Joan. Bapt. Du Hamel De meteoris et fossilibus libri duo. In priore libro mixta imperfecta, quæque in sublimi aëre vel gignuntur, vel apparent, fusè pertractantur. Posterior liber mixta perfecta complectitur ; ubi salium, bituminum, lapidum, gemmarum

발행: 1660년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 화학

281쪽

LIB. II. C AP V T X. et '

nes. Omnes auri partes adeo inter se cohaerent, ut nulla arte separari queant, neque alteri Corpori adhaerescere. Hinc au- I p auri uaurum neque corpora suo colore tingit, neque est cremabiles nulla quippe ignis vi exhalari ex eo quicquam potest. Si quid alienum , aut si quae sordes ipsi adhaereant, salibus acutissimis, vel plumbo liquato eluuntur: rubiginem non contrahit, quia nihil expirat; nihil olet, nihil sapit; ne igne quidem absumitur; haustum eodem pondere egeritur: quare nullum in Medicinausum obtinet: nec demum in liquorem potabilem abire vin- quam potest. Qua igitur arte, quibus machinis in hydrargyrum possunt resolvere, tincturam, sial r, Vel tarmam extrahere 3 sed quod monstri simile est, forma ab auro separata plumbum, vel hydrargyrum perficit, S industria artificis exaltata

formae, seminis, ,e effectrieis causta obit munera: nam rudem informat materiam, foetum aureum parturit , arqtae instar grani tritici sese felici prole multiplicat. Auditis delirantium somnia, non Philosophorum judicia. Aurum forma sua exuitur. Nescio an ulla arte corrumpi queat; tametsi facilius es h rem de struere, quam gignere. Forma avtalsa conservatur. Et quidem arbitrabar nullam formam, si animam rationalem exceperis, consistere posse separatam. Quinetiam illa auri anima ( sic enim loqui solent) tantam puritatem, tantas vires in vasis vitreis adipiscitur, ut in momento temporis colorem, pondUS, substantiae firmitatem plumbo liquato impertiat. Nos vero ta di sumus qui rem tot rationibus, tot experimentis comprobatam non assequamur, ac nobilissim: e arti calumniemur. Ar tem sane mirabilem praedicant, quae naturam longe superat: nam ma teriam praeparat, formam inducit, rerum species commutat, SI perficit; huic demum natura ipsa famulatur. Quo vero tanta nobis persuadeant paradOXa, DUlli S sere pla- , hi utuntur rationibus; sed pugnant commentitiorum exemplo- prorum mirifica copia : Raimundum Lullium, Arnoldum de Villa Nova, & totum Chymicorum senatum citant, qUibUS sane vantur. non assentior, sed magis si opus est eos refellam. At Ioannis Andreae Iurisconsulti inconcussam auctoritatem usque ad Natu-seam nobis obtrudunt, qui in additionibus ad speculationem

282쪽

DE FOSSILIBVS

Arnoldum de Villa Nova in curia Romana summum Medicum , Sc Theologiam, de quo scripssimus consilium de observatione sejunii, qui dc magnus Alchim ista, virgulas auri quas faciebat, consentiebat omni probationi summitti . Mirum sit Ar noldu tanti arcani conscius non Medicinam modo Sacerdos exerceret: sed etiam de stipendio, ut ferunt, cum aegrotos in viseret, satis sordide paciscerae tur. Negat Albertus se vidisse aurum ex Alchim istarum ossicinis productum , quod omnia ignis examina sustineret. An non potuit Arnoldus Ioanni Andreae, atque aliis illuderet Colligunt innumera exempla, qtaal nullo' satis idoneo auctore nituntur , atque ab iis proferuntUr, qui hujus artis amore depereunt, dc quo plus impendere, hoc minus volunt desistere: alios vero in sui erroris consortium trahere gestiunt,ne soli insanire videantur. QVrsituri spectant omnes Hoghelandaei historiae de nobili Scoto, qui Coloniae A-orippinae anno IGO3. coram aurifabris ferrum, de plumbum inpurissimum aurum convertisse, atque idem Basileae, de Argentorati praestitisse, ac frusto hujus auri Tu ingerum donasse fer tur. Mitto id quod Barnaudus de Anshelmo Boetio refert, idque ex ejus ore accepisse profitetur. Summa est, cum Anshelmus Alchi mistis foret iniquior, atque artem omnino impossibilem arbitraretur , ut ex ejus scriptis facile colligitur vi forte quadam incidit in libellum, cui nomen Cymbalum aUreum, realiquot granula pulveris rubet chartula involuta offendit, unactam formula verbis aenigmaticis, Sc Obscurioribus, qui mos est Alchim starum , e pressa: tum coram aurifice semel, atque iterum , conjecta hujus pulveris portiuncula in hydrargyrum, statim eum in aurum puriam pultam comm Utavit. Crederem fortasse , si Anshelmus id memoriae prodidisset, sed Barnaudi, atque aliorum Chymicorum fides valde mihi suspecta est: magna quippe pars artis est scite mentiri. Praetereo quae de Pharmacopola Trevisano, qui coram Reipublicae Venetae Duce,3

