Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

α OpERA ipse suscepit. Nobis , inquit, peccatoribus crucis poena debebatur, nos manebat judiciaria

condemnatio, nobis omnis poenae genus debitum erat, nos omnis excessus supplicii expectabat, sed venit ipse, & eam quae nobis poena debebatur innoxia carne su sic pit, ut peccatum ipsum tamquam injuste inruens condemnaret , ad diabolum peccati patrem ista vociferans '. Latrones tamquam peccati reos cruci tradidisti, me autem quam ob causam cum latronibus p tibulo adfixisti 3 Hoc & Paulus demonstrans , peccati scilicet per dominicum corpus condemnationem , Deus, inquit, flium mittens in similitudinem carnis Zeccati. Bene quod in semilitudinem carnis, quoniam corpus, quod parebat, peccatricis similitudinem carnis circumferebat. Deus filium suum mist, nomen commune natu rarum , hominis scilicet & Dei. Non dixit, Dcus Deum verbum mittens , ut accepta hac voce haereticus insiliat & dicat : Vides quemadmodum alius mittit, alius autem mittitur. Filius, o Arriane, mittitur secundum humanitatis naturam, non autem mittitur secundum essentiam deitatis. Non enim est ullus locus a Dei pote tia separatus. Inter plausus interea Photinus, cum arguitur, non debet effugere. De hoc enim disputans, doctrinam Pauli Apostoli interposui, attendens

quod verbum sit filius : Deus filium suum misit

in similitudinem earnis peccati. Non dixit : Deus Deum verbum misit. Et certe verbum Dei non erat a templi separatum natura. Statim ex imperitia in clamore insiliunt dicentes : suomodo

alterum esse disit Deum verbum ct alterum fliun

102쪽

MARII MERCATORI s. 33 qui missus est' Non dixi alterum filium aut alterum Deum verbum , sed dixi Deum vcrbum naturaliter & templum naturaliter alium filium conjunctione unum. sic & alibi dixi subripio. Prodito in medium, dc voces has argue. Noli me segittis aureis vulnerare , non sunt mihi sagitta, aureae. Dico ego ad te beati Petri verbis: Aurum 2 argentum non est mihi ; sed quod habeo, Act. s. do tibi. in nomine Domini nostri Iesu Christi Nanarent. Disce hominem & Deum. Sed id quod dicebam , missionem a patre nusquam divina scriptura divino verbo consignat, sed filio, qui est Deus verbum homo. Sac &alibi: Misit Deus silium suum. Non dixit : Milit

Deus Deum verbum. Ambo enim, si ita diceret , invenirentur locales & in parte. Si divinitatis erat natura quae mittebatur, & qui mittebat localis & in parte. & quia enim & qui mittitur , illuc mittitur ubi non est. Misit Deras m GaI. sium suum. Quoniam inconveniens erat deitatis naturam inter missos videri, Paulus senex omnium dominum possidens Christum verius ac

liquidius de se ipso noscentena, Misit, inquit, I idem Deus filium suum factum ex muliere. Filius Dei

natus est, Deus verbum & homo. Ergo quae peperit, propter unitatem dicatur genitrix Dei, id est, θεοτοκος ; propter naturam Vero hominis, hominis genitrix , hoc est, αἰ ωποτο-- Quoniam utrumque una locutione dicere refugis, &Deum & hominem dico, χωο αν ne dixeris, ecce voce distin uor a te tantum, ut cum Dei

genitricem, hoc cst, his:οκον vocas , memineris, hominis genitricem , hoc est, evocare , ne dispensationem auferas, quae est

103쪽

caput nostrae salutis. Misit Deus filum suum s

Cum ex muliere, Dotam sub lege. Qui erat factus sub lege ξ Deitatis natura λ Quomodo Z tamquam posset legis praecepta servare 3 Quomodo rtamquam posset ostendere sacerdotibus legis pra varicationem se non incurrisse, purificationes quoque legales suscipere habuit deitatis natura in templum ascendens hostias immolare. Et quis audebat deitatis naturam non se iste in legem praevaricatam sacerdotibus persuadere 3 Sic filius sub lege factus est, δc non est factus. factus quidem est , humanitate suscepta t, non est factus, . majestate deitatis. deitas enim, quae legem promulgavit, cui alteri tamquam legissatori habuit

