Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3ox OPERAvid. sus a ipse ct pnrct pueri dominus, non recte nec comis ρυ- Q. - petenti modo , sed impietate vehementer hosi i ermones habitos adfirmamus. Nam si Christus Dei est verbum Dei & patris, duo omnino &procul dubio esse necesse est. Quo autem modo intelligatur idem dc puer & pueri dominus 3 Non ergo dicendus est & Deus suus & Dominus Emmanuel, siquidem est idem Deus simul eu homo, quasi homo factum & incarnatum Dei verbum. Quod vero deitas quidem aliud quiddam sit natura sua, aliud humanitas, nemo possit ambigere. Ceterum ex utraque est Christus , ex deitate &humanitate, secundum dispensatoriam adunatio

nem.

Anathematismus septimus.

Si quis ut hominem operatione Dei verbi adjutum filium dicat, & gloriam unigeniti ut alii praeter ipsum adsignat, anathema sit. ε

Reprehensis haeretici. -

Si mortalis est hominis natura, vita enimDei verbum , & vivificum, suscitavit.enim templum quod a Iudaeis solutum est & elevavit in caelos, quomodo non glorificata est servi forma per Dei formam λ Nam si id quod natura mortale est faetum est immortale propter adunationem verbidi Dei, id quod non habebat accepit e, accipiens autem quod non habuerit , & glorificatum exieo qui dedit glorificatum est ; proptereaque Apostolus clamat : Secundum operationem fotestatis

virtutis Usius, quam operatus est in Christo , piis

rans.eum a mortuis. - . - - .

332쪽

, MARII MERCATORI , Sos

Responsio orthodoxi. ., si si ιγl

Qui Christum nominant, non unum similem nostri communem hominem sed hominem factum Ec incarnatumDei verbum audientibus designant. Ergo etsi aliquid mirabilium & divinorum operum dicatur per suum corpus implesse, quod ei instrumenti praebeat officium, nihilominus ipse est qui operatur Dominus principatum , non alii praestans ut operari possit, sicut dc beatis discipu- ilis potestatem praebebat adversiis spiritus immundos eos eicere dc curare omnem morbum

M omnem infirmitatem in populo . Denique beatus Paulus dicebat : Non enim audeo aliquid loqui Rρm Iseorum qua per me non scit Chrinus verbo ct frictu in virtute signorum 2 prodigiorum , in virtute spiritu ancti. Gaudentes etiam beati discipuli a cedebant aliquando ad Christum dicentes : Domine, etiam damonia nobis subdita sunt in nomine

tuo.

Adjutos quidem per Christum in spiritu dici

mus sanctos , quasi alios praeter ipsum. Annon eodem modo eademque ratione & ipsum adjutum Iesum verbo in spiritu intelligimus quasi alium filium praeter filium Dei unigenitum Z Vnum enim ipsum adunatio nobis ostendit, Min duo divideve recusamus. Nam etsi caro factum sit verbum juxta scripturas, attamen est sic quoque filius unigenitus secundum adunationem Veram quam nemo cogitatione capiat mentis. Ipse igitur unus est solus Christus Iesus, qui per suum corpus, tamquam per instrumentum, Operatus est signa divina, ac non ipsum Christum.

333쪽

3o OPERA , . dicimus operatione adjutum , exemplo sancto rum. Hoc cnim impium est dc vehementer culpabile. Sed & si suscitavit a mortuis proprium corpus, utpote vita ipse & vivificus, & glorificavit, vivificam suam naturam esse demonstrans, & non alii cuidam praeter se in hoc gloriam condonavit. Denique ad caelestem patrem dicebat &37 Deum : Pater, glorifca me gloria quam habui peneste priusquam mundus feret. Atqui 3c Deus est, &ex Deo per naturam est gloriae dominus. Quo igitur modo, quasi gloriae egenus , quam habe bat ante mundum , suam gloriam reposcit Nam quoniam factus est homo, & per suam carnem fratia Dei pro omnibus mortem gustavit, ut ait eatus Paulus, terrenae injuriae non recusans ΟΡ- probrium, praenuntiat resurrectionem, per quam cognoscitur quod sit & vita & vivificus , utpote Deus , & eo quoque modo a nobis creditur. Glorificavit igitur , non alium quendam , sed semetipsum, templum sibi vere conjunctum designans morte validius. Corpus enim quod est ipsi adunatum, non inanimum nec absque sensu esse credimus.