aliquot Senatoribus argentum vivum in a Uriam CONVertit, referente Hieronymo Cantano , aliis pluribus, commemorant. Mitto denique quod praeter caeteros de Nelleio Anglo Penotus A JUlix nus narrat. Pragae, inquit, meo tempore idem ab E-duardo Telleio factum est in aedibus D. Aggetu Thadaei, ubi

283쪽

fibram integram argenti vivi inpurisiunum aurum conversam guttula una pulveris rubicundissimi vidi. Extat adhuc, dic servat ut incredulos exemplo illo vincat. Prae manibus siepius habui ; & quod magis mirum est , restat videre signum illius laticis haerentis supra merciarium in aurum conversum , ins har rUbini. Horum sane omnium una depulsio es , non temere fidem esse adhibendam Alchimis is , quorum maxime interest artem suam splendidis efferre mendaciis. Summa voti esst credulos divites emungere; quo id fiat, norunt dignitatem nugis addere, fabillas texere, multa exempla colligere si quem osten derint, qui jam in hanc artem insaniat, incendunt plias satis, magna spe lactant, atque aegrotum animum plerumque ad de teriorem partem applicant. Nemo cui mens sana contigerit, cum istis impos oribus inibit societatem, sed hos effugiet tamquam scopulos multorum exitio infimeS.S 1 M P. Alentior plano, ac nemini auctor fuerim, Ut temere Alchimis his fidem adjungat. Hoc hominum gentas impos urae nomine non immerito suspectum est : quod si tantam callerent artem, non iis foret res angustae domi. Plures vidi ad incitas redactos, qui grandes auri summas exsculpere magnificis pollicitationibus nitebantur : modo non montCS at VI prommittebant, Cum gravi rerum omnium inopia premerentur: qui vero ex hac arte ditesceret, vidi neminem. Sed soli sumus, quod quisque sentit, licet impune dicere: artem qua mctalla trans Uten eur, arduam quidem , periculi plenam, SI a paucis compertam, at impossibilem esse minime arbitror . Atque ut sibi itas a praepostero Ordine tecum agam; historiae ipsae quas protulisti, quantumvis Chymicorum auctoritatem eleves, fere mihi per sua detrat artis veritatem. Nam si in re capitali trium hominum testimonia recipimus; quo jure, qua ratione tot illus fritam auctorum fidem Contemnemus Verum ea fallit fortasse non, numqUam, fateor: sed tamen ad veritatem s cpissime dirigit: nec facile, temere reaici debet. At Chymici in propria caUsa non sunt audiendi. Quibus igitur auscultabimus an forte MisOchymicis, i ii istam artem ne intelligunt quidem. Quid enim, Ut Tertulliani verbum usurpem, iniquitas, qUam Vt Odcxint homines quod ignorant, etiam si res rueretur Odium tUnC

