc attrahiant. Haec sane mihi non probantur, neque ullo prorsus modo ill-

236쪽

telli ero, quod inter nos liceat, ne tu quidem, mi Simplici, Gas endo juratus intelligis. Non deest vobis copia rationum, quibus doceatis ferrum , & Magnetem vim illam ad polos

mundi ds rectricem a terra desumere: Magnetis fibras juxta telluris venas duci, atque a Septentrione in Austrum porrigi: haec enim concedimus, 3c libenter quidem . Adde Magnetis declinationem in diversis locis variam existere, propter terrae fibras non uno modo dispositas : quemadmodum si virgae ferreaeacum versoriam superinduxeris, juxta subditi ferri declinatio nem illa quoque a polis deviabit. Conveniat etiam inter nos

necesse est , ferrum a terra , vel Magnete hanc Virtutem non mutuari, citra aliquam minutissimarum partium immutarionem : hinc ferrum quam Vim Vno ductu contrahit, eamdem ductu contrario amittit; quod ne concipi quidem potest, nisi ferri particulae sitiana mutent. Sed illud fateor me nulla mentis contentione assequi posse, et Magnete, aut ferro efflavitam quoddam jugiter dimanare , citra ullum, vel minimum ponderis, aut inoi s dispendium. Profecto cum Magnes vim suam ferro communicat, ferrum nihilo fit gravius, nihil ipsi extrinsecum

accedit: nam licet acus versoria cuspidem alteram inclinet,eam

tamen in exquisitissima libella, cujus lancem quater millesima pars unitas grani deprimebat , nihilo graviorem factam esse, Gaisend(is ipse expertus est. Unde ergo a frictu Magnetis vim

illam acus contraxit, si nihil novi accessite Mutata, inquam, sunt ferri corpuscula striatae materiae assiuxu ; obstantes fibrillae de res se viam fit btili illi substantiae aperuerunt; non aliter ac ventus Boreas segetes in Austrum, Auster in Boream inflectit sic illa substantia minutissimas ferri fibras in contrariam partem intorquet. Haec illustranda forent exemplis, nisi alio se stinaret intentio. Nec tamen mihi possum temperare , quin majoris lucis gratia in hac charta scobem ferream in longum, atque in eamdem fere rectam lineam disponam, cui Magnetis polum Borealem obverto. Videra' ut ductu Magnetis illae aciculae tamquam vento perflatae in Austrum inflectantur. Iam converso altero Magnetis polo, corpuscula erecta in Boream incla rvantur. An putas ferri particulas affrictu Magnetis aliter

componi, cum ab illa substantia, qtaae e telluris globo augiter

237쪽

LIB. II. C AP v T VII. ros

iussit, attolluntur, vel deprimuntur sed haec alio jam loco

plenius tractata sunt.

S i M p. Agis tu quidem Philosophorum, non Mathemati

corum more : nam, Ut recte M. TUllius, Philosophi quam cum qiuerem habent in manibus, in eam quae CODVenitant congerunt omnia: M si1 alio loco disputata sunt: Geometrae vero quae

ante docuerunt, id sumunt pro concesso, Sc probato : illud modo explicant, de quo nihil ante dictum est. Sed Philosophice Cartesianae studio longius te provectum scio ; priusque te quis de omni vitae statu, quam de ista sententi1 dejecerit. Neque id nunc aggredior,ut tam leves, ne dicam ineptas opiniones (bona venia me audies) refellam: id enim jam alias sepe praestitimus. Quhs enim ferat striatam materiem ab Australi polo egressam

circa totum orbem circumduci, ut ingressum per oppositum polum o radat 3 Cur tantos cursus circumflectit , cum omnis cochlea eamdem possit remetiri viam , quam decurrit: Dec Video cur non possit remeare, per eumdem polum unde es

