Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

61 O DERA contrarium, tulit de medio, a gens illud eruci. Et quidem qui reddebat pro nobis, Christus est ; in ipso autem nostrae debitum naturae sotivebat. personam enim ejusdem naturae suscepe- Ephes i. ct rat culus passiones in sua passione solvebat; quia . CA I. enim habemus redemptionem in sanguine ipsius, ut dictum est a Paulo. Vide nunc naturam nostram in Christo apud Deum causam adversus diabolum perorantem e , . justis hisce utentem allegationibus : Injuria opprimor , justissime judex, diabolus me iniquus

impugnat, evidenti adversus me utitur impotentiae tyrannidc. Esto, priorem Adam tradiderit morti, quia ejus peccati occasio fuerit. Secundum jam, quem ex virgine figurasti, ob quam . Rex, noxam crucifixit 3 Qua etiam cau-x. Petr. 1. fa latrones cum ipso una suspendit 3 Cur qui L c. a, peccatum non fecit, nec dolus inventus est in Ore ejus, cum iniquis est deputatus 3 An forte execranda ejus intentio manifesta est Z Aperte tamquam imagini tuae, Domine, invidet. Sine ulla occasione inruens in me , subvertere me ni

titur' sed tu mihi justum te judicem tribue. Iratus es mihi causa praevaricationis Adae i, pro quo si habes Adam sine peccato tibi conjunctum, ut propitieris exoro. Esto, propter illum corruptioni tradideris, propter hunc de incorruptione participa. De mea uterque eorum natura

est. Sicut prioris in morte particeps fui, & immortalis vitae secundi particeps fiam. Indubitatis di inexpugnabilibus firmor allegationibus. Omnifariam adversarium supero. Si de corruptione quae ex Adam mihi facta est controversam moverit, ex illius qui peccatum non fecit vita

82쪽

MARI 1 MERCATORIS.ego e diverso perscribam. Et si me ille ex illius accusat inobedientia, ex hujus cum obedientiarcum ego constituam. Hunc de diaboliovictoria Christus agens triumphum , Nunc iudicium, inquit , est mundi DAE' i M. Ohujus, nunc princeps mundi mittetur forin. Sicut enim protoplasti tenuit diabolus culpam adver- Sus Omnem ejus potestatem, & originariam habuit actionem, sic inculpatas in Christo primi tias massae suae natura cum possedisset, adversus diabolum nitens ipsis vincebat defensionibus de qui biis adversarius praesumebat. in Chri sto enim justissime primitiarum suarum contra eum inculpatam originem profert , si priores ex Adam reatus causas diabolus ingerit. Et hoc est quod Paulus ait : Christus mortuus est pro pec- ῆ- catis nostris; immo qui ct resurrexit, qui es in dextera Dai, etiam interpellat pro nobis. Interpel- lat namque a Christo induta massa nostra, libera prorsus ab omni peccato , & oritur injusta defenso contra poenam nostram, quam ex initio ille qui prior figuratus est suo generi intulit. Haec suscepti hominis occasio, ut homo per carnem dissolveret quae per carnem orta est cor- ruptio. Hujus hominis, non deitatis , tertii diei sepultura est. Hujus pedes tenti sunt cla vis. Hunc spiritus sanctus in utero figuravit. De hac carnu Dominus ad Iudaeos : Solvite, in- Ioan. . quit, hoc templum, ct in trἰδεο suscitisbo illud. - Numquid ego duplicem Christum solus appelloὶ Nonne semetipsum V templum solubile& Dcum nuncupat suscitantem 3 Si autem Deus

erat qui solvebatur, quae in caput Arrii blasphemia convertatur dixisset Dominus : Solvite