284쪽

enim meretur, cum cognoscitur an mereatur. Taceo de Claymicis. Sanctus Thomas, Albertus Magnus, Fernelitas, inque

alii Philosophiae principes artem esse possibilem apertissime

concludunt. Idem tradunt Marsilius Ficinus, Ac Ioannes Franciscus Picus Mirandulae Comes, vir omni exceptione major, qui se multoties expertum fuisse metallorum transis nutationem, atque aurum ex plumbo factum omni examini subjecisse testatur Multa quidem exempla praeter caeteros refert Euvaldus de Hoghelande, nullum sine locuplete auchore, dc teste. Quem non movet his horia nobilis Germani Stata berger, qui acceptis , Medico aliquot drachmis pulveris argentifici, coram Philippo Secundo I Tisipaniarum Rege , & multis proceri bus , ferventem hydrargyrum in argentiam commutavit: quo experimento invitati quidam Aulici societatem iniere, atque

impensam huic arti navarunt operam, sed irrreo conatha. Interrogatus , inquit Euvaldus , de his a me Serenissimi Bavariae Principis Ernesti Archiepiscopi Coloniensis Aulicus Amei

den, cujus pater cum aliis societatem inierat, rem ita se habe re , vasa, atque alia instrumenta, quibus usi essent Pseudo chymici in castro quodam adhuc asservari, assirmavit. Sed quid ego vetera paucis abhinc annis Aurifaber Parisiensis, quem si necesse foret, nomine designarem, aliqUot granula pulveris aurifici a Polono in patriam remeante accepit, cujus opeplumbum fusum in aurum purissimum commutavit. Est: homo nasutissimus, ac tibi forte, mi Theophile, a nomine, a facie notus. Sed Philosophum non decet testibus uti, qui aut casu veri, aut malitia filii, fictique esse possunt : argumentis igitur, &rationibus pugnandum arbitror. Negant rerum spe-Zrtii pos cies posse commutari. Mirum id obsici a Peripateticis, qui ele-

Mesii F d; menta in sese mutuo commeare decernunt. Mixta quae sunt ratione sua- imperfecta alienas formas quam facile induunt ; omnium viventium generatio, nutritio, accretio denique specierum mutatione continetur : ex equi , aut vituli cadavere Scarabaei, &apes nascuntur; granum tritici in herbam virentem adolescit:

ovum in pullum efformatur; alimenta in chylum, hic in sanguinem, sanguis in carnem facessit: an sola metalla a communi naturae lege excipiuntur Fatemur sane formas specificas, non

285쪽

posse in alias converti: quis enim ita insaniat, ut formam plum bi in formam auri transmutari existimet e sed materiam plumbi sua forma spoliari, & speciem auri induere nihil prohibet. Ferrum in cuprum, plumbum in stannum, stibium in plum

bum commeare docet experientia, & nemo in arte metallica versatus negabit: quid est cur argentum in aurum mutari posse debitemus TH. Neutrum quidem tam facile, quam tu arbitraris conceditur: neque ferrum in aes mutari putem, neque eo conces sio, aurum ex argento confici posse evinces . Non me fugit Chymicos ex ferro vitriolum extrahere, ex qUo Cuprum COD flatur.

Elias artis a , seu Heliophilus modum satis aperte explicat; laminulas chalybis aquae & oleo sulfuris per campanam CXtracto immergit; duplo plus aquae quam olei apponit: VasC OC- cluso sex horarum spatio aquam fervere sinit; vitriolum splendens,& viride in superiorem vasis partem elatum colligit: recenti aqua solutum, excoquit, donec appareat cuticula; tum chalybis laminulas supponit, quibus aeris ramenta adhaere- scutit, collecta in Cuprum funduntur. Idem compendiosiore via aggreditur: scobem ferri cum triti sulfuris aequali pondere calcinat, 3c reverberat, quousque sulfur comburatiar ; quod reliquum est in ferventem aquam conjicit, cui laminiatae Chalybis impositae, multum aeris statim colligunt, quod detersitim liquatur in cuprum. Tapara auctor non infimae notae Vitri Olum in aqua decoquit, cum effervescit, tum chalybis laminas

injicit, qUae eductae non parum aeris contrahunt; hoc abrasolaminas iterum immittit, donec totae m Cuprum abierint. Non

etiam ignoro quae Mathesius , atque alii referunt de fonte Cypsensi qui ferrum in cuprum commutat; atque idem artificum indui ria in monte Κuticensi perfici. Concedam haec omnia si vis: neque hinc aliud colliges, quam in ferro, & cum pro plurimum inesse vitrioli, atque in vitriolo, Ac sulfure pleraque aeris corpuscula delitescere, quae ferro sibi cognato sua

sponte adhaerent: neque ulla metallorum trans Utario perficitur: at minuta cupri atoma in vitriolo dispersa colliguntur,& in idem corpus conflUUnt.