egressa. Mirum si totus aer his essitaviis scateat, quae si forte in Magnetem incurrunt, jam coeptum iter non pergunt, sed circa amicum corpus gyros , dc quasi choreas agunt. Verum alio pergamus, ac si placet infinitas illas concertationum que plenas disputationes relinquamus ; dc lapidum historiam, quanto poteris compendio prosequere. MEN. Ne vobis taedio sim futurus , summa dumtaxat rerum capita decurram. Ac primum de variis Magnetis specie bl S, quae coloribus magis, quam natura inter se dissident, initoso dicere. Vidimus non ita pridem pseudomagnetem aptad doctissimum virum, cujus venae erant interruptae, & nonnihil in flexae, nec totum lapidem permeabant. Hinc scobs chalybea circa illum temere effusa , venarum diictus imitata, dimidios dumtaxat orbes , seu vortices delineabat. Taceo quoque de Theamede Veterum, qui ferrum fugaret. Albertus se vidisse Magnetem qui una sui parte ferrum alliceret, altera repellerct, ut magnum quiddam commemorat; cum id tamen omnibus Commune sit: necdum enim veteribus comperti erant oppositi Magnetis poli. Multa quoque commenti sunt omnino si stitia, vix digna lucubratione anicularum : Magnetem allio pertin

238쪽

ctum virtutem suam deperdere : eamdem ab Adamante ligari, re, ut ita dicam, fascinari; Magnetem aliquem inveniri, qui aurum, alium qili argentum, alium denique qui carnem attrahat. Sed ista opinionum commenta delevit dies ; nec fere quis,

quam invenitur, qui istis fabulis fidem adhibeat. Novimus quemdam lapidem album nigris lineis dis hinctum reperiri, qui cum sit mollis, rarus facile labiis suspenditur, ae linguae te naciter adhaerescit: nam humor quo lingua perfunditur, lapidem diluit; ut vicissim partes lapidis molliores subeunt ling UT poros. Hinc Itali is hum lapidem Magnetis albi nomine insignitant, cui certe eae vires prorsus mirabiles, quas se expertum esse testatur Cardanus , non conveniunt. Narrat ille se hunc lapidem a quodam Empirico allatum vidisse , cui acus illita carnem citra ullum dolorem non penetrabat modo , sed etiam extracta nullum vulneris vestigium relinquebat, quod praestigiis,& magicis artibus ipse Cardanus refert. Infinita quidem socularia, ludicra, quae Magnetis ope exhiberi possunt, libens praetereo. Vidi qui se aquam instar maris perpetuo agitatam exhibiturum promitteret. Scobem chalybeam aqua forti exsolutam phialae vitreae imponebat , atque Optimo Magnete phialam occludebat, illius collo vesicae porcinae, ne aer subiret involuto ; futurum aiebat, ut aqua fortis ferro praegnans a Magnete invitata ascenderet, mox proprio relapsa pondere, iterum assurgeret , ita in perpetuo versaretur motu . Nihil de usu Magnetis medico subjiciam. Contritum pulverem aquae calidae infusum crassos humores evacUare,& hydropes Curare; sanguinem sit stere, atque eadem fere, quae Haematitem praestaret aiUnt; exsiccat enim, adstringit, consolidat. Namatites. Haematites quidem id nomen accepit, vel quod succum sanguineum reddat ad cotem; vel quod erumpentem sanguinem inhibeat. Hinc Trallianus magnis hunc lapidem estert laudi bus, atque illius pulveris ad cotem contriti unum , vel alterum scrupulum vino infusum praescribit iis , qui sanguinem ex spuunt,& ulceratos habent pulmones : exsiccat enim, agglUtinat . Inferri fodinis, vel terris subrubris passim occurrit, is que aliquando vi ferri attractrice, licet obscura donatur. Multas illius species recenset Plinius, nunc fere incognitas. Lapis

239쪽

cui minium nativum succrescit , secundam speciem videtur obtinere; Androdamas a Plinio Vocitatur: niger est, & praedurus, ferrum, alia metalla ad se rapere perhibetur, quod multo abundet merciario : magnam enim inter hydrargyrum, metalla esse cognationem ignorat nemo. Quinta sanguinei la

pidis species Schistos, vel lapis scissiliis, quod facile scindatur,

ab eodem auctore nominatur: in s ar salis ammoniaci concrescit, croceus inVenitur, atque ut lapis specularis pellucet: si1- perficiem habet aliquando tersam, Si ceu ferrum politum micat : interim scaber est exterius, intus micat, ut Cinnabaris. Haematites, Schistus combus hi colorem minii referunt, v

triusque eaedem sunt vires; luxuriantem Carnem reprim Unt,

vulneribus medentur. Quo nigrior , S splendidior est lapis scis filis , eo quoque durior censetur. Nodus Misenus nihil est: quam Schistos adeo praedurus, ut incudi impositus, vix malleo

Cedat. Illo utuntur aurifices , ubi argentum inaurant, vel folia,

quae gemmis solent substernere, expoliunt. Ejusdem fere generis est Smyris quo nihil fere durius: hinc gemmis poliendis,

Ec armis detergendis permagni est usus. In minutissim im contusus pUlverem , oleo vel aqua aspergitur, quo duriores gemmas paulatim deterat, vel aeruginem abstergat: hinc etiam dentibus detergendis adhibetur. Omnes isti lapides nigro, vel croceo colore tinguntur, Ac multum de natura ferri referunt; in sa- xis, vel terris subrubris inveniuntur. Quemadmodum Galam clites, Morochthus, & Metilites. Talcus, lapis specularis ex albis rupibus,& calceis eruuntur. Haematites, Schis os, Ss Smyris, Cotis affrictu succum croceum, vel sanguineum reddunt; Cx Morochtho S Galactite si iccus lacteus, Melitite melleus cxprimitur. Galactites vis lurimum cinerei est coloris Metilites flavescit; Morochthus es h subviridis, & fere instar gemmae ni- et Nec forte quicquam a Marga indurata tres istae lapidum species differunt. Cicatrices obducunt, corporis spiractata Obstruunt: hinc sunt utiles iis, qui exspuunt sanguinem, distilla etiones oculorum arcent. Nec multum ab iis discrepat Steati-xeS ; mollis enim est, & sebaceus , colore tam CD siubruber, quamvis lineas candidas in ligno ducat.

Talcus lapidis scissilis multum est aflinis, nisi quod ex la-

schisios.

Sin ris. Morochthus Galactites. Me itin .

240쪽

Amiantus.

Lapis specu

mellis flexilibus, & argenteis constat: neque igne, neque senio consumitur et iisdem fere usibus, quibus lapis Amiantus , seu Asbestus, potes: inservire : nam ex utroque perpetua conficiuntur ellychnia, quae ignis ardores impune sustinent. Amiantus quidem alumini scissili vel plumboso non dissi, milis , instar ligni fbrosus, & mollis colore candido, aut subviridi, magno quondam in pretio fuit, quod ex eo contuso, atque in tenuissimas fibras diducto quoddam telae genus ignis patiens texeretur. Hinc linum vivum, vel astestinum, quasi igni inconsumptibile dictum est. Refert Plinius visas esse mappas ex eo in focis conviviorum ardentes, sordibus exustis splendescere magis igni , quam possent aquis, Regum inde

funebres tunicas, quibus combusta cadavera a reliquo cinere separentur : rarum inuentia, difficile textu propter brevitatem : Cum inventum est aequare pretia margaritarum. Vbi contunditur, quemdam praebet florem adeo acrem , & pene trantem , Ut suis aculeis instar urticae compungat, & incredibili pruritu discruciet. Lapis specularis Talco non dissimilis, ex tenuissimis foliis compingitur: atque instar vitri pellucet: hinc suum deduxit nomen. Hic forsitan est veterum Selenites , sic dictus quod

noctu inveniatur plenus, Luna crescente. Selenites, Ut placet Plinio, ex candido translucet , melleo fulgore imaginem Lunae continens , redditque eam in dies singulos , crescentis , mi DUentisque numero . Gemma tamen Selenites, CujUs maculaenim ae juxta Lunae aetatem ampliantur,qualem habuisse Leo X.

fertur, longe diversa est a lapide speculari passim obvio. Tametsi valde dubiae fidei sunt quae de Selenite referunt, vel Hylite, cujus aurea macula solis motum si1bsequitur, qualem fuisse penes Clementem VII . perhibent. Fieri tamen potest ut tenuis halitus ad Solis, vel Litinae moturn instar humoris, qui conchyliis, vel ostreis inest, crescat pariterque decrescat. Garcias ab Horto nobilis quondam apud Indos Medicus, memoriae prodidit Margaritas post plenilunium captas cum tempore minui, decrescere; quae vero ante plenilunium capiuntur , huic vitio haudquaquam esse obnoxias: hinc colligit salpinus Selenitem veterum a Margaritis non differre. Sed x fallitur:

SEARCH

MENU NAVIGATION