장음표시 사용
131쪽
VII. Item in quaternione decimonono, cum v Dt adversus Arrium diceret. Et isti quidem, i menetsi majoris paternae deitatis verbum Deum minorem delirent, non tamen novellum fate tur. Hi autem eum etiam beatae Mariae secundum& posteriorem esse pronuntiant, & temporalem matrem opifici temporum divinitati consignant. Quin immo nec matrem Christi esse concedunt. Si enim non est hominis natura, sed Deus Verbum erat quem illa pariebat quae peperit, nequaquam ejus mater qui natus est invenitur. Quomodo enim fiet ejus aliqua mater qui a natura genitricis est alienus ξ Quod si vera mater ab his appellatur, homo ergo qui editus , non divinitatis nata est. siquidem proprium omnis est matris consubstantivum sibimet parere. Ergo non erit mater , quae consubstantivum sibi minime peperit : quae mater quia ab his dicitur, eum
qui secundum substantiam sui esset similis genuit. Quis autem secundum substantiam ejus erit similis γ Is sine dubio qui spiritus sancti opificio extitit. Quod enim in ea natum est, inquit scriptura, is spiritu sancto est; cum quo erat indesi1nenter. Verbum Deus non est natus ex Maria, sed in illo qui ex ea natus manens, non eX Vir
gine initium habens. sed illi qui crescendo per
menses paulatim compositus in utero virginis est inseparabiliter omni tempore sociatus. Aliud est autem dicere illi qui natus est commanere,& aliud illum qui nato commanet hunc esse qui, ut nasceretur, mensum ei opus fuisse curriculo. VIII. Item ex alio tractam . quat nione x x.
132쪽
MAR 11 MERCATORIS. I 13 Hunc , inquit, Iesum suscitavit Deus. Non est Aa. io. mortuus Deus, sed suscitavit. Apollinaris, audi Petri Apostoli dicta, audi & tu cum Apolli nari impietas Arriana. Hunc Hesum suscitavit Deus qui visibilis oculis apparuit, hunc qui ligno confixus est, hunc qui Thomae palpatus est manibus, qui ad eum clamavit, Palpa ct Luc. et . vide quia spiritus carnem ct ossa non habet, sicut me videtis habere; & his dictis discipulus credens,
ipseque, palpato eo, de carnis quae crucifixa est Aesurrectione certior factus, mirandorum glorificabat opificem Deum, dicens, Deus meus ct Ioan. io Dominus meus; non utique illud quod palpaverat appcllans Deum. J X. Item in quatermone vigesimonono. In principio , inquit, erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus erat verbum. Quaerebatur enim quae prima esset substantia existentiae quae hominem gessit. Paulus autem ex lege quod contigit narrat & incarnatam essentiam& incarnatae deitatis , post unitionem, incommutabilitatem manentem. Propper quod & scribens clamat: Hoc Philin. 1.
sentire in vobis quoa ct in Christo Iesu; qui cum
informa Dei esset constitutus, formam servi accepit. Sed accipiens Apostolus nomen hoc quod est
Christus, tamquam duarum naturarum signifi- , Cativum vocabulum , absque periculo cum de servi formam accepisse & Deum nuncupat inre
prehensibiliter, his divisis quae ad naturam di i licem signifieandam dicuntur. X. Et post plura in eodem libro. Nostra cnim natura pro nobis interpellat in Christi usu tamquam vestis constituta, inculpabilis originis suae defensionibus nitens , de quia sicut ille ad pec-
133쪽
catum qui prior figuratus est , totius generis extitit causa, huic suscipiendi hominis, o homo , occasio fuit, ut per carnem destrueretur corruptio quae per carnem contigerat. Hujus carnis est , non deitatis, diei tertiae sepultura. Hujus pedes detenti sunt clavis. Hanc sanctus spiritus in utero figuravit. De hac Dominus ad Iudaeos , Solvite, dicebat, templum hoc, ct in triduo suscitabo illud. Numquid ego duplicem quendam Christum solus appello , & non semetipsum dc templum solubile & Deum se nuncupat suscitantem Θ Quod si Deus erat qui sol . vebatur , o Arriane , 'quod sane in ejus caput blasphemium convertatur, oportuerat dicere :Solvite Deum istum , dc in triduo suscitabitur. Si mortuus est- Deus sepulturae mandatus, est inane illud in evangelio di ctum : Quid me quar tis occidere hominem qui verum locutus sum vobis INunc autem ait : Quid me quaeritis occidere hominem cujus capiti spine .corona superposita est. Hic qui dicit: Deus , Deus meus, quare me der liquisti ' & qui triduanam sustinuit . mortem.
