장음표시 사용
361쪽
O p x R A nihil utilitatis accepi, velut qui nihil huic inse re potuerim ; sed & laetitia quae ex hac re coni git privor, super triumphis alienis exultans. Tri pucllat autem diabolus & extollitur & superbitatque gloriatur, quasi cum Deo luctatus sit. Mag- . num namque est illi etiam a Deo superari.
Item ejusdem ex capitulo sexto decimo.
Convenienter, inquit, diabolus Deo dicere
poterat : Ego , Domine creator universorum, non contra te certamen adsumpsi. Scio namque dignitatem tuam, intelligo potestatem, cognosco dominationem,fateor servitutem,quamvis refuga
esse cognoscar ; victoriam vero cedo & angelis &omni caelesti multitudini, ex quibus aliquando ego infelix extiteram ; contra hunc autem suscepi certamen quem de limo formasti & ad im ginem tuam fecisti & ratione honorasti & par disi civem constituisti & terrae marisque dominum demonstrasti. Hunc seductione, non necessitate, decepi ; hunc usque in hodiernum diem superare, deicere , ac morti tradere non cesso, I ersevero hunc ad stadium perducens ὁ & mecum
uetari percipiens , ipse spectator adsiste , & si
vis etiam arte qua athletae instituuntur ostende luctari, demonstra & instituta certaminis, ungue ut voles , tantum ne luctanti auxilium praebeas Non enim sic audax ego & mente privatus ut adversum te factorem certare pertentem. Haec
ut salvatorem Christum juste diabolus diceret, si non esset homo sed Deus qui pro homine d
362쪽
Dei filius homini inseparabiliter adjunctus . eum disciplinam summae virtutis edocuit, & a peccatorum iaculis inlaesum custodivit, & integrum & superiorem diabolica fraude monstravit, mortemque ad breve tempus gustare permittens, protinus ab ejus tyrannide liberavit, & participatum ei propriae vitae contribuit, ad cadost evexit, & ad dexteram sedere magnitudinis fecit de donavit illi nomen quod est super omne nomen, dignitatem suam eidem conferens, & appellationem naturae ejus adsumens. LItem epistola ejusdem sceleratismi Theodorus directa Nestorio Jam in exilio pro sua per dia constituto , qua satisfacit, non honoris amore, sed ipsa veritate compulsus, probasse se dogma beati Cyrilli, quem vocat AEgyptium, in damnationem vero ejusdem Austorii inullo modo praebere consensum.
Domino meo vere Dei amantissimo & venerando sancto patri Nestorion Episcopo Theodoritus in Domino salutem. Quod urbana me conversatio & obsequium gloriaque non superet, nec excelsis indigeam sedibus, arbitror tuam cognoscere sanctitatem. Nam etsi nihil aliud , saltem solitudo civitatis, cujus dispens tionem videor esse sortitus , hanc me philosophiam sufficienter edocuit, quam constat ad 2
363쪽
Plura quidem & alia super his commemora re nihil difficile est, & sanctorum patrum exempla proponere. Verum haec satis fore opinor docilioribus. Scriptum est enim : Da sapients occasionem, ct sapientior erit; adnuntia iusto, staariet ad percipiendum. EXPLICIT. -
Ejusdem Theodoreti ex praefatione librorum quinque quos adversum beatum Cyrillum Alexandrinae civitatis antistitem sanctumque Concilium Ephesinum , a quo Nestorius damnatus est, diabolo instigante conscripsit,
inter ceteria. P Riusquam conventus apud Ephesum cel braretur , duodecim capitulis strictim aper-tεque restitimus , ut praescius horum fieret intellectus etiam stadiorum & rationis expertibus. Quia vero se manifestum qui ista protulit in Concilio declaravit, & plures ex his qui convenerant imperitia potius nec ulla dogmatis imbuti notitia, pia haec arbitrati sunt, operae pretium visum est iterum contra niti sermonemque distendere & successam blasphemiam multiplicia
ter confutare , ut ignorantibus evidentius approbemus quemadmodum evangelicis dogmatibus declamarentur adversa quae nunc ab istis maxime proferuntur.
Item ejusdem ex libro iuri operis primo.
Idcirco Emmanuel jampridem & ante multa
364쪽
MARII MERCATORI S. 32snativitatis tempora virginis appellatus, est pamVulus. Emmanuel autem & eius qui sumpsit de ejus qui adsumptus est naturas insinuat. nobisi Cum enim Deus interpretatur , hoc est, in nostra natura Deus , in homine Deus , Deus & homo, Deus homo factus, Deus natura hominis incircumscripte se vestiens, Deus in templo humano, Deus nobiscum , Deus propter unitatem ejus quem ex nobis accepit. Ergo non solum Deus, sed etiam homo est Emmanuel. Hic ipse vero dc Christus appellatus est, & Iesus nominatus est, ct salu tor vocatus est.