Sed ferrum in chalybem, plumbum in stannum , antimo-

cuprum mutatione.

286쪽

De ferro, hal M.

niunt in plumbum abire fugit neminem. P ugnas quidem, sed

cum adversario facili : haec enim omnia si postulas, concedo: at nego chalybem a ferro, stannum a plumbo specie dissidere. Novimus chalybem esse veluti ferri nucleum: repetita coctio ne hanc duritiem adipisci scripsit Aristoteles, cum scilicet a scoriis expurgatur. Saepe ferri vena statim in chalybem confla tur : hoc ipsum quandoque praestant aqUae adstringentes. Comi in Italia, aquae praestantissimum efficiunt ferrum : norunt denique artifices aquas parare , in quibus eXtinctum ferrum adeo indurescit, ut magno sit usui ensibus, loricis, atque aliis id genus instrumentis conficiendis: Alchim istae virgulas fer reas carmentant cum sale, & fuligine, qUae urina perfunditur: alii prunas ex quercu , fago, SI aliis solidioribus, vel nitrosis li-

is adhibent. Postremo ferrum urina, aceto, succo raphani ad unctis terrae lumbricis, auctore Alberto temperatur indurissimam aciem evadit, quod succi acres ferro addant adstrinia rentia corpuscula, quibus illius partes stipantur, arctiori visa culo inter se cohaerent. Contra molle sit, Ac tenerum , cum aquae ferventi, butyro, Vel oleo immergitur : haec enim lubri ca , S uliginosa ferro communicant corpUscula, quae ipsi mollitiem, & flexilitatem conciliant. Cum durius efficitur, tumano usi iores poros habet, nec flexile, sed fragile redditur. Sicubi si anno, vel aeri admiscetur, partes adipiscitur fragiliores, quod ab extraneis divisiae, & separatae, jam minus inter se cohaereant. Stannum vero facile admittit, ubi candens humore

pingui oleoso perstanditur a vi cum pice, vel sebo illinitur: nain sulfure unctuoso, & combust ibili (jam cum Chymicis loquor) abundat. Hinc candens ferrum admoto sulfure statim liquescit, guttatim decidit. Non aegre inflammatur, atque

incrratum odorem foetet; rubiginem cito contrahit, tamquam

adusti sulfuris fuliginem: quaeque tangit corpora, eadem inficit. Multum denique terrenae siccitatis obtinet: recens e vena

facile liquatur, Ss instar aquae decurrit: sed ubi semel conflatum est, vix funditur: nam in prima fusione permultum humiditatis decessit : restant vero partes crassae, terrestres, impli cati stimae, qu se igne quidem emollii Iatur, non liquantur: calor quippe humorem educit, superflua, quasi excrementitiae

287쪽

LIB. II. CAP V T X.

secemit, sed non fatis humoris superest, ut fluere possit. Hoequidem omnibus fere metallis commune est, ut ignis ea puriora reddat, quod ab extraneis, & superfluis liberentur : sed non

continuo speciem mutant.

Es regulare quod ignis ardoribus a scoriis expurgat ar, non specie differt a caldario, quod ut obscurius, sic vilius existit; illud auri colorem magis refert, SI duci, fundi facilius potest: hoc fusile quidem est, sed minus ductile: nam plurimum

habet terrenae impuritatis. Qu'd si Alberto credimus, ex argento vivo, ab Omni humore extrario jam purgato, adusto sulfure aes componitur ; hinc mistio oritur minus ex illisita, quod miscibilia non satis extenuata fuerint. Quare ubi CXCO-quitur , multas faeces deponit i, & flammam uberiorem non sus tinet, sed iustar ferri incenditur: magna quippe aes ferrum societate junguntur : utrumque durum est & sonorum ; vel quod ambo multa terra abundent; vel quod partes habeant tensiores , quae idcirco acutius resonant, Ac crebriores ediant vibrationes: ambo denique adusti sulfuris fuliginem exspirant. IEs politum aqua, vel sanguine madefactum citius aeruginat: imo sale, vel aceto, Vel urina pueri aspersum stati in mutatur in

viridem aerugiinem: haec enim omnia poros efficiunt laxiores; atque adeo halitias excrementitius facilius erumpit, & in serta ginem concrescit. Quid igitur est cause cur Imperatoriim nUmismata et terra eruantur il haesa, cum cuprum tam facile in aeruginem resolvatur Fors est ut pice liquida peruncta fuerint:

oleost enim, 3e bituminosa quaeque cuprum conscrVant, qUOd Obstruant meatus ne halitus erumpat. Illud quidem negare non positam aes multo vitriolo abundare, quod aerugo ipsa de monstrat; ex iisdem quoque eruuntur venis, SI CUprum ex atramentosis a lictis excoquitur. Ferrum vero huic affine vi triolo non caret, quod multa terra permiscetur. Quocirca CX ferro cuprum, Si vicissim ex aere ferrum exsurgit: nam Vbi cta

pyum ad regulam excoquitur, quae infundo catillorum instar cis subsidunt excrementa, contusa,& cocta in serrum eVa diant. Non quod metalla in sese mutuo commutentur; sed fors est Ut C Upriam vitriolo magna ex parte exhaustum , nihil sit quam ferrum; vel quod mihi magis probatur,nat ara Vc ars me

288쪽

rs; DE FOSSILI Bus

talla confundit: hinc nullum fere aes invenitur, ex quo argentum educi non possit. Verum hoc ipsum mox videro. Quot

quaeso te aes signatur nominibus, quot vultus ex metallorum

permissione induite Cum rubro & pleniore induitur colore, itam aes Cyprium, vel cuprum appellant: ubi lapidi calaminari, vel cadmiae fossili admiscetur, dc dilutiorem praefert auri colorem, orichalcum vocant; tametsi id quoque fossile inveniri auctor sit Plinius. Omitto aes Corinthium, quod in urbis eonflagratione cum diversis metallis permistum fuit, idque postea ars est: imitata. Taceo de aere coronario, quod in tenuis simas diductum bracteolas felle tauri tingitur, atque aurUm ipsum colore exprimit; ex illo quondam histriones texebant

Coronas. Sic aes ad Campanas stanno temperatur, ut gravior sit sonus: Cum vigesima stanni pars admiscetur, atque alia adjiciuntUr mineralia, tum brongum vocant, atque ex eo tormenta bellica conflantUr.

De F umbo Iam quid de plumbo, & stanno dicturi sumus an una,&eadem specie continentur at ex eadem Vena non Crutantur,

non iisdem proprietatibus afficiuntur. Plumbum molle est, CO-lore livido, & obtusiorem reddit sonum, quod in illo humor praevaleat, re partes habeat non multum implicatas. Cum incerussam redigitur, sit gravius, idque habet cum coctis lateri-bUS commune. Rationem affert Caesalpinus, quod fuligo ignis in ipsis conclusa poris, tum plumbi, tum laterculorum pondus augeat: nam flamma reflexa in illis meatibus fuliginem reponit. Indicio est quod ubi cerussa in plumbum reducitur, non parum de illius mole decedit. Et sane plumbum in fornace fumosam exhalationem; sub dio vero expositum , vel etiam in terra sepultum vaporosam attrahit substantiam, mole crescit,& pondere. Impurum quippe existit, & partes habet male conserta S, qUce tamen aliis corporibus facile adhaerescunt: hinc facile liquatur, manus decolorat, sordium, & cujuscumque halitus accessu crescit. Nullam contrahit rubiginem: nam qui erumpit halitus in crassiores sordes densatur: magnam Ciam reliquis metallis habet assinitatem , illorum abstergit sordes, clam auro, & argento funditur , & facile commiscetur : sed quia ignis violentiam sustinere non potest, recedere compelli

tur di

289쪽

tur, Ac una secum quidquid alienum, & excrementitiumro, vel argento inest, a Useri: adeo Vt neque aurum neque argentum citra plumbUm expiargari qUeant. Gemmae sordidiores in plumbo fuso excoctae, longe puriores, ac splendidiores red

