Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

im m.

OPERAumanitatem a Deo verbo confundere, neque hominem nudum cum qui natus est dicere, sed nec Deum verbum contemperatum vel commixturam propriam amisit essentiam. Propterea enim discipulis in stupore constitutis tempora quo sublevatur in caelum, & apud se, quantum arbitrandum est , hoc reputantibus, putasne resoluta est humilita natura, putasne in caelis in eadem essentia permanet, dc eis de hac visionei stupentibus, advenientes angeli dicebant : Hic Iesus qui videtur, hic qui mensium incrementis indiguit, hic qui mortuus est, hic qui crucem pertulit, sic veniet quemadmodum vidistis eum asecendentem in caelum. Et iterum beatus Paulus in actibus Apostolorum : In viro, inquit , in qus decrevit Deus judicare orbem terra , sdem proavi omnibus , suscitans eum a mortuis. Numquid ver bum Deus a mortuis surrexit 3 Si autem vivifi' cator mortificatus est , quis erit qui conferat vim tam ξ Nam praeter hoc & Arrianis hinc valde reprehensibiles sumus. Si enim utcunque Deum verbum &simpliciter nominemus, vide ex hoc quid conficiatur. Dicis simpliciter : Deus est qui natus est de Maria. Statim haereticus infert reprehendens : Ergo apud vos etiam hoc in con fessione est, inquiens verbum Deum e sse quina tus est de Maria. Audi quae idem Deus verbum de se ipse tes,tatur : Euntes renuntiate fratribus meis : Vado ad patrem meum ct patrem vestrum, Deum meum ct Deum vestrum. Sed cum hoc dixerit, quia n tus est de beata Maria, humanitate quidem nombis consubstantialis erat ; in eo autem qu bdcΟΠ-jynctus Deo, a nostra erat longe, quia Deu substantia melior.

92쪽

MARII MERCATORI s. ' Tunc illorum blasphemia liberaberis, & facile ac breviter sacramentum religionis. edices

hoc modo : Alius quidem Deus verbum est qui erat in templo quod operatus cst spiritus , dc aliud templum praeter habitantem Deum. Templi est morte dissolvi s inhabitantis autem templum, id ut resuscitet proprium cst. Non hic'

meus sermo, sed vocem dominicam lego : SOL Ioan. 1.

vite templum, inquit, hoc, ct in triduo si citabo

illud. . Conjunctionis igitur confiteamur dignitatem, naturas autem Sc substantias duplices. alioquin invenictur verbum Deus esse sancti spiritus creatura. Quid enim ait evangelista de eo qui in v cntre creatus est Z Quod in ea natum est. de spiritu a sancto est. Quod si verbum Deus nudus ac solus erat qui natus est, creatus est ξ dicit evangclista quia spiritus creavit illud templum in beata Maria, & invenietur Deus verbum sancti spiritus opificium. Fugiamus itaque hujus confusionis errorem. Dominum nostrum Christum secundum naturam duplicem dicamus, secundum quod est filius, unum. Ego autem quibusdam mihi & illud renum 1. Tim. xtiantibus, cum laetitia saepius risi, quoniam , in-

quit, Episcopus quae Photini sunt sapit, nes- 'cientes neque quae loquuntur, neque de quibus adfirmant. Hoc enim quod a me dicitur , Photini dogmatis eversio invehitur. Photini enim e . . sensus a partu Mariae verbo dat Deo principium, me autem dicente Deum verbum semper

existere ante secula. Ad illos mihi quidem pro verbialis sermo sufficiat : Noli respondere impru- Prou. χέdenti secundum imprudentiam ejus. Vos autCIu

93쪽

volo per icaces examinatores dogmatum, neque plauubus utcunque adtrahi sermonis illecebra, neque dogmatum aliquid examinatamque rationem novitatis praesumptionem putare, ted veritatis eam magis gloriam judicare. Explicit.

Sermo IV. N estorii.

