Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

vulneratur fides , dc tanti quotidie depravantur PAnnon stabimus ante tribunal Christi , aut x tionem non reddemus, tamquam praepositi adloquendum, de silentio non opportuno Quid postremo faciam 3 Tempus enim loquendi est vel conferendi cum veneratione tua indicante de chartulis quibusdam quae nescio quomodo Romam perlatae sunt reverendo ac religiosissimo Romano Episcopo Cauestino, cum omnibus qui

cum eo sunt Episcopis venerandis, quia utrum sint religionis tuae, an non, habetur incertum. Scribunt enim nobis inde vehementer offensi. Quo pacto etiam de oriente ex omnibus Ecclesiis venientibus satisfaciemus, eosque curabiamus qui contra easdem chartulas murmurant Aut arbitraris parvam Ecclesiis esse ortam de

hujusmodi tractatibus perturbationem Θ OmneS sumus in sollicitudine in procinctii laboris

constituti ad hos corrigendos, ut eos ad rectum tramitem revocemus quibus nescio quomodo persuasum est aliter sapere. Cum igitur harum susurrationum necessitatem dc causam tua religio magis intulerit, quomodo nos jure existimas arguendos λ Vel quo jure adversum me vociferaris 'in vanum, & non potius sermonem tuum corrigis , ut totius orbis de te offensio

conquiestat 3 Si in plebe lapsus est sermo, in

retractatibus corrigatur. Dignare unam locutionem donare offensis auribus , Dei puerperam, id est, Theotocon, pronuntians Virginen sanctam ; ut curatis his qui tristitia nubilati sunt, rectam apud omnes de religione gloriam tenen-Jes, in pace dc unanimitate coetus plebium ce

lebremus. Quod vero pro fide quae in Christo

122쪽

MARI 1 MERO ATORI s. Izyest omnia sumus parati tolerare dc vincula dc carceres experiri, & ipsam mortem libenter subire, non ambigat religio tua. In veritate autem dico, quod adhuc beato Attico constituto in rebus humanis , de sancta mihi de consubstantiali trinitate liber est elaboratus, in quo etiam de incarnatione dominica tractatus uberior continetur, dc his quae nunc scripsi consonus invenitur. Relegi hunc Episcopis & clero necnon dc studiosis auditori bus' plebis. Edidi vero nulli. Forsitan, si edidero eum , esse me iterum arbitror accusandum, quia librum composui etiam ante ordinationem vene rationis tuae. Saluta fraternitatem quae apud te est. Te in Domino qui nobiscum sunt sal

tant.

Item ejusdem episeola Cyrilli ad clericos siros

Constantinopolim constitutos ex Graeco sermone.

LEgi litteras missas a vobis, quibus didici

quia invidi nostri conveniendo vos fingebant te pacem atque amicitiam quaerere , dc dicere quia sicut scripsi ad monachos, sic se fidem tenere, deinde ad proprium sensum respicietates , dicere eosdem quia dc ipse dixerim sanctum. Concilium non meminisse illius locutionis, dico autem puerperae Dei, id est, hi κος. Ego autem scripsisse memini quod etiamsi non posuit illud Concilium glossulam hanc , nihil horum tunc fuerat motum , nec in medium fuisse opus afferri quod illo in tempore minime quaere Da

123쪽

ro OPERA

tur. Veruntamen potentia & vi intellectus arbi tror genitricem Dei, id est, λοτοκον, ab illis sanctam virginem dictam. Ipsum enim dicit quinatus est de Deo patre, per quem omnia facta sunt , incarnatum, hominem factum , passiim, surrexisse a mortuis , in cactum ascendisse, judicem quoque esse Venturum. non quod omnimodo verbum quod secundum naturam de DςO genitum est mortuum esse credendum sit , aut lancea in latere vulneratum ; quod enim habet latus incorporea natura, aut quo pacto mortua est vita vitarumὶ) sed quoniam unitum carni hoc verbum est, ideo ea carne patientiam quam proprio ejus videlicet corpore in se hanc revocat inire passionem. Argumentantur igitur Sc se, ipsos seducunt cum dicunt pacem se velle, dc sensibus mentiuntur. Habere enim eos proprium virus in corde ex eo facile est intelligere. Miserunt etenim etiam huic Diacono qui rerum ec- clesiasticarum curam gerit duas chartulas, unam

quidem compositam a Photino forsitan aut ab alio quolibet adversus librum meum quem ad monachos edidi, aliam veluti in speciem quaternionis inconvenientem habentem etiam titulum hoc modo. Ad eos , inquit, qui propter conmmuctionem, deitatem vel societatem fili mortificatὸ

aut humanitatem in Deum transferunt. Praefatio autem ejus sic habet: In contumelias qua ab harem ricis durissime inrogantur. Deinde conatur ostendere quod corpus passiam sit, de non Deus verbum, quasi vel nobis vel quibuslibet dicentibus verbum illud quod est impassibile passibilitatis capax esse potuisse. Nemo est qui sic prorsus ansaniat ; sed, sicut saepe diximus, sanctum conm

124쪽

MARII MERCATORIS. Ioscilium ipsum verbum dixit carne sua esse passum . secundum scripturas ; per quod facta sunt omnia. Corpore ejus patiente, ipse dicitur passus: quia dc anima hominis , cum nihil in sua substantia dc natura patiatur , pati tamen ipsa dicitur suo corpore patiente. Sed quoniam propositum illis est duos filios & duos Christos introducere , unum quidem specialiter hominem , alterum Vero proprie Deum , in personis tantum faciunt vel sentiunt unitatem , Deum Dei Verbum nolentes proprie & substantialiter unitum homini, hominem factum , hominem suscepisse. Propterea & tergiversantur, dc excusationes, sicut scriptum est, fingunt in peccatis. Vos igitur comVenientes cum eis haec dicite , facere eos malo quod introducant ouosdam loquaces & garrulos adversum nos , & nos fovendo ac defendendo , causa fiunt malignitatis suae. Sed non haec proprie nostrae laesionis est causa. Sed nec huic dicite qui degens praeest esse me inimicum. Laedit autem

hoc tam orientales quam occidentales Veneran-

dos Episcopos , quod rectus de Christo doctri

nae sermo non fiat, sed omnino perversus. Suffcit autem hoc documentum ad confutandos eos,

quod nunquam a quoquam tale quid in Ecclesiis dictum sit quod in ejus expositionibus contine tur, quod sit habet: Nim clamoribus approbo emga me st idium vestram , sed laudo circa dogmata desiderium, in quo deitatἰs ct humanitatis Pominii meministis. Et post pauca : Et aspicio populos multam quidem reverentiam ct pietatem prudentissimam possidere , ignorantia vero dogmatis coecutire. Hoc autem non crimen est plebium, sed ut verecum

de aut decenter dicam, propterea quod doctores elia

125쪽

ro 6 O p E R Amatius ct liquidius vobis aliquid etiam de dogmat bis

tempus non habuerint apponendi. Rogo , dicatur quomodo non habuerint tempus docendi praecessores ejus ὶ Eloquentior Iohanne est , aut beato Attico comparandus, aut aequalis eis aut prudentior invenitur ξ quod est hoc superciliumὶ Aut quomodo nonsevidenter confitetur , haec dicens, novam se & inconsuetam afferre doctrinam & prorsus ignotam praecessoribus suis de hoc ipsum nefandam in Ecclesiam hanc velle imtroducere. Mihi autem nullus adversus eum sermo de aliis causis est. Sed contingat eum poenirere & rectam aliquando confiteri fidem ; & de his quae adversum me molitur, irritans inimicos & provocans, satisfaciet Deo. Nihil autem mirum si male de nobis loqv intur sterquilinia civitatis Chaeremon & Victor & Sophronas , &decoctoris & Flaviani mancupium. Semper enim& circa se fuerunt dc erga alios nequam. NOVerit autem qui cos irritat quod nos nunquam formidavimus peregrinationem nec illorum inten-rionibus respondere, etiamsi tempus hoc exigat.

Potest enim venire, salvatoris Dei nostri dispensatione faciente , ob leves forte etiam & vilissimas causas ad purgandam Ecclesiam juberi Con- milium convocari. Non igitur speret, etiamsi adhuc nos plures & velut fide digniores accusent, se nostrum judicem fore : quia etiamsi jubeatur illuc nos venire debere, refutabimus audientiam vel judicium ejus, & Dei favore dilucidabimus res magis, quatenus de suis blasphemiis debeat satisfacere. Neque igitur refugimus pacem , sed & cupimus , si fides recta fuerit adnuntiata atque professa, vel si talia cesset tandem

126쪽

MARII MERCATORIS. IOTaliquando praedicare. Tantam enim perversitatem ille ejus quaternio habet ut merito de his qui eum scripserunt dicatur quia principatum in blasphemiis tenet. Nam quia causatur locutionem inconsuetam flagitari, Dei puerperam , id est, theolo con , virginem sanctam , dicat nobis ipse interrogatus ubi genitricem Christi, id est, χειροτοκον , scriptura loquatur Z Aut ullum episcopale Concilium est quod O , id est,

susceptricem vel capacem deitatis formam nominaverit Christum In illo enim quaternione . quem huc misit, nosque vehementer offendit, ita est. γ λού ο χον Q οωθεολογωμιν μόρφιν, id est, susceptricem Dei formam una ac pari qua Deum verbum deitatis ratione veneremur. Simi

liter de illa quoque venerabili semper virgine ita

est , susceptricem deitatis virginem cum Deo ad divina non attollamus, nesciens quid loquatur. Si enim virgo , ut Vult, non peperit Deum , ne sit θιοτο, neque suscipere potuit Deum in utero , qui est Christus, quomodo saltem θεοδοχω

est, ut ipsi iterum placet qui in dictis suis patrem θεοτοκον dici mavult quam illam virginem sanctam, qui rectius & competentius est θεογmητορ, ut & Latini Dei genitorem dicerent, enuntiare debuerit 3 Dicat ergo. nobis ubi legerit haec Verba, vel a quibus audierit. Multa sunt quidem crimina expositionum ejus ; sed servabuntur Set proferentur in tempore opportuno , nisi forte poenitudo aliqua subsequatur. Oportet autem ι& meum vobis propositum facere manifestum,& ideo iterum scribo. Nam ego sum valde pa

cificus de litium satis ignarus, sed opto Eccle

127쪽

ros o p E R A'sias quietem habere & sacerdotes Dei in pace degentes nostri memores esse, dicente omnium salvatore Domino Iesu Christo : Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Si quid ergo est quo stabilitas roboretur, Vere enim dico quia sic adopto mihi sanitatem & me probum inveniri apud Deum sicut etiam omnes Episcopos ) in colloquiis ergo hoc dicite, quia multa ab eis quinos laederent praecesserunt. Verunt men erit pax,

dicite illi, cum docere destiteris talia vel sentireia Fides enim cum laeditur , inimicitias quae putantur excitant & exaggerant. Si rectam fidem profiteatur, fiet plenaria & firmissima pax: quam si in voto gerit, scribat catholicam fidem, dc mittat Alexandriam. Si haec ex affectu cordis intimi stribantur, paratus sum & ego pro viribus meis similia scribere & edere librum ac dicere nullum

debere gravari consacerdotum nostrorum , quia ejus voces , dicimus , habent intentionem dc propositum manifestuim Sin vero in pravitate inanis gloriae permanet Sc petit pacem, nihil restat nisi ut nos consentire illi putemur dc quae

sunt nefanda sentire.. Nam mihi pro fide quae in Christo est & laborare & vivere & mori max-

mum votum est. Explicit.

128쪽

Item Nestorii de diversis ejus libris vel tractatibus excerpta ab Episcopo orisio capitula , ex Graeco a nobis in Latinum versa ita.

I. T, E codice confecto quaternione xx VI. latero cetera. Oportet nosse nos. Et infra: Mo- do enim venio in recordationem concilii Nicaeni , quod nusquam ausum est dicere quia verbum Deus natus est ex virgine Maria. Ait enim roedimus in unum patrem omnipotentem , ct in unum Dominum Iesum Christum. Attendite quia prius , cum posuisset Christum , quod duarum

nomen naturarum demonstrat, non dixerunt in unum Deum verbum, sed acceperunt nomen quod significaret utrumque , ut non subdescendendo, Cum audis mortem, ulla novitate turberis, cum crucifixum & sepultum , tamquam deitate ista patiente, non vulnereris auditu. Deinde vide

mus quod illi subjungant , ait. Credimus ct in unum Dominum Iesum Christum umgenitum, qui de Y eo patre natus est , con=bstantivum patri, qui propter nos descendit, incarnatus est de spiritu sancto. Non dixerunt, inquit , quia natus est de spiritu sancto. Vides quemadmodum interpretentur subdescendendo , quia dixerunt hominem factum. Hunc , inquiunt , dicimus incarnatum , non mutabilitatem in carne sustinente dia Vina natura, sed inhabitationem quam gessit in homine demonstrantem.