Si quis dicere audeat adimplum hominem

coadorari oportere cum Deo verbo & conglori- ficari & connuncupari Deum, tamquam alterum cum altero, ac non magis una veneratione colit

Emmanuel, & unam ei glorificationem deputat, eo qubd verbum caro factum est, anathema sit.

334쪽

Reprehensio haeretici. Vnam quidem , ut saepe dixi, glorificationeni

offerimusDlamino Christo, & eundem Deum si mul & hominem confitemur. Hoc enim nos adu nationis ratio docuit. Naturarum verb proprietates dicere non recusabimus. Neque enim Deus verbum in carnem conversum est, nec rursus homo id quod fuerat perdidit & in Dei naturam transmutatus est. Ergo utriusque naturae proprie ratem dicentes , Christum Dominum ador

Responsio orthodoxi.

At nos meliora Bc magis vera sentire soliti, de subtiliores sensus tractantes ad certiorem explanationem rectioremque mysterii , juxta littera rum praecepta sacrarum, & juxta morem patrum sanctorum, non hominem adsumptum dicimus a Deo vecto & ei conjunctiam per οχέων extrinse cus intelligendam, sed hominem magis ipsum factum esse definimust Hujus causa eos qui dicere audent adsumptum fuisse hominem ducimus esse extra terminos dogmatum pietatis , qui ad firmant oportere ipsum , ut alterum cum altero, coadorari debere cum filio Dei. Nam si est idem Deus simul δc homo, adoratur magis, ut unussadoratione una, ac non coadoratur & connuncupatur Deus, ne homo simpliciter communis de smilis nostri Emmanuel esse credatur, per bene ficium divinae gloriae particeps factus. Creditur enim magis Deus in carne propter nos vera homo factus , non conversione naturae , auq v

335쪽

O p E R A commutationE , sed adunatione dispensato

' Anathemati simus nonus.

. Si quis dicat unum Dominum Iesum Christum, glorificatum ab spiritu virtute ipsius , quasi alie na vi, & ab ipso accipere ut posset operari adversus immundos spiritus & implere signa divina, ac non magis ipsius esse proprium spiritum per quem Operatus est signa divina, anathema

Reprehensio Leretici.

Hic plane non eos tantum qui in hoc seculo pietatem servanto sed illos etiam qui ante fuerunt praedicatores veritatis, & ipsos divinorum evangeliorum scriptores , & sanctorum Apostolorum chorum, praeterea etiam Gabriel archangelum anathematizare ausus est. Secundum car-ncm enim Christum ex spiritu sancto factum esse primus ille & ante conceptionem praedixit, repost conceptionem Ioseph cdocuit, ad Mariam, tuc. r. quidem interrogantem Quomodo erit mihi istud. quoniam virum non cognosco, dicens , Spiritus sanctus superveniet in te, O virtus altissimi inumbrabis tibi , propterea quod nascetur sianctum, vocabitur

Matth. 1. Iius Dei, ad Ioseph vero: Ne timeas accipere M. .. - riam conjugem tuam. quod enim in ea natum est, ex

spiritu sancto est. Et evangelista: Desponsatata amrem , inquit, matre ejus Maria Ioseph, inventa estis utero habens Aspiritu DENO. Et ipse autem Dominus ingressus in synagogam Iudaeorum , cum accepisset Esaiam prophetam , dc legisset illum iocum in quo ait, Spiritus Domini super in , --

336쪽

MAR 11 M ER C άτ ORI s. 'o' his catula unxi , , dc quae sequuntur, adjecit: Hodie implita est scriptura hac in auribus vestris.

Id autem & beatus Petrus, clim ad Iudaeos loquoretur, dixit: Iesum de Narareth , quem unxit Dem A f. Io. spiritu sancto. &Esaias ante multa secula praecantavit : Exiet virga de radice Iebse ct flos de radia Gai. 13.ce ejus ascendet, ct requiescet stipra ipsum spiritus Dei . stiritus sapientia ct intellectus, Diritus consilii , ct virtutis , Diritus scientia ct pietatis; spiritus t-

moris Dei replebit eum. Et rursus : Ecce plius meus quem dilexi ; dilectus meus , in quo complacuit anima .

mea. Ponam hyiritum meum super eum , ct judicium gentibus adnuntiabit. Id autem testimonium etiam Matth. ix evangelista in suis scriptis posuit. Ipse autem Dominus in evangeliis ad Iudaeos dixit : Sin au- Iue. 1t. rem in spiritu Dei ego eicio daemonia, an PerVenit in vos regnum Dei. Et Iohannes : Qui misit me, in- Ibam tiquit , baptizare in aqua, isne mihi dixit : Suprequem videris Diritum de cendentem O manentem

super ipsum , ipse est qui baptietat in spiritu sancto.

