Schola canonica seu Universum jus canonicum nova methodo digestum a f. Bernardo Sannig, Ordinis Minorum s. Francisci Reform ... Tomus 1. 2. Tomus 2. Continens Librum tertium Decretalium. Librum quartum Decretalium. Librum quintum Decretalium

발행: 1692년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

roo Lib. IV. Deernalium D. Gregorii Papae IX.

DECRETALIUM

PRAENOTATIO.

Erminato Libro III. Decretalium, rractante de clericis Saecularibus Es Regularibus, ac de rebus, quae Ecclesiasticis es Laicis sunt communes; Summus Pontifex eo rus Ordine proponit Librum hunc IV. Decretalium, qui tracta de iis, quae proprie stectant ad Statum solorum Laicortim, es pertinent ad forumae judicium Ecelesiae; cujusmodi sunt Sponsalia, AIatrimonia, aliaque sis ectaerentia, cap. accedenS, de Procurat. de his ergo siι

TITULUS I.

Sponsalibus & Matrimoniis.

Ota primo : Quia Sponsalia

sunt quaedam Matrimonii in. choatio , vel praecedens dispositio ipsius vinculi matrimonialis ; ideo eorum tractatum cum Papa praemitto in sequentis ι Ca tulis. Deri vatur autem haec vox Sponsalia teste ULpiano ab=ondendo L. a. ff. de Sponsac eo quod in more positum eis et apud veteres, ut parentes, vel tutores, vel amici puel Iam viro sponderent, stipularentur, seu promitterent in Uxorem; unde St puella sie stipulata dicebatur Sponsa, de vir Θ ou, Gι L. a. O s. g. eod. a. Dico primo: recte describuntur Sponsalia; quod sint futurarum nu mrum mutus pronus si . Ita constat ex L. r.1. de Sponsal. Et can. nos tes, caus3 s. q. F. Ly promi is est genus; reliqua ponuntur pro disserentia.

3. Nora secundo: Sponsalia dividum tur primo in ea, quae sunt de futuro; Se in ea, quae sunt de praesenti. Sponsalia defuturo quae proprie Sponsalia dicuntur cap. a. hoc tit. 8c de quibus potissime hisce Capitulis primis agitur sunt illa, quae mmox praemissa conclus sunt descripta.

Sponsalia de praesenti sunt mutuus com sensus maris N foeminae in matrimonium; seu sunt ipsum matrimonium, comtractum quidem, sed necdum consummatum, can. deoonsatam, causa r. q. a. Et cap. s. o rs. ac aliis, hoc iit. Tale Matrimonium 8e Sponsalia fuere inter D.

Virginem MARIAM Be Ioseph, Matth. t.

212쪽

Tit. I. De Sponsalibus se matrimoniis. Ist I

cap. expressa illis verbis; cum esset desponsata MARIA Mater uem Joseph. Et sub

hac acceptione etiam D. Virgo vocatur

Sponsa Josephi; N D. Iosephus dicitur

Sponsus Vtiginis. Secundo dividuntur in Pura re conditionata. Irima fiunt sine conditione. Secunda cum aluncta aliqua conditione, V. g. accipio se uxorem,

si habeas tantam dotem. De his ex pro- seta infit tu. f. . Nota tertio: ut subsistant Sponsa lia proprie dicta, seu de futuro, necessario

requiruntur varia. Primo, ut sint libete

facta, Se cum sum cienti deliberatione; uti habet communis DD. Ratio est; quia

Sponi alia ordinantur ad Matrimonium: ergo sicut Matrimonium necessario re

uiritur, ut sic liberum, & cum susticienti elaberatione factum; ita etiam Spons lia. Praeterea Sponsalia obligant sub peccato mortali; adeoque debent esse actus liber,&cum si ieienti deliberatione elicitus. Ex hoc sequitur, filios N filias non posse a Parentibus, curatoribus vel amicis cogi ad Sponsilii: N si cogantur, sunt eoiplo invalida: neque possunt a Sponsalibus contrahendis sine grava causa impediri ; uti habet communis D D. post D.

Thomam a. q. P o. an. s. Et deducitur ex can. Susciat, caus a7. qu. a. Et cap.

Veniens r. de Sponsasibus. . Nota quarto: Si tamen gravis causa adesset, possent licite liberi a Parentibus impediri a contrahendis Sponsalibus; etiam implorata Iudi eis aut horitate; v. e. Si Fibus cogitet contrahere cum Sponsa multum dii pari in conditione, ex quo Familiae dedecus, scandalum , discordiae, capitales inimicitiae, M similia incommoda resultarent. Imo si Sponi alia jam essent contracta, possunt absolute impediis' ri , ne sequatur Matrimonium. Ratio est;

quia versantur circa rem illicitam; puta Matrimonium contrahendum cum peccato; quod est laesivum chflitatis & pivitatis; quare hic locum habet Regula Iuris 69. D malis promissis fidem non expedit

servare. Et ita d. cent etiam Gulier. N var. Sanch. Brugri Oli, &α6. Secundo requiritur; ut sint facta cum consensu mutuo utriusque, seu respectivo, id est ultro citroque pariente obligationem et uti habet Brugnoti, Liym. Vallens. Nam quorum unum futurum est corpus, unus debet & esse animus, can. de nepotis .caus 3I. cI . Unde est coma

mune dictum DD. Dan alia non posse

claudicare; id est, non posse ex una parte esse contentum & Obligationem; & non

ex alte a.

sint merus actus internus; sed aliquo signo externo, V. g. verbis, traditione annuli, Scriptura, lec. expressiis; ita communisDD. Et Ratio est; quia Sponsalia sunt verus contractus humanus; talis autem aliquo signo externo apto innotescere & c lebrari debet, ut unus contrahens ait rum intelligit: intentio namque mente retenta nihil operatur in humanis contractibus , L. cum plures clo . locator f. locati. uarto requiritur, ut Sponsalia non sine ficta; sed contineant veram & seriam promissionem; uti habet Sancti. Pirh. Et ficte faciens Sponsalia peccat graviter.