II. Et post aliquanta in eodem. Hoc yetineto

129쪽

DO OPERA mihi, inquit quoniam praetermittentes dicere , Credimus in Deum verbum silium ejus unigenitum, dixerunt: Credimus in unum Dominum Iesum Christum conpubstantivum patri, Deum verum de Deo vero , per qnem omnia facta sunt, qui propter nos homines ct nostram salutem descendit, atque inca natus est de spiritu sancto ex Maria virgine , Olom actus est. Nusquam dixerunt, natus est. Cur, putamus Vt non duas nativitates introducerent deitatis.

III. Item in eodem poΠ aliquanta volens Gqκἰ do demonstrare quoniam quando filii nomen poni ur , non omnimodo verbum illud Hniscet quod Deus est , sed tamquam commune nomen introduc Gal. 4. tur. Sic enim, inquit, dicit scriptura : Misit D.us

filum suum factum ex muliere, factum sub lege.

Hic quidem duas demonstrat naturas quod autem tantum circa hominem contigit narrat. Exige certe a contentioso quis sub lege sit factus. Verbum Deus 3 Nequaquam. IV. Item ex codice altero , in quaternione priamo , cujus initium tale est: Adhuc vobis multa

habeo dicere. Et post aliquanta. Illic unigeniti glorificatio aliquando quidem patri deputatur, Ioan. 8. sicut est illud , inquit : Pater est meus , qui mogloriscat aliquando vero spiritui deputatur, Dβη λε- ait enim: Spiritus veritatis qui me glorificabit

nonnumquam vero Christi potentiae adsignatur, sicut scriptum est: Exeuntes, inquit, praedicabant verbum ubique, Domino cooperante ct verbum comprmante, consequentibus eos si nis.

O V. Item in quaternione octavo de dictis epistolae Apostoli ad Hebrὰos. Apostoli enim nomen in Christo audientes, Deum verbum math intellia l

130쪽

MARII MERCATORIS. III

sunt apostoluim esse. Item legentes pontificis vocabulum, Deum esse imaginantur pontificem, mira dementia. Quis enim apostoli ossicium audiens, non statim .videat hominem demonstrari 3 Quis summi sacerdotis nomen audiens, divinitatis naturam ad sacerdotii ministerium 'vocet λ Si enim Deus pontifex est, quis erit qui officio ejus debeat coli 3 Si Deus oblaturus est sacrificia tamquam pontifex, nullus erit cui offerantur Deus. Quid enim dignum jam divinitate est, si tamquam inferior offerat sacrificia superiori 3 Et subjungit : Vnde igitur eis Deus appellandus pontifex visus est, quia sacrificio , secundum facerdotii ritum, ad provectum suum omnino non indiget. Perpetuae quippe possessor est deitatis. Ex hominibus nem- S. pe electus atque susceptus pontifex pro hominibus constituitur apud Deum. VI. Et subjungit : Non angelos, inquit, ap- Heb.

prehendit, sed semen Abrahae. Numquid Abrahae

semen est deitas Audite consequentem etiam

vocem : Unde debuit per omnia statribus similis in fieri. Numquid deitati Quos enim Deus verbum habere potuit fratres similes sui 3 Respice etiam quod his dictis adjungitur : Ut, inquit, misericors feret ct fritis pontifex ad Deum. In quo

enim passus est ipse tentatus, potest ct his qui ten

tantun auxilium ferre. Qui igitur passus est 3 Pontifex misericors Deus. Passibile autem templum est, non hic qui ejus vivificator est, Deus. Se- m - , men Abrahae heri est & hodie secundum Pauli Apostoli vocem, non ille qui dixit: Antequam Ioan. g. Abraham esset, ego sum. Similis hic fratribus per Hς omnia, qui humanae animae corporisque susce-

SEARCH

MENU NAVIGATION