Stannum vero candidum est, fragile, senorum, leve, nec si n-.ductile nisi plumbo temperetur : cum caeteris metallis nullo modo conVenit: nam si argentum in catillo, ubi prius liquatum fuit stannum, conflaveris, fragile evadet. Quae quidem stan ni longe diversam a plumbo naturam demonstrant: nam in hoc vapor humidiis, vel si malis, argentum vivum; in stanno halitus siccus, vel sulfur dominatur. Ex illa siccitate levitas oritur, & stridulus sonus: tinnitus enim, ut ait Caesalpinias, non in molli, S flexibili fit corpore, sed in duro, SI rigido, Vt uno

ictu saepius aer verberetur. Tenuibus quoque constat partibus: nam teste Aristotele, exigua admodum parte aeri admistum, album ipsi conciliat colorem, quod non contino Cret, nisi tenuissimas haberet particulas, quae magnam aeris molem

pervagari possunt. Q d sit stanno non deesset humiditas, &gravius, & ductilius foret: hinc cum vasa aerea stanno obducuntur, vix eortam augetur pondus. Impedit vero stannum ne ex vasis aeneis aerugo venenata estiorescat, dc ne tam cito liquentUr : nam meatus Occludit igneis particulis; neque halitus aeruginem facturus clausis meatibus erumpit. His igitur concessus, videtur stannum non ejusdem esse cum plumbo speciei. Qui ergo fieri potest ut plumbum granulatum, aqua salsa ablUtUm, Cum sale communi, vel ammoniaco caemcntatum seu alternis ordinibus dispositum, & igni moderato coctum', ac tandem reductum, in stannum convertatur. Nemo dixerit an timonium, Ss plumbum eadem specie concludi: at quia dubitat vibium in plumbum Converti antimonii duas partes clam una crudi tartari, & tmtumdem scobis ferreae liqua; in aquam

rigidam effundi : cum ad tapius iteratum fuerit, stibium in Antiinop una dum tacesset. Alii regulum antimonii cum fale plumbi ardentissima for- Optime Simplici, qUam tecum actam liberaliter: regulum antimonii in plumbum, hoc in stannum

290쪽

DEFOSSILIBUS

commeare fateor: verum ista specie inter se convenire perten do. Plumbum humidum est, impuriam , & molle ; ablutis persales sordibus, idque exsiccatum albedinem, siccitatem, Ac stridorem stanni consequitur. Stibium vero a plumbo disteri, quod in illo sulfur, in hoc humor sit uberior; detrahe ab antimonio sulfur exuberans, plumbum obtinebis. Non igitur con cludit ea ratio , quae a vobis adducitur ad metallorum transmutationem comprobandam. Siquidem ut aeris, sic plumbi varii

sunt gradus, non species diversae : aliud est nigrum, seu lividum, aliud candidum, tertium denique Cinereum, fragile, M sonorum existit. Stannum quippe stridet magis quam sonat,

plUmb Um vero mutum est, cinereum regulo antimonii simillimum resonat: illud Germani bis ullium vocant. Clam stanno, plumbo temperatur, atque ex eo diversa conflantur vasa, quae splendorem suum diu conservant. Miscetur quoqUectam stibio aliis metallis , ut typi, seu characteres et rinen-rur. Stannum ni plumbo admisceatur, nullius erit ustis: plum bum enim humore suos anni siccitatem temperat, & vicissim stannum tenuitatem, ac firmitatem plumbo impartit. Solent utique plumbi nigri tertiam partem candido Wdjicere. Virtamque i iam habet rubiginem; cerussa appellatur qUae ex plUmbo,

vel aceti vapore, vel sponte sua efflorescit: qnae autem ex stanno educitur, album Hispaniae vulgo nominatUr. Iam ut ego qUemadmodum sentio , loquar , plumbum in stannum abire mihi verisimilet videtur, sed vellem ut Alchimistae eadem me talla in argentiam, vel aurum commutarent: is enim est limes praecipuus in quem eorum labores diriguntur. Quod si tanti arcani forent conscii, non se inculcarent auribus nostris, neqxae Operam suam magnatibus vel invitis osterrent. Illa contubernalis Alchim istarum paupertas artem ipsam falsi revincit. Sed tamen libros edunt infinitis formulis refertos, quibUs laicem artis possibilitatem confirmare moliuntur. EX Omnibias certe metallis aurum vel argentum educi non inficior : sed memini se onortet metalla alia aliis esse permista, vix solitaria inveniri:

ar entum omni ferC ct pro inest, vix vli Una aUriam argenti ex

pe s eruitur. Hoc ipsum artis est vel maximum, quae confusa sunt metalla secernere, non eorum species ertere.

SEARCH

MENU NAVIGATION