Quintὸ requiritur certa aetas, ita ut contrahentes intelligant, quid agant. Et haec aetas communiter debet esse saltem Se ptennium completum; uti tenet comm nisDD. Et habetur cap. 3. . 8M. F. hoc tit.

tur aetas per malitiam; eo quod Canones expresse exigam Septennium completum ς ut rectὰ contra Covarr. & Canis. Observat

Zoes de singulis his requisitis plura in Itaquentibus titulis dicentur ex professe. 8. Dico secundo: Sponsalia obligant sub mortali ad implementum. Ita S. Thomas, Sancti. Zoes Me. Et constat ex cap. Ex literis, to. Et cap. Requisivir Ir. hoc tit. Estque Ratio; quia Sponsalia

sunt circa materiam gravem, & important contractum reciprocum; adeoque

obligant sub mortali ad solemni dandum Matrimonium. Unde 9. Nota quinto: Sponsi omnibus moiadis admonendi 8c inducendi sunt, ut fide

datam servent, cap. Praeterea a. hoc tit. Et

Judex Ecclesiasticus resilire volentem a Sponsalibus sine justa causa N invito aliatero Sponso , post canonicam admonitionem censuris Ecclesiasticis compellere potest ad servandam promissam fidem,

est. cap. a. Et cap. Ex lueris ro. hoc tit. Et quia generaliter cap. I. de flaci. ordinatur,

ut pae fa inita suam retineant firmitarem; aut conventus se non cohibuerit id est

correxerit 7 Ecclesiasticam semiat disciplinam ἰ quia grave est fallere fidem; in hilaque fidei humanae tam congruum est, quam ut pacta serventur & adimpleantur, L. ys. Ar pacIu. Censurae tamen Ecclesiasticae non illico infligendae sunt volen ii resilire, est. cap. Ex literis . Sed priuais per alias poenas congruentes, ut caria ceris, de similes, adigendus est ad imple-

213쪽

metitum Sponsalium; ut notat ex Basil. Ponc. N aliis DD. Vallensis. Io. Dico tertio: Sponsilium de praesenti e flectus est, quoa derogent Spons libus prioribus de futuro. Ita communisDD. Et constat ex cap. Sicut aa. hoc tit. Estq; Ratio; quia contractus Sponsalium de praesenti seu Matrimonii est fortioris

vinculi; eo quod contineat traditionem corporis. Iniis eadem Sponsalia,quando transeunt in Matrimonium per modum effectus, derogant etiam secundis Spons libus de praesenti ac Matrimonio secundo, copula carnali consummato, capten. hoc tit. Unde si contingeret aliquem cum duabus successive contraxisse Sponsalia depraesenti, is adhaerere debet priori Sponsae, eamque habere uxorem, cap. I. hoc tit. tametsi cum posteriori jam habuisset consuetudinem , cap. R. n. hoc tit. 11. Nota se&to: Effectus autem Sponsilium de suturo est illa gravis obligatio implendi & solemni gandi Matrimonium; de qua supra Cones. a. not. s. Unde etiam per dispositionem Iuris Canonici extincta est lex, quae habetur m veteri C. hoc tit. vigore cujus alterutri desponsatorum, vel patri, in cujus est potestate, licuit Spontalibus de futuro renunciare. ra. Nota septimo: Obligatio instar essectus Sponsalia de futuro ita assicit, ut ea, etsi clam Se sine testibus, ac arrhis contracta fuissent, obligent ex justitia ad

Mittimonium contrahendum; uti constat ex can. Desponsatas μύ. caucag. q. a. Et cap. Ex literis ro. hoc tit. Et consur

git praesita obligatio etiam in illo, qui Spontionibus t tis Sponsalia referentibus

induxit puellam ad copulam carnalem: quare eandem deinde tenetur ducere; uti habet Rodriq. Armil. Sylv. 8cc. contra Leiades m. Gabriel, 8ec. Estque Ratio; quia

mulier, tradendo copiam & usum sui cor. poris, constituit contractum in nomina. tum hunc; do titi corpus meum, ea lege, ut tu postea me ducas in uxorem I in similibus autem contractibus, si una pars adimplevit, etiam altera ex justitia ad ima plere obligatur cum allaς altera pars sine ratione damnificetur. I 3. Nota tamen ultimo sequentes exceptiones ab hac generali doctrina. 'Lmo; casu quo puella decepta etat malae famae, non tenetur eam fornicarius duacere. Ratio est; quia non ratione promissionis: quae cum ficta fuerit, non inducit Obligationem. Nec ratione damni; quia

talis scemina nullum est passa damnum singulare: quale satisfacit solvendo pretium culpae; si illa Remina consueverat corpus suum locare pro mercede. Secumdo ; non tenetur eam ducere; si fornicarium decipiat promittendo, se esse Virginem ἱ cum revera non sit: vel esse divitem; M tamen non est; ut habet Regin. Ledestia. Vasq. Ratio est; quia utrobique interceL

sit dolus: Tenio; si puella post deceptionem cum alio copulam carnalem habu rit, pariter non tenetur eam ducere. Ratio est; quia frangenti sidem, sides staην-tur eidem, Inquit Regula Iuris: ted hic fuit fracta fides: ergo &c. ari); si puella siti notabiliter impar fornicar. D, In NO

bilitate, divitiis, aut potentia; & hoc sciebat puella decepta; etiam non tenetur eam hibere uxorem. Ita Vasq. Molin. Sancti. Sec. Ratio est; quia copula non censetur digna tanto pretio ;&puella debebat supponere, eum deceptorie agere: tenetur tamen fornicator eam competenter dota re. MIὸ , non tenetur, si fornicarius timeat ex futuro Matra monio cum tali

puella rixas gravissimas, scandala, vel alia gravia damna oritura. Ratio est; quia haec longe praeponderant fidei servandae illius contractus Sponsalitii.

De Arrhis; Solemnitate Sponsul um; deque Impedimento tublicae honestatis, ex eis resuti

tante a.

I. Tota primo: per Arrhaι hie intelligi

i id, quod quasi pignoris loco sibi

tradunt Spons; cujusmodi sunt catenae aureae, annuli Me. Hujusmodi Arrhae non tantum Jure Civili, sed etiam Ecclesiastico intervenire postunt in contractia Spons alium , si eas tradiderit una dumtaxat pars, rasas amittit, si culpa sua resileat a Sponlatibus; adeoque Matrimonium non sequatur: redeunt tamen ad ipsum, si se quatur Matrimonium, L. m lier s. C. de Sponsa Quod si utraque pars arrhas dederit M receperit; tunc resiliens injuste & perdit suas, & acceptas restitue

re tenetur, si veto una pars tantum eas tradidit , 8ζ non sua culpa, sed alterius partis Matrimonium non sequatur ; tunc ipsa perdit arrhas receptas ;& insuper tenetur duplum restituere ; vel plus, si ita conventum sit in contractu Sponsalium, L. yen. C. de Sponsal. Dummodo resiliens sit major a s. annis, nam minor a F. annis

214쪽

Tit. I. De Spogifulibus V ADtrimoniis.

non tenetur amplius, quam accepit restituere,cit. L. ξω. Circa poenas

prie dictas, quas sponsi adjicerent con-

tractui Sponsalium, v. g. certam partem patrimonii in casu resilientiae tradendam solvendam a resiliente, tam per Ius Civile, quam per Canonicum irritas ess e; uti pates ex L mulier s. C. de Sponsi. Et ex cap. Gemma ap. hoc tit. Circa solemnitatem Sponsalium 3. Nota tertio; ad valorem Sponsalio rum non requiritur praesentia Parochi, aut ullius testis; sed valent etiam clandestinucontracta. Ita declaravit saepius S. Congregatio. Et Tridentinum praesentiam Parochi tantum requirit ad Matrimonium ; circa vero Sponsalia nil ordinat: Semerito; quia ex clandellinis Sponsalibus

non sequuntur illae inconvenientiae, ob quas Tridentinum annullat Matrimonium clandestinum; scilicet ad evitandum concubinatum spreto primoMatrimonio, clandestine contracto &c.

q. Nota quarco: Sponsalia de suturo

per secutam copulam carnalem transibant secundum Ius antiquum in Matrimonium, etiamsi praesentia Parochi non accedcret, & verba de praesenti, cap. L F.

o 3 o. hoc tit. Quod etiam procedit hodie in illis Regionibus, ubi Tridenticii d cretum , quod habetur si C. a . de Ref. An

trim. non est receptum. At secundum novum Ius Tridentini cit. Dc. in locis, ubi est receptum, hujusmodi Matrimonia clandestina non subsistunt; unde Sponsalia defuturo per subsecutam copulam non Irariseunt in Matrimonium; nisi per verba depraesenti, sive per expressum consensum coram Parocho b testibus Matrimonium rursus contrahatur: unde derogatum est in hoc cit. Capitulo, Is qui 3 o. hoc tit. Cimca ultimum articulum hujus Cap.

s. Nota quinto: Impedimentum publicae honestatis esse quandam quasi affinitatem seu propinquitatem, invectam alen. & notat Pirh. &c. DD. Sed tamen Sponsalia etiam valida primum gradum

consanguinitatis non excedunt, tam in linea recta, quam transversa , ex cu.Con .

quare contrahens Sponsalia de futuro cum aliquo, vel aliqua, non potest deinde validum inire Matrimonium cum p tre, vel matre , fratribus, vel sororibus,

vel filiis Sponsi alterius, vel Sponsae: potest

autem cum aliisConsanguineis sive ascendentibus, sive descendentibus, sive collateralibus : nam hi alii omnes conjuncti sunt Sponsis ultra primum gradum, quem impedimentum hoc non excedit. Circa formam Sponsalium 6. Nota sexto: Forma Sponsalium con-sstit in verbis, aut signis exterioribus quibus declaratur consensus mutuus in Maiatrimonium : M verba magis apta sunt haec, vel his similia; promitto, quod te in uxorem

accipiam: vel promuo, quod te ιn uxorem ducam: vel promisto, quod mem maritus eris: vel mea uxor eris, cap. pen. hoc rit. tolerantur & hae formulae: volo tecum comtrahere : & volo te ducere; & molo te habere uxorem: SP promitio quod te habebo uxo rem: & ducam nxorem, & nustam alia-

Ex quibus causis dissoloeantur Sponsalia de futuro.

I. UIco primo: Sponsalia puberum de

Iiuturo dissolvuntur mutuo contrahentium consensu. Ita communis DD. Et habetur cap. Praeterea a. hoc rit. Estque Ratio; quia alii contractus natura sua so lubiles mutuo consensu dissolvuntur; ade oque & contractus Sponsalium. Deinde res per quas causas nascitur, per easdem

solvitur, cap. I. de R. I. in o. Et nihil tam naturale est, quam eo genere quidquam dissolvi, quo colligatum est, L. Mi propinql Carionibus, profectam ex Sponsalibus defuturo ob publicam honestatem morum: consonum enim videtur honestati, ut propter inchoationem Matrimonii, quae fit per Sponsalia, prohibeatur Matrimonium cum singuineis unius Sponsi cum altero. Itaque hodie oritur ejusmodi impedimentum publicae honestatis ex Sponsalibus de futuro validis; non ver eX invalidis, ex quacunque causa talibus; uti habet Tridelit.f. s. a . cap. R. de Re . Et

S. Congregatio Concilii apud Ioan. Gal.

Tom. II.

HI 3 s. . est . z. Dicc)ico secundo: Dissolvuntur etiam Sponsalia, si inter Sponsos aliquod impedimentum oriatur, V. g. si Sponsus carnaliter cognoverit sororem Sponsae, aut illius consanguineam in secundo gradu. Ita communis DD. Et constat ex cap. Cum in sua, de Sponsul. hoC a Terente. 3. Dico tertio: Solvuntur quoq; Sponsalia per Professionem Religionis app=batae. Ita DD. Omnes. Et habetur ex cap. z. de Convers Cenaugat. Estque Ratio; quia Matrimonium ratum solvitur per Prosessionem: adeoque & Sponsalia.