Adoro autem hunc cum deitate, tamquam divinae cooperarium auctoritatis. XI. Item post aliquanta in eodem. Colo, in quit , eum tamquam omnipotentis imaginem et Philin. x. Exaltavit eum enim, ait, Deus, ct donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine I
se Christi omne genu flectatur cessium, terrestrium, or infernorum , ct omnis lingua consteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris. Propter utentem id quod ille utitur colo ; propter lamientem adoro quod foris patet; & in eo qui im
separabilis est non separo dianitatem, sed separv
134쪽
MAR1I MERCATORI S. naturas, sed conjungo reverentiam. Non per se
ipsum Deus est quod depositum est in sepulcro. Sic enim essemus hominis & mortui hominis manifesti cultores. Sed quoniam in adsumpto
Deus, ex assumente qui adsumptus est, tam quam adsumpto conjunctus appellatur Deus. propterea & crucifixae carnis daemones vocabulum perhorrescunt, crucifixae carn conjunctum, non autem compassum scientes Deum. Ideo de
judex venturus est iste qui visibilis paruit, quoniam omnipotenti coniungitur deitati. XII. Item po i multa ibi. Non deitas, inquit,
Iacobum ha uit fratrem, nec Dei verbi mortem nos adnuntiamus cum dominico corpore & sanguine pascimur. Dei namque natura sacrificium suscipit, non ipsa in sacrificio immolatur. XIII. Item ex tractatu alio adversus Arrianos, quaternione decimo. Quis nunc benignitatis tam immensum aspiciat pelagus, naturam cum
suo opifice dominantem, & conjunctam homini deitatem, nihil sine hac jubentem, nullum absque isto judicantcm, cumque eo .viVorum curam in summa providentia gerere, & cum ipso mortuos suscitare Θ Spes omnes has, quae omnibus a fortillimo & benigno Domino gubernantur, haeretici debilitant atque convellunt. XIV. Item ejusdem in tractatu alio codicis quaternione quinto, de scripturae Jancta loco , ubi ait rSi recordatus fueris quod habet frater tuus aliquid adversum te. Qui manducat, inquit, carnem meam ct bibit sanguinem meum, in me manet , ct ego in eo. Mementote de carne esse quod dictum est: Sicut me misit vivus pater, qui visibilis sitim. Sed forte prave interpretor dictum. Ergo de con-
135쪽
itis' OPERA sequentibus audiamus. Sicut me misit visus pater, ct ego vivo per patrem. Ille hic deitatem intelligit, ego hominem dico. Videamus quis est scaevus interpres : Sicut misit me, inquit, vivus pater. Hic dicit haereticus divinitatem missam, se profiteri Deum verbum dicere : Sicut miseme vivus pater. Ergo & hoc secundum ipsos ita erit intelligendum : Et ego Dei verbum vivo per patrem. Post hoc enim videtur dictum : Et qui manducat me, ct ille vivit. Quem ergo manducamus Z divinitatem, an carnem λX V. Item in quaternione sexto ejusliem in Iudam, adversus haereticos. Libenter. hic de illis haereticis interrogans requirebam qui deitatis& humanitatis naturam in unam sententiam miscendo contemperant, quis ille hoc loco est qui proditur & traditur Iudaeis Θ Si enim temperatio vel admixtio utriusque facta est, utrum a Iudaeis est tentum & Deus verbum, an humanitatis natura λ Quis videtur occisus λ Cogor enim inferioribus uta sermonibus, ut fiat omni- , bus quod dicitur mantiastum. In quem dicas velim ea quae gesta sunt cadant Θ Numquid in Dei naturam , quam.utroque confundens , contemperare praesumis ξ Ergo verbum Dei capes.sibilis, cui nihil commune na occisione cum carne est, a Iudaeis in occisionem ductus est 3 Ut quid etiam temperans jam utrisque naturis secundum te scripturam nuper audivimus de vi tute sacramenti narrantem quam Dominus tracis. ii. . didit discipulis suis dicens : Quia in qua nocto tradebatur, accipiens panem , gratias agens, fregit discipulis suis dicens: Accipite ct manducate ex eoo Mes. hoc est enim corpus meum. Quare non di-
