장음표시 사용
61쪽
Comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die sito, conviviumque haberet, edita coena calidam potionem in pultario poposcit: simulque personam ejus diei acceptam intuens, coronZme capite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nubio sentiente, donec accubantium proXimuS tepescere potionem admoneret.
Haec felicia exempla: at contra miseriarum innumera. L. Domitius clarissimae gentis apud Massissiliam victus, Corfinii captus ab eodem Caesare, Veneno Poto propter taedium vitae, postquam biberat, omni opere ut viveret, adnisus est. Invenitur in actis, Felice Ruslato auriga elato, in rogum ejuSunum e faventihus jecisse sese: frivolum dictu: ne hoc gloriae artificis daretur, adversis studiis copia
odorum corruptum criminantibus. Cum ante non
multo M. Lepidus nobilissimae stirpis, quem divortii anxietate diximus mortuum, flammae vi e rogo ejectus, recondi propter ardorem non potuisset, iuxta sarmentis aliis nudus crematus est. LV. Ipsum cremare apud Romanos non fuit Veteris instituti: terra condebantur. At postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere, tunc institutum. Et tamen multae familiae priscos servavere ritus : sicut in Cornelia nemo ante Sullam Dictatorem traditur crematus. Idque eum Voluisse, Veritum talionem, eruto C. Marii cadavere. Sepultus Vero intelligatur quoquo modo conditus : humatuS Vero
LVI. Post sepulturam variae Manium ambages. Omnibus a suprema die eadem, quae ante Primum
62쪽
nec magis a morte senstis ullus aut corpori aut animae, quam ante natalem. Eadem enim vanitas in
futurum etiam se propagat, & in mortis quoque tempora ipsa sibi Vitam mentitur: alias immortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inseris dando, & Manes colendo, Deumque faciendo, qui jam etiam homo esse desierit: ceu vero ullo modo spirandi ratio homini a ceteris animalibus distet, aut non diuturniora in Vita multa res,eriantur, quibus nemo ssimilem divinat immortalitatem. Quod autem corpus animae per se Θ quae materia λ ubi
cogitatio illi λ quomodo visus λ auditusque 3 aut qui tangit λ qui usus ejus λ aut quod sine his bonum 8 Quae deinde sedes, quantave multitudo tot' seculis animarum, velut umbrarum λ Puerilium ista delinimentorum, avidaeque nunquam desinere mortalitatis commenta sunt. Similis & de asservandis corporibus hominum, ac reviviscendi promissa a Democrito Vanitas, qui non revixit ipse. Quae malum) ista dementia est , iterari vitam morte λquae Ve genitis quies unquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae 3 Perdit prose to ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae honum , mortem; ac duplicat obitus, si dolere etiam postfuturi aestimatione evenit. Etenim si dulce vi vere est, cui potest esse vixisse λ At quanto facilius certiti hie, sibi quemque credere, ac specimen securitatis antegenitali sumere experimento λLVII. Consentaneum videtur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cujusque inventa sint. Emere ac vendere instituit Liber P
63쪽
ter. Idem diadema, regium insigne, & triumphum
invenit. Ceres frumenta, cum antea glande Vescerentur. Eadem molere & conficere in Attica: &alia in Sicilia : ob id Dea judicata. Eadem prima leges dedit: ut alii putavere, Rhadamanthus. Literas semper arbitror Assyrias fuisse: sed alii apud Dgyptios a Mercurio , ut Gellius; alii apud Syros repertas volunt. Utique in Graeciam intulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero. Quibus Trojano bello Palamedem adjecisse quatuor hac figura ΘΕ bX. Totidem post Simonidem Melicum, ZΗΨΩ. qVarum Omnium Vis in nostris recognoscitur. Aristoteles X& vii 1 priscas fuisse : ABI AEZIΚΛΜΝΟΠPΣTΥΦ: &duas ab Epicharmo additas ΘX, quam a Palamede mavult. Anticlides in AEgypto invenisse quendam nomine Menona tradit, XV armis ante Phoroneum antiquissimum Graeciae regem: idque monumentis approbare conatur. E diverso Epigenes, apud Babylonios DCCXX annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis : qui minimum , Berosus & Critodemus,
CCCCXC annorum. Ex quo apparet, aeternum literarum usti m. In Latium eas attulerunt Pelasgi. Laterarias, ac domos constituerunt primi Euryalus & Hyperbius fratres Athenis: antea specuS erant pro domibus. Gellio Dolitus Caeli filius, lutei aedificii inventor placet, exemplo sumto ab hirundinum nidis. Oppidum Cecrops a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. Aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt: quidam & Sicyonem. AEgyptii Vero multo ante apud ipsos Diospo-