215쪽

4. An vero solvantur ipso facto per ingressiim, sive susceptionem habitus Z Controversia est: saltem ex parte ingredientis:

Communior autem opinio cum Sarach.

Regin. Bona cin. Gulier. dicit, solvi Sponsalia, tam ex parte ingredientis, quam in

saeculo remanentis. De remanente est res

certa, quia ingrediens censetur suo Iuricedere tacite; adeoque altera pars poterit

resilire. De ingrediente intellige animo serio ) etiam ostenditur; quia obligatio Sponsalium censetur facta suisse cum hac

tacita conditione : Nisi melior flatus eli gatur : per ingressiam autem Religionis eligitur milior. Unde Novitius semel vestitus, si postea sine sua culpa egrediatur, secudum est. Doctores non tenetur stare contractis prius sponsalibus. Ratio est; quia obligatio semel extincta non reviviscit. Dico quarto: Solvuntur etiam Sponsalia per sulceptionem ordinis Sacri. Ita Doctores communiter. Ratio est; quia ordo est impedimentum dirimens Matrimonium; adeoque M Sponsalia. Votum tamen suscipiendi Ordinem Sacrum; ut 1 & Votum simplex castitatis superveniens non dissolvunt Sponsalia ante con- tracta, juxta communiorem opinionem, quae est Navarri, Sylv. Palud. &c. quamvis multi oppositum probabiliter etiam do ceant. Ratio est; quia in contractu Sponsalium nec ex natura rei, nec ex dispositio ne Iuris, nec aliunde subintestigi videtur eonditio ista et Nis voluero ducere vitam caelibem; aut suscipere Sacrum ordinem, si

cui ex dispositione Iuris subintelligitur; Nisi voluero ingredi Religionem. ergo &c. Prob. Ant. quia alias consimili ferme ratione contendi posset, subintelligi posse hanc conditionem; Nise postmodum voluero a Mutrimonio abstinere, es Deo liberius

vacare, etiam praescindendo a voto castitatis; quod est falsum. 6. Nota primo: si Sponsalia fiant post

emissium votum simplex castitatis, sunt invalida. Ratio est; quia sunt promissiones de re illicita; quae proinde non obli

ganta

s. Dico quinto : Solvuntur pariter Sponsalia per Matrimonium cum alia valide contractum; etsi sint jurata. Ita communis Canonis . Et habetur in cap. Scien-rer, de Spθnsalibus. Et cap. Sicut ex Literis. ibid. si tamen aliud Matrimonium sit invalidum , videtur manere obligatio ad priora Sponsalia. Ratio est; quia ex sua ini

quitate non mdetur quis reportara commo

dum. secundum Reg. Iur. Pars tamen innocens liberabitur. Ratio est; quia altertentando aliud Matrimonium, fregit fidem;& ideo tacite Iuri suo cessisse videtur. 8. An autem priora Sponsalia solvantur per posteriora,cum alia contracta,cum qua habuit copulam carnalem ; variant DD. Ego judico cum Doctoribus aliquibus, non dissolvi priora ex parte fornicantis; nisi prima Sponsa renunciaverit suo juri : Non enim videtur copula cum altera Sponsa habere vim evacuandi jus primae Sponsae, M obligationem Sponsi: Cum nemo ex iniquitate sua commodum debeat reportare: quare pars sernicans compelli potest ad nuptias. 9. Dico sexto : Si Sponsa fornicetur post Sponsalia etiam jurata, potest Sponsus resilire. Ita omnes Canon. Et constitex cap. ciuemadmodum, de Furejurando.

Et quia Sponsus ideo promisit Matrimonium, ut Sponsa fidem servet. Idem die de Sponsa , quando fornicatur Sponsus. Similiter si Sponsa vi opprimatur , 8c de floretur, Sponsus resilire potest a Sponsaliabus. Ita Couar. Henriq. Con.&C. Et patet ex can. Raptor, a Z. q. a. juncta Glolsa, verbo Poterit. Et est ratio; quia etsi non peccet Sponsa; in aestimatione tamen hu mana fit notabiliter vilior: propter quod etiam secundum Sancti . Gutier. &c. non

datur compensatio delictorum ; si Sponsus & Sponsa post Sponsalia fornicentur :etsi enim quoad fractionem fidei facta sit

quaedam compensatio; non tamen quoad vilitatem notabilem, quae specialiter oritur ex Sponsa; ex cujus parte proinde supervenit notabilis mutatio, ratione cujus

solus Sponsus potest resilire. Imo putant plures Authores, Sponsum posse resilire, si Sponsa permittat se turpiter tangi tantum ab alio frequenter; si autem id per mittat Sponsus, non ideo potest resilire Sponsa; cum in Sponso non censeatur esse notabilior vilitas. I o. Dico septimo: si fornicata sit Donsa ante contracta Sponsalia, & hoc scivit Sponsus, non potest res lire; potest tamen, si non scivit,&noluisset contrahere, si hoc scivisset ante. Ita Sancti. cum aliis D D. Ratio primi est; quia scienti, & a ceptanti vilem Sponsam, non fit injuria. Ratio secundi; quia corrupta Sponsa censetur notabiliter vilior; & consequenter non ducibilis, si sciretur a Sponso. Secus

est de Sponso, qui etsi subinde prius fornicatus fuerit; non ideo poterit Sponsa resilire. Ratio est; quia fornicatio reddit Sponsam

216쪽

Tit. I. De Sponsa libo b Matrimoniis. I os

Sponsam tantum viliorem; non autem

Sponsum. Deinde Sponsus ducens forni cariam, fit bigamus, ia toeptus ad Sacros Ordines suscipiendos; quod est magnum praejudicium. Quod si tamen Sponsus fuisset Scortator, & frequens nimis in foris nicando ante Sponsalia; item si habuisset prolem ex fornicatione, potest Sponsa post Sponsalia resilire- Ita Herincx. &c. .i I. Dico octavo : Etiam propter forunicationem Spiritualem dissolvi possunt Sponsalia ; puta propter Apostasiam, vel Haeresin. Ita Sancti. Regin. &c. Ratio est: quia semicatio spiritualis etiam censetur notabilis foeditas 3e mutatio, dans causam resiliendi sufficientem. Ia. Dico nono: Dissolvi quoque possunt Sponsalia, quando Sponsus fidem die de Sponsa inscia Sponsa,vel non conia

sentiente, dimissa patria se transfert ad aliam Regionem, sine animo redeundi. Ita passim Cison istae. Et habetur cap. deussis, de Sponsalutas. Et est ratio: quia transferens censetur cedere juri suo. i 3. Dico decimo : si tam Sponsus, quam Sponsa praesentes sint; sed unus est in mora, ne Matrimonium contrahatur; tunc si Matrimonio sit praefixus certus dies, eo elapso, innocens pars fit libera a Sponsalibus. Ita Nauar. Abbas, Cori. Sanch. &c. Et constat per cap. Sicut, de Sponsalibus. Et quia Sponsalia fuerunt

conditionata.

14. Dico undecimo : Quando supervenit quaecunque gravis mutatio; vel vitium , contradit i Sponsalitio, v. g. lepra, paralysis, notabilis eorporis deformitas, morum asperitas, notabilis Infamia, pauperta &c. Item si Parentes Sponsae recusent dare dotem , tunc potest altera pars merito resilire. Ita Sylv. Abbas, Angelus,

dum, de Drdurando. Estque Ratio; quia

intentio spondentis non censetur se ex tendisse ad c 1usam tam difficilem, deterrentem a Matrimonio.

is. Dico duodecimo: Dissolvi possunt

etiam Sponsalia, quando ex futuro Matrimonio gravia scandala, vel mala merito timentur, v. g. graves inimicitiae inter Sponsos vel consanguineos. Ratio est;quia non tenetur quis cum magno suo damno, aut proximi scandalo, stare promisti .

16. Denique est Regula generalis, lerecepta apud Doctores: pone solvi Spon

salia, etiam Jurata, quandC can, que emem git nova causa, vel accidiL mutauo, aut Iom. ILoccurrit inconvenientia hujusmodi, quae si ab initio fuisset, merito & racionabiliter homines talis status & conditionis a promittendo recessissent. Ita Nauar. Abbas,

Sylv. Sancti. &c. Ratio est; quia promis sio intelligitur facta rebus in eodem statu

permanentibus.

II. Nota pro complemento hujus Cap. Si manifeste constet, suffcientem adesse causam dissolvendi Sponsalia, potest parealtera restire propria authoritate, non exispectata sententia Iudicis; si vero dubitetur de sufficientia, requiritur sententia Iudicis, ob probabile periculum injustitiae. dum spoliatur alter in dubio jure sibi ae quisito. Plura de Sponsalibus vide apud Sanchez , Coninch, Hemiqin Paluda num, Ledetam, Sylvestrum, Navare.

CAP. IV.

De Quid tute, Institutione, Mars ris, Foma, bininistro inmtrimonis

r . λJOta primo: Matrimonium sie diei Pl tur, vel quia mulier nubit, ut maia ter fiat, vel quia partus magis onerosus.& laboriosus est matri, quam patri. Maiatrimonium alias etiam in Iure voratur Conjugium, Connubium & Nuptiae. L. in eo jure s. s. de rit nupt. Conjugium appellatur a jugo domesticae curae, cui victi mulier pariter adstringuntur, Pan. CuministaIur s.co . aZ. q. a. Connubium vero& Nuptia dicuntur a nubendo. id est velando ; quia Sponsae pudoris gratia caput

suum obnubere soleban antequam Sponsis traderentur, can. nec 1Lud, cos Io

a. Nota secundo: Matrimonium in cap. Ilud I r. depraesumpi. deseribitur,quod si maris es fa minae conjunctio, in viduam iitae consiuetudinem sid est cohabitationem retinens. Et Insit. de patria poses: in principio. Veram quia secundum Sco tum M. inst. a q. un. tria in Matrimonio distinguuntur, scilicet contractus matri monialis in fieri; vinculum ipsum inter Conjuges permanens; & ratio Sacramenti : ideo pono alias definitiones maeis di stinctas. Et 3. Dico primo: Matrimonium, ut dieitcontractum in fieri, recte definitur, quod

217쪽

1 o 6 Lib. IV. Decretalium D. Gregorii Papae Ix

dum prolem, debitὸ Macandam. ut autem dicit vinculum, quod sit perpetua se indissolubilis conjunctio, orta ex consensu, e rum venu, aliis se signis expresso. Ut demum dicit rationem Sacramenti, quod

sis expressio certorum verborum , vel Igno rum aequivalenIium, maris se freminae ad

se invicem signifantium traditionem muia tuae potestatu corporum, ad prolem debiu procreandam, ex institutione Divina effcaciter Agnificans patiam, conferendam

mutuo contrahentibus , ad comunctionem mutuam animorum. Ita in terminis Scotuscit. Se post ipsum Scotist e. Et Ratio est; quia hae definitiones Matrimonii, in tripliei sensu debite & distincte explicant

acceptionem matrimonii triplicem. . Nota terticMTriplex praeterea reperiri Matrimonium; scilicet Legitimum, Ratu& Consummatum. Legitimum est; quod consensu legitimo inter personas non prohibitas constitutum est. Ratum est; quod includit legitimum; S: addit RationemSacramenti, per quam majorem firmitatem acquirit. Conjummatum est; quod accedente reali corporis usu perficitur & comis pletur. Ita Brugn. Layman. Sancti. Scc. s. Dico secundo : Matrimonium in ratione Contractus indissolubilis fuit a

DEO institutum, statim in principio

mundi. Ita communis Theologorum, cum Scoto cit. S. Bonaventura, S.Thom.&c. contra Manichaeos, docentes nuptias esse a malo Deo institutas. Et patet ex Genesi, ubi hujus Institutionis legitur promulgitio , ab Adam facta cap. a. Hoc nuncos de ossibus meis, o caro de carne mea: propter quod relinquet homo Ru rem se Matrem, O adhaerebit uxora sitae , Oerunt duo in carne una: quae verba ponderans Tridentan. s fa eap. I. de Refrem. ait Matrimonium perpetuum, indissolabilem, nexu primus humani generis parens ovi Spiritas instinctu pronunciavit; cum da xit:

Hoc nunc os ex os bus meis, ct caro de carne mea: quamobrem relinquet homo Patremes Matrem, es adhaerebit uxori suae, sec. adeoq; clina Adam tantum pronunciaverit ex inspiratione DEI Matrimonium in ratione contractus, censetur DEUS ipse id instituisse in principio mundi. 6. Dico tertio: Valde conforme suit Legi naturae, ut Matrimonium in ratione contractiis indissolubilis institueretur. Ita Scotus cit. Branc. Hi &c. Ratio est; quia indis lubile Matrimonium valde conducit ad generis humana propagat jOnem I ad bonam prolis educationem; Seplurima inconvenientia evitanda, qux natura abhorret.

7. Dico quarto: Matrimonium Fidelia um in Lege nova est proprie dictum SMcramentum, a Christo institutum. Ita Scholastici omnes; contra Haereticos modernos. Et constat primo ex definitione Concilii Braccarensis I. Can. rr. Item

let. I. in Confessione Fidei. Et Florentin. ac Trident in. sess. a . dicente; Cum igitur

Mitrimomum tu Lege Evangelica veteriabus connubiis, per Chrastum oraIta praesset, merito inter Nova Legis Sacramynta annuis merandum Sancti Putres, Concilia, O unia

mersalis Ecclesiae traditio semper docuerunt. Patet secun Io; quia, ut inquit Scotus, Cliristus Matth. Ip. Matrimonium, quod

prius erat contractus nudus, evexit ad rationem Sacramenti, dum dixit; ΔΤ.ed VS co nxit, homo nonseparet. Tertio, idem habetur in SS. Patribus; maxime S. Augustino bb. deside se operibus, cap. 7. dicente; In Ecclesia nuptiarum non setaim

vinculum; verum Giam Sacramentum uacommendatur', ut non liceat viro uxorem

suam alteri tradere. Videatur etiam S. Ambrosius tib. r. de Abraham , cap. 7. CDrillus Alexandrinus &c. Quarto etiam Ratio est; quia valde congruum suit, ut saltem proLege gratiae, sicuti coetera Christi juga suavia sunt & laevia; ita se hoc tam firmum 8e indissblubile jugum leve redderetur a Christo, per superadditionem

virtutis de essicaciae Sacramentalis, causando in rite suscipientibus pratiam famctificantem ἔ per quam Se Conjuges firmius inter se animo Se corpore unirentur. M ossicium propagandae, atque ad cultum DEI educandae prolis sanctius exercerent, ac remedium ingenitae concupiscentiae

convenientius consequerentur; maxime

ex quo Christus Ipse repudium uxorum, quod antiquis fuit levamen, sustulit. 8. Dico quinto: Materia Matrimonii sunt corpora Conjugum contrahentium, mutuo tradenda; Forma est consensus. legitime Se sensibiliter ab eis expressus. Ita Antoninus, Palud. Guar. Sec. DD. Ratio est: quia Materia le Forma hujus Sacramenti est eadem, quae est Materia Contractus; Christus enim contractui in natura sua invariato, solum addidit dignutatem Sacramenti: sed contractus Matrimonialis Materia sunt corpora contra hentium ; M Forma est consensus, sensibiliter expressus et ergo&c. Quia tamen corpora contrahentium sunt contractui extrinseca, instar o ecti, bc materiae circa quam ;

218쪽

d it. I. De Sponsulibus V Matrimoniis. I 97

quam; idcirco non sunt Materia intrinse ca Sacramento, & essentialis, seu ex qua; quae proprie hic non debet dari; sicut ne que in aliis contractibus datur Materia ex qua; sed tantum circa quam; V. g. in

venditione equi, equus est Materia tantum circa quam versatur contractus.

9. Dico sexto: Minister essentialis liv.jus Sacramenti non est Sacerdos; sed sunt

ipsi contrahentes. Ita communis Doctorum apud Bellarm. lib. r. de Matrimonio cap. 6. Sotum , &c. Ratio est primo; quia Minister Matrimonii est, qui verborum Formam profert, quibus Sacramentum perficitur, sed verba , quibus Sacramentu perficitur, Conjuges contrahentes proferunt, sive immediaic, sive mediate per Procuratorem, vel Epistolam: ergo,&e. Ratio est secundor quia ante Tridentinum Matrimonium elandestinum, id est, quod sine praesentia Sacerdotis celebratur, erat verum Matrimonium MSacramentum, quod tribus perficitur, Materia scilicet, Forma & Ministro. Ita- quc Sacerdos non est Minister essentialis, sed tantum accidentalis; quatenus ex officio jungit M benedicit Conjuges conistrahentes. Linde dicunt Theologi, Sacerdotem in mortali assistentem Matrimonio non peccare; eb quod non ministret

essentialiter, nec conficiat Sacramentum.

CAP. V.

De Consensu, tum Contrahentium, tum Parentum circa Uatrimonium; ει de Celebratione ejus per PrU- curatorem,vel Epistolas.

oitum sortiatur valorem, Omnino est necessarius mutuus liber Consensus Contrahentium, per verba, vel signa alia aequivalentia, de praesenti expressus. Ita communis Canonistarum M Theolog. Et Ratio est; quia Matrimonium est contra

ctus , & mutua traditio, atque acceptatio corporum contrahentiumr adeoq; utro

bique est necessarius mutuus consensus, sine quo praefata non subsistunt. Et ex Matrimonio resultat continua vitae Soci tas; mutua Conjugum charitas; indis lubilitas; aliave onera Matrimonii, quae postulare videntur liberum & mutuum

Conjugum Consensum. - .

a. Dico secundo: Debitum Matrimo nil valorem facit etiam solus Consensus Conjugum, sine assensu Parentum , vel Curatorum. Ita DD. Catholici; contra Lutherum, ejusque sequaces. Et constat ex Tridentino sess. a . cap. I. de Re rem. anathematizante eos, qui fatio affirmant, Matrimonium a Filiis familias sine consenses Purentum confracta esse ιrrita; or parentes ea rata, vel irrita facere posse. Item percan. Sus sciat, caus ap. q. a. ubi dicitur; Sufficiat fecundum Leges eorum Consiensus,

de quorum conjunctionibus Quur. Et accedit Exemplum Sacrae Scripturae, in qua legitur Tobias ex Consilio Angeli, sine Parentum scitu & assensu , legitimum

contraxisse Matrimonium. 3. Nota tamen primo: Quod celebraturi Matrimonium Parentum & Curatorum Consensum quantum fieri potest)requirere & obtinere debeant ex quadam congruentia, reverentia & honestate; ut passἔm docent Doctores. Ab hoc tamen excusat causa justa; puta si Parentes, aut Curatores molesto, vel dissicili nimis Ma

trimonio eos vellent copulare.

