Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Item exemplum commonitorii qπod super no-m e Caelestii Graeco sermone a Mercatoredarum est, non suum Ecclesiae Constantino- . politanae, sed etiam plurimis re tosissimis is viris, oblatum quoque pissimo Principi Theodosio semper augusto, id si/m ex Gra

in Latinum rea fatum per eundem Marium Mercatorem Christi servum in consulatu Florentii ct Dion i m. CC. per

quod commonitorium cognito funesti imo em. rore, imperiali praecepto tam Iulianus defensor oe sequax ejus cum ceteris sociis es participibus si/is quam postea idem Caelestius de Constantinopolitana urbe detrusi, in θ- nodo quoque Ephesiensi ducentorum septum ginta quinque Episcoporum sententia pommodum in praesenti da nati sunt.

CAElestius quidam eunuchus matris utero editus, ante viginti plus minus annos discipulus & auditor Pelagii egressus ex urbe Romana , Carthaginem Africae totius mepropolim venit, ibique de infrascriptis capitulis apud A relium Episcopum memoratae urbis per libellum a quodam Paulino Diacono sanctie memoriae Ambrosi Mediolanensis Episcopi est accusetus , sicut gestorum consochio se habet , quibus idem libellus insertus est, squorum gestorum exemplaria habemus in manibus, tamqua-

152쪽

MARII ME RcATORI s.' I33hare non solum ipse doceret, sed & per provincias conspirantes sibi diversos, qui haec per populos disseminarent, misisset, id est, Adam mortalem facium ; qui sive peccaret , sive non

peccaret, moriturus fuisset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, & non genus h manum. Quoniam parvuli qui nascuntur, in eo statu sunt in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem Ves praev rLationem Adae omne genus hominum mori tur , neque per resurrectionem Christi omne hominum genus resurgat. Quoniam lex sic mittit ad regnum caelorum quomodo & evangelium. Quoniam dc ante adventum Domini guerunt

homines impeccabiles , id est, sine peccato. De quibus omnibus capitulis suprascriptis septem paribus synodalium gestorum patres & Episcopi regionis illius restiterunt Caelestio, & jusserunt

ut eadem condemnaret, quia essent haeretici se ses. Sed Caelestius nullo modo acquiescens , quin immo resistens actis iisdem quibus frequenter auditus est, ecclesiastica communione

privatus est ; a qua sententia ad Romani Episcopi examen credidit appellandum. Qua mox idem ipse appellatione neglecta , Ephesum Asiae urbem contendit, ibique ausus est per obrepti nem locum presbyterii petere. Inde post aliquantos annos , sub sanctae memoriae Attico Episcopo , urbem Constantinopolitanam petiit; ubi in similibus detectus magno studio sancti illius viri, ex praedicta alma urbe detrusus est, fitteris super ejus nomine & in Asiam & Thessalonicam & Carthaginem ad Episcopos missis , quarum exemplaria habentes proferre sumus p

153쪽

Praedictus tamen Caelestius etiam hinc ejectus, ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zos1-mo Episcopo tota festinatione perrexit : ubi ac-- tis , quorum exemplaria habemus, interrogatus , cum ab illo cognitore aliquatenus terreretur, crebris responsionibus & prosecutionibus suis spem praesemmavit, condemnare se illa capitula de quibus apud Carthaginem fuerat accusatus promittens. Id enim & instantius jubebatur , ab eoque vehementius ut id, faceret expectabatur , atque ob hoc ipsum nonnulla illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitusd& sic epistolam quandam benignitatis plenam ad Afros Episcopos meruit, qua ille abutus est vel

' adhuc abutitur ad multorum ignorantium deceptionem. Episcopis vero ex Africa rescribentibus omnemque causam quae apud eos facta fuerat exponentibus, missis etiam gestis exinde quae fuerant tunc cum illo vel ae illo confecta, vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat, festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis , sententia Afrorum Pontificum, qua fuerat communione privatus, absolveretur, non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit; atque ob hoc a beata

memoriae pr*dicto Zosimo Episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est , in quibus & ipsa capitula de quibus accusatus

fuerat continentur, dc omnis causa tam de Caelestio suprascripto quam de Pelagio magistro

.ejus praviore videtur esse naGrata, quorum

scriptorum & nos hic habemus exemplaria, Aorientales Ecclesias, .mgypti diocesim, M

154쪽

M AR11 MgRCATOR Is 33sConstantinopolim, δc Thessalonicam, & Hierosolyma, similia eademque scripta ad Episcopos transmissa esse suggerimus. Vt autem & Pelagius cum isto pariter damnaretur, istud in caus i cst. Ausus est memoratus ante vastationcm urbis Romae in Apostolum Paulum commentarios condere & his edere de quorum amicitia prete sumebat. Explanare autem se putavit singula Apostoli verba vel sensus. In epistola igitur quae cst ad Romanos, cum ad illa loca venisset ubi vas electionis ita loquitur , Propterea sicut per unum hominem in hunc mun- R-- s. dum peccatum intravit, ct per peccatum mors, orita in omnes homines mors pertransiit, hactenus credidit exponendum . quem librum ejus habe mus , S proferimus ad convincendum inimicum ejus errorem. Ita ergo idem ait : PER

UNUM HOMINEM P E C C A T V M . I N T RAVIT IN MUNDUM, ET PER PECCATVM

MORS. Exemplo , inquit, seu imagine uis est: quia sicut cum non effet peccatum , per Adam subintravit, sic ct cum non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum reparata est. ET IN

. OMNES HOMINES MORS PERTRANSIIT. .

Cum sic , inquit , qui peccant, similiter ct mo

riuntur. Neque enim aut in Abraham aut Isaac aut Iacob mors pertransit, de quibus Dominus ait , Hi omnes vivunt. Hic autem, inquit , propterea Luc. a Q. dicit omnes mortuos, quoniam multitudine peccatorum non excipiuntur pauci justi , sicut ct ibi inquit: Non est sui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Vat. 1 GEt iterum illud inquit: Omnis homo mendam Aut Psal. MI, eerte in illos omnes pertransit, inquit, qui humano ritu , non calesti, sunt conversati. Et post pauca,

- - . . . .

155쪽

u S in V E AD MOYSEM, ETIAM IN EOS I NON PECCAVERUNT 1 HSIMI LITUD I NEM PRAEVARICATIONIS

A DAE. Sive cum non esset, inquit, qui inter justum ct injustum dscerneret , putabat mors se omnium dominari, sive in eos qui mandatum tamquam Adam praevaricati sunt, hoe est, de filiis Noe , quibus praceptum est ut animam in sanguine non manducarent, Er de filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est, sed ct in eos qui prater

mandatum legem contempserant naturalem. IEST FORMA FVTVR r. suoniam, inquit,

'ut Adam praeter coitum a Deo formatus est, sic σChristus ex virgine, fabricante spiritu sancto, pro cessit ; sve , sicut quidam dicunt, forma a contrario , hoc est, ut sicut ille caput peccati, sic iste ca-pat justitia est. SED NON SI C V Τ D E L I C T V M, ITA ET DONUM. Ne in forma, inquit, aequalitas putaretur. SI ENIM IM

ABUNDAVIT. Plus valuit, inquit Apostolus , gratia in viviscando quam peccatum in occidendo quia Adam se solum ct suos posteros interfecit ;Christus vero ct eos qui tunc erant in corpora, ct eos qui postea futuri erant, liberavit. Hic sollicitus catholicus lector notet quid dicat Adam non sibi soli sed posteris suis nocuisse. Tene superiorem definitionem ejus. Posteros enim hic dicit, non omnes omnino &ubique totos homines laesos illius peccato, sed

156쪽

MARII MERCATORI s. I3' illos tantum qui per imitationem similiter suis peccatis & propriis facti sunt rei praevaricationis , sicut Adam, qui sine dubio ii ipsi pronepotes ejus & posteri esse inveniuntur. Hi autem , inquit, qui contra traducem peccatἰ sentiunt, aliter eos qui defendunt traducem impugnare conantur. Si peccatum , inquit . Ada etiam non

peccantibus nocuit , ergo ct Christi justitia non er dentibus pro sol ; quoniam si=mliter immo plus diarit Apostolus per unum liberari qoam per unum ante perierunt. Deinde dicunt , inquit : Si bapti mus mundat antiquum illud veternosumque peccatum , qui de duobus baptieatis nati fuerint , d

bent hoc carere peccato. Non enim potuerunt

ad posteros transmittere quod ipsi minime habuerunt. In hoc addunt, inquit, quoniam si an ma non ex est traduce , sicut nec est , sed sola caro habet traducem peccati , sola ct poenam me

retur. Iniustum est enim ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum porret alienum e quia nec rationabile eiu ut Deus .

qui propria peccata dimittit, unum imputet ali

Et iterum in alio sermone suo idem Pelagius. Si peccator genuit, inquit , peccatorem, ut parvulo eius peccatum originale in baptismi acceptione sol - Τμr, iustus ergo fustum gignere debuit. Si parentes . inquit, post conversionem propria peccata non iadunt.

Multo magis filiis eorum per eos nocere non potuerunt. Si priorem hominem contigit cauam mortis fecisse, emgo per Christi adventum mori jam non oportebat. Si per peccatum Ada mors Orta e set, numquam post remissionem peccatorum , quam nobis liberator donavit , moreremur. Plus ergo valuit peccatum Ada orare

157쪽

ops RAnes omnlao homines occidendo quam Christi gratia 'in salv.mdo, quae non omnibus , sed tantum credemtibus p Uuii. Nes' ue enim omnes qui nascuntur ex Adam , i etiam renascuntur in Christo. Reliqua. Quae omnia supralcripta capitula , ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae

Episcopi Zosimi epistola quae tractoria dicitur, qua Cae stius Pelagiusque damnati sunt , quae

de Constantinopolim & per totum orbem mis. sa ubscriptionibus sanctorum parum est roborata cui Iulianus & reliqui complices ejus subscribere detractantes , consentaneosque se nolentes iis clim patribus facere , non solum imperialibus legibus , sed & sacerdotalibus statutis deis positi atque exauctorati, ex omni Italia deturbari sunt ; cx quibus plurimi resipiscentes , & a pra dicto errore correcti, regresti sunt supplices ad sedem apostolicam & suscepti suas Ecclesias receperunt. Praedicti sane Caelestius dc Pelagius non tunc primo a sanctae memoriae Zosimo videntur esse damnati , sed ab ejus decessore fanctaeaecordationis Innocentio, a quo & Iulianus fuerat ordinatus, quique post illorum damnatio- nem usque ad praedicti Innocentii Episcopi excessiim e vita in ejus communione permanens , dc persevcrans in sincera sententia , & communi-

cans damnatori praedictorum , ipse quoque sine dubio Pelagium Caelestiumque damnavit , dcquid nunc desiderat aut de quo queritur igno

Vt autem a sanctae recordationis Innocentio damnarentur , talis extitit causa. Post Romanae

urbis vastationem in Palaestina degebat Pelagius.

ἐnventi sunt a quibusdam studiosis Episcopis li- -

158쪽

MARII MERCATORI s. 13 bri ejus, in quibus multa 3c varia adversus fidem catholicam conscripta esse videntur. Hi

cum litteris in Africam patribus & Episcopis

missi sunt; ubi tribus Conciliis congregatis , memorati lecti sunt libri, Exinde relationibus Romam misiis, ipsis quoque libris pariter destina

iis, apostolica sententia rescribentis ad praedicta Concilia emanavit, quae eosdem ipsos Caelestium Pelagiumque ecclesiastica communione pri Vavit , quorum scriptorum exemplaria habemus in manibus. Adhuc etiam Hierosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum. Et Primo quidem tergiversando , ambiguis quibusdam se professionibus tegens, & prosequens dubia, vel respondens , illam tunc videtur Episcoporum audientiam delusisse. Sed postmodum evidenter deprehensus , insistentibus accusatoribus a posteriore synodo , cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit Episcopus, atque de tectus , a sanctis quoque ac venerabilibus Hierosolymorum locis est deturbatus ; ejusdemque sancti Theodoti ad reverentissimum urbis Romae Episcopum dc sanctae recordationis Praylii

Hierosolymitani Episcopi missa scripta testantur ;quorum exemplaria ad documentum habemus

in manibus.

In ipsa autem accusatione capitulorum quae eidem tunc Pelagio objecta sunt etiam hoc continebatur , cum aliis execrandis quae Caelestius tamquam ejus discipulus sentiebat, id est , infantes , etiamsi non baptizentur , habere vitam

aeternam. Illud quoque quod superius positum est capitulum , sentiri a Caelestio & esse consentaneuna magistri sui doctrinae mem0ravimus , id

159쪽

1 o O P E R A est, legem sic mittere ad regnum caelorum scutevangelium , Pclagius quibusdam scriptis suis

aperte confirmat atque pronuntiat. Denique libellus est ejus, quem habemus in manibus, ad quandam Livaniam viduam, sermonem continens exhortatorium , in quo ita habetur. Simplicit rem, inquit ,sequi Christi famulam decet, non hanc

qua sultitia magis est quam simplicitas , sed illam

de qua scriptura dicit : Benedicta anima omnis simplex - dιcente alibi scriptura: Maledictus omnis homo qui non permanet in omnibus qua scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Hinc , inquit, ostendiatur hane esse simplicitatem veram quae Dei mandata non insensata securitate contemnit, sed eam qua legis praecepta sapienti timore custodit. Dicendo enim maledictum esse eum qui non permanet in his quae scripta sunt , a contrario benedictum esse non vult qu non omnia praecepta servaverit, ct si omnis simplex benedictus est , ergo simplex ille es qui non omnia praecepta legis imple verit. Asserere hunc illud quod totiens jam superius dictum cst, ad regnum caelorum libros Moysi sicut evangelium mittere , nullus catholicorum , qui hoc capitulum legerit, dubitat, nec intelli gendo dissicultatem aliquam poterit sustinere, M quia indiscrete legem in eodem impiissimo capitulo nominavit, si Mosaicam, cujus testimonium maledicti posuit, aperte nos in Iudaismum attrahere tentat. Quod si , ad tegendum se per fallaciam , legis nomine evangelium se dixerit nominasse , in id quidem quod legem evangelium appellat, non errat ; sed in eo est impius in quo sub simili aetate quali nos maledicto qui sub evangelio sumus constituere non pertimescit ,

160쪽

MARII MERCATORI s. I x'

exaequans lagi circumcisionem & omni Iudaismo evangelicam gratiam. Vnde etiam distipulus ejus Caelestius aperte ausus est pronuntiare legem sic mittere ad regna caelorum sicut evangelium. Manifestum est enim secundum Pelagium quia si sub eodem vel simili adhuc sumus vinculo , etiam sub evangelii tempore, ut si tamquam homines erraVerimus, aut unum de praeceptis evangelii non impleverimus , esse nos maledictos. Quod si ita est , quod absit , tamen ut ille vult sit diactum , exaequatum est legi veteri evangelium. Et ubi erit dictum Pauli Apostoli: Christus nos rede- GH. mit de maledictio legis , factus pro nobis maledictum, quia seriptum est: Maledictus omnis homo qHi non rumi., ija permanet in omnibus qua scripta sunt in libro legis, ut faciat. . Quinetiam subdescendens hunc ip- sim sensum latius in eodem sermone libelli hu- jus exsequitur, & latius eum commendat. Post multa enim ibi ait: odisse, maledicere . O invide- ,re , mentiri, detrahere , ct detrahentibus credere, i me aut nullum putatur esse peccatum ; sed hi qui hoc putant, obliti sunt quoniam ct levis pracepti o noxios gehenna legimus esse mancipandos. Dixi e enim , inquit , Deum manifestum es et cuticunque dixerit fratri suo , fatue vel racha , reus erit g

hennae.

Hos igitur in ejusmodi impiissimis erroribus deprehensos, Pelagium scilicet & Caelestium, ad

sitisfactionem Ecclesiae Iulianus & ceteri sui parricipes vel modo condemnent i, & si quos con fidunt adversus catholicam fidem non rectὸ se itire, nominatim designare non dubitent, & e clesiastico ordine a nobis accipient pro nostra

possibilitate responsum , aux ab eo ςexte quem

SEARCH

MENU NAVIGATION