136쪽
MARii M ERCATORIS. IIIxit : Haec est deitas mea , quae pro Vobis confringetur 3 ks iterum sumptum calicem porri- fons, non dixit: Haec deitas mea, quae pro Vo- is effundetur in remissionem peccatorum t, sed hoc magis : Hic est sanguis meus , qui pro vobis Matth. αο effundetur in remissionem peccatorum. Separa naturam , sed unitionem conjunge. Filium Dei Christum confitere, sed filium duplicem, hominem& Deum, ut passio quidem humanae deputetur naturae, passionis vero absolutio, quae in homine qui passiis est iacta est, solius sit deitatis. XVI. Item alibi in quaternione nono ad-
Versus Iudaeos. Separantes, inquit, propriam naturarum dignitatem conjunctionis unius . . MXVII. Item ex alio tractatu in quaternione vigesmoquinto. Propterea Vos volo cautos favere vel plaudere. Divisio non est conj uncti onis deitatisque neque potentiae. Qim filius Christus est, in his divisio non est, in deitate vero de humanitate divisio est. Secundum quod est Christus, indivisus est filius secundum quod est filius , indivisus est. Non enim habemus duos Christos & duos filios, neque est apud nos pri mus Christus 3c secundus, neque alter & alter, neque iterum alter filius & iterum alter filius,
sed idem ipse, ipse filius est duplex, non dig
nitate, sed natura. XVIII. Item quaternione xxvi. quasi adversus Apollinarem. Reverentia, inquit , duarum naturarum 'ina propter dignitatem ejus qui uir que Onjunxit. XI X. Item alibi ex alio tractatu in quatemione x xxi. idem de Christo inquit Tametsi dic
mus templum, sed minime a deitate separabile, Hiij
137쪽
& conjunctum Deo, totam possidens operationem divinam, vi nunc coopt*Fm Dei, &quod cum eo omnium dominetur. .X X. Item, idem in tractatu albo in id quod scriptum est , f Si habere aliquid recordatus fueris ais versus fratrem tuum, J veluti contra hareticos. Audite, inquit, dictis intenti : Qui manducat,
ait, carnem meam. Memento quoniam de carne est quod dicitur. Numquid a me carnis nomen appositum est, ut me male interpretari querantur 3 sui manducat, inquit, carnem meam, ct
bibit sanguinem meum. Numquid, qui ct bibit
sanguinem meum , in me manet, ct ego in eo 'XXI. Item ex alio tractatu quaternione XXXI. Hoc atem dico ut noveritis quam superexcel- . in lens & summa quaedam deitatis conjunctio existebat etiam in infante ipso, cum dominica caro conspicitur. Erat enim ipse & infans & infantis ipsius dominus. Laudastis vocem, sed in discusse nolo faveatis. Dixi enim : Ipse erat . infans de infantis habitator. XXII. Item ex altero codice quaternione I riweluti contra Arrianos ct Macedonianos. Ampliorem , iisquit, in Christum injuriam excogitantes, spiritum sanctum a divina dissecant natura, qui et ejus humanitatem figuravit in utero virginis.
MAEtib. i- mod enim, inquit scriptura , inde natum est , is spiritu sancto est x qui secundum justitiam quod . Tim. D figuratum est reformavit.'Manifestum enim, imi quit, in carne, iustificatum est in 'iritu qui eum terribilem & formidabilem daemonibu fa-zuc. H. ciebat. Ego enim , inquit, in spiritu Dei eicio daemonia ; qui ejus carnem templum est fabrica-I n. r. ius. Vidi enim Disitum , inquit, defendentem
138쪽
MARII MERCATORIS. II' tamquam columbam ct manentem super eum ; qui ei in casum ascensionem donavit. Pracipiens enim,
inquit scriptura, Apostolis quos elegit per spir tum sanestum, elevatus in caelum est. Hic inquam piritus, qui tam magnam gloriam donavit, esse ab his asseritur servus.
