장음표시 사용
271쪽
dum qua sulfur commune ex fugaci fixum reddant, & in- combustibile. Norunt emetallis Ulaum pingue, Set sulfureum extrahere. Exquisita metrcurii cum sulfure permistio mercurium fgit , ne calore statim avolet, atque Jaydrargyrus sulfurab ignis violentia tutatur. Argenthun vivum a sulfure indurari, praeter caetera cinnabaris demonstrat, quae ex sulfure, & mer- Curio concrevit; hic omnibus metallis tamquam materia substernitur: illud formam, dc tmeturam praebete. MEN. Ego plane vellemme arbitrum inter Philosophos, ocChymicos datum: nam rebus, ut mihi Videtur, conVCUitant, verbis discrepant. Aristoteles exNapore, & halitu; alii ex terra & aqua; Chymici ex sulfure, & mercurio metalla compines Pant: nonnnulli salem , Vel arsenicum, vel chalcanthum ad jiciunt: in omnibus ratio consentit, oratio pugnat. Siquidem Philosophi remotam, Chymici proximam adferunt materiam:
illi inquirutat primam metallorum Originem; cum JUC CX Vaporere halittioso mi ta omnia prodeant, atque in eum resol Vanitar,
non absurde Lic fumus primum fossilium rudimentum, & maesteria consstituitur. Quod si in sublimi aere aliquando generentur metalloriam ramonia, Vt historiarum monume inta prodidere ; neque eo quicquam pervenire potest praeter vaporeS a Jesumos; palam est metalla ex halitu in derrae visceribus concrcto estor mari. Adde metalla, atque eorum venas filatim , SI quasi pectinatim concrescere, qAod omnibus mixtis quae ex densato halitu gignuntur , commune es . Nicque asic Orquomodo succi crassiores permisceri queant, nisi fidem in va pores dissientur. An terra cum aqua ita commisceri potest, Ve
admo Gum mixtionis leges exigunt, nisi prius in tenuissimos halitus diducantur e Albertus ipse qui A lchim istis plus satis sndulget, ac metalla ex pingui, & viscoso humore compingit, in sententiam Aristotelis vel invitus delablatir. Is enim cum de loco generationis metallorum ediderit, aurum in lapidibus duobus modis inveniri docet: aliquando per totum lapidem quasi diffunditur, eumque flavo tingit colore ; interim venaSdUrntaxat auro praegnantes conspicimus : cujus discriminis causam reddit: nimirum quod fumus ex quo aurum, dc reli-
272쪽
qua metalla prodiere , per lapidis meatus discurrens sensita congeletur. Cum igitur lapis est porosus, tum fumus ille mineralis illius substantiam penetrat, & cum eo confunditur: sed ubi solidior est, & compactior, tum halitus venarum ductus sibi aperit, nec totum lapidis corpus permeat. Saepe auri ramenta fluvii devehunt, quae in filamenta tenuissima diducuntur , quod exhalatio de sub terrae erumpens, a qVLae frigore repercussa congeletur. Qui metalla ex aquae & terrae exquisita mi stione compingunt, ii communem fossilium, non metallis propriam materiam adducunt. Quis enim ignorat fossilia ex ter-xa, dc aqua proficisci: sed eamdem gemmis pellucidis tribuunt originem. Addit Caesialpinus nullum humorem aque im praefrigore enici ductilem, &pressilem. Neque tamen ibo inficias
aquam in metallis abundare; sed ea jam est alterata, atqUe ab aliis elementis sic astecta, ut aquae nomen jam non possit VsUr-pare; nisi forte malis corpus nostrum ex aqua , quam ex hUmOribus compingi. Nihil igitur impedio quominus aqUa ctim te ra subtilissime commista argentum vivum, vel mercUriUS appelletur , communis metallorum materies censeatUr: tamCt-s non facile concessero ejusdem esste naturae cum hydrargyro: nam plerique hydrargyrum inter metalla numeratum Volunt: omnes illi metallorum affectiones praeter consistentiam, Ac soliditatem conveniunt: quod si metalla resolvantur in mercUrium argento vivo similem, is ficile in metallum reducitUr, ad
