장음표시 사용
391쪽
3 OPERA Apostolisque vel reliquis omnibus de quibus am
beatissimus Paulus, quibus d nus non erat mun dus , ita ut, illis mortuas, ipse solus sine mortis experientia perduraret. Sed jam ab initio Deus hoc habuit apud se definitum, ut primum qui dem mortales fierent, postmodum vero immortalitate gauderent, sic ad utilitatem nostram fieri ipse disponens. ET POST PAVLVLVM. Manifestius, inquit, haec eadem Deus ostendit cum transfert Enoch & immortalem facit. Nam si per peccatum causa supplicii Deus intulit mortem , nec olim definitum hoc habuit apud se, ineffabiliter pro nobis juxta propriam sapientiam cuncta dispensans, nequaquam Enoch quidem immortalis existeret, Dominus autem Christus ad mortis experientiam perveniret. E T POST PAVLVLVM. Idcirco , inquit, Dominus auctor omnium bonorum hominibus factus
est ut sicut Adam primi & mortalis status cxtitit inchoator , ita & ipse secundi & immortalis status initiator existens, primitus Adae prioris Raturalia custodiret, dum nascitur ex muliere, dum pannis involvitur, & paulatim aetatis incrementa sortitur, s Iesus enim, inquit, prosciebat aetate se sapientia ct gratia coram Deo ct hominiabus ὶ dum circumcisionem suscipit, dum juxta legalem consuetudinem Deo adstitit in templo, parentibusque subicitur, & conversationi legitimae
mancipatur. Sic etiam , ad expletionem reliquorum, & mortem, Utpote naturae tributum, postremo suscipit; ut secundum legem humanae /naturae moriens, dc a mortuis divina virtute
resurgens , initium cunctis hominibus qui mortem secundum propriam naturam suscipiunt fie-
392쪽
MARII MERCATORI s. 343ret ut a mortuis surgant & ad immortalem substantiam commutentur. Sicut enim conformes Adae secundum statum praesentem sumus omnes effecti, sic Christo Domino juxta carnem conformes efficiemur in posterum. Transfiguravit Philipp. 3. enim corpus humilitatis nostrae conformes fieri corporis gloriae suae , & qualis terrenus, tales I. Cor. dc terreni, qualis ciuestis, tales & caelestes;& sicut portavimus imaginem terreni , portemus
etiam imaginem callestis ; ostendens quod primi status Adae participes facti , necessario etiam secundi Adae Christi Domini secundum carnem futuri status participium consequimur; utpote qui
ex hac eadem natura constet exortus, & cuncta quae fuerant naturae susceperit, δc ideo sustinue rit mortem, ut mortem naturae suscipiens, dea mortuis resui gens , naturam liberam morte perficeret. Et mortem quidem propterea susce'pit, peccatum vero nequaquam, sed ab hoc im- .munis omni uo permansit. Quod enim erat natu: ae, id est, mortem, indubitanter assumpsit :peccatum Vero, quod non erat naturae, sed voluntatis, nullo pacto suscepit. Quod si fuisset in
natura peccatum juxta sapientissimi hujus eloquium , peccatum in natura prorsus existens necessario suscepisset.
Ejusdem Theodori de codice secundo , ex libro
' tertio, folio decimo octavo.
si, inquis, peccaturum Deus nesciebat Adam, sit horum sapientia sapientissimorum & ista resiponso, ' quod hoc insanissimum est vel in cogit tione percipere. Manifestum est qudd & pecca-
393쪽
turum eum noverat & propter hoc procul du bio moriturum. Quomodo ergo non est extremae dementiae credere quod primitus eum mor talem in sex horis fecerit, nam tantae fuerunt a conditione ejus usque ad commissionem, quandoquidem sexto die factus e terra, & comedens contra divinum mandatum , de paradiso pulsus est) mortalem vero post peccatum monstraverit Z Certum est enim quia si eum immortalem esse voluisset, nec intercedens peccatum Dei sententiam commutasset: quia nec diabolum fecit ex immortali mortalem, & quidem cunctorum malorum existentem principium.
2Ejusdem Theodori, secundo codice ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
Non enim, inquit, his qui ab Adam usque ad adventum Christi Domini in tantis fuerunt impietatibus & iniquitatibus quantas beatus Paulus propriis verbis expressit, ut in superioribus
ex ejus declaratum vocibus, tamquam magnum
uiddam resurrectionis collaturus est praemium, eos suppliciis quibusdam sine fine & sine cor-xectione tradiderit. Nam ubi jam loco muneris resurrectio computabitur, si poena sine correctione resurgentibus inferatur ET POST PAV-χVLVM. Quis, inquit, ita demens ut tantum bonum credat materiam ficri resurgentibus inmniti supplicii, quibus utilius erat omnino non surgere quam tantorum & talium malorum post
resurrectionem sub infinitis poenis experientiam sustinere 3 i
394쪽
Ejusdem Theodori ex octavo seramne catacismi, folio septimo.