quae sunt legis offerre 3 A sit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege , ut eos qui sub

lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Propter hoc eum qui non noverat peccatum,

pro nobis peccatum fecit. Sicut illud, Fastus est pro nobis maledi Jum, non benedictionem illam quae est deitatis naturae in maledictum versam cons.criptor nobis exposuit; sed quia suscepit in senaturae nostrae peccatum, improbam in eum poenam inruisse significavit, sic de quod pro nobis peccatum fecit, videri eum fecit conspectibus hominum reis aequalia sustinere & aequaliter cum latronibus crucifigi, sed non pro se. Sed pro quibus , o pauleὶ Eum qui non noUerat peccatum, nccatum fecit 'Sed id quaeritur, unde verbum filius. Vt Pho- 'tinum maxime convincamus, verbum quidem confitentem non autem dicentem Deum Verbum filium : Verbum cara factum est , ct habit Ut in nobis. Vide quomodo de susceptionem ho-

104쪽

minis demonstrat, cum ait: ct habitavit in nobis , ct vidimus gloriam ejus. Cujus ὶ Verbi sine dubio : gloriam tamquam unigeniti a patre. δήξανως Vides quod alius quidem unigenitus, alius vero a patre., Ergo Dei ver- bum filius. Quomodo igitur, Photine, se vertis substantiam deitatis 3, Sed si respicimus ad aviditatem studii vestri, hic nos sol ipse deficiet, & ad alteram doctrinam tendere forsitan non valebimus. Haec igitur apud vos conservate. Scit enim diabolus hominibus & de bonis nociva moliri. Bonae quidem de Deo di sputationes, vitae enim in se essu dunt unguentum di, sed disputationes generant

contentiones, contentiones iracundiam movi hi, iracundia provocat manus , manus proVOcatae moventur ad vulnera, vulnera vero, absit experientia ab ipso sermone quid faciant & quem ἐhabeant finem γ Namque aliquoties ultimam generant mortem. Quod , AEgyptiis quidem

curantibus , in nullo continget. Nullus enim locus eis insolentiae datur in civitate quae reg- nat. Vna namque illis cura. est, totum ubique turbare. Sed nos aliis contra eos armis certemus , Pauli videlicet mandata sumentes. Oportet, I. Tim.

inquit , Episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris virum , sobrium, pudicum , decentem, ornatum , docibilem , amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens si exhortari in do strina sana ct eos qui contradicum argu re. Non dixit eos qui contradicunt potens si vulnerare , sed , ut potens sit eos qui contradicunt redarguere δc sanam defendere atque amplecti do

ctrinam. Nam quid ergo si ille irritaverit, i

105쪽

quies 3 Oportet mansuetudine docere contradi- Tim , centes , ne quando det illis Deus recognscere , ct resipiscant de diaboli laqueis , a quo captivi tenen-

tur secundum elus voluntatem. Nemo perturba- tiones perturbationibus sedat, nullus medicus Vulnera vulneribus sanat. Propterea tyrannidis

temeritatem tolero , contra.calcitrantem non

calcitro. Calcitrabatur Christus aliquando , sed ipse non calcitrabat. Sed quid ad calcitrantem dicebat : Durum est tibi contra stimulum calcitrare 'Haec igitur apud nostinetipsos memoriter, ut dixi, scrvemus, omnem haeresim aversati odio habeamus. Cum Paulo Samos teno Photinum, Arrium cum Apollinari detcstemur ; & ad omnem prorsus sectam pravae fidei implacabiles, fidem Ecclesiae amplectentes , ad membra prQ- lpria non conturbemur. Et qui dicunt ρεοιο γιος tantum, tametsi desit cis quod postea forte sus cipient, circa rectam fidem claudicent, VerUn- tamen membra sunt Ecclesiae. Et qui dicunt tantum hominis genitrix , id est, μι -οαίκοι t, & isti sunt membra Ecclesiae, sed spiritalis inopes medicinae. Non ergo in fratres fraternitas inruat. 'ρου is Frater fratrem adiuvans exaltabitur sicut civitas