pristinae res hi tuitur firmitati; adeo ut natiaram metallicam minim C exuerit. Ferrum in aes, ut plumbum in stannum non aegre commeat, nec continuo unum alterius est: materia, vel principium. Sic inter plumbum, hydrargyrum magna est: assinitas, & vntim alterius naturam facile induit: sed nego hinc reis e colligi argentum vivum plumbi , atque aliorum metallo-TUm commUnem es h materiem. Fortas h hydrargyrus nimio humore diffluit, qui sulfuris, aut aquae fortis beneficio temperatur, 3c metallicam duritiem assequitur. Nec mihi aliorum C hymicorum sententia displicet, qui metalla ex terra chalcanthosa, Ss sulfure componiant : nam omnia fere metalla in vi triolum resolvuntur ; atque in OmnibUS ferme mineris, Venis, marcassitis foecundis atramentum una cum sulfure offen
273쪽
dunt. Vitriolum e metallis extractum si in sua dissolvas principia: terram quae in Vitrum cum suo sale conflatur, Si funditur: aquam mineralem , dc pinguedinem sulphuream prolicies. Magna sane esset inter sulfur, & atramentiam cognatio; ex utroque spiritus acidias , 5 penetrans elicitur; utrumque fcri potest, &soliditatem, vel firmitatem sta sicientem acquirere:
ex his magna tincturarum, Vel colorum oritUr Varietas; nec
convenienti carent pondere et adeo ut vitriolum , & sulfur materiem saltem remotam metallis praebere mihi persuadeam. Neque alia excludo mineralia : nam arsenicum in plumbo animadvertimus; nitrum quod in rebias caeteris invenitur, a metallis forsitan non abest: mira certe& stupenda in iis fundendis, excoquendis, & dis luendis nitrum operatur. Quod sit, ut Cartesio videtur, interior telluris pars, tu quasi nucleus sit sola dior, &compactior, profecto metalla omni tam corporum solidissima, in intima terrae regione recondunttar quaedam dum taxat illorum particulae, &quassi venulae in superiorem, Ac molliorem telluris portionem excurrunt, ac dis n-duntur , quas forte succi acres, & corrosia vi exsolverunt, atque eas partibus oleaginosiis involutas calor subterraneus in extimas partes evexit. Omnes quidem Chymici metallorum naturam ex sulfure, mercurio, de sale componunt sed tamen de illis principiis inconstantissime loquuntur. Nonnulli commune
sulfur, vulgarem hydrargyrum , & salis in aqua exsolubilis
quoddam genus intelligunt. Negant alii ex sulfure , dc arctento Vivo metalla coalescere, vel in illa resolvi posse: sed mercurii nomine humidum quoddam vi actuosum, crebris sublimallonibus Ac varus coctionibus expurgatum , quod metallici spumam fermentantem dicunt: sulfur vero calidum innatum
vel quamdam lucis portionem ratione seminali, 8c vi plastica donatam volunt antelligi. Negant quippe elementa quicquam
Egnere, nasii seminibus e caelo defluentibus foetentur; ac miram lane nobis muneralium generationem describunt. Placet illis bolem radios Ac influxus sinos in terram, tamquam in commune centrum effundere; lux quidem opaci Corporis occursu resilit; calor vero qui lumen comitatur, ulterius pro reditur
quorum quem communi centro collectus ignem gehennae ibi a
274쪽
cendat; arque hinc per totam terram fusius, ubi materiam humidam, gignendis metallis idoneam nancis Cirur, eam dige-rle, coqUit, ita turae. Rationes Undique Colligunt, quibus tam deliras opiniones stabiliant. Metallorum si abstantiam calore paulatim cogi, durescere multis probant ars menei S
id quidem concedimus. Sal quippe, & alii succi calore, non