Item Hasdem sermo in Ecclesia habitus pomquam titteras Caelestini Romani Episcopi se Cyrilli Alexandrini denuntiationis accepit , VIII. Idus Decembris, conss. Theodossi III. se Valentiniani III. Aug. posisex ιum diem quam easdem litteras si fit. D Vlcom nobis praecedens doctor mensam

caritatis apposuit. Non enim habet fraterni amaritudinem odii, non habet venenum livoris, non habet simulatae fraternitatis rubiginem. Sic sunt dulcia caritatis ut ea dc omnium dominus diligat. Amat caritatem Deus tamquam suae benignitatis ingenitum bonum, &ex hac omnibus gentibus Deneficas necessitates instruit. Quoniam enim multa erant quae hominum amicitiam dividebant, inseruit Deus necessitates invitis, quae eos in amicitam mutuam copularent. Alia denique penes Dalmatas habentur terrae germina, alia penes Gothos rerum indigenarum ubertas 3 alia iterum Hispaniae terrae foecunditas, altera locuples & opulenta Africae latitudo terrarum, ad hoc ut quae unicuique desunt, sumat a proximo, & horum quae non habet inops, aliunde petens, necessitate in

94쪽

MARII MERCATORI S. 7snium dominus indutus cst nostram naturam , nunquam spoliabile videlicet deitatis vestimentum , inseparabile indumentum divinae substantiae, speculum domini omnium , quod cum naturae dignitatem propriam p erdidi siet, tametsi decies millies irascatur audiens Manichaeus, non ad usum naturalem accepit hoc vestimentum, sed in sempiternum, ut id etiam suae divinitati faceret consedere. Nihil sine isto sie vestimento viventibus donat ue non judicat mortuos sine isto. unum esse novit cum isto deitatis suae regnum. In stupore remaneat dentium Paulus Samosatenus, qui nobis dominicam humanitatem nudam a deitate delirat, qui solam, praeter divinitatem , fabulatur hanc quae sempiterno conjuncta est atque connexa, quae eadem ac pariter potest quae Deus. Dona Qit enim illi Deus Philipp et

omne nomen. Et ut nemo miretur carnis cum

divinitate audiens regnum, praemonuit per scripturam spiritus, quod videtur incredulum , in habitaculo habitantem demonstrans , ex quo dc unde honor circa id quod videtur & paret adcrevit. Donavit illi, inquit, omne nomen quod est Isit -- super omne nomen, ut in nomine Iesi omne genuflectatur calestium, terrestrium, ct infernorum, stomnis lingua confiteatur Deo , quia Dominus Iesus

Christus in gloria est Dei patris. Non depretiavit, inquit, divinam substantiam circa illud quod invisibile est honor cuncta praecellens , quia demonstratur quemadmodum filius diligatur a patre. Vnus enim filius, quod visibile ost & m- visibile, unus Christus ; & ista qui utitur & id quo utitur, naturae duplices, sed filius singularis.

95쪽

s OPERA

Quid sermonem in calumniam Vocas 3. me latenter sagittis aureis jacularis 3 Quid in me sagittas aurcas absconditus mittis Θ Experiamur

nostra certamina , causas invicem vitae nostrae

religionisque praestemus. Pius est Imperator, Reginae Deum amant. Esto in disputando vir fortis. QMd prohibet in disputationem venire Q ijd perturbationes ferinis rugitibus adferre

conaris ξ Novi & ego cum propheta clamare: Vac iis. Paratus sisn , ct ne conturbatus. Docuit me &Moyses non conturbari, siquidem experimen tum acceperit prophetae praedicti AEgyptiaca desperatio ; nec beatum quondam Flavianum terruisti, cum tyrannico spiritu epistolas mitteres , nec eum qui ante hunc inter sanctos numeratur Meletium perturbasti. Tu quae habes, Matth. 1 f. dc donas , bonus homo de bono thesauro profert bona & beato Nectario talium munerum tuorum gustum dedisti. Taceo de Iohanne, cujus nunc cineres adorando veneraris invitus. Me episcopatus cura nulla sollicitat, nec mihi de eo nullus est sermo. donec spiro, sano dogmati adsum. Sed elegantem & speciatam eorum auferam Occasionem. Non dicit, inquiunt , Θεοτόκον , id est,

genitricem Dei; & hoc est totum quod nostris sensibus ab illis opponitur. Nemo enim, aiunt, rectam fidei gloriam sequens vocem hanc aliquando declinavit. Multa dogmatum ibi experimenta suppeditant , maxime quidem quae sunt Apolli naris sectae & Arrii vel Eunomii. Si investiges , unusquisque eorum Θεοτο- , id est, Dei genitricena appellavit virginem sanctam. Tu vero intende quaeso in haec quae dicuntur, ut contra