83쪽

c . OPERA Deum istum, & in triduo suscitabitur. Si Deus mortificatus est insepulcro, mentitur Christus, Iaan. a. qui dixit: Quid me quaeratis occidere hominem qui vera locutus sum vobis i Sed non nudus homo Christus, o calumniator, sed homo simul & Deus. Si autem Deus tantummodo existeret, oportebat cum secundum Apollinarem dicere : Qv d me quaeritis occidere Deum , qui vobis veritatem locutus sum λ Nunc autem dicit': Quid me quaeritis occidere homi- nem istum qui spinis coronatus cst , istum qui Matth. 27. dixit , Deus Deus meus, quare dereliquisti, istum qui triduanam sustinuit mortem. Adoro hunc autem cum deitate, tamquam divinae coo-Act. IL perarium auctoritatis seManifestum si enim , in , quit scriptura, viri fratres, quia nobis per Chri tum remisso peccatorum adnuntiatur. Tamquam dominicae bonitatis veneror insti umentum. Moiste enim, inquit, invicem benigni ct misericordes , sicut ct Deus in Christo donavit nobis. Honoro tamquam consiliorum Dei curiam : Volo enim vos scire cognitionem sacramenti Pei patris ct Christ; in quo sant omnes thesauri sapientia ct scientia absconsili. Suscipio tamquam formam pro Deo Ioan. g. apud nos spondeis tem. cui me misit, inquit, verax est, ct ego qua ab ipse audivi, hac loquor.' Beatifico tamquam obsidem pacis aeternae. Ipse enim, ait, pax nostra, qui fecit utraque unum , O medium parietem maceria solvens inimicitias in carete sua. Colo tamquam divinae indignationis pro pitiatorium. Chrictum , inquit, proposuit Dem

propitiatorium fisi per fidem in sanguine ipsius.

Amo & revereor tamquam mortalium immo

84쪽

MARII MERCATORI s. sis Ecclesia , qui est initium, primogenitus ex mortuis. Amplector tamquam speculum deitatis resplendentis. Deus enim, inquit, erat in Christo mun- L. Cor. dum reconcilians sibi. Adoro ta .r quam animatam Regis purpuram. Informa enim, ait, constitutus Philipp. 1. Dei , semetipsum exinanivit, formam servi acciapiens, ct habitu inventus ut homo. Laudo tam quam manum deitatis in vitam me eripientem de morte. Cum enim exaltatus , inquit, fuero de Iρμ' terra, tunc omnes ad me adtraham. Et quis ille

exaltatur , ostendens scriba fidelis , ita : me enim dicebat signi sicans qua morte esset moriturus. Admiror tamquam januam ad divina introitus. Ego enim sum ianua, inquit, per me qui ingressim Ioan. Io. fuerit, liberabitur, ct intrabit, ct exiet, ct habitationem inveniet. Adoro tamquam omnipotentis imaginem deitatis. Superexaltavit enim eum,

inquit, Deus, ct donavit illi nomen quod est su

per omne nomen, ut in nomine ejus omne genu μ- ctatur calentium, terrestrium, ct infernorum Propter occultum adoro quod oculis paret. Inseparabilis est Deus. Ejus qui paret dignitatem non separo. inseparabilis est enim. Separo naturas, sed conjungo reverentiam. Non per se ipsum Deus est quod in utero figuratum cst , non per se Deus est quod creatum est ab spiritu sancto. non per se Deus est quod in monumento sepultum est. sic enim euemus hominis & mortui manifesti cultores. Sed quoniam in adsumpto

Deus, ex adsumente, qui adsumptus est, tam- quam adsumenti conjunctus, appellatur Deus. Propterea & crucifixae carnis daemones vocabulum perhorrescunt, crucifixae scilicet carni conjunctuin, non compassum, scientes Deum. Ideo '

85쪽

cs o P E R Adc judex venturus est iste qui visui paruit, quo- Matth. a . niam omnipotenti conjungitur deitati. Tunc enim , inquit, parebit signum fili hominis in caelo, ct 'videbunt stium hominis venientem in nubibus cali cum virtute ct gloria multa. Sicut enim Rex parta victoria cum his in civitatibus videtur armis cum quibus hostem in bello superavit, & secum iisdem conspicuum vult esse, sic & omnium dominus Rex cum cruce & carne in suam veniet creaturam , cum his armis videndus quibus impietatem superavit, & judicabit orbem in hominis forma , omnipotenti virtute, secun-Aa. I . dum Pauli praeconium, qui ait : Tempora enim 'ignorantia despiciens Deus , qui nunc sunt omnibus' hominibus praecepit poenitentiam agere. siquidem sim tuit diem in quo iudicaturus eiis orbem in viro in quo constituit sim prasitare omnibus , suscitans eum a mortuis. Quod ideo dictum est ut nullus' mortuam suspicetur esse deitatem. Nam etsi omnem omnino simul novam scripturam perscruteris, non apud eam usquam invenies mortem 7 Dei esse , cum scriptum est, sed aut filio aut Christo aut Domino adsignari. Christus enim δίfilius de Dominus in unigenito in scripturis ac-' ceptus, duarum significatio est naturarum I dc aliquando quidem deitatem vel humanitatem, aliquando simul utrumque designant. verbi cau-ROm. se , cum Paulus scribens praedicat, cui cum e femus inimici, reconciliati sumus Deo per mortemflii eius, humanitatem ejus demonstrat. Quando Hebr. 1. iterum ipse dicit ad Hebraeos, Deus locutus est

nobis in stio, per quem fecit ct Iecula, indicat A

filii deitatem. Nec enim caro opifex est seculo-- Ium, post multa secula fabricata. Ecce filii Dei

86쪽

& deitatis & humanitatis essentiae appellationis

conveniens documeutum.