Igitur non prophetas solos & Apostolos, nec solum Gabriel archangelum anathematizavit ille divinorum dogmatum diligentissimus examin tor , verum etiam in ipsum salvatorem omnium protendit blasphemiam. Ostendimus enim & ipsum Christum, modo quidem Iudaeis, postquam recitasset, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, dixi ste , Hodie scriptura haec impleta est in auribus vesiris, modo ad eos qui dixerant ipsum per Beelzebulli eicere damaonia dixisse, in tue. ita spiritu Dei se ejicene daemonia. Formatum verba sancto spiritu unctumque non Deum verbum dicimus , quod est cum spirita ejusdem substan- tiae& coaeternum, sed naturam humanam, quM

337쪽

PERA

quae ab ipso novissimis est adsumpta temporibus. Proprium vero spiritum filii si quia cjusdem nat rae sit & ex patre cxeat dixit, consentiemus , & ut . Piam Vocem accipiemus. Sin autem quia ex filio vel per filium habeat substantiam, id ut blasph iniam & impietatem proiciemus. Credimus enim Dan. 7s. Domino dicenti Spiritus qui ex patre exti, divino Cbr. L. Paulo item dicenti: Nos autem non piritum mun-

dsi accepimus, sed spiritum qui ex patre est.

Responsio orthodoxi.

Iam antὴ dixi quod Nestorii vanitatibus immo blasphemiis de dictis ipsius vehementer imcultis capitulorum vis repugnat. Illo enim dia ' cente de spiritu sancto, Hic qui tantam christo floriam condonavit , qui eum daemoniis fecit horri, item, qui adsumptionem ipsi in caelos donavit, &Cum tamquam de aliquo homine communi simili nostri haec ita garrirct , factus cst nccessario anathematismus, non in eos qui dicunt glorifi- tum esse a sancto spiritu Iesum, id est, homi-- nem factum Dei verbum , sed in illos magis qui impudenter ipsum virtutc spiritus sancti tamquam aliena usum fuisse commemorant. Memi-,nimus enim evidentcr dicentis de sancto spiritu: Dan. 3, - 'ile me glorifcabit. Novimus praeterea sancti spiaritus operatione immundos malignosque spiritus ipsum contundere. Sed non dicimus tamquam unum quempiam prophetarum ut aliena usum fuisse ipsum virtute spiritus sancti. Erat namque ipsius & est spiritus sanctus, sicut & patris. Hoc autem nobis evidentissime designavit divinus Som . Paulus ita scribens: cui autem in carne sunt, Do

338쪽

MARi I MERCATORI S. 3 ' iplacere non possunt. Vos autem non estis in carne ,sed

in spiritu ; si quidem spis it.s Dei inhabitat in vobis. Si quis autem spiritum Chricti non habet , hic non est eius. Exit namque cx Deo & patre spiritus

sanctus siccundum s luatoris vocem , sed non est a filio alienus. omnia enim habet cum patre. Et id ipse ostendit de spiritu sancto: Omnia quae habet Ioan. Istpater, mea seunt. ideo dixi vobis quod ex me accipiet ct adniιntiabit vobis. Glorificavit igitur Iesum spiritus sanctus mirabilia opcrantem , Ve runtamen ut spiritus i psius, nec ali cna Virtute, nec ipso mclior, eo quod intelligitur Deus. Non blalphemavimus ergo in angelos sanctos , nec in prophetas , ut ausus est dicere qui maledicere didicit tantum. Verum quoniam adhuc .