Si permixtio aut confusio fieret , & una ex utraque substantia redderetur, neque Deus mansisset Deus, nec templum existeret templum, sed& Deus templum, & templum natura Deus es.set. Id enim operatur admixtio. Et si hoc ita est, non convenienter Dominus ait: Solvite templum Ioan. hoc, ct in triduo suscitabo illud. Oportebat enim ut diceret, Solvite me , & in tribus diebus resurgam , squidem duae naturae unam permixtionis temperamento fecissent. 3
Sed & Gabriel evangelizans virgini, sicut L
cas beatus exponit, Ecce, inquit, in utero conci-pies, ct paries strum, oe vocabis nomen eius Iesem. Hic erit magnus ct situs altissimi vocabitur . ct iabit ei Deus sedens domum Iacob; David patris sui, ct regnabit super in uernum, oe regni eius non eris s-
365쪽
31ς o x R A I nis. D It autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, virum non cognosco' Et respondens angelus dixit ei e Spiritus sanctus superveniet in te , stoirtus altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vacabitur filius Dei. Conside rate quod hic etiam curecta dicantur humanitus.
Erit4 inquit, magnus, non dixit , est in re β-hus altissimi vocabitur, non dixit, vocatur aut eth ct dabit ei Dominusserim David patris sui, non dixit,
habet sedem David patris sui , sed dabit ei Deus sedem David patris sui) ct regnabit, non dixit,
regnat. Et super quos 3 super domum Iacob, in non dixit, seuper angelas ct archangelos. Et iterum, san ctum , inquit, vocabitur flius Dei. Non dixit, vocatur δέ est , sed vocabitur. Quid ad haec dicitis qui veritati passiones proprias praeponentes, Propter humana certamina Deo praelium passi estis inferre 3 Cui ista conveniunt ξ Deo, qui lem-er est, & Domino & Regi, & sancto, & filio ei, aut ei templo quod ex semine David, sanctiun est, & propter unitatem Dei verbi haec ipsa Promeruit r
Non itaque Deum verbum post nativitatem Virginis magnum futurum esse praedixit, sed templum quoci ex virgine sanctum est adsumenti unitum , & connuncupatum etiam ipsum filium; non ut duos filios adoremus, sed ut in templo visibili Deum invisibilem contuentes , unam illi,enex tionis sori in deferamu .
366쪽
Ejusdem ex eodem sibro secundo.
Cum inveneris , Iesus autem plenus spiritu san- cto regressus a Iordane, dc iterum , Egressus est Iesus in virtute spiritus in Galilaeam , non Dei Verbum cooperatione vel auxilio eguisse spiritus arbitreris , sed visibile templum variis spiritus sa isti donationibus frucbatur.
. Itemque ibidem post aliquanta.
Vt autem duarum naturarum divisionem manifeste pervideas, ad doctrinam ipsius Domini veniamus. Accesserunt enim ad eum Iudaei dicentes : Quod signum ostendis nobis quia hac facis 'Respondit Iesus & dixit. Solvite templum hoc , demonstrativa voce eos ad visibile pertrahens, est in tribus diebus fuscitabo illud, deitatis potensiam audientibus manifestans.
Hunc Deus auctorem ct salvatorem exalta vis deriura sua dare paenitentiam in Urael re remisionem peccatorum , ct nos testes Fumus horum verbor- Quis igitur exaltatus Z Non excelsus, sed ea n Iura quam deitas excitavit, quam Iudaei inter merunt si1spendentes in ligno. Haec enim exalta. . ta est, conjuninione ejus qui sumpsit eam, tahabitavit in ea. Itemque ex eodem in libra tertio.
Manifestum est , inquit, qui die tertia risur
367쪽
it o p E R A rexit, & quis hoc resuscitavit, secundum salva
toris promissionem dicentis : Solvite templum hoc, ct in triduo read cabo illud. Ergo qui tertia die resurrexit, hoc suspenderunt in ligno Iudaei, hoc a. io. unxit Deus spiritu sancto dc virtute. Non enim Deus Verbum unctione vel operatione sancti spiritus eguit, sed templum quod ex semine David adsumens sibimet copulavit, credentibusque tri 'buit omnibus sanitatem. Et hoc evidenter ostendit Apostolus commemorans nazardit θ unctio nem quae a Deo facta est, & sanctum spiritum , a quo unctus est, & virtutem qua fluebatur, Mquemadmodum sanitatem operatus est: uuoniam, MAro 6 inquit, Deus erat in eo
Item circa finem libelli tertii eapitulum beati Pausi corr*mpens ita ponit oe dicit.