. Nota secundo: Quod certae poenae Contrahentium in quibusdam Regnis statutae, M ordinantes posse exhaereditari contrahentes sine Consensi Parentum& Curatorum, secundum Sancti. M alios DD. nullum habent valorem amplius in foro Ecclesiastico: quia Ius Canonicum potius favet libertati Matrimonii;jubetque causas & leges Matrimoniales spectare ad Ecclesiam;&non ad forum Laicales

s. Si objiciatur contra hoc; Ex Iure

Canonico can. Aliter, cain. 3 o. quaest. F. dicens: Aliter legitimum nonsitConjugium.

nisi ab his, qui super foeminam dominatio

nem habere videntur, es a quibus custoditur, uxor petatur, es a parenIibus O propinquioribus sponsietur. Respondeo glos. sando Ius, & dicendo; per ly non legitimum hie non intelligi idem, quod contra leges rigorosas; quasi invalidum , vel nul lum sit Matrimonium: sed quod non sit solemne, decens & honestum, sicut de leage congruentiae deberet esse. Et hic senis

ius colligitur ex contextu ipsius can. Anter M. ubi eodem tenore requirit, ut

Sponsi biduo orationi vacent; & ut Sporusa a Paranymphis custodiatur, ac similes conditiones; quibus tamen omissis Matri monium est validum M legitimum.

219쪽

1ρ8 Lib. IV. Decretalium D. Gregorii Papae M.

6. Dico tertio : Consensus merc inter

nus ipserum Conjugum non sufficit; sed

debet esse exterius expressias. Et ratio est; Tum quia ratio contractus humani, &mutuae traditionis, atque acceptatIonis hujusmodi Consensum externis expressum postulat. Tum, quia ipsa ratio Sacramenti hoc exigit, cujus pars essentialis est sensibilis expressio interna consensus. Et perpetuus Ecclesiae usus fuit, ut sensibili bus lignis celebrentur Consensus Matrimoniales. . Nota tertio : Praefatam expressi nem Consensus non debere necessario fieri verbis ; sed sufficere etiam nutus, Nalia signa, v. g. seria capitis ad interrogationem de traditione, Ec acceptatione Inclinatio , mansis porrectio aci factam petitionem ; Item secundum praxin aliquorum locorum, impositio, 8c acceptatio annuli in digito : Idem est, si parentes exprimant Consensum nomine prolium praesentium, & non contradicentium , cap. un. de Sponsalibus impub. in o. 8. Dico quarto : Potest etiam per Epistolam inter absentes fieri contractus Matrimonij. Ita communiter DD. Et constat ex L. Mulieremst. de ritu nu' rum. Usitatius tamen defacto in Ecclesia fit per Procuratorem; Sc quidem validi Lsime; prout dicitur cap. ali, de Procurator. Ut autem servetur forma Tridentini praescripta,ubi es Tridentinum receptum, deberet fieri, ut Procurator Consensum sui principalis, ejusdem nomine exprime ret, coram Parocho 8c testibus.

9. Dico quinto: Potest hujusmodi Pro

curator este tam masculus, quam foemina.

Est communis DD. Et Ratio est; quia

Iuia hic neutrum prohibent. Tale Matri monium per Procuratorem factum, omnino est verum Sacramentum; ut habet

Con. Sylv. Henriq. Sanini: quia adsunt

omnia essentialia Sacramenti; nec requiritur praesentia eorum, quibus ministratur,seut in baptismate, M aliis Sacramentis; cum hoc Sacramentum celebretur per modum contractus, qui fieri potest etiam

inter absentes.

Io. Nota quarto: Verba adhibenda a

Procuratore, quando contrahit nomine alterius, debent esse ista. vel quivalentia; Recipro te in uxorem nomine Caesaris: vel ista; Caesar accipit te in uxorem me mediam te. Similiter scemina debet respondere rus te mediante duco Caesarem. Ita Couar. Sancti. dec. I i. Dico sexto e Procurator non pe cat mortaliter, contrahendo Matrim ritum nomine alterius in peccato mortali.

Ita Brugnoti, See. DD. Ratio est; quia non pertinet ad ipsum ex officio ministrare hujusmodi Sacramentum, nec est

Minister consecratus ad hoc munus. Comtrahentes tamen peccarent, si in mortali essent, quia ponerent obicem gratiae S cramentali recipiendae. Ita Rebellus, Gn. Gulier. Unde absentes etiam tenentures e in gratia eo tempore, quo probabiliter putant Procuratorem contracturum: Iunia enim recipiunt Sacramentum, sive dormiant, sive vigilent; imo etsi tunc essent amentes. Ita est. A A.