frigore concrescunt : nec frigus quicquam generar quamVisultumam persectionem de conssistentiam metallis conferar , sp ciem tamen iis non largitur; nec eliqua a meralia naruram mUtant; in ipsis fodinis non frigus, sed magnos aestias sentiunt metallarii. Hinc laeenris venae argumentum desitam Une, eX CO-ruscationibus, de caeruleis flammis, quae identidem terrai II al- lambunt; ac quidam sulfureus, m calidias vapor ex iis locis solat erumpere qui facile percipitur. Hinc etiam niVeS In Iis recrionibus starim liquescunt, nec ros concrcscit, ne illic arbores procerae, vel laeta gramina assurgune ; sed pallidis, de tenuioribus foliis sterile, Sc exustum solum indicatur. HIS sane ultro assentior , verum huc animum para et Noct postiam , Vsi credam calorem Mideribus manant m rotam terram perVagari atque in illicis medio tanta incendia procreare. Quod si cryptae subterraneae a calore solis eudae sunt; si geliciae aquae Itai Pisis terrae penetralibus discurrunt, atque in antris I Ungariae aqPa saepe in gelu concrescat; profecto Solis calorem usque ad telluris centrum pervenire nemo sanae mentis crediderit. Acis quiunt, calor numquam retro, sed prorsium semper distunditur; idque multis experimentis comprobant: nam sit prunam ardentem ercstae laminae impos aeris, prui a sublata inferiorem laminae partem multum tracaluisse comperies , cum Uperior Omnem calorem exuerit. Quando ad iguem propius assides, si forte argentum in crumena recondItiam habeas , ut certe multum c Oris concipiet; quamvis Vestimenta non adeo Incaluerint. Verum hoc quidem ut volent; sed quis illis daturus est calorem gradat in usque ad terrae centrum per Cniret, at Me Illinc in omnes diffundi partes. Frustra nunc quaerimus loca a boribus opaca, quo recreemur ab aestu Solis, si frondes arborum lumen quidem, non ipsum calorem arceant: nec Video
cur aestate loca si1bterranea habeantur frigidiuscula , u cal
275쪽
tius foret eos fateri potius nescire, quod nesciunt, quam ista effutientes nauseare. Sed esto calor centralis, ut loqUuntiar, metallorum substantiam digerat, perficiat: an licebit hunc calorem sulfuris nomine designare effectricis, non materia- Iis causae titulo, ut Opinor, metalla procreabit. Fac id quod
ne intelligi quidem potest, mihi esse persuasum, fossilia ex suis
seminiis prodire : haec semina ex astris in terrae penetralia, medio calore tamquam vehiculo deduci ; calor substantiam cras sana, dc humidam, qUam mercurium nominant, resolvat, ac reddat puriorem , dum crebris sublimationibus excrementa sua deponit. An continuo calor ille caeles bis substantiam fossi lium materiae , vel sulfuris nomine ingreditur Haem utique
ferrem si calorem inter corpora, non inter qualitates Utam tra rent : at qui fieri potest, ut accidens fungatur munere materiae, atque in corpus facessat Vertim nos tarditatis accusant, quod mente non assequantur quo modo spiritus in corpora, & qualitates in substantias commeare possint. Invisibilia semina quotidie induunt corpora : lux ipsa Solis abit in substantiam palpabilem. Nobilissimus Digbaeus se ab amico intimae admissionis,& fide dignissimo factum fuisse certiorem testatur, lucem
per vasa vitrea, de concava certo quodam modo disposita inpurpia reum, S minutissam tam pulVerem praecipitari. Ignis ca-Jor incrementuin, substantiam, ac pondus rebus addit: hinc liquores viscosi e mineralibus prodeuntes , Soli expositi, vel ignei noderato digesti, mole, Sipondere augentur. Multam Hanc sentcntiam adferunt, quae nunc non est discutiendi locus. Illud quod ante jeceram, iterum inculco, Chymicos m-ter Peripateticos de natura, Si generatione metalloriam posse convenire. Vtrique ex duplici potissim tim materia qua rum altera humida est, altera siccior, metalla quaeque componunt : illam Chymici mercurium , vel aquam Vascosam; an ClU Ur, animam, Vel tincturam vocitent, mihi perinde eli. Dum res intelligatur, in verborum usu faciles esse debemus. ed neque halitum Aristotelis cum vapore conjunctum re lClunt: nam vapor humidus mercurii ; halitus siccus sulfuris vices Obae: Irigui quidem coagulat; at calori metallorum ve-