propositum est ei & similibus ipsius unum Christum in di os dividere, & cum qui glorifi

catur , & operatione adjuvatur, & eum qui. glorificat & operationem adjuvat dicere , reprehendunt insipienter omnem rationcm pietatis quae possit a tam prava opinione seducere. Denique de beato Glibri et mentionem faciens Dbjurgator, Secundum carnem , inquit, Christum

ex Diritu sancto faιtum fuisse primus ille . ct ante

conceptionem praedixit. Aliusne igitur Christus secundum carnem, dc alius specialiter Christus ex Deo patre verbum i Vbi ergo adunatio 3 Et quod erit inde emolumentum , si duo sunt Christi, dc seorsum uterque intelligitur & vocatur 3 Licet ergo vultum personamque pietatis sibi fingentes, unum Christum dicant, duos vero credentes , audiant a nobis : suousque claud ca- is, bilis utroque pede ' Melius est enim rectis uti

vcstigiis, rectam fi m servantes & stabilem

V iij

339쪽

ac non ineptis cogitationibus vacillantem.

Anathematismus decimus.' ', Pontificem & apostolum confessionis nostrati factum csse Christum divina scriptura con e- morat. Obtulit autem se ipse pro nobis in odorem suavitatis Deo Se patri. Si quis igitur pontificem & apostolum nostrum factum esse dicat, ' hon ipsum verbum Dei, tum scilicet cum est caro factum dc homo juxta nos , sed ut alium praeter ipsum seorsim hominem ex muliere , aut si quis dicat pro se obtulisse ipsum oblationem,

ac non magis pro nobis tantummodo, nequa enim eguit sacrificio qui pecc*tum non nove vat, anarhema sit.

haeretici.

Represensio

Vide infra

Non in carnis naturam inconvertibilis natura conversa est; sed humanam naturam adsumpsit, eam quc super communes pontifices constituit, sicut beatus Paulus docet nos dicens : Omnis .amque pontis x ex hominibus a P vptus pro homianibus constitititur in his quae si ni ad Deum, ut osserat dona ct sacriscia pro peccatis, nyrii condolere possit his qui in norant es errant: quoniam ct i se eircumdatus eis infirmitate ' propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso fieri e pro peecatis. Et mox id ipsum cxplanans : Sicut Aaron , ita etiam Christκs. Deinde ostendens adsumptae naturie infirmitatem dicit: cui in diebus carnis με preces supplicationesque ad eum qui potens est ipsum sei Vare a morte cum clamare valida

340쪽

lac mis osserens , exauditus est pietate. Et quia

dem cum esst flius, didicit ex quibus passus est O

obedientiam , ct consummatus fatum est omnibus obaudientibus sibi causa salutis aetereae, appellatus a GDeo pontifex secundum ordinem Melchisedech. Quis rid, infra

igitur virtutis laboribus consummatus est, cum J7 non est natura perfectus 3 Quis est: qui experi mentis didicit obaudientiam , quam ante experimentum nesciebat 3 cuis est qui cum reverentia vixit, & cum clamore valido δί lacrymis supplicationes offerens , δc servare se ipsum non . Valens , scd eum qui servarc possit obsecrans ,& liberationem mortis expetens ξ Non Deus Verbum, immortale, impastibile, incorporale:

cujus commemoratio, secundum prophetam , ἰα Isai. 11.riscatio est 2 levatio lac marum ab omni vultu. Et rursus propheta : Memor fui, inquit, Dei, 2 Psal. 6. latatus sum quod coronat pietate praeclaros , quod Dam. 13. Omnia patris pos det, quod est imago simillima ge Ioan. 16. nitoris , quod in se patrem ostendit, sed magis, Gρlos quod ex semine David a Deo fuerat adsumptum, mortale & passibile , quod pavit ad mortem , lir Matth. 16 cut ipsum postea imperium mortis destruxerit, Heb. α. propter adsumentis Dei unitatem, quod per omnem justitiam ambulavit, quod ad Iollan

. nem dixit : Sine modo. Sie enim decet nos implere uni h 3. Omnem justitiam. quod pontificatus appellatio- Heb. s. nem accepit secandum ordinem Melchisedech. ipsum enim portabat naturae insemitatem, acinon omnipotens Deum verbum. Ideo & dudum; beatus dixetit Paulus i Non enim habemus ponti' Heb. Oscem qui non possit condolere infirmitatibus nostris, tentatΠm autem in omnibus ad smilitudinem abfue peccato Experta est autem passiones nostras

V iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION