장음표시 사용
331쪽
alias non manditur: odore praecellit foliorum quoiaque, qui transit in VesteS Una conditus , arcet Ihie animalium noxia. Arbor ipsa omnibus horis pomi fera est, aliis cadentibus , aliis maturescentibuS , aliis vero subnascentibus. Tentavere gentes tranS- ferre ad sese propter remedii praestantiam fictilibus in Vasis, dato per cavernas radicibus spiramento et qualiter omnia transitura longius seri arctissime transferrique meminisse conVeniet, ut semel quaeque dicantur. Sed nisi apud Medos, & in Perside, nasci noluit. Haec est autem, cujus grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis, commendandi halitus gratia. Nec alia arbor laudatur in Medis. VIII. Lanigeras Serum in mentione gentis ejus narraVimus. Item Indiae arborum magnitudinem. Unam e peculiaribus Indiae Virgilius celebravit ebenum, nusquam alibi nasci professus. Herodotus eam aEthiopiae intelligi maluit, in tributi vicem. regibus Perssidis e materie ejus centenas phalangaStertio quoque anno pensitasse AEthiopas, cum auro ebore, prodendo. ΝOn omittendum id quoque, VicenoS dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit, Athiopas eadem causa pendere solitos. Tanta ebori auctoritas erat, Urbis
nostrae trecentesimo decimo anno: tunc enim auctor ille historiam eam condidit Thuriis in Italia, Quo magis mirum est, quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset, neminem ad id tempus Assae Graeciaeque, aut sibi cognitum. AEthiopiae sorma, .ut diximus, nuper allata Neroni principi, raram:
332쪽
Arborem Meroen hisque a Syene sine imperii, per DCCCXCVI M. passuum , nullam sile aliam nisi palmarum generis esse docuit. Ideo sortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit ebenus. IX. Ronaae eam Magnus Pompejus in triumpho Mithridatico ostendit. Accendi Fabianus negat: uritur tamen odore jucundo. Duo genera ejus: rarum id, quod m*lius, arboreum , trunco . enodi , materie nigri splendoris, ac vel suae arte protinuSjucundi : alterum fruticosina cytisi modo, & tota India dispersum.
X. Est ibi & spina similis, sed deprehensa vel
lucernis, igni protinus transsiliente. Nunc eas e X pGnam , quas mirata est Alexandri Magni victoria, orbe eo patefacto.
XI. Ficus ibi exilia poma habet. Ipsa se semper
serens, vastis diffunditur ramis: quorum imi adeo in
terram curVantur, Ut annuo spatio infigantur, novamque sibi propaginem faciant circa parentem in Orbem, quodam Opere topiario. Intra sepem eam pestivant pastores, opacam pariter & munitam Vallo arboris, decora specie subter intuenti, procul-ve, fornicato ambitu. Superiores ejusdem rami in excelsum emicant, silvosa multitudine, vasto matris corpore, Ut LX passus plerique Orbe colligant, umbra vero bina stadia operiant. Foliorum latitudo peltae efigiem Amaaonicae habet: hac causa fructum integens, crescere prohibet. Rarusque est, nee fabae magnitudinem excedens : sed per folia Solibus coctus praedulci sapore, dignuS miraculo arboris: signitur circa Acesinem maXime Zmnem.
333쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XII. 317x11. xiiii , alia , pomo & sit avitate Pr.ecellentior,
quo sapientes Indorum viVunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice mittit, admirabilem succidulcedine, ut uno quaternos satiet. Arbori nomen palae, pomo ariende. Plurima est in Sydracis, expeditionum Alexandri termino. Est Sc alia similis huic, dulcior pomo, sed interaneorum valetudini infesta. EdiXerat Alexander, ne quis agminis sui
id pomum attingeret. XLII. Genera arborum MacedoneS narrRVere,
majore ex parte suae nominibus. Est & terebintho similis cetera, pomo amygdalis, minore tantum magnitudine, praecipuae suavitatis. In Bactris utique hanc aliqui terebinthum esse proprii generis potius, quam similem ei, putaverunt. Sed unde Vestes lineas faciunt, soliis moro similis; calyce po- mi, cynorrhodo. Serunt eam in campis, nec est gratior villarum prospectus.