276쪽
neratio debetur: nam calor superfluum humorem expellit, elementa permiscet, su perflua excernit: frigus vero miscibilia potius confundit, quam misceat. Generationis metallorum modum Philosophus non absurde explicat pruinae, vel roris exemplo: haec enim, ut caetera meteora, ex vapore, Ss halitu prodeunt; sed exhalatio sicca humidum vaporem cito deserit ;hinc vapor in aquam concrescit: in metallis secus contingit; halitus quippe apprehendit vaporem , eumque figla. Metalla bimetallis frequentius in montibus generantur, quod ibi terra sit rara, remultis meatibus pervia; calor ibi acrior conservetur; nec restagnent aquae, ut in camportam planitie. Primum vero metalli rudimentum est substantia quaedam salsa, in aqua exsolubilis, quae paulatim excoquitUr , neqUe aeris amplius , vel aquiae injurias reformidat. Nec tamen pertinaciter negaverim metalla quandoque in extima terrae superficie procreari. Aurio ranula quae ex multis fluminibus colliguntur, non ex montibus torrentium impetu devolvi putem : nec tam facile aurum a sua minera abraditur, neque ab aqua praeterfluente tam loncrepotest: devehi. Illud sane aurum quod apud Indos in montium jugis arenae, vel terrae admistum offendunt, in terrae pene tralibus non gignitur. Belgae cespitibus sulfureis , &: bituminosis vice ligni utuntur , ex quibus sulfur, arsenicum, imo cuprum, dc ferrum ex paulo profundioribus eruunt, quod indicio est non solis terrae visceribus metalla condi. Quid mihi de effectrice causa, quid de metallorum materia,
videretur , exposui ; Philosophos cum Chymicis in gratiam redigi posse ostendi : nec difficile erit ex his veluti principiis
omnes metallorum affectiones deducere. hyo enim partes rude me- terrestres cum aquosis, vel humidis exquisitius permiscetur, 'M 'f'm eo metallum gravius exsurgit: nam pauciores, & angiastiores
ineatus admittit: hinc ductilitas oritur, quia partes densissimae, eXiginae, maXime complicatae in amplisumam superti ciem duci possunt. Quapropter aurum praeter caetera metalla Sc pondere, ductilitate excellit: neque est cremabile, quod partes ejus sint densiores, &magis consertae, quam ut exhalari
queant: aqUa terram n et combUratur, terra aquam tuertar, Ut
avolet ; neutra aueram deserit; sed arctissimo vinculo stringun-
277쪽
tur: humor ductilitatem, terra praebet-Vbi mixtura minus accurata occurrit; seu terra dominetur, seu aqua;
nec tantum invenitur pondus, quod ampliores pateant meatus; neque metalla igni adeo resistunt: nam si terra copiosior est, ut in ferro, vel abundat aqua, ut in plumbo, calor unam ab altera divelIit; humor evolat , terra in scorias secernitur ;nec metallum citra magnum sui dispendium funditur. Venim de metallis mox seorsim agemus: neque hic discutiendum arbitror, utrum metalla una specie contineantur, ac solis accidentibus dissideant, ut placet Alchimistis, an potius, ut Peripatetici contendunt, in diversas scindantur species: utrisque argumenta non desunt. Hi quidem diversa metalla exfodinis itidem diversas erui, atque ex variis principiis coalescere demonstrant: addunt affectiones, vel proprietates omnino diversas formarum distinctionem arguere. Alchimistae vi possi bilem metallorum transmutationem esse persuadeant, illa non specie, sed gradibus discernunt: adeo ut omnium una, & com munis sit origo, eadem sint primordia, solius loci, vel matricis diversitate distinguantur. Natura ipsa aurum gignere medita tur , sed desunt Lepe locorum congruae opportunitateS, nec eX- spectatur tempus , dum imperfectum metallum praedes ina tam perfectioneni assequatur. Aurum itaque ferro praestat, quod nactam sit sulpur,& mercurium optime digesta, atque
ab omnibus extraneis defaecata: non item ferrum, cujus sulfur impurum, Ac combustibile cum mercurio male coliceret. Iinc metalla imperfecta artificis manu elaborata auri perfectionem consequuntur: ex omnibus autum extrahitur: vix illud putum ab omni argento ,& Cupro liberatum occurrit; ex iisdem eruuntur mineris diversa metalla. Innumerabilia proferunt, ex quibus effici colligi que possit unam esse omnium metallorum speciem , nec formis, sed accidentibus differre. Neque hic pacem Chymicos inter &: Philosophos componi posseeXis lino I nam de summa rerum agitur: nisi me conjectura fallit , Alchimis harum permultum interest omnia metalla in unam speciem concludere, ut Elyxir suum, quod artis capiat est, facilius tueantur , atque ab omni absurditate Vindicent. Haec crederem nisi hoc hominum genus magnifice mentiri so-
278쪽
laret: nam isti Ciniflones multa pollicentur,
cuncta aerii discerpunt irrita venti. Si h P. Non est ita, optime Menander , nec metalla una
specie contineri Alchim istarum principes credidere, neque id magni ad transmutationem comprobandam refert. QAod si praeter calorem & frigus nulla foret metallorum effectrix causa, in hanc forte sententiam nobis liceret concedere : (quamquam varia mixtio diversas quoque inducat species) at metalla, ut lapides ex suis seminiis oriri, vi quadam plastica non errante, Ac Vaga,sed stabili,ubique gentium eodem plane modo operante,jam identidem demonstratum a nobis esse puto. Non quod anima vegetatrice donentur; quamvis specie plantarum crescere, in truncos,& ramos dis fundi, ac sursum eniti videantur : sed in seipsis sua gerunt semina; neque ut plantae seruntur; at vis for- matrix, quae sulfuri inest, materiam paulatim immutat, maturat, atque ad suam perfectionem deducit. Hoc quidem sulfur non e caelo, non a sideribus depluit, non ex igne centrali proficiscitur, ut nugantur Paracelsistae, sed ejusdem forsitan est naturae cum vialgari sulfure , nisi quod longa alteratione infixum, purum, in combustibile evasit. Non absurde metallorum anima vocitatur; nam iis speciem largitur, S formam ac custos est virtutis seminalis ab auctore naturae insitae: nequo enim calor, frigus rebus formas impertiunt. Cedo quid aliud conferre possit calor, quam heterogenea separare, vel resolvere 3 Quod si substantiam procreat, Carnem generat, IDCtalla perficit, non causae principis, sed instrumentariae titulo operatur. Gladium quidem calore , vel frigore indurari, aut emolliri scio ; at forma gladii ab arte sola repetitur: sic ratio ferri, vel auri ab intimo naturae principio ducitur, non a nuda, S sterili qualitate. Cum igitur specierum diversitas ex naturae abditis
seminibus hauriatur: neque Una sit omnium metallorum ratio seminaria; nec solius auri gonerationem natura moliatur; cum caetera metalla suos habeant usus, palam est non unam
csse metallorum formam. Neque audiendi sunt Paracelsistae, cum ferrum nihil aliud praeter aurum immaturum esse definiunt: neque hinc argumenta adversus metallorum transmutationem depromi possunt, cum nihil sit in natura tam vulga
279쪽
