Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

292 OPERA ne scit omne suturum Quomodo autem non sit absurdum , Abraham quidem ante multa secula vidisse diem ipsius & gratulatum esse, & Isaiam item praecantasse salutares passiones , & Hieremiam , & Danielum, & Zachariam, & omnem prophetarum chorum, ipsum vero & ignorare &liberationem poscere & deprecari id quod saluti mundi fuerat profuturum Z Ergo non Dei verbi ista sunt verba, sed servi formae, quae pavebat mortem, quia nondum fuerat resoluta. Sed Deus verbum haec dicere concessit locum timiditati, ut appareret dicti natura , & ne docesim aut phantasiam id quod ex Abraham & David factum est existimemus ob profanos haereticos, quorum factio talem blasphemiam peperit. Ergo ea quae divine dicta vel facta sunt Deo verbo a scribamus ;iquae vero humiliter dicta sunt, servi formae aptemus, ne Arrii & Eunomii blasph

mias aemulemur.

Responsio orthodoxi.

Nonne multo melius, quaeso, fuerat vim pem scrutari dictorum ab odio dc praejudicio liberum. animum retinentem Z Verum id minime agere dionatur. Omnia enim ad suum convertit arbi-Vide supro trium, re ait : Cognata ct haec supradintis. Quis

pup xyO- enim, tamquam commixtione facta, nullam esse verborum diserentiam quae in sancitis evangeliis vel apo- Λ. 'licis dictis conscripta sunt, cum praesertim Arris ct Eunomio ct ceteris hareseon auctoribus hostem θesse elorietur. Et haec quidem ille Verum tantum abest ut ego dicerem naturas inter se suisse con- . fusas & confusionem & commixtionem quantum

322쪽

MARII MERCATORI S. 293 abest ut ille recta sentiret. Sed ne verborum qui dem differentiam sustulimus. Scimus cnim quidem haec divine facta esse, haec humane, & quod haec excellentissimae conveniant gloriae, haec sint exinanitatis aptiora mensurae. Oportere autem asserimus ea non personis duabus a se penitus divisis deputare. Nam si est unus Dominus noster Iesus Christus , una fides in ipsum, ED unum Ephes . baptisma , una erit & unius ipsius certe persona. Et si erit ipse Deus simul & homo , deceat ipsum certe & divine simul facere & humane sermones; cum neque divina ipsius arcanaque natura nec ex aliqua particula fiat majestate patris inferior , & illa dispensatio cum carne credenda sit, cum si Deus, homo etiam juxta nos factus esse praedicetur. Omnia igitur unius Christi sunt, divina atque humana. Nam si non factus est homo Dei patris verbum , nec juxta nos loquatur humane. Sin autem verum est ipsum similiter ac nos communicasse sanguini & carni, assimilans se per omnia fratribus , nobis scilicet, quare dispensationis reprehendunt rectissimam rationem qui vocem non patiuntur humanam , dc qui sermonem propter dispensationem factam , humiliter tamquam alii seorsum filio , servi formae , ut ipsi aiunt, deputare festinant 3 Ineptum est autem eos haereticorum quidem malignitatem horrere se dicere, rectae autem fidei traditionem nolle sectari. Praestabilius au- tem sit & multo doctius voces humanas aptare, non aliae personae, quae intelligatur seorsus filius, servi formae, sicut ipsi dicere consuerunt, sed magis humanitatis ipsius deputare mensurae. Decuerat enim, cum esset Deus simul & homo , per utrosque eum sermones.

323쪽

α' OPERA Admiror autem quod simul et quidem ipse quoque confiteri quod sit unus Christus , idem scilicet Deus simul δc homo, deinde, tamquam

in oblivionem delapsus eorum quae recte habere arbitratus est, unum dividat rursus in duo. Ponit enim salvatoris vocem dicentis : De die autem aut hora illa nemo scit, nec angeli calorum,

nec flius, nisi pater. Deinde sapientiam esse adfirmans Dei patris verbum Sc omnia futura prae Dride supra ei re, adicit&ait: Non ergo Dei verbi ignora PI 'se ita, sed ferrei forma, qua tanta eo tempore sciebat quanta ei inhabitans divinitas revelabat. Haec ct de aliis s vilibus dici polunt. Ergo si non mendose dicis unum Christum dc Deum filium, eundem, Deum simul de hominem , quare dividis & duos dicere filios non erubescis , nisi forte non videantur duo esse omnino, siquidem non idem est is qui habet scientiam praefinitam de is qui omnia sciat, & qui particularem accipiat revelationem , dc qui sit perfectus sapientia, dc tanta cognoscat quanta etiam pater. Si quidem est unus de idem propter adunationis verillimae r eionem , de non alius dc alius divise δύ se par tim, ipsius est omnino scire de videri nescire. Ergo scit quidem divine , utpote sapientia patris. Sed quoniam inscientia humanitatis mensuram subit dispensatorie , & hoc quoque cum aliis familiare facit , quamvis , sicut nuper dixtimus, nihil prorsus ignoret, sed sciat cuncta cum patre. Proinde quam ob causam esurisse dicitur dc fatigatus csse ex itinere, cum sit vita & vivificus , utpote Deus , & cum sit ipse panis, vivus qui de caeso descendit, dc vitam dans mundo ,

Ual. 13. de ipse sit idem virtutum dominus ξ Sed ue

Dan. c.

324쪽

MAR 11 MERCATORIS. 29sfactus fuisse homo vere credatur, familiaria putat humana, nunquam naturae suae bonis excedens, sed ea immota retinens in quibus erat semper & est de erit. Qui vero revelationem datam esse commemorat servi formae a Deo inhabitante, & eam praefinitam, prophetam nobis

ostendit Emmanuel & hominem Ορανόρον, ω aliud nihil Verum callidum aliquid se dicere δc inexpugnabile arbitratur. Nam si Dei verbum, inquit, supralest quod exclamavit, Pater, si potest feri, transeat is a me calix iste, primum quidem a patre discordat.

nec recte recusat bibere calicem, cum friat, inquit, quod mundo salutaris futura fuerat passio. Igitur non sint, inquit, Dei verbi tales vocis. Audiat igitur contra super hoc quoque a nobis , qui tam i firmis rationibus nutat dc titubat. Ergo quoniam tibi videntur tales voces a Deo Verbo removeri debere dc seli eas. deputari formae servili, no ne in duos filios unum dividas 3 Et cui hoc sapientium videtur obscurum Z Dixerit enim so lasse aliquis, tuas sequens rationes , quod nec verisimile nec rationabile sit omnino recusare passionem servi formam dc discordare a patre Mab eo quo d inhabitaverat 'rbum, cdm sciret passionem salutarem mundo futuram dc vita: ca iam illis qui fuerant morte deVicti.. Oportuerad. ergo, inquit, ipsum videri timiditate superi rem & divinis imperiis obtemperantem. No ne igitur te sentis frustra garrire Vnde haec se

tentiarum vulgaris, inventio.

Ergo quod omnia quidem humana Deo verbo parvula & exigua videantur, sane confiteor , sed requiro. exinanitas cujus facta esse intellig T iiij .

325쪽

296 ODERAtur, & qui eam sustinuerit. Nam si, ut ipsi aiunt, servi forma , sive id quod erat ex semine

David, quomodo dc qua ratione exinanitum sit, cum a Deo adsumptus sit λ Si vero ipsum verbum , quod erat in forma dc aequalitate Dei dc patris, exinanis se se dicitur, quomodo rursiis Vel qua ratione exinanitum sit, 'si recuset exinanitatem ξ Exinanitas autem Dei verbi est ejus uod nescit pati conversionem agere aliquid velicere humanorum propter conventionem dis pensatoriam carniS. Sed etsi factus sit homo, nullo tamen modo naturam cjus mysterii violet ratio. Mansit enim id quod erat, & si ad humanitatem propter mundi salutem vitamque descenderit. Igitur non personis duabus, sed uni Christo dc filio dc Deo, dc evangelicas & sanctorum Apostolorum deputabimus voces ; neque divinam ipsius naturam dc gloriam minorem facientes propter humanam, nec dispensationem abnuentes, sed ipsius Verbi propter nos factam esse credentes.