Praefatio Marii Mercatoris in tractatus Nemrii adversas haeresim Pelagianam. I Tem ejusdem contra haeresim Pelagii seu Caelestii; contra quorum pravam M impiam definitioncm quamvis recte sentiret & doceret, Iulianum tamen ex Episcopo Eclanensi cum participibus suis hujus haeresis signiferum & ant signanum, olim ab apostolica sententia exauctoratum atque depositum, in amicitiam interim censuit suscipiendum. Spem enim absolutionis promittens , ipsum quoque Caelestium litteris suis , quarum exemplaria subdidimus, consolatus est. Quod utrum malitia an vecordia fecerit, non facile nosci potest; ut contra quorum distortas sententias, praeter propriam impietatem, quae illum ad damnationem usque perduxit, rectissime sentiebat & docebat, eos& amicos haberet, spe vanae promissionis fovendos & lactandos putaret; quique cum p trono memorato in Ephesiensi Concilio a ducentis septuaginta & quatuor Episcopis iterum iterumque damnati sunt. Nunc itaque hic con tra eos, eodem Iuliano cum complicibus suis in Constantinopolitana urbe constituto , & eum i uactantem publice in Ecclesia audiente, primus uu
139쪽
ejus habitus est sermo, de Graeco in Latinum
a nobis verbum de vcrbo transsatus. Nestorii Multis, inquit, & de frequenter angorum im- sermo I. v bribus inundatus, atque hoc apud memetipsum 1ajium , xςVolVens , in Vestram respiro amabilem audien-υ tiam. Abjccta enim moerorum sollicitudine, '
o illud quod mihi ex vobis est recipio gaudium,
quo vos video in divinis rebus extentos hanc δ' capere Voluntatem quae in tot festivitatum cir- circuitu non obtorpescat, quarum omnium origo dominicae bonitatis adventus est. Ante hunc M in moerore & gemitu universum eraticonstitu- tum genus humanum , sub sententiae illius ci Genes 3. mante contra originem maledicto : Multipli-υ cans multiplicabo tristitiasiluas ct gemitus tuos. υ Propter hoc dominici adventus dc tantorumi, bonorum ille primus est gaudiique nuntius ris Ave gratia plena. quae vox ad virginem facta est. is Dominus tecum. propterea quod ex te nascetur sen- ,, ctum vocabitur flius Dei. Tecum, inquit, dc ex te; tecum, deitatis videlicet adventui ex te autem , ppr formam susceptae humanitatis ex illa. ,, Quando igitur infantem ; o gentilis , in praesepio positum audieris pannis involutum, noli 'in carnem quae videtur offendere, sed illius in sentis cogita dignitatem , matrem quae se genuit deitate procruantem, humanitate vero in illa for
matum , eam formasse divinitus, involutum secundum carnem pannis, deitatis vero providentia omnia continentem , pro corpori S natu-
,, ra lactari, divinitate. autem omnibus qui nas-
,, cuntur lactis nutrimenta uberrime largientem.
,, Forsitan super tali munere Gabriel ad virginem ., ideo exclamabat : Ave gr/tia Dei plena. Moό
140쪽
MARIi MERCATORI S. menim omnium dominus Christus huic vitae na- ratus est, omnium tristium capituliam dissolvebat, remutans naturae foetus maledictos, absolvit nati- Vitatem illam quondam in corporibus condem- renatam ; delevit quoque illius sententiae edi etiam quod naturae connascitur , id est : Multiplicans .. multiplicabo tristitias tuas ct gemitus tuos. in maero
ribus paries flios. Sed illud quidem quod dictum
est paries sitos, foecunditatis erat benedictio. Ge- Mnitrix enim est incrementi providentia. Crescite iact multiplicamini, ct replete terram. In moeroribus re autem paries filios , peccati fructus ostenditur. .. quam sicut edere vivificatorium donum est gene- .ri a creatore collatum, Ante peccatum enim de ..cibo ad protoplastum Dei constitutio loqueba- .. xur : Ex omni ligno quod est in paradiso ad escam .. manducabis sic in moeroribus manducabis,ex maledicto introitum habuit. Non enim dixit Adam .. Deus : Quia audisti vocem mulieris tua, ct quia manducasti,idcirco te damno. sed :Quoniam manducasti ex is ligno de quoselo praeceperam tibi ne manducares,propterea in Ddore manducabis panem tuum. Indolorae enim primae illae protoplasti fuere deliciar & laborum agriculturae penitus liberae. Sic & de filiorum procreatione non absolute adEvamDeuspost peccatum dicebat paries siliossed in moeroribus paries f- lios Nuptiae namque divinae munus sunt bonitatis,
ubertas naturae, machina repugnans contra mor- tem Omnia consumentem , castitatis contra libi-
dinem fraeni , inculpabilis voluptatis potestas. 'Multiplices autem gemitus in parturitione feminarum , poena peccati est. Et parere quidem 'non est maledictum. Non enim benedictio in maledictum daretur. In tristitia autem parere, '