H br. Paulo minus, inquit, ab angelis minoratum v demus Iesum propter passionem mortis , gloria ct honore coronatum , ut sine Deo pro omnibus gustareν mortem. Dividit a passione, ut sine Deo, inquit, pro omnibus gustaret mortem. Hunc etiam & paulo minus ab angelis asserit minoratum. Verbum ain tem Deus non minor angelis , sed creator est an gelorum 8c archangelorum & virtutum & domi- ' nationum & omnis visibilis & in isibilis crea surae
Vnum. , inquit, his omnibus adiciens testimonium, sermoni terminum dabo. Iesus Christus h
H ct hodis Ue ct in secula. Quomodo igitur hoc, si septentiissimi, debemus advertere Quomodo
368쪽
idem ipse heri & hodie dc in secula, &.temporalis & aeternus , & in tempore & super tempora Nam si aeternus est, temporalis non est; si in tempore est , super tempus non est. Item ejusdem ex libro quarto, post testimonia Vexb Me sanctorum patrum quae scelestus & impius adς- ψxy suum nefarium sensum retorquere contendit , post affertionem ei in nonnullorum haereticorum ,
nam dico & Theodori non timuit facere mentionem , quos summis quoque laudibus efferre molitus est , haec in injuriam sanctorum patrum qui apud Ephesum Nestorium damnaverunt sub iexclamatione protulit dicens. Audite surdi, & coeci respicite. Et quis est coe- verbacus dc surdus nisi qui mente captus est, nec vult Theod intendere veritati, oculos suos claudens, & radiis xyxi se luminibus privans λ Magistrum ergo veritatis audite jure praecipientem voces eVangelica S apostolicasque dividere , & deitati quidem sublimes adseribere, humiles autem humanitati deputare; tandemque desinite huic piae divisioni resistere,
nec metu anathematis pavorem simplicioribus inferatis. Nos enim tamquam purgamenta quae a vobis formidolosa proferuntur adtendimus, sanctorumque patrum magisteria custodimus. His verbis profanus iste tam in Nestorium VerbaMer. quam in ejus similes recte latam sub anathematis catoris. interpositione sententiam , ut aestimat, adtenua- re contendit, ne sectatores & eomplices metu praesentis & futurae poenae dogmata pravitatis abiciant & ad unitatis tramitem venire nitantur. - Denique ut nequitia cordis ejus eVidenter appareat, in ultima parte quarti libri Theodorum Mamsuestina: civitatis Episcopum, quem Omnqu
369쪽
Osaic A ' ferε catholici haereticum esse cognoscunt , suis praeconiis ita concelebrat., i Idcirco, inquit , magnum Theodorum propugnatorem pietatis , & evangelicorum defensorem praeconiorum, in medium non deduxi, quia Mipse , propter nescio quam, nobiscum impugnatur a vobis, & post sudores quamplurimos & l bores loco requisitos, post clara certamina & studia numerosa, non externorum sed suorum sociorumque fidei calumniis appetitur. Oportebat enim eum cum Paulo post gentilium & latronum, etiam falsorum fratrum ejusdemque generiS enu'merare pericula. Hujus rei gratia tantum Virum sponte praeterire voluimus.
Item in quinto libro, qui es totius operis
d eius extremus. hverbaMer. Hanc calumniam sanctae synodo, quae Nest ψες-iε- rium jure perculit, execrandus iste struere nititur, ut audeat dicere beatos patres qui apud Ephesum Convenerunt non recti dogmatis intentione, sed livore potius , illam protulisse sententiam, quatenus Apollinaris olim sepulta perfidia per eos.
renovata esse videatur, hanc autem contumeliam
in sanctos Dei pontifices his perfidus verbis exag
Tantum valuit invidia cui vos mancipastis ut quae olim per 'unum aut duos , & hos latentes, Apollinaris loquebatur , haec nunc per multos Ecclesiae praesules congregationibus Ecclesiarum acris exhibeat, & letales herbae per pastores o D ferantur gregibus , luporumque motius recto
gum ministerio rinon bilibus ovibus iussis
370쪽
tur ue & qui in duabus aut tribus civitatibus extra murorum septa paucos alloquebatur, quos etiam Variis canticis seducebat, nunc iste per vos in mediis tripudiat urbibus. Ejus enim praedicatis errores, dc vocum novitatibus decoramini, reparantes ejus blasphemiam, quae jam fuerat co sumpta temporibus. Qualem unitatem deitatis & humanitatis idem VerbaMer. Theodoretus fateatur, per haec quae scripsit ne Q i 'cessaria declaratur his verbis. Quod, inquit, Dominus de viro & uxore ait, Vζrba ut jam non sint duo, sed una caro , naturis pro cul dubio constant sub discretione manentibus,& sicut ibi nihil obest duorum numerus, quo modo una caro dicatur, s certum est enim qualiter una dicatur ) ita & hic personae unitas nihil obest differentis naturarum.Denique cum naturas discernimus , Dei verbi naturam integram dici music personam sine dubitatione perfectam, Nec enim sine persona fas est asseverare substantiam perfectam quoque naturam humanam cum sua persona similiter confitemur. Cum vero ad conjunctionem respicimus , tunc demum unam Pgrsonam merito nuncupamus.
Item Hysdem ex capitulo quinto decimo,
Haec, inquit, Apollinaris arguunt vanitatem, verba qui pro ratione vel mente Deum verbum in ad- Theod. sumpta carne asserit habitasse. Nam si non habuit ς 'humanam mentem adsumpta natura, Deus quidem erit qui contra diabolum decertavit, Deus etiam qui victoriam operatus est. Deo autem