Nec enim , ἰnquit, si duas dicimus in Christo
naturas , necessario fiet ut duos filios aut duos dominos asseramus ; quia hoc arbitrari extremae probatur amentiae. Omnia enim quaecunque secundum aliquid duo sunt , secundum aliquid
unum , non interimunt per unitatem utriusque
divisionem. Ego enim ct pater unum sumus. Sed Dan. ro non quia unum , nsiganda est utriusque proprietas. Et alibi de viro & uxore pronuntians ait :Iam non sunt duo , sed una caro. Sed non quia una caro vir & uxor , jam non sunt duo , scd una caro. manent enim duo juxta quod duo sunt & unum juxta quod unum. Secundum hunc modum & hic duo sunt natura , sed unum conjunctione : duo natura, quia multa naturarum diversitas ; sed unum conjunctione , quia indivisam venerationem quod susceptum est cum suscipiente sortitur , velut templum ejus individuum perseverans. Omnia enim quaecunque duo dicuntur, tunc duorum continent usum quando alterum alteri indifferens creditur , juxta quod duorum Vocabulum connumerationemque sortitur. verbi gratia. Quatuor bestias divina scriptura comme- Dan. morat, ursum , pardum , leonem , & aliam quae has immanitate praecellat , δc ideo sunt quatuor quod unaquaeque bestia nihil minus juxta substantiam reliquis bestiis existere comprobatur. Duorum, inquit, hominum testimonium verum est , Ioan. g. quia hoc uterque natura quod alter est. Sic &illud , Nemo potest duobm dominu servire, quia Matth. ε
395쪽
praebenti servitium tamquam domino nihil inarius uterque est dominus, ita & hic , si uterque secundum substantiam esset filius & dominus, possent aliquo modo duo filii & domini nuncupari secundum numerum Personarum. Quoniam vero hic quidem secundum substantiam filius existit & dominus, hic autem secundum essentiam nec filius nec dominus approbatur , conjunctione verb quae ei facta cum illo est , hisdem participasse cognoscitur, idcirco unum talium & dominum dicimus, principaliter quidem intelligentes eum filium & dominum qui secun- . dum substantiam utrumque vere esse creditur MVocatur , complectentes autem cogitatione Millum qui inseparabiliter ei conjungitur & pex ineffabilem cum eo copulam filii & domini pa ticeps aestimatur. Itaque sicubi filium hunc qui sumptus est divina scriptura commemorat, relaintione suscipientis juxta unitatem dicimus eum filium nuncupari. Cum enim dicit de stio Jo , qui factus est ei ex semine David secundum carnem, nondum verbum dicat , sed formam servi susiceptam. non enim Deus est secundum carnem,
nec Deus ex semine David factus est , quem talium beatus Paulus evidenter appellat. Intelligimus autem eum filium, non quod per se di- catur filius , sed quod illa conjunctione quam
habet cum eo qui vere est filius, taliter nuncupetur. Misertus est creator perditae creaturae, Scsine commixtione format insantem , perducit ad aetatem virilem , incrementorum quidem processu naturae similitudinem pro modo credulitatis insinuans , occulte vero eidem copulatus existens, non aberat cum formaretur , non divis
396쪽
MARII MERCATORI s. 34, debatur cum nasceretur, loquenti conjunctus depraesens , in ejus actibi a perseverans, atque ibi suam connexionem sine peccato custodiens.
Ziodori et sensis Episcopi d videntis deum iem Christi ab ejus humanitate.
arsus, inquit, proficiebat ct atate ct sapientia.
Hoc autem de verbo Dei non potest dici, quia Deus perfectus natus est de perfecto, sapientia de sapientia, virtus de virtute. Ipse igitur non proficit. nec enim imperfectus est ut ad perfectionem incrementis indigeat. Non enim ei mox formato vel edito omnem propriam sapientiam deitas contulit, sed hanc particulatim corpori tribuebat.
Dicite, inquit, eis r Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester ex fratribus vestris tamquam me. Ex fratribus non est Deus verbum. Pr phera namque est qui gratiam spiritus accipit defutura praedicit, ministrans spiritui ad pronum tianda ea quae ventura sunt. Deus igitur ve bum cui ministerium praebuit, aut cujus propheta monstratus est Z Vides ergo quia divina Icriptura cautὶ pronuntiat,
Precor, inquit , adtendite. Dicunt ad nos e Vt quid separatis ergo vos Respondete qui non separatis. Numquia Deus verbum in novissimis
est temporibus a Qui aiunt putatae hoc dicunt φ
397쪽
Nequaquam, sed ante secula est. Et si ante secula est quod est ex semine David, multo magis ipse David, ex quo est semen. Sed non est David ante secula. Nam multis hominibvus probatur esse posterior, & post viginti octo generationes a David , id quod est ex semine David. Si autem ante secula est quod in vulva formatum est, non est ex semine David, & divina scrip
Homo ungitur Iesus Dominus noster, Verbum non ungitur. Verbum namque majus est Christo, quia Christus per sapientiam magnus effectus est. V er um enim de sursum est , Ieius autem Claristus homo hinc est. Maria non peperit verbum, nec enim erat Mariaὶ sed hominem nobis similem genuit, meliorem vero per omnia , quia det
spiritu sancto. Item ejusdem Diodora. .