64쪽
lin. Tegulas invenit Cinyra Agriopae filius, & metalla aeris, utrumque in insula Cypro : item forcipem, martillum, Vectem, incudem. Puteos Danaus, ex AEgypto advectus in Graeciam, quae Vocabatur
Argos Dipsion. Lapici .nas Cadmus Thebis , aut, ut Theophrastus, in Phoenice. Thrason muros. Turres, ut Aristoteles, Cyclopes: Tirynthii, ut Theophrastus. AEgyptii textilia : inficere lanas Sardibus I ydi. Fusos in lanisicio Closter filius Arachnes : linum & retia Arachne. Fulloniam artem Nicias Megarensis. Sutrinam Tychius Boeotius. Medicinam si
gyptii apud ipsos volunt repertam : alii per Arabum, Babylonis & Apollinis filium : bterhariam & medicamentariam a Chirone , Saturni & Philyrae filio. As consare & temperare, Aristoteles Lydum Scythen monstrasse,Theophrastus Delam Phrygem putat. Arariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas. Ferrum Flessiodus in Creta eos, qui vocati sunt Dactyli Idaei. Argentum invenit Erichthonius Atheniens1s : ut alii, Tacus. Auri metalla & conflaturam, Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem: ut alii,
Thoas de Eaclis in Panchaja: aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem ex melle assignat. Plumbum ex Cassiteride insula primus apportavit Mida critus. Fabricam ferream invenere Cyclopes . Figlinas Coroebus Atheniensis. In iis orbem Anacharsis Scythes : ut alii, Hyperbilis Corinthius. Fabricam materiariam Daedalus, & in ea serram , asciam , perpendiculum , terebram , glutinum , ichthyocollam : normam autem, & libellam, tornum, & clavem Theodorus Samius. Mensuras
65쪽
& pondera , Phidon Argivus : aut Palamedes , ut maluit Gellius. Ignem e silice Pyrodes Cilicis filius:
eundem aservare in ferula, Prometheus. Vehiculum cum quatuor rotis Phryges : Mercaturas Poeni. Culturas vitium & arborum Eumolpus
Atheniensis. Vinum aqua misceri Staphylus Silenistius. Oleum & trapetas Aristaeus Atheniensis. Idem mella. Bovem & aratrum Buzyges Atheniensis: ut alii, TriptolemUS. Regiam civitatem AEgyptii, popularem Attici, post Theseum. Tyrannus primus fuit Phalaris Agrigenti. Servitium invenere Lacedaemonii. Iudicium capitis in Areopago primum actum est. Proelium Afri contra AEgyptios primi fecere fustibus, quos Vocant phalangas. Clypeos invenerunt Proetus & Acrissius inter se bellantes, sive Chalcus Athamantis filius. Loricam Midias Messenius. Galeam , gladium , hastam Lacedaemonii. Ocreas & cristas Cares. Arcum Scsagittam Scythen Iovis filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt: lanceas Ttolos, jZCUlum cum amento AEtolum Martis filium. Hastas Velitares Tyrrhenum : pilum Penthes1leam AmaZonem : securim, Pisaeum : venabula, & in tormentis scorpionem Cretas : catapultam Syros : Phoenicas ballistam & fundam. AEneam tubam Pisaeum Tyrrhenum. Testudines Artemonem Clazomenium. E-
citium qui nunc aries appellatur in muralibus machmis, Epeum ad Trojam. Equo vehi Bellerophontem. Frenos & strata equorum Pelethronium. Pugnare eX equo Thessalos, qui Centauri appellati sint, habitantes secundum Pelium montem. Bigas prima
66쪽
junxit Phrygum natio, quadrigas Erichthonius. Omdinem exercitus, signi dationem , tesseras, vigilias Palamedes invenit Trojano bello. Specularum significationem, eodem Sinon. Inductas Lycaon. Foedera Theseus. Auguria ex avibus Car, a quo Caria appellata. Adjecit ex ceteris animalibus Orpheus. Aruspicium
Delphus, ignispicia Amphiaraus, auspicia avium Tiresias Thebanus. Interpretationem ostentorum &somniorum Amphictyon. Astrologiam Atlas Libyae filius : ut alii, AEgyptii: ut alii, Assyrii. Sphaeram
in ea Milesius Anaximander. Ventorum rationem
usiolus Hellenis filius. Musicam Amphion. Fistulam & monaulum Pan Mercurii : obliquam tibiam Midas in Phrygia: geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modi los Amphion: Dorios Thamyras Thrax : Phrygios Marsyas Phryx: Citharam Amphion : ut alii, Orpheus : ut alii, Linus. Septem chordis additis Terpander. Octavam Simonides addidit: nonam Timotheus. Cithara sine voce cecinit Thamyras primus e cum cantu Amphion: ut alii, Linus. Cith roedica carmina composuit Terpander. Cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus instituit. Saltationem armatam Curetes docuere, Pyrrhichen Pyrrhus, utramquie in Creta. Versiim heroicum Pythio oraculo debemus. De poematum origine magna quaestio est. Ante Trojanum bellum probantur fuisse. Prosam orationem
eondere Pherecydes Syrius instituit, Cyri regis aetate. Historiam Cadmus Milesius. Ludos gymnicos in
67쪽
Arcadia Lycaon : funebres Acastus Iolco : post eum Theseus in Isthmo. Hercules Olympiae athleticam: Pythus pilam lusoriam: Gyges Lydus pictiis ram in Agypto: in Graecia vero Euchir Daedali cognatus, ut Aristoteli placet: ut Theophrasto, Polygnotus AtheniensiS.. Nave primus in Graeciam ex AEgypto Danaus advenit: antea ratibus navigabatur, inventis in mari Rubro inter insulas a rege Erythra. Reperiuntur,
qui Mysos Trojanos priores excogitasse in He
lesponto putent, cum transirent adVersus Thracas. Etiam nunc in Britannico oceano Vitiles corio circumsutae sunt: in Νilo ex papyro, & scirpo, Marundine. Longa nave Iasonem primum navigasse, Philostephanus auctor est : Hegesias Paratum : Ctesias Semiramim : Archemachus AEgaeonem. Biremem
Damastes Erythraeos secisse e triremem Thucydides Amino clem Corinthium : quadriremem Aristoteles Carthaginienses : quinqueremem Mnesigiton, Salaminios : sex ordinum Xenagoras Syracusios : ab ea ad decemremem Mnesigiton, Alexandrum Magnum ferunt instituisse: ad XII ordines, Philostephanus Ptolemaeum Soterem: ad quindecim, Demetrium Antigoni: ad XXX Ptolemaeum Philadelphum : ad XL Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. Onerariam Hippus Tyrius invenit, lembum Lyrenenses, cymbam Phoenices, celetem Rhodii, cercurum Cyprii. Siderum observationem in navigando Phoenices, remum CopM , latitudinem ejus Plataeae: vela Icarus, malum & antennam Daedalus: Hippagum Samii, aut Pericles
68쪽
Atheniensis; tectas longas Thasii: antea ex prora tantum & puppi pugnabatur. Rostra addidit Pisaeus
TyrrhenuS : ancoram Eupalamus : eandem biden-
rem Anacharsis: harpagonas & manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Tiphys. Classe princeps depugnavit Minos. Animal occidit primus Hyperbius Martis filius, PrometheuS bΟVem. .
LVIII. Gentium consensiis tacitus primus omnium conspiravit, ut Jonum literis uterentur. Veteres Graecas fuisse easdem paene, quae nunc sunt
Latinae , indicio erit Delphica tabula antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono Principum Minervae dicata in bibliotheca , cum inscriptione tali,
LIX. Sequens gentium consensus in tonsoribus fuit, sed Romanis tardior. In Italiam. ex Sicilia venere post Romam conditam anno qtiadringenteii mo quinquagesimo quarto, adducente P. Ticinio Mena, ut auctor est Varro : antea intonsi fuere. Primus omnium radi quotidie instituit Africanus 1equens: Divus Augustus cultris semper usus est. LX. Tertius consensus fuit in horarum observatione, jam hic rationi accedens. Quando a quo in Graecia reperta, diXimus in secundo volumine. Serius etiam hoc Romae contigit. Duodecim tabulis ortus tantum & occasus nominantur: potio aliquot annos adjectus est & meridies, accenso Consulum id pronuntiante, cum a Curia inter Rostra & Graecostasin prospexisset Solem. A columna Maenia ad carcerem inclinato si1dere, supremam pronuntiabat. Sed hoc serenis tantum diebus usque ad primum Puni-
69쪽
cum bellum. Princeps Romanis solarium horologium statuisse ante undecim annoS, quam cum Pyrrho bellatum est, ad pedem Quirini, L. Papirius Cursor, cum eam dedicaret, a patre suo Votam, a Fabio Vestale proditur. Sud neque facti horologii rationem vel artificem significat: nec unde translatum sit, aut apud quem scriptum id invenerit. M. Varro primum statutum in publico secundum Rostra in columna tradit, bello Punico primo, a M. Valerio Messala Consule, Catina capta in Sicilia: deportatum inde posio XXX annos, quam de Papiriano horologio traditur, anno Urbis CCCCLXXXXI. nec congruebant ad horas ejus lineae : paruerunt tamen eis annis undecentum, donec Q. Marcius Philippus , qui cum L. Paulo fuit Censor, diligentius
Ordinatum juxta posuit: idque munus inter Censoria Opera gratissime acceptum est. Etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. Tunc Scipio Nasica collega Laenatis, primus aqua divisit horas aeque noctium ac dierum. Idque horologium sub tecto dicavit, anno Urbis DXCV. Tamdiu populo Romano indiscreta lux fuit. Nunc revertamur ad reliqua animalia, primumque terresto.