장음표시 사용
291쪽
Ex argento quidem auri granum, seu portiunculam colli gunt, sed citra ullum emolumentum. Q d si maximam ar
genti partem in aurUm possint commutaret, tum artem callebunt sine controversia magnam; neque immerito Philosophorum nomen usurpabunt. Sed qua arte argento pondus, colorem ,& ductilitatem summam dabunt placet illis hydrargyrum purum, dc de Catum in argento abundare hinc illius ni tor : liquefactum, instar hydrargyri tangenti non adhaeret, neque instar olei, vel aquae diffunditur. Argentum liquatum addito sulfure calcinatur, quod sulfur cum metallis magna societate jungatur: hinc illa adurit S penetrat, non item ligna, dc lapides: sulfuris tenacitas humorem secum abripit, atque una evolat, hinc calcinatio. Nec tamen in argenti commixtione vincit sulfur, nisi forte qualitate, & agendi efficaci Saepe, inquit Albertus, sub terra argentum ins har spissie pultis molle occurrit, quod probat in eo hydrargyrum abundare. Nonnihil in igne deperdit, & rerum acutarum Vapore suam aliquando rubiginem caeruleam exspuit: lineas nigriores imprimit, S manus collybo inficit, quod substantia illius nonnihil habeat im
puritatis. Contra aUrUm tinctiaram suam non a mercurio, sed a sulfure desumit , neque usu atteritur , nec decidUa materia manus inquinat; in bracteolas adeo tenues, argento praesertim substrato diducitur, ut color tantum stuperesse videatur. Nullam, ut dictum est, contrahit rubiginem, vel squalorem; ab hydrargyro statim solvitur, cujus tenuissimae partes auri meatus subeunt, atque in minutissimum pulverem comminuunt: in liquorem aut vitrum , quidquid mentiantur Alcham istae, abit numquam. Purissimo, ut illis placet, constat sulfure, eoque si xo non combustibili, non pingui, vel unctuoso. Neque arsenico, neque sulfure aduritur: nam partes habet arctiori vinculo devinctas, & subtiliore mixtione conjunctas, quam ut divelli possint: hinc tanta illi ductilitas, Ac tantum exoritur pondUS :nec sonorum est, nec tinnulum, quod poros habeat angi stiores: nec quicqUam exhalat, nec contactu si O tingit corpora.PUriarn persaepe invenitur, quia non facile societatem init cumam perrecti S metallis: cum argento liberius conjungittat : hinc
mixti auri color citrinus, Sc pallidus: sed ubi expurgatur ma-
292쪽
iorem acquirit rubedinem. Aurum denique ut puritate , sic pondere cuncta metalla superat: adeo ut haec gravitatis proportio inter metalla inveniatur, quemadmodum vir clarissimus, atque eruditissimus expertus est. Sit aurum Io o. merciariUS erit TI. , plumbiana 6 o. , argentum s . , Cuprum T. ferma Um 2. stanniam commune 3s. magnes 16. marmor EI. lapis communis I . crystallus 12. aqua s. vinum s.', cera s.