Gal. s. frma. Et iterum Paulus : Fratres, inquix, es. Praeoccupatus fuerit quis in aliquo delicto , vos, qui sp ritalis estis. instruite hujusmodi in spiritu man-

suetudinis. Puta qui dicit si Xmςο οκος dicat, quod nomen si duarum significatio naturarum. Et oportet ad aediticationem Ecclesiae omnia facere. Est quidem , ut dixi, vox ista , id est, Xmςοτοκας. significativa duarum natura- . rum , & deitatis, & humanitatis. Quando autem cum simplicioribus agitur, opus est voce

106쪽

MARII MERCATORI s. 87 manifestiore. Quid impedit intellectum Xρος οτοκον dici &- 4 , sicut qui dicit, Christus, confitetur quia Deus & homo , sc &dc α. ωπίακας si dicas , utrumque con- fessiis es. Deponamus igitur quaeso utrinque adversus membra nostra aciem contentionis ; S si quisquam impudentior fuerit, ignoscamus ;i D si quislibet subtilibus dicat, venia similiter dignus habeatur; unum tamen prospicientes, ne C ea turam verbum Deum quispiam dicat, ne hu- .manitatem, quae suscepta est, imperfectam. Si quis dicat haec, justa adversus hunc ista suscipiatur. Si vero in his sitiae tu confiteris distantiam adfert, quid non ad cum dicis: Si locutio fratrem meum offendit, non eam proferam in aeternum. Quod si ego alicui ad pacis consilium minus idoneus videor, audite ad vos Paulum cla

mantem : da didicistis 2 audistis es' accepistis ct Philipp. vidistis in me , haec agite, ct D.us pacis erit vobis-

oum. Finit.

Item incipit Hu dem die aliena, id est,

A I iis in terra sit aliarum utilitas rerum ; & sermo V.

quibusdam quidem in militia degere magia Nestorii. na videtur utilitas, quibusdam vero in sol ' rerum venalium convenit.mercatura. Item aliis optabile est arti maritimae studium commodare, Monnullis alterius cujuslibet terrcstris conversationis inire negotium. Pietatis autem scientia in commune omnibus hominibus , Regibus

- . . . .

107쪽

scilicet & sacerdotibus, popularibus ac potentibus , utilis ac necessaria est. Quae est autem

scientia pietatis 3 Si quis velit compendio dissicere , sparso enim & mihi , qui fessiis sum , de vobis, qui constipatione laboratis ) si quis eo go, ut dicebam, si quis velit compendio discere scientiam pietatis & de consubstantivae trinitatis divinitate rectam inire rationcm, divinam naturam corporatum hominem adsumpsisse, de his quae frequenter dicta sunt, tamquam dicta non sint, urgetis, & circa texactionem veli mentor insistitis. Quoniam igitur necesse est violentiae vestrae succumbere, quae impiam in nobis possidet tyrannidem, iterum apud vos eadem verba repetemus. Servate igitur compendio hanc scientiam pietatis. Quae est autem ista nisi consubstantivae divinae ratio trinitatis , dc adsumentis hominem divinae naturae & in Virgineo utero carnis susceptae, perfecteque hinc hominis adsumptio deitatis , perfectae deitatis a& perfectae humanitatis in unum filium excelulentior contemplatio, duarum jus naturarum in q

unam auctoritatem ratione divina conveniens. i

Hinc vobis saepe diximus quomodo Christus nominis utriusque sit appellatio significativa, id est, humanitatis & divinae naturae. Hinc si quis dicat Christum tantummodo expressisse , sciat in

isto nomine utramque significari & connuncupari naturam. Hinc beatus Matthaeus evange liorum conscriptor , cum ad generationis v nisset arcanum , a neutra natura generationis fa- .cit narrationem, sed magis a Christi vocabulin, Oportet autem expresse dicere, ut omnibus ad ,