Interrogemus jam si nomen hoc , id est, Christus, etiam filius accipiatur, & hoc ipsum ad utraque designanda pertineat. Iesm Christus, inquit , heri ct hodie, ipse idem in secula. Sicut enim Deus existens & homo idem ipse secun dum Paulum, & novissimus & ante secula, sicut homo quidem recens , sicut Deus autem ante secula.

Ostensum est igitur tibi quia Christi appel

latio modo templum, modo inhabitantem Deum in illo demonstrat. Exige ubi etiam Dominus in filii persona ponatur, & nunc quidem hominem illum , nunc Deum ostendit. Venite, in- Matth. 18.quit, videte locum ubi postus erat Dominus. Et iterum mulieres tamquam furto a Iudans deflentes ablatum corpus Dominii: Tulerunt, ait Ioan. 2 o. scriptura , Dominum meum. Et ad Galatas Paulus : Alium, inquit, Apostolorum vidi neminem Gat. I. nis Iacobam fratrem Domini. Et iterum ipse ad Corinthios: suotiens hunc panem manducatis 2 1 Cor. IX. hunc calicem bibitis, mortem Domini adnuntiatis donec veniat. Et iterum : Domine , ut video, pro- Ioan- 4-pheta es tu. Haec omnia dominicae incarnationis sunt documenta quia neque Deus.verbum erat in monumento projectus. Quomodo enim resurrexit qui universitatem sustentat verbo poten-

tiae suae, st jacebat secundum Arrium λ Sed n- . 4 Lque Dei essentiam flebant mulieres, tamquam quae esset de sepulcro furto subducta. Quis enim suspicetur deitatem furacibus manibus capessibi lem esse Nec iterum Iacobum deitas habuit fratrem , nec Dei verbi mortem pos adnuntia

87쪽

ct OPERA 'mus cum Domini corpore & sanguine pascimur. Deus enim natura sacrificium suscipit, non ipsa fac ificio immolatur; nec propheta Deus, sed ndator prophetiae, ut sit hoc loco, Dominus, sicut dixi carnis expressio tamquam habentis dominicam dignitatem , quae tamen temperamento vel admixtione minime in substantiam transierit deitatis. Alibi enim, Dominus, demonstrativum est deitatis, sicut est illud : Unus Deus pater , ex quo omnia ; ct unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Ex deitate enim opifex omnium Christus, non ex humanitate, quae post creaturam condita invenitur. At bi autem, sicut dixi, Dominus , utrarumque rerum significativum est, sicut est : Domine Iesu, ne statum eis hoc peccatum. Et : Multi mihi dicent in illa die Domine, Domine, nonne in nomine tuo damonia ejecimus ' Et Paulus : Quam mihi red let Dominis

justus iudex in illa die , non solum mihi, fed ct omnibus qui pie diligunt adventum ejus. Vidisti quemadmodum Christus & filius & Dominus

est. Quando de unigenito meminit scriptura, modo humanitatis , modo divinitatis, modo autem utriusque vult existere significativa voca bula. Quid ergo confundis quae sunt inconfusa Quid Dei nomen deputas morti, quod a divina scriptura nusquam in mortis commemoratione profertur Quid Paulo clamante, cum audias , in viro de inivit Deus, suscitans eum a momtuis, tu natam & mortuam inani imaginatione iudicas deitatem ΘBene autem & judicem esse venturum Paulus

hunc virum qui visibilis fuit designat, quoniam ad imaginem suam ab eo figuratum & reg-

88쪽

MARII MERCATORI s. cyno terrae honoratum hominem escain vermium diabolus praeparavit. Venit secundum futurum christus in hominis forma omnipotentis, ut experimento agnoscat ipse quoque diabolus, qui cum omnibus etiam i pse erat sub dominatione Dei, quia vere homo ad imaginem & similitudinem 'Dei factus, & Rex terrae ac dominus constitutus, auctor merito ad caelorum etiam regna est sublimatus. Sed nostrum sermonem vestra audientia vincit , & me vinci confessus ad taciturnitatem confugio, optans semper hac cupiditate vestrae audientiae s Parari. Dominicae itaque humanitatis susceptionem colamus , incarnationis sacramentum hymnis incessabilibus cxtollamus , sus.ceptricem Dei virginem cum Deo ratiocinemur, cum Deo ad divina non elevemus. Θ Iίχον dico , non Θεοτ ον , δ literam, non κ exprimi