96쪽

MARI 1 MERCATORI s. 77hηc ipsamque etiam quam escam hamo apponentes loquuntur , aesensionem paratissiluam habeas. Scis hoc Apollinarem dicentem. Scis hanc vocem , id est, Θεοπ ο κον apud Arrium plausus maximos excitare λ Scis hanc quoque apud Eunomium frequentari 3 Etiam, inquis, sed non secundum filium hanc ait vocem enuntio. Laudo inficias tuas. Interim arguo te ipsum in id quod dicis vocem hanc solam esse veritatis tenacem. Sunt enim & dicentes Θ οτιάον.& tamen secundum suam consessionem eos esse haereticos constat. Sed quoniam illi dicentes

Θεοτο- , hinc naturae utriusque conficiunt permixtionem seu temperamentum, ut quae sunt

humilia, non videantur de carnis dicta esse substantia, nec quae alta sunt, de domino & Deo omnium intelligantur expressa; ideoque damnaeos qui dicunt, secundum Apollinaris & Arrii

sensum, genitricem Dei, & ego una tecum clamo Θεοτ ον. sed & Θεοτοκον dico , & addo & hominis genitricem, hoc est , ωλρωποτικον. hoc enim haereticus non patitur dicere propter eam

divisionem quae ex distinctione facta est quoque

verborum. Igitur ut eorum conciones etiam elegantes &sapidulas superemus, dicamus Θεοτο . Sciebat namque etiam Paulus talia facere, ne scissurae fierent per aliquam justitiam coloratam , ut puta tunc beatus Paulus Apostolus jam 8ratiam praedicabat, legisque inutilitatem confidenter arguebat , sed Hierosolyma veniens docetur ab Apostolis condescendere debere ibidem habita tibus , ut non fierent scissitrae in clesia, quae

habere viduntur speciem pietatis. Quid igitur

97쪽

t f OPERA facit 3 Suscipit legis observantiam, ita ut & p

rificaretur & raderet caput, omnia faciens propter aedificationem Ecclesiae. quod postea hoc ipsum in Ecclesiarum institutione exponens at-1. Cor. s. que doctrina dicebat: Factus sum Iudaeis tamquam

Iudaeus ut Iudaeos lucrifaciam; his qui sub lege sunt, tamquam sub lege essem , cum ipse sine lege Dei non essem , sed in lege sim Christi, ut eos qui sine lege

sunt lucrer , omnia factus sum omnibus, ut omnes lucrifaciam. Si igitur & tu non secundum Apollinaris morbum Θεοτο κο divulgas Mariam, abscondens in persona catholica rabiem Apollinaris, confitere mecum quae apud omnes catholicos dicuntur. Hoc enim catholicorum est proprium corum qui hanc vocem, id est, Θεο , emit- tunt, ut & ώλρωσοτοκον, id est, hominis genitricem pronuntient virginem sanctam. Genitrix Dei propter unitum verbum templo. Genitrix Dei, non propter nudam humanitatis divinit tem, sed propter unitum templo Deum verbum. Hominis vero genitrix , id est , , propter templum quod substantiale est naturalia, ter virgini sanctae . quamquam dc XOςοτοκον , id

est , Christi genitricem dicere nihil aliud sit

quam communem deitatis & humanitatis rem confiteri. Et hoc Paulus docet, qui de una ea-Η.b. 13. demque persona clamans, Iesus, inquit, heri

sorie, idem ipse in secula.

Soluta sit interim haec eis δc ablata rationis speciem habens occaso. Confitere utrumque, appellans sanctam virginem Θεοὶ pariter ωώωρωπύο - oli eam ΘεοΤοκον tantummodo appellare. Hoc enim Apollinaris vociferatur, hos

98쪽

MAR 11 MERCATORI S. 79 etiam Arrius pra dicat ac veneratur. sed adduvocem pariter catholicorum, quae & genitricis Dei praemuniat intellectum. Virgo sancta secundum unitatem; α , id est, hominis genitrix , secundum parem naturam, Sic & quae Apostolorum sunt praedicabis, & quae haereticorum prudenter effugies, & maxime quae sunt Samosateni Pauli atque Photini ; quae te scire confingens , prorsus ignoras. Nam Paulus atque Photinus nesciunt filii dei ratem. Vestram autem caritatem oportet haec nosse , ut ab

his quae a praedictis dicuntur minime rapiamini. Paulus ac Photinus, o omnium imprudentissime, nesciunt filii duas naturas , nesciunt Deum & hominem; dissentiunt autem sibi invicem ita. Paulus quidem in eo quod dicit Christum hominem solum & tunc solum in tium habere ex quo de virgine natus est. Ego autem tibi ideo hic resisto ut deitatem, quae