oleum A. CVariis quidem pigmentis argentum auri colorem potest: in- diaere: neque haec coloritia, Sc sophistarum fuci Alclaim istas fugiunt: sed nego auri pondus, Ac ductilitatem argento Conferri posse, quantumvis illud fusione, vel caementatione fatigent; nedum imperfecta metalla in aurum pulveris cujusdam additione in momento facessent. Vnde tanta grano pulveris aurifici virtus, ut magnam plumbi molem in ictu oculi propria forma exuat s speciem, colorem, firmitatem, Sc pondus auri largiatur Profectb non ex calore elementari vis illa dimanat. At forte ad caelestes influxus, occultas qualitates Confugient: verum haec ignorantiae patrocinia tibi non placent, mi Simplici. An forte pulvis ille projectionis semen est ex auro fecundo eductum, quod in materia sibi attemperata exceptum vim habet prolificam , 3c sui generis propagatricem. VtrUmque absurdum, metallis semina tribuere, eaque in momento adolescere, ac sese felici incremento multiplicare. Nimis ab sarde quidam Chymici metallis non animam, & vitam , sed quasi animam, aut vitam largiuntur: hoc dicere tu pius est, quam illud quod volunt, non posse defendere. Nam dum effugere reprehensionem Volunt, asserunt aliquid quod ne concipi quidein postata Metallis semina, vitam, & vim plasticam affingunt, cum nemo ejusmodi semina conspexerit, neque ulla vitae obeant mUDera, nec capiant incrementa. Iam non animam, sed quasi animam; non semen, sed quasi semen, ne tu quidem (quod internos liceat) intelligis. Quantum satius est Alchimistarum flagitia proscribere, quam tam impudenter resistere , atque ea dicere, quae Omnium mentes resputant. Nec multum me movent
historiae, quas vel ipsi texuere, vel ab aliis delusi acceperunt: nam si semel suscipimus genus hoc argumenti, vide quo serpat:
293쪽
circulatores omnes, Empirici, Astrologi, atque alii impos ho- res omissis rationibus ad experimenta provocant, ut credulis facilius illudant: Philosophi vero quare quidque ita sit, argumentis, rationibus docent,non eventis, qUibus liceat non cre dere. Caeterum quanta est pugna Alchimistarum inter se, cum alii universale menstruum, seu Philosophorum mercurium, vel substantiam quae aurum exsolvat, Sc forma exuat in hydrargyro, alii in nitro, alii in spiritu vitrioli quaerant: & quod mihi permirum videtur, plerique se tanti arcani compotes jactitant, alios vero qui ab ipsis distentiunt, ut impostores, iacrilegos
totis voluminibus concidunt. Cedo quem sequare Veteres in mercurio, & sulfure laborabant; juniores nitrum, Sc vitriolum mirifice commendant: utris credam cur cogar eos sequi qui neque inter se, neque cum aliis consentiunt Si M p. Equidem video A lchim istas in magno discrimine constitutos: quid tamen positiat reponere paulo attentius consideremus; neque enim inaudita causa sunt proscribendi. Primum quod metallorum transmutationem attinet, non video cur omnino impossibilis habeatur: nam ferrum in aes mutaritum naturae, tum artis industria, ne inimici quidem Alchimi s harum negare audent. In monte Carpatho fons est in quem ferrum injectum corroditur, conflatum abit in cuprum. At
forte aeris ramenta in ferro inerant, quae per aqUas atramentosas defluunt. In hac olim opinione fuit Ercherus, sed postquam experientia cognovit in vitrioli fodinis clavos , Sc alia ferra
menta in purum aes conversa , tum veram feri transmutatio nem fateri tandem coactus est. Neque id novum, vel mirum videri debet, cum ligna, ossa in lapides, metalla in lithargyrtim, Sc Vitrum convertantur, ac rursum vitrum in metallum reducatur. Quid vitro cum metallo commune, & tamen reciprocis mutationibus unusai in alterum commeat. Neque
laic subtilius requiro an plumbum a stanno, vel antimonii regulo , specie differat : nam rerum species, ut collibitum est, modo confundis, modo distinguis. Mihi certe argentum tam simile auri videtur, quam stanni plumbum. Negas argentiam ita figi possevi aurum aequet pondere. Dic ergo cur stannum in plumbum, & vicissim plumbum in stannum commigret. In