Volens. Vnus est enim, ut ego secundum ipsos dicam , pater Deus Θι κ', id est, genitor Dei, qui hoc nomen compositum habet. Visibilem igitur cum invisibili conjunctam formam cum Deo ad divina deputemus : τ--

dumentum est Dei cum eo qui ea utitur honoremus, tamquam radium deitatis , ut ita dicam. incarnationem formidemus tamquam divinae auctoritatis inseparabile simulacrum, tamquam occulti imaginem vel statuam judicis. Dividen tes naturas, conjungamus honorem , confiteamur duplicem, & adoremus ut unum. Duplum enim naturarum unum est secundum unitatem. Si haereticus tibi ex persona ecclesiastica mortuum Deum tuum exprobraverit, iratus tu ad

89쪽

Nebr. 13.1. Cor. I. Cor. II.

Sermo III. Nestorii.

PER Adictum reclama : Deus est qui suscitavit de momtuis pastorem Ovium magnum; non ipse mortificatus est & sublevatus. Si te Iudaeus hominem colere dixerit, apostolicam responde traditionem : Deus erat in Christo mundum reconcilians. Si gentilis causam susceptae humanitatis adsertionem fit remissio peccatorum , responde ei quae Pauli sunt: Quoniam per hominem mors , ct per hominem resurrectio mortuorum . sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes viviscabum tur. Ips gloria in secula seculorum. Finit.

Item tractatus alius Nestorii. Ρ Lausus amatores Christi populos plausus

his conferre qui pro beata Maria impendulit sermonis officium non est mirandum. Hoc ipsum enim quod templum facti. est illius dominicae carnis, excedit omne quod est laude dignissimum. Sed in illud vestra amabilitas debet intendere, ne cum plusquam oportet aut debet , circa illius beatae honorem laudemque ver famur, dignitatem Dei verbi confundere videamur, bis eum faciendo generatum. Et ut simpliciore sermone fungamur, ne auditorum quod dicitur excedat auditum, utar eloquio omnibus ad capessendum facillimo. Qui Deum simpliciter dicit de Maria natum, primo omnium nobilitatem gentilibus prosti tuit dogmatis, atque exponens in medium, Vituperandum id ridendumque proponit . . Statim enim paganus cum reprehensione accipiens, quia de Maria Deus natus est infert adversus

90쪽

Christianum. Neccssario enim qui dicit simili

ter de Maria natum Deum, & non illum conjunctione duarum naturarum, divinae scilicet&humanae, esse reputaverit, audiet: Ego natum& mortuum Deum & sepultum adorare non queo. Liquida autem divisio dogmatis ista est. Qui natus est, dc per partes incrementorum tem

poribus eguit, & mensibus legitimis portatus in ventre est, hic humanam habet naturam, sed Deo sane conjunctam. Aliud est autem dicere quia nato de Maria conjunctus erat Deus ille qui est verbum. patris , quod est liquidistimum ac firmum atque inreprehensibile gentilibus, aliud, quia ipsa deitas indiguit nativitate mensibus decurrente. Verbum enim Deus temporum est opifex , non in tempore fabricatus. Divisionem igitur super hoc praecedenti S magistri valde sum admiratus dicentis quia neque 'Deum oportet dicere nude & utcunque gener tum , Nemo enim qui se est antiquior generat nec iterum humanitatem nudam esse profitendum est, sed humanitatem conjunctam Deo esse generatam. In illud autem adtractos vos, qui estis intenti examinatores religionis, hanc enim

S de vobis quam de Antiochenis habeo opinionem) in illud ergo, ut dicebam, adtractos vos esse volo. Qma Deus pontifex factus est, ferre non possum. Si enim Deus opifex de pontifex est , cujus a pontificibus legatio exhibenda est 3 Haec ad vestram dilectionem sermocinatus sum, dc dicerem plura nisi hoc subintrasset animum meum quod Ecclesiae doctoribus videor contraria disputare. Volo igitur vos perspicaces esse in examinando dogmatibus, & neque susceptam

SEARCH

MENU NAVIGATION