aeterna est , carni contemporalem non audeas

facere. Quid arguis eum tanquam Pauli doctrinam asserentem qui quae sunt Pauli subvertit Quis est hic qui Pauli asserit sensum 3 Qui dicit deitatem contemporalem corpori, an qui dicit deitatis in filio essentiam ante secula genitam esse de patre 3 Et haec quidem pessima Samosa- teni Pauli est secta. Photini vero ad hanc dis . tantia, non quia deitatem filio dicit, sed quia dicit verbum aliud praeterquam quod ultimis

temporibus venit, quia dicit verbum praeter templum, Oportet autem manifestius dicere, ut liquidius & apertius unicujusque morbum quid intersit inter Photinum & Paulum sectae possitis

99쪽

so ' op ERAa oscere. Et Paulus & Photinus hane inter se differentiam habent. Vnus eorum Christum solum hominem dicit. Alter vero dicit quidem verbum ; non autem hoc confitetur & Deum, sed dicit verbum istud aliquando quidem patris

nomine vocitari , aliquando autem verbi nomine nuncupari. Vnde etiam hoc app2llat λογοπα ο-

hoc est, verbum & pater, sive, si dici pose sit, verbi pater, accipiens ad hoc, pro sui 1en sus nequitia, illud bene in evangelio dictum tD principio erat verbum , ct verbum erat apud Deum, ct Deus erat verbum. Vides, inquiens, quia Deum verbum aliquando Deum, aliquando verbum appellat , tamquam extentum atque coli ctum. Non autem introducit Deum verbum hominem factum. Nescit Christi divinitatem , nescit divinam substantiam hominem suscepisse, scit prorsus verbi existentem ante secula dei

Hanc ergo Photinus adversus Paulum distantiam habet; istam vero Sabellius ad Photinum: quia Sabellius ι οπα οροι dicit ipsum filium quem patrem, & ipsum patrem quem & filium , Photinus Vero λογοπα τοenit. Photinus vero, sicut praedixi , deitatem verbi non habet. Sabellius autem dicit quidem filium, non autem dicit substa tiam filii in proprietate consistere. Vnde &dicit, hoc est, ipsum patrem esse quem filium , propterea quod & unam substantiam

somniat. Sed ideo divina scriptura contra eo rum morbum praemuniens exponit verbi incarnationem : In principio, inquit, erat verbum, εc cetera quae sequuntur. Deinde scandens ait rEt verbum caro factum est; ut ostendat substan-

100쪽

MARii ME RcATORI s. 8stiam filii proprietate sua existentem propter substantiam patris. Deinde cogitur Photinus Hartatus verbum dicere, non autem verbum hoc filium confitetur. Haec spiritus praevidens cordiscriptoris hujus infudit ut catholicorum animas muniat. Et quid ait 3 Et verbum cara factum est, Ecce agnovisti interim verbi substantiam propriam, quomodo etiam agnoscamus unigenixum, quia pater non est secundum Photinum, . nec λογοπατωρ, sed Deus verbum & filivo. Et verbum, inquit, caro factum est, ct habitavit in nο-bis, hoc est, in nostra habitavit nathra. Et veribum caro factum est. Bona etiam locutionis ipsius designatio, ut undique virorum inanium vani tas auferatur. Et verbum caro factum est. suscepit, inquit, nostram naturam. Deinde ut benignitas amplior est & admiratio, a viliore parte naturae nominat humanitatis susceptionem, Verbum, dicens , caro factum est; non quod de sua essentia decesserit, propter hoc ergo & adjecit: ct habitavit in nobis ἀ ut ostendat susceptae humanita tis inhabitationem. ct verbum, ait, caro factum s. Quoniam autem non demutationem demonstrat dicendo factum est, dc ex aliis verbis divinae scripturae evangelistae vocem agnoscere posissimus. Videatur Apostolus Paulus de Domino Vociferans : Christus nos redemit de maledicto legit , factus pro nobis maledictum. Certἡ si secundum mutabilitatem dictum esse intelligeretur uod factum est, non poterat benedictionemo nare quod maledictum est, non poterat ma

Iedictum a maledictione liberare. Qind ergo est quod factum estZNobis debitum maled ehum in se

SEARCH

MENU NAVIGATION