tum, quam specieriam comm Utatio. Nec mirum si metalla, quae cum auro composita sunt imperfecta , ubi suo sulfure exuuntur, at liae in commUDem resolVUntUr materiam , S auri sulfure fi tantur , in aurum facessant. Humor ad radices arboris illabens , in ipsius plantae naturam , soliditatem convertitur: alimenta in sanguinem , hiae in carnem abit; ac tota natura his mutationibus plena est: sed haec pos herius. Nunc vero
istuc non dabunt Philo phi metalla suo sulfure exui posse,
atque in Communem materiam, qUam merciaritam vocitant,
reduci : nee Chymicis fidem habent, cum variis demonstrationibus , & experimentis id ipsum confirmare moliuntur. Vnum item & alterum ex Heliophilo adducam experimen- arte tum , quo exploratum sit metalla ex argento vivo coaluisse, atque in illud redigi posse. Neque per longas ambages proce dere necesse es Plumbum in pulverem minxitissim uin redi, gunt: id sane Usta tritum, & pervulgatum est; funditur, in vasecreta obducto agitatur , quousque comminia attar in granula; vel fusum inter patellas ligneas creta oblitas conteritur. Argenti vivi uncia in duabus aquae fortis exsoluta, phialae vitreae occluta imponitur: leni calore diffolutio promovetur: ubi hydrargyrus in aquam limpidam abiit, tum plumbei pulveris uncia sensim immittitur, ne aqua nimi iam effervescat. Statim argentum vivum instar calcis albae praecipitatur : plumbum vero continenter agi trium resolvitur in hydrargyrum; adeo ut tres illius partes soleant in mercurium converti, una dumtaxat superstite. Argentum vivum, quod in fundo subsidit, alio vitro exciprtur, SI cum libebit pristinae naturae, ac ponderi reddetur ; hydrargyrus autem ex plumbo extractus vulgari paululum lividior, &segnior per corium trajicitur. Sic ferri mercurium ducunt Vegetum ,& plane igneum beneficio hydrargyri, Mi alis ammoniaci. Haec si vera sunt, quae sane experiri in proclivi est, mani se ite colligitur metalla ex hydrargyro,&sulfure, ut Alchim istis, & metallurgis videtur, coaluisse, atque inca eX quibus prodierunt, resolvi posse primordia . Sed demetallis nunc sigillatim, dc distincte agendum.
280쪽
CAPUT DECIMUM. De metallis seorsim sumptis, ubi fuse de
I. Transmutat o metallorum diversis rationibus impugnatur. 1 i. De singulis tractatur metallis. II I. Transmutationis possibilitas asseritur. Iv. Objectiones diluuntur.
Os mihi facile fidem faciunt Alchimistae, qui
verba dare, Si credulis solent imponere: Attali divitias promittunt, cuin ipsi inopes, S pannosi
huc& illuc circumcursitantes, S errones ferantur. Egestas ipsa qua gravantur, vanitatem artis
satis demons frat: magnifice tamen, & gloriose loquuntur, Atque immensa cavi spirant mendacia follis. Adeo ut mihi permirum videatur tot inveniri Viros nobiles , qui ab hoc nequissimorum hominum genere decipi se tam facile patiantur. Vtinam hic vanus essem sed serio ringor, cum video horum veteratorum fraude tot ingenuos homines deludi, qui rem simul, famam misere decoquunt, & sero sentiunt suae credulitatis labem. od me magis angit animi, non desunt illustres Philosophi, qui frigidam sustundere, at
que animos pecuniae avidos incendere non dubitent,dum Chymicos summa ope propugnare, & artem transmutatricem effepossibilem, enixe persuadere moliuntur. Mirum si Alchimistarum arti plus liceat, quam ipsi naturae, quae rerum species non commutat: neque aurum alibi quam in propria matrice,& vena procreat; nec denique tantum opus in momento, sed post multa annorum volumina absolvit. Ignorant Chymici quae sint auri primordia, quod temperamentum, quae HatUra; temere pollicentur te quodcumque metallum in aurum esse com-mUtaturos. Norunt scilicet vertere rerum species; aurum in fumos resolvunt, & plerumque pro thesauro inveniunt carbo-