Anathematismus quintus. . Si quis dicere audeat Christum esse hominem

NMpόρον , ac non magis Deum vere esse, ut Unum filium per naturam, eo quod Verbum factumst caro dc communicarit similiter ac nos carni& sanguini, anathema sit.

Reprehensio haeretici.

Communicasse quidem similiter acanos sanguini dc carni de animae immortali Deum: ver-

326쪽

MARII MERCATORI S. 2'Tbum , eo quod ei sit adunata, confitemur. Carnem Vero Deum verbum conversione factum esse non dicimus ; sed illos etiam qui id dicunt impietatis arguimus. Quam autem contrarium id sit jam ante dictis videre licet. Nam si Verbum in carnem conversum est, non communicavit carni & sanguini. Sin autem carni & sanguini communicavit, quasi alius praeter haec communicavit. Si vero caro aliud est praeter ipsum , non ipsum in carnem conversum est. Ergo nomine communicationis utentes, ut unum quidem filium adoramus, & eum qui adsumpsit, &eum qui adsumptus est, differentiam tamen cognoscimus naturarum. Et λωουν autem hominem, ut a multis sanctis patribus dictus est, non recusamus : quorum unus magnus ille Basilius in oratione ad Amphilochium de sancto spiritu hoc est usus nomine, & interpretatione psalmi quinquagesimi noni. Vocamus autem θεοφορον, non ut particularem nescio quam divinam gratiam accipientem, sed ut omnem habentem adunatam filii deitatem. Hoc enim explanans beatus

Paulus dicebat: Videte ne quis vos seducat propter philosophiam ct inanem gloriam secundum traditio nem hominum , secundum elementa mundi, ct non secundum Christum, quia in ipse inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

Responsio orthodoxi.

Hic quoque vanas eum fabulas exercere nutilus est labor ostendere. Asserimus enim a nullo oportere λοφορον hominem nominari Christum, ne juxta unum nescio quem intelligatur fuisse

327쪽

293 O PER A sanctorum, Deum autem magis verum hominem factum dc incarnatum Dei verbum. Increpat autem iterum quae recth sunt dicta,& fallit modis variis & mentitur. Ait enim di-Cere nos in naturam carnis Dei verbum fuisse conversum ; & eruit rationes ex alto , per quas probare contendit Dei verbum non esse vertibi te. Quod vero saepius dixi, dicam nunc quoque necessario : Cum nemo sit qui carnem terrenam in divinam immortalemque verbi nat ram conversam fuisse dicat, sed inconvertibilem eam omnes confiteantur, parcite jam in nes labores impendere, ut eis qui in nullo de cepti sunt possitis ostendere quod & invertibile sit per naturam Sc incommutabile Deus verbum. Quis enim adeo stupidus vel mente captus est qui tam dedecorosa & ipsis forte etiam insipientibus abominanda sentire velit & dicere ΘEgo vero vehementer admiror quod cum ubique adfirmet D cum esse Emmanuel, prophetae ei mensuram in his tribuisse convincatur Hominem enim esse ait ipsum e οπορον , ut vide tur esse juxta nos , qui habeamus inhabitantem Deum in nobis per sanctum spiritum. Inhabitae enim in cordibus nostris , & fumus, templa Dei. Minime vero tantundem est dicere verbum factum esse hominem & Deum in homine habita-rc. Nam licet vera sit beati Pauli vox, Quoniam in ipso complamit inhabitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter , attamen unum ait esse patrem

ει unum Dominum Iesum Christum, per quem

; omnia.

Dicat aliquis & in hominem inhabitare spiritum ejusdem. Denique scriptum est de quibus-

328쪽

MARII MERC TORI s. 19'dam : Inhabitantes autem domos luteas; de quibus Iob. 4.& nos ex eodem luto sumus., Attamen unus in telligitur & est 'per compositionem a carne dc ex anima rationabili. Cur ergo rectam & stabilem fidei rationem turbare non cessὸt Modo enim unum ait Christum & filium dc Dominum, , eundemque Deum simul & hominem; modo inter prophetas eum ponit, hominem ipsum nominans θεοφι m, nescisse autem fortasse ipsi imaequare vel nobis, si quidem non sit Deus ve-rh, sed magis templum inhabitante verbo , sicut & in nobis. Verum haec non ita se habere divina scriptura perdocuit : Verbum caro factum Ioan. r. . est , ct habitavit in nobis. ne quis arbitretur per

conversionem & commutationem in carnis natu

ram ipsum fuisse conversiim. Qui autem factus

est caro sive homo , non est homo θω,όρος, sed Deus magis, qui se in voluntariam exinanit tem immisit, & propriam carnem iacit ex muliere , carnem autem non inanimem & absque sensu , sed animatam & rationabilem. Meminimus autem & templum eum nominasse suum corpus. Ceterum non σχετικων fecit inhabitatio

nem , sicut & in nobis , per spiritum 1, sed unus per adunationem intibiligitur Christus & filius & Dominus.

Anathematimus sextus.

Si quis dicat Deum vel Dominum esse Christi vel Dei patris verbum, ac non magis con tetur eum Deum simul & hominem, quod verbum caro sit factum secundum scripturas, ana thema sit.

329쪽

is i. 4'.

Reprehensio haeretici. Beatus quidem Paulus id quod a Deo verbo

adsumptum est formam nominat servi. Sed quoniam ante adunationem adsumptio est, de adsumptione autem beatus Paulus disputans servi formam vocavit adsumptam naturam , ideo nullum jam locum habet, adunatione facta, servia tutis nomen. Nam si eis qui in ipsum credide-

runt beatus Paulus scribens dicebat , Ergo iam non est servus, sed filius, dc Dominus porro di iacipulis, Non jam dicam' vos servos, sed amicos .

multo magis primordium nostrae naturae, per quod etiam nos adoptionis meruimus gratiam ,

servili appellatione liberatum est. Deum igitur confitemur servi etiam formam propter adunatam ei formam Dei, & adsentimus prophetae.Vocanti puerum Emmanuel &magni consilii nuntium & miraculum & consiliarium & Deum fortem & dominantem e pri cipem pacis & patrem futuri seculi. Idem propheta dc post adunationem praedicans adsumptinaturam, servum appellat id quod est ex semine Abraham, ita dicens : Servus meus es tu IPrael, ct in te gloriabor. & rursus. Ita dicit Dominus , qui me finit ex utero servum sibi. Et paulo post : Ecce dedi te in testamentum generi in lumen gentium , ut esses in salutem usque ad extremum terra. Quod autem in utero fictum est, non est Deus verbum, sed servi forma. Neque enim Deus verbum conversum factum est caro , sed adsumpsit carnem habentem animam rationabilem.

330쪽

MARI 1 MERCATORII s.

Responsio orthodoxi.

Mysterium dispensationis unigeniti, quae cum carne facta est, nostris sermonibus nihilo minus

nunc quoque conveniet, & eos non inration

biliter habitos facillime demonstrabit. Qui enim in forma est Dei & patris unigenitus filius, qui per omnia par est aequalisque genitori, ejusdem gloriae, dc liber, servi formam accipiens , num cupatus est frater eorum qui jugum sufferunt servitutis , id est, nobis. Denique tamquam unus ex nobis didragmum tributorum exactoribus pensitabat, & factus est sub lege ut homo qui est legislator ut Deus. Edocebat autem suos discipulos quod filius sit vere & in forma servi propter

carnem, cum per suam naturam sit liber , utpote ex Deo, & Deus, veruntamen propriam habens servi formam , propter exinanitatis mensuram tributum exactoribus pensitabat. Ergo etsi quis dixerit servum eum fuisse nominatum prophetarum voce sanctorum, nullo modo debet standa

tum pati. Sciebant enim illi, revelante eis spiritu sancto, quod factum homo ex Deo & patre verbum, erat quidem sic quoque liber filius, non tamen sapientissimae exinanitatis proiciebat mensuram, nobis, qui sumus sub servitutis jugo , Gmilem capiens formam. Sic & Deum ipsum patrem dicit, cum ipse natura sit Deus & ex patre& nulla parte majestatis patris inferior. Nestorio igitur scribente ita de Christo, Ergo qui passus est pontifex misericors , non vivimus Deus ejus , qui pa sus est, & Deum Christi nominantenrbum, & his haec etiam adiciente , Erat autem

SEARCH

MENU NAVIGATION