Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 1 o p x R A dicunt a sensu eatholico deviare. Sicut enim in supernis praefati sumus , jam multi qui Caelestium & Pelagium cum eo fuerant secuti, Iuliani quoque participes & socii facti , derelicto eo , Pelagioque damnato, sedi apostolicae se submittentes , & poenitere super his quae male senserant profitentes, a sanctis patribus digni habiti miseratione suscepti sunt.

Item Nestorii blasphemiarum capitula, quibus litteris ad se mos a sanctis CAsino Romanae urbis Episcopo se Cyrillo Alexandrino contradicit, se disputationibus breviss-mis respondendo, duodecim capitulas dei quae: ad se misia fuerant refellit.

TVnc Epistopi Cyrilli priora posuimus,

quae Romana Ecclesia approbavit vero j dicio , & posteriora Nestorii, ex Graeco in La

tinum utraque versa.

CYRILLVs DIxΙΤ: Si quis non confiteturDeum esse secunddm veritatem qui est Emmanuel, de propter hoc ipsum Dei genitricem sanctam virgInem, speperit enim carnaliter verbum quod ex Deo est, carnem factum,secundum quod scri p tum est : Et verbum caro factum est anathema sit. CONTRA RAEC NEAGRIVS DIXIT . Siquis eum raui est Emmanuel Deum verbum esse dixerit, A non potius nobiscum Deum, hoc est, inhab1 rasse eam Quae secundum nos est naturam per Ianuod unitus est massie nostrae, quam de Maria virgine suscepit, matrem etiam Dei verbi, dc non

162쪽

MAR 11 MERCATORIS. I 3 potius ejus qui Emmanuel est sanctam virginem ἡnuncupaverit,ipsumque Deum verbum in carnem versum esse quam accepit ad ostentationem deitatis suae, ut habitu inveniretur ut homo, ana-philis

thema sit. P

HIs PRAVIs DICTIS CATHOLICUS Contradi- 'CONTRADICIT ITA. Sic dicit iste , tam- ctio Mer- quam Deus verbum non habitaverit in nobis. catori.

quod a pio sensu fatis alienum est etiam dicere. Singulari autem stultitia dc impietate plenum est dicere verbum patris Emmanuel non esse , sed eum qui natus est ex . Maria, quia inhabitaverit

massae nostrae naturam , quam suscepit ex virgia ne I cum omne humanum genus in confessione

habeat Emmanuel, sicut non ipsi finximus, sed magistra dc interpreta didicimus , significare nobiscum Deum. Rursum quid hoc intelligi debeat, id est, nobiscum Deus , quae mens hominis ambigat Deum namque nobiscum esse cum optamus & invocamus, quid aliud quam ejus potentiae majestatem: quae quamvis ubique tota sit,& nusquain divisa, tamen auxilio ejus juvari nos elimus, & vostumus nobiscum sit, adjuvans sci-icet nos. Igitur si secundum hunc egregium immo pravum magistrum istud Dei verbo non competit, id est, ut sit quod invocatur, nobiscum, cum sua viderit ipse blasphemia. Sed si, ut vult, iterum iste est nobiscum, cui Emmanuel vocabu- tum competat , id est , qui massae nostrae primitias habuit, duo erunt sine dubio secundum prudentissimam immo vecordissimam dc impiissimam definitionem ejus , unus qui non sit Emmanuel , id est, nobiscum Deus, & alter qui ab annis quadringentis dc eo quod excurrit receus

163쪽

λ OPERA quidam & novellus Deus coeperit esse nobiscum Addit quoque ut matrem Dei verbi si quis dixerit sacram virginem, anathema sit. Multum, ut volunt fautores ejus , post admonitionem iste correxit sceleratam primam sententiam suam, qua universo mundo scandalum generavit, negans eam esse Θωοκο/. Dicunt enim eum post admotionem dixisse vel pronuntiasse Θεια οὐν. Cl

ruit igitur & ibi tunc quomodo dixerit, & nunc quantum in pejus profecerit. Non ergo , ut vult, Dei verbi, sed Emmanuelis est mater virgo. Ergo secundum sapientissimam disputationem ejus hunc ideo vult dictum nobiscum , quia massae nostrae unitus est , quam suscepit. Quid

faciet cum dicitur Deus Θ Neque unim Emmanu tantum dictus est, non etiam hel, id est , nobiscum dc Deus. Ergo iste quem nos confiteri compellit magister erroneus, cujus auctoritatiS , cuius erit potentiae , temporarius & recens, scri-Plura clamante : brael, non erit in te Deus recenso novellus. Deinde antiquum illum suum, quem nobiscum esse non vult, Deum dicit, an verbum tantummodo patris λ Forsitan non substantiale, ut Samosatenus olim Paulus, sed prolativum atque imperativum intelligat. Quis erso ex hoc intelligat, non advertat ejusdem Pau-

Ii eum haeresim evitendissimE sapere , qui sub

occasione unius praedicandi Dei, id est, monarchiae , Deum patrem selum definit Deum

Verum, Verbum autem ejus, Verbum, quod.

operati'nibus ex imperio praesit, sicut hominis prolativum verbum, quod implet opera quae st

tuerit 3 Emmanuelem autem , non natura, sed

Dei gratia, dicit Deum illius verbi participa-.

164쪽

MAR1I MERCATORI s. I stione seu societate & , ut expressius dicere solet, conjunctione , vel etiam unitione, & interdum unitate. Quam unitatem perraro cum dicit, ad decipiendos imperitos auditores , salvo sibi sensu suo, ita intelligit sicut illud in evangelio diactum est: Pater sancte, fac ut ct si unum mi in Dan.

nobis, sicut ct nos unum sumus. Quae ejuS arguta unitas cum sonuerit in auribus populi imp riti , acclamatur , nosque sycophantae & invididicimur : Ecce , inquiunt , unum dixit. Quid vultis amplius Accedit vanum ejus illud argumentum quo putat se excludere catholicam fidem quae secundum evangelistam Iohannem dicit &sentit, φροιum caro factum est; ut illam hinc putet confici, quia si hoc dicatur , versum esse pronuntietur in

Carnem Deum verbum. quod & re vera fidei rectae valde alienum est. Manens enim Dei verbum semper in natura & essentia patris, in una eademque qua est & erat essentia & est incommutabiliter, pro nostra salute factus est homo, quod non erat, ut nos singulos, quod non erismus, faceret filios suos. Hoc etiam symboli r tio Nicaenae fidei, hoc veterum tractatorum omnium definitio tenuit & ad nos usque transmi- sit. . '' . .

Addit autem iste, ad ostentationem sui, maiasam suscepisse Dei verbum, id.est , ut habitu,

inquit, inveniretur ut homo , ostentatione Deus. Et haec vana impia Graecus nus fermo declarat.

e Ae Dei verbum versium esse in carnem , quam accς-

165쪽

i s Op ERApit ad ostentationem deitatis suae, ut habitu in τμ

habere differentiam omnes Graeci cognoscunt. ex ιμον namque illum Graeci intelligunt ubi non veritas, sed prestio ad fallendos sensus aliquos assumtur simulatio est vel pigmentum, autem ipsina habitus significare veritatem. quae nos ostentationem & habitum dicere possimus , ut ostentatio deceptoria sit, habitus vero naturae omnis ostensio. Quid sibi ergo novus &vanus iste vult magister. Scire vellemus quo seu, deri se fecerit iste novus Deus ejus Ipsius enim dicendus est, non Christianorum. Quo vero schemate inventus est tamquam homoὶ Videtisne hunc, seu voluntate nequissima, seu stulta ignorantia, in Manichaeistam esse prolapsum, qui Deum non vult verum hominem, sed phantasticum id est putativum Christum Dei Glium credere

CYRILLVs Di XIT. Qui . non confitetur carne substantialiter unum esse verbum patris, unum quoque esse Christum cum propria carne, re

eundem ipsum sine dubio Deum simul & hominem , anathema sit.

NEsTORivs Dixiae. Si quis in verbi Dei conjunctione, quae ad carnem facta est , de loco in

locum mutationem divinae essentiae dixerit factam, ejusque .divinae naturae.carnem capacem dixerit ac partiliter unitam carni, aut iterum in infinitum incircumseriptam divinae naturae coextenderit carnem ad capiendum Deum , eandemq*e ipsam naturam & Deum dicat & hominem , anathema sit. . CON TR ADICITUR A GATHOLICO.

166쪽

Quasi haec consequatur & cogat intelligi ut si contradi quis dixerit substantialiter este unitum filium ctio Me

Dei massae nostrae, statim eum illa absurditas Oxi premat qua corporum more demutationem Dei& protensionem & inclusionem cogat fateri: Sed. non ita est, cum nec hominis humana anima hoc in suo corpore patiatur. Quanto magis istud de divina natura minime sentiendum est. Deinde dicit eundem Christum naturaliter Deuntdc hominem non esse, sed uoum filium Christum. Quae est ista novitas talia inaudita, quae

tantis labyrinthi quodammodo anfractibus ob L cui etur 3 Vnum dici filium debere definit, &' invito illos immo suffocato , hac sapidula ejus disputatione duo procedunt. Nam si Christus, quem esse etiam Emmanuel vult, Dei filius naturaliter non est, sed verbum patris secundhni naturam est filii ', duo sunt sine dubio, unus

naturaliter, alter non natura, sed gratia; unus ex aeterno , alter ex tempore. Sed sthus, inquit,

ideo qui a ab illo qui est natura asscitus est in soci ratem seu conjunctionem , alter ab altero. Quod totum quam vanum quamque impium sit, qui cunque catholicus legit, advertat. Et tamen secundum rectam dc veram fidem imus est filiva Dei Deui; verbum cum homine suo, quem squando voluit, ex anima rationali & corpore

vero ac solido assiimpsit; nec divisus nec duplex est , ut hid somniat, sed unus 6c, ut ita dicam,

totus atque idem Deus & homo, inamo , ut sig-hatius dicam , Deus homo , & homo Deus. CYMLLVs DixiT. Si quis in uno Christo divi- dit substantias post unitionem , sola eas societate connectens secundum dignitatem, auctoriratem.'

167쪽

contradie-tio Mercatoris.

aut potentiam, & non magis conventu ad untitatem naturalem, anathema sit. NEsTORIus DIXIT . Si quis non secundum conjumetionem unum dixerit Christum qui est etiam. Emmanuel, sed secundum naturam , Ex utra- que etiam substantia tam Dei verbi quam etiam assumpti ab eo hominis unam filii connexionem, quam etiam nunc inconfuse servant, minime confiteatur in anathema sit. CONTRADICiΤuR. Sequitur se prorsus,& nunquam a propria pellima intentione discedit, qua unum naturaliter filium introducere molitur, alterum societate conjunctum, qui non natura

liter, sed positive, vel filius vel Deus esse di

catur, nec tamen veritate sit Deus. CYRILLus Dixiae. Si quis duabus personis aut 0bstantiis decernat eas voces quae tam eVangelicis quam apostolicis litteris continentur, aut

etiam eas quae de Christo sanctis dicuntur, vel ab ipso Christo de se ipso, & aliquas quidem ex his tamquam homini praeter Dei verbum, qui quasi specialiter intelligi debent, applicandas crediderit, aliquas vero, tamquam Deo dignas , soli verbo Dei patris deputaverit, anathema sit.

NEsTOR1us DIXIT. Si quis eas Voces quae tam evangelicis quam epistolis apostolicis de Chrisito ; qui est ex utraque, conscriptae sunt, accipiat tamqvam de una natura, ipsique Dei verbo tribuere passiones tentaVerit tam carne quam etiam deitate, anathema sit. contradie- CONTRADICIT uR. Consequens esse putat detio Merca- tamquam coartetur confiteri divinam naturam

Qxi , esse passibilem. Si quis dixerit quia filius Dei

168쪽

MARII MERCATORIS. I sDeus passiis est pro nobis. Et nescit quia totus homo communis ex anima & corpore cum patitur, nihil in animae natura ex dolore patiatur

Deinde non est is prudentior patribus in Nicaeno Concilio constitutis, qui fidem symboli ab Apostolis tradixi nobis propter Arrii impie

tatem , quae tunc emerserat, latius exponentes ,

ita pronuntiaverunt , Credimus , dicentes post Dei & patris confessionem, ct in unum Dominum ηο ιm rasum Christum filium Dei , Deum verum de Deo vero , lumen de lumine, consubstantivum patri , quod Graia ὀμώσω dicunt, natum, non factum, per quem omnia fot Deus pater; qui propter nos ct propter nostram salutem ultimis temporibus descendit de celis, incarnatus est, passis , cruci us, mortuus, sepultus , resisrrexit tertia die, venturus judicare vivos ct mortuos. & reliqua. Numquid isti Iesum

Christum, qui Emmanuel & pallibilis esset, auterum vero patris verbum impassibilem intellexerunt, sed unum eundemque Deum aeternum cum assiam pro ultimis temporibus corpore suo impassibilem deitate, passibilem corpore, in quo pro nobis, & cum quo, tamquam proprio, hasceretur, videretur, pateretur, & resui geret tertia die, iterum cum ipso venturus de caesis judicare vivos & mortuo S.CYRILLus Dixi T. Si quis audet dicere o id est, hominem Deo utentem seu portantem Christum, & non potius Deum esse secundum Veritatem, tamquam unicum filium , qui naturaliter, secundum quod verbum caro factitam est, participaverit nobis similiter carne& sanguine, anathema fit.

GTOR Ius DIxIT. Si quis post assia mptionem

-- . . . .

169쪽

hominis naturaliter Dei filium unum esse audet' dicere , cum sit & Emmanuel, anathema sit. Contradie- C ATHOL ICVS CONTRA DIC I T: Ergotio Merca- duo sunt, stultissime & impiissime, secundum te, unus qui sit naturalitcri & alius positione. Et quomodo hoc non impium est iCYRiLLvs DIx1T. Si quis dicit Deum vel D minum esse Christi verbum patris , & non magi eundem ipsum confitetur Deum & hominem simul , tamquam verbo carne facto secundum scripturas, anathema sit. NEsTORIVs DixiT. Si quis post incarnationem Deum verbum alterum quempiam praeter Christum nominaverit, servi sane formam cum Deo verbo initium pon habere & hanc increatam , ut ipse est, esse dicere tentaverit, & non potius ab ipso creatam confiteatur, tamquam a naturali domino & creatore & Deo, quam suscitare Iaan. 1. propria Virtute promisit, Solvite, dicens ad Iu

daeos, templum hoc, ct in triduo suscitabo illud,

anathema sit, Contradic- C ATH otio Vs CONTR ADa CIT. Stub io Μςxca torum struthionum videtur hic sermo recelare,

qui collo tenus absconditos se putant, reliquum periculis corpus exponunt. Vnum dicit esse Christum, & suas superi0res sententias impiissimas non videt, cito oblitus Emmanuelis sui. Denique atquo unquam audivit corpus Domini consempiternum ei esse i, quamvis ex quo id dignatus intimere est perpetuum, tam- quam quod sit ejus , coaeternumque sit ei. Vtinam sic saperet unum filium Dei Deum verbum, secundum symbolum fidei, una cum assiimpto

perfecto homine ex anima Sationali & corpore

170쪽

MARII MERCATORIS. IJIs qui , ut scriptum est, aegritudines nostras ipse por- ID;.tavit, ct pro nobis dolet 'videlicet suspendens 1, Vlin corpore suo super lignum) & non ad hanc Vanam . . impietatem Pauli Samosateni descenderet, duarum naturarum dc personarum merita divide

CYRILLVs DIxIT. Si quis dicit inIesu tamquam in homine Deum Verbum fuisse in operatum, dc unigeniti dignitatem tamquam alteri praeter ipsum existenti tribuendam esse , anathema sit. NEsToRivs Dixi T. Si quis hominem qui de virgine creatus est, hunc esse dixerit unigenitum qui ex utero patris ante luciferum natus est, & Plist. Ios. non magis propter unitionem ad eum qui est unigenitus naturaliter patris, unigeniti eum appellatione confiteatur eumque participem magis factum, Iesum quoque alterum quempiam praeter Emmanuel dicat, anathema sit.

A CATHOLICO CONTRADICITUR. Contradie-

Eadem & per eadem volens, in eodem luto tio Merca versuram solvit. Prodit enim iterum de tortuo- ψ - 'sis cavernis sibilans patris sui more serpentis. . Producit namque unigenitum , quem natura fi lium Dei vult intelligi ; quem tamen nobiscum Deum esse non censet, quia ei nomen Emm nuclis naturale non tribuit, sed significativam . s lius vocabuli appellationem i, sicut & temporali Emmanueli suo unigeniti nomen minimε ' naturale largitur, sed propter copulationem seu conjunctionem illius naturalis unigeniti inanem

nuncupationem relinquit.

CYRILLVs DIXIT. Si quis audet dicere assumptum hominem coadorari cumDeo verbo oportere cunnuncupari Deum tamquam alteru cum

SEARCH

MENU NAVIGATION