Aliis rationibus transmutatio adisseruituro
294쪽
De lapide philosophico, an sit possibilis
Magni Hetruriae Ducis thesauris duo clavi partim aurei,partim argentei ostenduntur, Alchim istarum arte conflati. Ex iisdem
sane principiis aurum argentiam ducuntur, nec raro eidem
minerae adhaerescunt. Vidit Albertus auri fibram quae per silicem discurrebat, degenerasse in argentum , cum ad aliud lapi dis mollioris, Acrarioris genias pervenisset. His addit CaesalpionUS aiaro omni argentum inesse vario pondere, alibi dena, alibi nona, alibi octava parte: cui pars quinta inesset, electrum dicitur , cumque est nativum, id ferunt venena prodere, atque in calicibus discurrere arcus caelestibus similes, cum igneo stridore. Fieri potest: vi veneni vis acerrima quasdam eleliri particulas separet, & virus suum stridore prodat. Quod si tanta sit argenticium aUro cognatio, ut ex iisdem principiis, atque in iisdem venis procreetntUr, cur unum in alterum commigrare posse inficiemur praesertim cum innumeris constet experimentis metalla in sese reciproca mutatione commeare. Omitto formulas
quibus Chymicorum libri scatent: nam partim sunt falsie, partim inutiles, Sc citra ullum compendium perficiuntur; solam artis demonstrant possibilitatem. Nam Alchimistis religio est arcana sua evulgare: hinc omnibus aequaliter abrogatur fides, atque omnes sine ullo discrimine imposturae nomine infames habentur : quamquam verisimile non sit omnes Alchimistas hoc vitio laborare, ac prorsus sit incredibile tot illustres viros impudentissime mentiri, ac toti orbi illudere. Caeterum ut ingenue dicam quod sentio, vix ulla mentis contentione assequi, complectique possum qua arte hydrargyrus pulveris aurifici,Velut aiunt foecundi sulfuris grano,non solum fgi, oc aureo colore tingi, sed etiam augeri pondere posse sit, cum nullius materiae fiat accessio. Eadem est ratio argenti
in auriam commutati: nam Vnde argento tantum accedit ponderis : quod si caementorum, vel restinctionum beneficio quippiam alienum subierit, quod argento,& colorem,& pondus auri conciliet, haec non erit vera transmutatio, sed sophistica potius adulteratio, quae facito a Docimastis deprehenditur: neque enim ignem, neque alia sustinet examina, Si cito evolat , cum appositum dumtaxat fuerit, non exquisite permistum.
Argentum coctione figi , 5 maturari non repugno, sed pondus
295쪽
erescere citra novae si abstantiae accessionem , non puto. Nec clam me es ex ferro chalybem, &dUriorem, & graviorem prodire at id non fit citra ferri immintationem. Chalybem quo que in crocum levissimum abire non inficior; at mole augetur, vel certe multum de illius substantia decedit. Laterculi coctio ne fiunt graviores; merito quaerit Modestinus qui fiat, ut in examine metallico res ignem pata non sine detrimento favilla
rum, ponderosiores inVeniantur, quam nondum in flammam illatae: nam si testam, vel cupellam, plumbum, SI metallum ponderes ante examen, Omnia sunt leviora, quam post, iterum ad libellam revocatis scoriis, tessta, massula metalli quae pro banda erat,& cupella cinerea; cum tamen de plumbo multum perierit. Rationem ex Caesialpino jam supra reddidisti, quae tamen Libavio displicet: quod si enim fuliginis additione pondus cresceret, calcem vivam lapide ipso fieri graviorem nece sibi Oret. Existimat vero levi aere extruso, Cupellae, vel cineritii meatus spiritibus metallorum fixis, S ponderosis compleri. Vt ut sit, difficile est homini non hebeti, neque inexercitato persuadere totum argentum in aurum facessere , aucto quidem pondere, mole nihil imminuta. Quemadmodum ex ferro chalybem, sic ex argento aurum procreari nihil contra dico: adeo ut pars argenti purior, & defaecatior in aurum commigret, requantum ponderis accedit, tantum de ipsa mole dececiat. Reclamant quidem Alchim istar, ac plerique se expertos testantur