perspiciendum fiat facilior intellectus. Liber,bla

108쪽

MARii MERCATORI s. 89 inquit, generationis Iesis Chri Zi. Non dixit: Liber generationis Dei verbi, neque Liber generationis inominis. Si enim dixisset, Liber generationis hominis, Christum nobis solum hominem de monstraret. Item si diceret, Liber generationis Dei verbi, solam nobis sine humanitate introduceret deitatem. In Christi ergo appellatione complectitur utramque naturam, ut nihil sine altera possit intelligi Hinc & sanctae virgini, eo quod eam Christi genitricem dicimus, nomen geminae appellationis convenienter aptamus, id est, Θεοτόκοi, quod est genitrix Dei, Quoniam autem oportet, propter cos qui lucidiorem requirunt intellectum, maxime cum sint Ecclesiae filii, uti manifestiore locutione, propterea & modo eadem definitione, quia prius breviter de illa beata Maria semper virgine traedicabam , etiam nunc evidentiore sermone summa voce proclamo quoniam sancta virgo &Dei est & hominis genitrix , id est & ω ωποτοκs ἱ genitrix quidem Dei, propterea quod templum quod in ea creatum est a spiritu sancto unitum est deitati; hominis ver b genitrix, propter susceptas a divinitatis natura I strae naturae primitias. Haec sunt in compendio dogmata pietatis.

Hτc per omnia retinentes memoriter ser vate,

ubique haereticorum pravam gloriam declinantes, non quod apud illos θ Oxo,be detrita locutio est, ita putandum est etiam Ecclesiam dicere, quia neque cum illi filium dicunt, &Ecclesia stium confitetur, filii apud utrosque par & similis intellectus cst , sed apud illos quidem filii nudum vocabulum est, non habens

stati.

109쪽

Or ERApatri consubstantivum aliquid; apud nos vero filii apellatio cum causa vel re vel opere est. Sic apud illos iterum omnium Dominus Christus Deus nominatur , nominatur apud nos quoque , sed apud illos creatus, apud nos vero cum eo qui genuit increatus. Non igitur ex una eademque appellatione in unum deducamur cum haereticis intellectum ; sed confiteamur simul hi manitatem dc deitatem in una generatione filii esse conjunctam, neque deitate in carnem decidente , immutabilis est enim divinitas , &hoc Deus Iudaeis manifestans dicebat: Ego sum, ego sum , ct non sum mutatus) neque incarnatiO- ne in carnem commutata. Non enim pudet Deum naturae quam suscepit, non pudet possidere sibimet conregnantem. Nam si puderet, non eam susciperet. Susceptam autem propter humani generis dilectionem , habet naturam nostram deitatis inspoliabile vestimentum. Horum memoriam per omnia possidete in Christo, cui est gloria in secula seculorum. Finit.

Item eiusdem Nestorii epistola ad C risium Alexandrinum Discopuin rescribentis, simia

: liter ex Graeco translata.

INjurias quidem adversum nos admirabilium litterarum, tamquam medicinali dignas patientia , ad has opportunam responsione relino quam. Quod vero silentium non patitur, quia adfert periculum si taceatur , prout sum & mihi facultas adest , ad tui prolixitatem sermonis ex

110쪽

MARi I MERCATORI S. 'Itentus tentabo brevitcr & compendio respondere , refugiens & declinans tenebrosum indigestumque longi sermonis horrorem. Incipiam namque sapientissimae caritatis tuae vocibus, ipsas interponens, vel potius ad verbum instruens. Saoctum namque, ais , magnum Concilium ipsum ex Deo patre genitum secundum naturam unicum Ilium, Deum de Deo vero, lumen de lumine, per quem omnia creavit pater, defendisse, in senatum esse, atque hominem fastum, passum; resum rexisse definivit. Haec tuae religionis verba sunt,& recognoscis profecto tamquam tua. Audi nunc & nos fraternam pro pietate offercntes exhortationem, hanc videlicet quam senex ille Paulus carissimo suo Timotheo protestatus cst dicens : Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae.

Hoc enim faciens, ct te salvabis 2 eos qui te audiunt. Quid igitur mihi tu sanctorum illorum insuperficie legens traditionem, venia dignam tibi inesse ignorantiam ignorasti, passibile eos diaxisse arbitratus verbum quod patri est coaeternum. Attentius ergo , si placet, haec verba rimare, & invenies divinum illum patrum conventum non illam consubstantivam deitatem dixisse esse passibilem, neque de recenti natam hanc quae patri est conssempiterna, neque istam resurrexisse quae templum suscitavit solutum. Et si mihi medicinam fraternam offerenti aures admoveas, ipsas tibi voces illorum interponens patrum , a calumniae te nexu, quam illis ingerere niteris, dc per illos scripturis moliris , absolvam. Credimus, inquiunt illi, ct in Dominum nostrum Iesum Christum filium eius unigenitum. Prae

vide quomodo Domini & Iesu Christi & unib

SEARCH

MENU NAVIGATION