XIV. Oliva Indiae sterilis , praeterquam oleastri fructu. Passim vero quae piper gignunt, juniperis nostris similes : quanquam in fronte Caucasi Solibus opposta gigni tantum eas aliqui tradidere. Semina a junipero distant parvulis siliquis, quales infaseolis videmus. Hae, priusquam dehiscant, decerptae, tostaeque Sole, faciunt quod vocatur piper longum : paulatim vero dehiscentes maturitate, Ostendunt candidum piper: quod deinde tostum Solibus, colore rugisque mutatur. Verum &iis sua injuria est, atque caeli intemperie' carbunculantur : fiuntque semina cassa & inania, quod V
334쪽
cant brechma, sic Indorum lingua significante aboratum. Hoc ex omni genere asperrimum est, levissimumque , & pallidum. Gratius nigrum : lenius iitroque candidum. Non est hujus arboris radix,
ut aliqui existimavere, quod vocant Zimpiberi, alii vero Zingiberi, quanquam sapore simile. Id enim in Arabia atque Troglodytica in Villis nascitur,
Parvae herbae, radice candida. Celeriter ea cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine. Pretium ejus
in libras, v I. Piper longum facillime adulteratur Alexandrino, sinapi. Emitur in libras, X, XV. Album, A, VI l, nigrum , X, IV. Usum ejus adeo placuisse mirum est. In aliis quippe suavitas cepit, in aliis species invitavit: huic nec pomi nec baccae commendatio est aliquar sola placere amaritudine, de hanc in Indos peti. Quis illa primus experiri cibis voluit λ.aut cui in appetenda aviditate esurire non fuit satis λ Utrumque silvestre gentibus suis
est , de tamen pondere emitur, ut aurum Vel argentum. Piperis arborem iam & Italia habet, majorem myrto , nec absimilem. Amaritudo grano eadem, qtim piperi musteo creditur esse. Deest tosta illa maturitas, ideo'ie & rugarum colorisque similitudo. Adulteratur juniperi baccis mire vim trahentibus. In pondere quidem multis modis.
XV. Est etiamnum in India piperis grani simile, quod Vocatur garyophyllon, grandius fragiliusque. Tradunt in Indico luco id gigni. Advehitur odoris fratia. Fert in spinis piperis similitudinem, praecipua amaritudine , foliis parvis densisque, cypri modo , ramis trium cubitorum , cortice P llidia ,
335쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XII. . 329
radice lata lignosaqite, bu ei coloris. Hac in aqua
cum semine eaecepta in aereo Vase medicamentum
sit, quod vocatur Lycion. Ea spina & in Pelio. monte nascitur, adulteratque medicamentum. Item
asphodeli radix, aut fel bubulum, aut abssinthitim, vel rhus, vel amurca. Lycion aptissimum medicinae , quod est spumosum. Indi in utribus camelo Tum aut rhinocerotum id mittunt. Spinam ipsam in Graecia quidam pyx anthum Chironium vocant. XVI. Et macir ex India advehitur, corteX rubens radiciS magnae, nomine arboris suae : qualis sit ea, incompertum habeo. Corticis melle decocti usus in medicina ad dysentericos praecipuus habetur. XVII. Saccharon & Arabia fert, sed laudatius Ιndia : est alitem mel in arundinibus collectum, gum natum modo candidum, dentibus fragile, amplisia fimum nucis avellanae magnitudine, ad medicinae
XVIlI. Contermina Indis gens Ariana appellatur, cujus spina lacrimarum pretiosa, myrrhae ssimilis, accessu propter aculeos anxio. Ibi & frutex pestilens raphani, solio lauri, Odore equos inVitante, qui paene equitatu orbavit Alexandrum primo introitu : quod & in Gedrosis accidit. Item laurino solio de ibi spina tradita est, cujus liquor adspersus
oculis, caecitatem inserret omnibus animalibus. Nec non & herba praecipui odoris referta minutis serpentibus, quarum ictu, protinus moriendum esset. Onesicritus tradit, in Hyrcaniae convallibus ficissimiles esse arbores, quae Vocentur Occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabuS.
336쪽
XIX. Vicina es Bactriana, in qtla bdellium nc minatissianum. Arbor nigra est,' magnitudine oleae', folio roboris, fructu caprificἱ natiiraqtie. G immialii brochon appellant, alii malacham, alii malda-con. Nigrum vero & in bstas convolutum, had robolon. Esie autem debet translucidum, simile cerae, odoratum, & cum fri tur, pingue; gustu amarum citra acorem. in sacris Vino perfussim , odoratius. Nascitur Sc in Arabia, Indiaque, & Me dia, ac Babylone. Aliqui peraticum Vocant ex Media advesium. Facilius hoc & crustosuis, amaritio clite : at Indicum humidius & gummosum. Adulteratur amygdala nuceo Cetera estis genera cortice& scordasti. Ita vocatur arbor aemulo glirmni. Sed
deprehenduntur quod semel dixisse & in ceteros odores satis sit ) odore, colore, pondere, gustu,
igne. Bactriano nitor siccus, multique candidi ungues. Praeterea silum Pondus, quod gravius esse aut levius non debeat. Pretium sincero in libras
- XX. Gentes supra dictas Persis attingit, Rubro mari quod ibi Persicum vocavimus) longe in
terra aestus agente, mira arborum natura. Namque erosae sale, invectis derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexae steriles arenas spectantur. Eaedem mari adVeniente fluctibus pulsatae, resistunt immobiles. Quinsu pleno aestu operiuntur totae : apparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali. Magnitudo miranda est, species similis unedoni, pomum amygdalis extra, intus contortis nucleita
337쪽
XXL Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis, qua spectat Orientem, quaque & ipsa aestir maris perfunditur. Magnitudo singulis arboribus fici, sos suavitate inenarrabili ,. pomum lupino
simile, propter asperitatem intactum omnibus animalibus. Ejusdem insulae excelsiore suggestu lanigerae artiores alio modo, quam Serum. His folia in- foecunda : quae, ni minora essent, Vitium poterant videri. Ferunt cotonei mali amplitudine citcurbitas, qUae maturitate ruptae ostendimi lanuginis pilas , ex quibus vestes pretioso linteo faciunt. Arbores Vocant gosi impinos: fertiliore etiam Tylo minore, quae distat X M. Pass. XXII. Juba circa fruticem lanugines esse tradit, linteaque ea Indicis praestantiora. Arabiae autem arrihores, ex quibus VesteS faciant, cynaS vocari, somlio palmae simili. Sic Indos suae arbores Vestiunt. In Tylis autem Sc alia abor foret albae violae specie, sed magnitudine quadruplici, sine odore, quod,
XXIII. Est & alia similis, foliosior tamen, TO-
seique floris: quem noctu comprimenS, aperire incipit Solis exortu, meridie expandit. Incolae do mire eum dicunt. Fert eadem insula & palmas , oleasqtie ac Vites , & cum reliquo pomorum genere. ficos. Nulli arborum solia ibi decidunt. Rigaturque gelidis fontibus, imbres accipit. XXIV. Vicina his Arabia flagitat quandam generum dictinctionem: quoniam fructus iis constat radice, frutice, cortice, succo , lacrima, ligno, surculo, fore, folio, Pomo. -
338쪽
XXV. Radix de folium Indis est maximo pretio. Radix costi gustu fervens, Odore eximio, frutice alias inutili. Primo statim introitu amnis Indi in Patale insula, duo sunt ejus genera; nigrum,
quod melius, candicans. Pretium in libras X, VI.