tortam argentum , vel mercurium in aurum conversa fui fle. Mirio Caeteros, non parum me movet Gla uberi, qui adhuc in vivis esset, auctoritas: is quemdam ex nitro liquorem praeparat instar aquae pellucido in , cojus vires omnino incredibilos miris
cffert laudibus, eumque auri potabilis nomine insignit: hujus liquoris unciam cum scrupulo, vel dimidia drachma hydrargyri vitro infundit, arenae calidae ipsum vas vitretam imponis, quoUsque humore exhalato sal candidum in fondo subsidat: aquae pluvialis affusione humorem restituit atque in fundo vasis totum mercurium in aurum commutatum rem an re asscV2rat. Eadem arte docet caetera metalla in tenues lainintillas diducta in aurum converti, nullo tamen compendio, Sc cirra vllum emolumentum. Ipsum denique liquorem humore effato
296쪽
in salem redigit, cujus dimidiam unciam cum 2 o. vel 3 o. granis alicujus metalli in tenuissimas laminulas comminuti permiscet, crucibulo imponit . sal metallum penetrat, & intra horae quadrantem in optimum aurum commutat. Multa mihi in hanc sententiam occurrunt, quibus transmutatio metallorum non
suadetur modo, sed etiam persuadetur: Verum ea non invitus silentio praetereo, ne quod ipse expertus non sum, vos docere videar. Neque eo consilio haec disputo ut vos ad studium Al- chimiae incendam, deterrerem potius, cum nulla scientia di siciliores habeat aditus, nulla pericu osior, nulla magis impos oribus pateat. Neque ego utilitatem aliquam aucupans Chymicorum libros, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo, vel eorum labores intueri. Sed ad institutum revertar
metam, atqtae eXperiar an rationes quas adversus metallorum
transi nutationem collegisti, solvi ullo modo possint. Totam disputationem in pauca conferam. Negas Chymicos ex quibus principiis metalla constent, vel quo loco, quo tempore,
quibus instrumentis utatur natura, exploratiam habere ; atque
adeo impos urae nomine suspecti sunt, qui chrysopoeiam profitentur. Ego vero Alchimis arum non suscepi patrocinium,
neque artificum vitia, sed artis excellentiam defendo. Nec necesse est omnia naturae momenta in procreatione metallorum
Chymicis esse perspecta : satis erit si viam insistant per experientiam sibi cognitam. tepore simi in aegypto ex ovis pullos excludunt, quo modo pullus efformetur forsitan ignorant. Serit triticum agricola, terram vel stipularum incendio, vel fimo reddit fecundiorem : an necesse est ut ipse norit modum, quo tritici granum terrae gremio exceptum, primum in herbam viridem assurgat, tum sensim adolescat An occultum in cineribus, vel fimo inesse salem, eumque nitrosum, X fecundum, habet exploratum Sed incredibile est tantum valere artem Alchi misticam, ut plumbum subito in aurum convertat , cum ipsa natura non nisi labentibus annis hoc metallum in terrae visceribus procreet, quod ex purissima materia, non
mole magnum, sed saepe in granula comminutum, vel in lapidum fibris diffusum reperitur: non enim substantia adeo defaecata, Vel ubique, vel magna copia potest occurrere. Cum igitur
297쪽
igitur naturae solertiam ratilla ars, nulla manus, nemo opifex consequi possit imitando; verisimile non est obscuros homines,& abjectos posse ad labitum ex plumbo , hydrargyro , atque
aliis inferioris notae metallis aurum purum putum conflare. Haec sane me non mediocriter movent, ac dissicile dictu esst, quae hujus repentinae transnata rationis ratio , quae causa esse possit. Sed ratio ipsa nos lateat, num continuo tot illustres Philosophos, aut stultitiae, aut vanitatis, aut impudentiae insimu labi se Magna quaest io est: virum ars naturae opera moliri possit. Verum ad propositum nostru in nihil pertinet: non ars, sed natura ipsa species metallortim mistat: nattarae vero ars famU- latur; ignem regit, vasa praeparat: sed natura sola opus absolvit. Exemplum Medici adhibet Albertus qui noxios humores