De JIatrimonio coacto, simulato,

i. ri Tota primo : Matrimonium pro- LN pilia coaetam dici illud, quoa CGlebratum est ob gravem metum, id est,

cadentem etiam in constantem virum,

injuste incussum, ad finem Matrimonij;

ut passiri docent Dcciores. a. Dico primo: Coactio, violentia, Bevis gravis injusta ponunt impedimentum dirimens Matrimoni); unde Matrim nium coactum, seu conclusum ob metum gravem injuste incussum, est Irritum, Mnesium. Ita Canonistae&D. Thomas, S. Bonaventura, Richar, Palud. 8 c. Et comstat ex cap. Cum locum. Et cap. nniens. EccV. Consultationi, de Sponlatibus, ct alibi. Dixi in conesusione, ob metum gravem, quia Matrimonium celebratum cum imcussione metus levis subsistit; talis enim

non censetur libertatem contrahentis adimere , unde Sc in cap. cum dilectus, de his, quae m. Et in L. nec timorem, f. de eo, quod metus causa, levis timor non aestimatur in hoc , εἰ quovis alio contractu, etiam in

professione Religionis, levi metu causata; ut habet Sinch. Laym. 8ζc. Dixi etiami usu incussum; si enimjusto titulo inc tiatur a Iudice, vel a Lege v. g. Defloratori

Virginis, ut cum ea copuletur, Matrim nium validum censetur ; uti habetur in

cap. Ex lueris, de Sponsalibus. Dixi ad Dem

sus ex alia causa austa,vel inausta,rion inv lidat Matrimonium, etia occasione istius metus contractum. Et est Ratio; quia non censetur quas tunc ab alio compelli ad Matri D recto

220쪽

Tit. I. De Sponsulibus G Matrimoniis.

Matrimonium ; sed ipsemet eligit hoc medium ad se liberandum. 3. Hinc sequitur primo : Validum esse Matrimonium cum Filia Iudicis; cel

bratum a Petro, detruso in carcerem ob deflorationem Petronillae. Quia etsi metus carceris gravis sit,& invalidet alios contractus incarcerati, per L. Aut in carcere, 1. de eo, qui metus caus. Quia tamen metus ille Petro non incutitur causa ex tota

quendi Matrimonium ; ideo Matrimonium subsistit. Secundo: Si Rex obsidione gravi pressus Filiam alteri obsidenti Regi in Conjugem offerat, eo fine,ut pax sequatur; Matrimonium habebit debitum valorem. Excipe ni si Rex obsidens ad extorquendum Matrimonium, castra plantasset ante urbem. Tertio': Si genitor deprehendat Plautum in actuali concubitu cum filia, eumque gladio velit trans de-re ; Plautus autem spontanee offerat Matrimonium cum illa filia violata, ut motatem evitet; validum contraheretur Maiatrimonium. . arto: Si quispiam mortaliter aegrotus, promittat Medico, seductuarum ejus filiam in uxorem, si medicamentum curativum praebuerit, Se re ipsa de praesenti contrahat Matrimonium; valide contrahit. . Dico secundo: Matrimonium contractum cum solo metu reverentiali Patris, vel Curatoris &c. manet validum. Ita Sancti. Con. Leis Abbas in caput cum virum n. δ. de Regular. contra Nauar. R driq. &c. Ratio est; quia talis metus non tollit libertatem ad Matrimonium requisitam, esto ipsam aliqualiter minuat. s. Nota tamen secundo : Hujus metum etiam irritare Matrimonium,si ei sint

conjunctae minae Patris, vel Matris, vel saevitia: Item si timeatur gravis & diuturna indignatio Patris, vel Matris, vel alterius personae, a qua contrahentis vita & fortu nae pendent; ut habet Abbas, Ledestra. Less Sancti. &c. 6. Dico tertio : Solae preces importunae,az saepius repetitae, non sufficiunt ad invalidandum Matrimonium. Ita Brugn.

ces non censentur incutere metum imustum, cadentem in constantem virum.

7. Dico quarto: Si autem cum importunis precibus juncta sit reverentia personae rogantis; v.g. si Princeps apud Tulliam intercedat pro Scipione, ut eum sibi in Maritum assumat, vel hoc jubeat; tunc redditur invalidum Matrimonium. Ita

Ratio est; quia duae hic concurrunt impulsiones, hominis scilicet Authoritas, &precum importunitas; quae duo liberi tem adimere censentur. Circa simulatum

Matrimonium.

8. Dico quinto : Quando intercedit

ex parte unius, actu contrahentis, simul tio animi, Matrimonium est nullum. Ita Laym. Brugn. Sancti. &c. Ratio est; quia nisi adsit verus consensus, non Oritur valor in Matrimonio, can. sussciat, caus a Z. q.a. Et cap. Cum locum, de Sponsalibus. at ubi est simulatio animi, non est verus consensus;&consequenter nullum Matrimonium. 9. Nota tertio: Quod taliter simulans gravis peceati tam Sacrilegij, quam injustitiae reatum contrahat; ut docent Theo logi communiter; cum & irreverentiam Sacramento, M injuriam alteri parti, bona fide contrahenti inserat; unde obligatus manet ad hoc compensandum per verum consensum in Matrimonium; ut dicit

Brugnoli, de Laym. Nisi mulier decepta a simulatore, falso se jactasset Virginem; si

enim Virgo non fuerit reperta, Deceptio deceptione tollitur es mutuo compensaIur. Vel nisi ex tali Matrimonio infelices exitus succrescerent; puta rixae inter cognatos, & uxorem, M alia scandala: vel nisi simulator esset altioris familiae; dummodo spe Matrimonij, copula non interces.serit: vel tandem nisi simulator aliud postea Matrimonium vero consensu eonia traxerit ; quibus omnibus casibus secun dum Ledesim. Sylv. Henriqu. &c. compensatio non potest aliter fieri, nisi per verum consensum novum in Matrimonium cum decepta. I o. Djco sexto : Una pars contrahe tium non tenetur alteri credere, etiam juranti , se cum simulatione animi intime Matrimonium. Ita Laym. Brugn. &c. Et constat juxta L. Generaliter C. de numerata pecunia, ubi dicitur: Nimis indignum est,

ut, quod sua qui sique voce dilucide protesta tus est, id proprio valeat testimon P con rimare; & quia praesumi debet idem fuisse in corde, quod in ore; juxta L. Dabis f. de

suppel. Og. ubi dicitur: Non arbitror quem quam dicere, quod non sit; adeoque non tenetur altera pars, etiam juratorie alleganti deceptionem , M simulatum ani mum credere, quousque dilucida indicia suae deceptionis exhibeat coram Iudice Ecclesiastico. Circa indissolubilitatem

Matrimonii. ti. Dico septimo: Matrimonium con

summatum Iure Divino est ita indissolu biles

SEARCH

MENU NAVIGATION