XXVI. De solio nardi plura dici par est, ut
principali in unguentis. Frutex est graVi & crassa radice, sed brevi ac nigra, fragilique, quamVis pingui , situm redolente, ut cyperi, aspero sapore, solio parvo densoque. Cacumina in aristas se spargunt: adeo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. Alterum ejuS gemlS apud Gangem nascens, damnatur in totum, OZae nitidiS nomine , Virus redolens. Adulteratur SC pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque laxiore folio, & colore languibdo in candidum vergente. Item sila radice permixta ponderis causa, dc gummi, spumaque argenti, aut stibio, ac cypiro, cyperive cortice. Sincerum quidem levitate deprehenditur, & colore rusO, OdOrisque suavitate, & gustu maxime siccante Os, s
pore jucundo. Pretium spicae in libras X, C. Folii
divisere annonam : ab amplitudine hadrosphaerum Vocatur majoribus foliis, X, L. Quod minore folio est, mes Ospligerum appellatur : emitur X , LX.Laudatissimum microsphaerum e minimis folium :pretium ejus X, LXXV. Odoris gratia omnibus: major recentibus. Nardo color qui inVeteraVerit, nigriori melior. In nostro orbe proxime laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum,
quod aliqui. agrium vocant, alii phu, solio olus atri, caule cubitali, geniculato, in purpura albica
339쪽
te, radice obliqua Villosaque, & imitante avium pedes. Baccharis Vocatur nardum rusticum, de qtio dicemus inter sores. Sunt autem ea omnia herbae, praeter Indicum. Ex iis Gallicum & cum radice vellitur, abluiturque Vino. Siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen leVius. Pretium X, III. In his probatio una, ne sint fragilia, & arida potius, quam sicca, solia. Cum Gallico nardo semper nassicitur herba, quae hirculuS Vocatur, a gravitate Odoris & similitudine, qua maxime adulteratur. Di stat, quod sine cauliculo est, & quod minoribus foliis, quodque radicis neque amarae, neque odo
XXVII. Nardis vim habet & asarum : quod &ipsum aliqui silvestre nardum appellant. Es autem ederae foliis, rotundioribus tantum mollioribus hie, fore purpureo , radice Gallici nardi: semen acinosum, saporis calidi ac vinost. Montibus in umbrossis bis anno foret. Optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. Foditur, cum folia mittere incipit, & in Sole siccatur, celeritersitum trahens, ac senescens. InVenta nuper de in Thracia herba est, cujus folia nihil ab Indico nardo distant. XXVIII. Amomi uva in usu est, Indica vite la-hrusta: ut alii existimavere , frutice myrtuoso , palmi altitudine : carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. Laudatur quam maxime Punici mali foliis simile, nec rugosis, colore ruso. Secunda bonitas pallido. Her-
340쪽
hacetim pejus , pessinatimque cataclidiim, quod vetustate eVenit. Pretium uvae in libras X, LX fria. to Vero Amomo X, XLVIlI. Nascitur 6c in Armeniae parte, quae Vocatur Olene, de in Media, &in Ponto. Adulteratur foliis Punicis, & gummi liquido, ut cohaereat con VolVatque se in uvae modum. Est & quae vocatur amomiS, minuS venosa atque durior, ac minus Odorata : quo Bpparet, aut
aliud esse, aut colligi immaturum. XXIX. Simile his & nomine & frutice carda momum, semine oblongo. Metitur eodem modo& in Arabia . Quatuor ejus genera : Viridissimum ac pingue, acutis angulis, contumax fricanti, quod
maxime laudatur : proximum e rufo candicanS : tertium brevius atque nigrius. Pejus tamen Varium
8c facile tritu, odorisque parvi: qui Verus, costo vicinus esie debet. Hoc & apud Medos nascitur. Pretium optimi in libras X, duodecim. XXX. Cinnamomo proXima gentilitas erat, ni prius Arabiae divitias indicari conVeniret, causasque, quae cognomen illi felicis ac beatae dedere. Principalia ergo in illa thus, & myrrha : haec de cum Troglodytis communis : thura, praeter Arabiam, nullis, ac ne Arabiae quidem tiniversae. In medio ejus fere sunt Atramitae, paguS Sabaeorum, in monte eX celso, a qu Octo mansionibus distat regio eorum thurisera, S ha appellata , quod significare Graeci mysterium dicunt : spectat ortus Solis aestivi, undique rupibus invia, & a dextra mari scopulis inacces . Id so-Ιum e rubro lacteum traditur. Silvarum longitudoeit, schoent XX , latitudo dimidium ejus. Schoenus