expurgat, thim natUram ipsam Corroborat , at glae insitiam adjuvat calorem; adeo ut finitas naturae ut catas e princini: artivero ut organicae, Ac instrumentariae accepta referatur. Non
dissimili modo Alchimistae hydrargyri , & sulfuris impuram
substantiani purgant, tum paulatim digerunt, atque insitam vim calore convenienti promovent, & ad perfectionem deducunt. Neque necesse est Ut tantum temporis natura arto sibi ancillante adsuta impendat, quantum in visceribus terrae insum C- re perhibetur. s enim ignorat naturam ab arte perfici plumbum, vel f hibitam, silices ipsi in vitra splendida commu tantur: ex ferro aes piarissimum intra paucas horas conficiunt: e plumbo Cerussam, &minium; ex argento CaerUletam; CX CU pro a Itaginem, & orichalciam, atque alia infinita praeshant artifices, RUS natura vel numquam, vel nonnisi post longam annorum seriem absolvit. Natura quippe arte adjuta paticis monaci lis pleraqde gignit, effingit , mutat, quae sola nequit perficere. Illud non ignorant Medici, qui naturae adjutores , de ministricum sint, morbos profligant, quos solius naturae vis expia gnare non poterat. Sicli ortulani fructus praecoces procUrant, & Va-Cas transplantationes (vt Chymicorum, Voc Cm Vstirpem) Vam Vas Insertiones adhibent. Quid multa E ars ae natura sibi mutuas tradunt operas, quae haec inchoavit, illa perficie: nat ira sine arte multum valebit, ars nulla esse sine natura poterit. Ter-r e , liaqUit Fabius, nullam fertilitatem habenti nihil optimus
298쪽
agricola profuerit: e terra uberi utile aliquid , etiam nullo colente nascetur: at in solo foectando plus cultor, quam ipsa per se bonitas soli essiciet. Istuc quidem ad propositium facile accommodari potest. In prima metallorum gcneratione majus natu Ial , qtaam artis esse momentum crediderim: sed ubi de summatorum perfectione, re multiplicatione agitur, plus arti deberi, qUam naturae puto. Illa materiam suggerit, haec veluti se mam largitur , ac vim prolaecam in metallo quassi sepultam, atque in materiae recessit abditam excitat. Ac ne illud quidem
vero dici potest, Alchim istas formam ab auro sejungere: tenuis si mam quidem ac subtilissimam cujusque metalli portionem riame, tincturae , vel foecundi sulfuris nomine insigniunt: illamque ut loquuntur, exaltant, ac purissimam reddunt. Nec mirum si hujus pulveris granulum in materiam sibi attemperatam Conjectum , temporis momento eam figat, atque in ararum convertat: nam illa tinctura est potestate maxima, licet sit moleminima ; materia quoque est omnino disposita: quare nihil superest quod transmutationi moram objiciat. Subitaneas in me tallis operationes, mutationes quotidie miramur . A qua r-tis stibio affusa statim effervescit: quot praecipitationeS in m Omento perficiuntur cuprum, vel plumbum, vel stannum in laminulas diductum , cum una parte scobis tiliae , duabus sulfuris, & novem nitri partibus permistum , si pruna injecta accendatur, hoc incendio metallum adeo perficitur, ut per CU-pellam fulminatum nonnihil auri, vel argenti expromat, cum ante ne micam qUidetna contineret. Ultima certe perfectio materiae optimar dispositae, atquc ad suscipiendam formam proclivi in momento accedit. Quantula veneni pars totum Cor- 'i's pervadit, & in plancto temporis corrumpit haec sane visa Cissima non biolo calore, vel elementari qualitate, sed abc Ci Core Causa proficiscitiar. Verium, inquis, auriam DCC COr-
mni, nec destrui potest, nec propriam formam deponere, nediam aliud gignere : non enim virtute seminali, & foeci inda donatur, vel : star viventium propagatur. Hoc ipsum inqUa
stionem vocatur: nam Alchim istis contrarium videtur: nec det
sun si istoriae . ex quibus metali Ortim propagatio quodammodo persuadeatur. C tat Martyrem Libavitas, qui de cade 3. l. 8.
299쪽
haec habet: In Hispaniolae, inquit, provincia Cotoy dicta, ex
montium fissuris nascitur arbor attrea, cum stemmate, de ramis. Ad urbem Firmicum in Pannonia arbusta aurea assturgere narrat Fulgosus. Sic in montibus JUngariae, ex quibus multum auri extractum est, nasci vites foliis SI vvis deauratis, exoculatis testibus refert Glauberus. Ferrum in propria fodinae renasci jam alibi diximus ; imo ex recrementis in cumulos di visis, & congestis ferrum conflatur. Curbacliti in Vesphalia
exhaustorum metallorum cumulos quaternis annis excoqui;
temporis tractu fodinam in meliorem commutari a qUaedam metalla subterraneis halitibus absumi, cum serius effodiuntur vi ex bismutho, cadmia fossili omni argento vacuis, atque in cumulos congestis, post aliquot annorum volumina m Ultum argenti extractum fuisse docet Matheiius, caetera Alchi mistis non satis aequus. Haec sane ne concipi quidem possunt, nisii vi res seminarias, Sc seecundas in metallis esse fateamur, ex quibus generatio Omnis, propagatio ducatur. Norunt Chymici artem qua metalla instar fruticum , vel arborum crescant, atque in ramos diffundantur. Alii aliter id opus aggrediuntur. Glauberus crystallum, vel silices, vel arenam in Undam, CX-quisite lotam comminuit in pulverem ; salem niveum C tartaro calcinato per multiplicem solutionem, coagulationem eductum cum pulvere silicum permiscet : uni parti salis tartari, quarta dumtaxat rystalli, vel silicis pars adjungitur; mixtura in illam fornacem, cujus supra meminimus, paulatim conjecta
spiritum praebet album, SI crassum, quem Vtilem adversus plu-xeS morbos, Ut Calculum, de podagram, esse testatur. Quod vero in fundo vasis remanet, vitro russili, S pellucido non dis simile servandum est, idque extractum ab aere custodiendum ne humore tabescat: mira in rebus metallicis praestat: nam metalla solvit, digerit, perficit, atque auriam exsolutum praecipitat. Cum aurum in aqua regia, vel argentum in aqua forti exsolveris, &: aquam leni calore extraxeris, tum calcem Colliges atquc in globulos compones: liquorem e tartaro, Ss silicibus eductum cum tartari lixivio aequa portione commiscebis: CU-Curbitae vitreae affundes, cui globuli metallici imponentUr, ac statim crescere, & instar arborum assurgere, non sisse Voltaptate
300쪽
cernes; quasi amicam, & Vberem terram nacta fuerint, sic in momento adoles tant. Sed cavendum est: ne aer subeat. Idem auctor nitrum fixum alibi praefert tartaro. Silicis, vel arenae partem Unam , carbonum tiliae partes 3. nitri Optimi pari. c.
permiscet, spiritum prolicit co quo dictum est modo: taces infundo instrumenti remanentes colligit, quae omnino Cadem CX-hibent, ac liquor tartari: nam metalla praeparata huic oleo im mersa brevi crescunt instar arborum. Riserit fortasse aliquis haec Chymicorum miracula , commentitias fabulas , atque aniles superstitiones putet ; ego non audeam reprehendetret, quousque mihi contrarium experientia constiterit.
I. De venis metallicis agitur ,s quo modo di cernantur. II. De earum fusione , s examine. III. metatiorem variis separationibus , ubi de coelia, quartatione , ct caementis s ac multa Alchimissarum arcana illustrantur. IV. Horum omnium
rationes inquiruntur. dM E N A N D E R. - .
Os mihi est animus experiri, aut furnos adornare. Ista quidem studia non improbo, modera ta modo sint . sed nemini suadere velim, ut se in hoc vitae genus conjiciat periculis, Sc molestissimis plenum laboribus. Licet ex aliis exemplum sumere : Nemo ex iis furnulis largius inauratur et nec magna messis solet ex eo agro provenire. Ars spa gyrica suas quidem habet dotes,& latissime patet: non parum lucis Philosophiae in fert; omnium feret artium principia complectitiar : permagni quoque ad Medicinam usus est, ac potentissima remedia suppeditat , modo a peritis Medicis, non ab indoctis tractetur Empiricis. Ex illius fontibus rerum tum maximarum , tUm