Ad diligens cautumque dogmatum Vos ex men evellimus. Laboramus propter VOS , ne ristionem Domino reddamus pro nostro stilentio.
Perfectas ante secula filius perfectum eum qui ex David probatur adsumpsit, filius Dei filium D vid. Dices ergo mihi: Duos filios praedicas. Non dico duos filios David. Numquid Deum verbum filium David asserui 3 Sed nec duos filios De1 s eundum substantiam dico. Numquid enim duos filios assero de Dei substantia genitos ante secu la 3 Dei autem verbum habitasse dico in eo quoa. ex David semine comprobatur.
398쪽
Non sic, inquit, in eo qui est ex semine David . sicut in prophetis habitavit Deus verbum. Illi enim particulari quadam & modicata quantitate sanctu spiritus gratia fruebantur ; hic autem in his quibus interdum erant illi jugiter permanebat, ει gloria verbi ac sapientia replebatur, alter i telligendus procul dubio praeter eum & sustinens proprie filius ac seorsum. Non enim verbum s metipsum sapientia replebat & gloria , secl alteri potius hcc quς sunt insignia coferebat. Adoramus purpuram propter indutum & templum propter habitatorem, formam servi propter formam Dei,
agnum propter pontificem, auumptum propter . assumentem , formatum in utero Virginali prodipter omnium conditorem. His confessis rebus, unam offer venerationem. Non nocebit ador tio una, si res fueris ante confessus. Vnam dicis Venerationem, sed per unam venerati Uem in
troducis blasphemiam, ut si una est adoratio, st& una substantia.
Blasphemiae Ibi Edessenorum Episcopi.
Non, inquit, invideo Christo cum factus est Deus. quod enim ipse factus est, ego factus sum,
Item ejusdem uae cum populum alloquerelaris Pasilia.
Hodie Iesiis factus est immortalis. ET ITERuin Quando , inquit, accessit ad eum Maria post re-
399쪽
ssa. OPERA 2 surrectionem, dicit ei: Noli me tangere. AEstim bat enim illa ipsum Dominum esse qui fuerat, dc nesciebat quia post resurrectionem perfectus fuerat factus. E uT HERII HAEREΤI cI reprehensentis semctorum patrum doctrinam , ct maxime beati Cyrilli Alexandrini pontiscis, quam de Christo protulit dicens: Paelis est imp sibiliter. Qua sententia catholicae veritatis auctoritate munita hoc assererenititur, ut unus idemque Dei situs secundum camnem passibilis esse credatur; sicut ct sanctusAmbrosius Afediolanensis Episcopus in libro de incarnatione Christi his edisserit verbis: Idem enim paxietatur dc non patiebatur,moriebatur & non moriebatur , sepeliebatur & non sepeliebatur, re- surgebat & non resurgebat, quia corpus proprium suscitabat. Sed Nestorii sectatores unum in duos Flios dividentes , aberius passiones ct alterius voluntate eparantes, Qv credunt natum Deum de virgine secundum carnem, nec dicunt Deum secusedum carnem crucis injuriam pertulisse; sed hominis has contumelias asserentes, arcanum salutifera di pensationis a verbo Dei secernunt; ac sic ingratis . rantis ejus beneficiis approbantur. Sed jam supradicti Eutherii versuta pravitas ct nihil apud Id
tis ulterius valitura pandatur.
O, inquit, inconsiderata capientia, b lusoria disciplina aedificans simul & destruens, sicut infames ludere in arena conspicimus. P sus est impassibiliter. Priusquam audiam qubd passus est, intelligentiam quod passus est fugit. Inlatum nam
400쪽
que impassibiliter non sinit manere quod passus est impassibiliter. Si passus est, quomodo impas sibiliter 3 Si impassibiliter, quomodo passus cst
Fabulemur ineffabiliter, ut sentiatur insensibiliter. Quis unquam vidit ruentem sine ruma, resurgentem sine resurrectione, dolentem sine dolore, sapientem sine sapientia , juvantem sine adjutorio , solventem insolubiliter, ut admittam passiim Hn- passibiliter λ ET Pos Τ PusIL Iu M. PaulUS, inquit, in tertium caesum conscendens, & in cffabiles in paradiso sermones audiens , nihil tale protulit,
forsitan istis expositionem sublimissimam derelinquens. Hic enim non dixit , Possus est impassibia silex, sed , Didicit, inquit , ex his pia passis est 3Iὸb. j subiectionem. & : tentatus per omnia juxta similitudinem ab Due peccato. atque ita procul abstulit
talium deliramenta verborum. Qui enim per On
nia tentatus est iuxta similitudinem, si passus elimpassibiliter pasIus est , ut per omnia similitudo servetur , aut certe alii monstrentur impassibiliter passi, ut custodiatur eorum similitudo quam gessit. Itaque aut salvatorem passum veraciter confitendum est , aut alios quoque credendum impassibiliter passos ad quorum tentatus simili rudinem Dominus praedicatur. Quae autem patientiae
erit ostensio , si passus est impassibiliter 3 Quomodo praedicabitur patientia Christi, si dolorem
patiendo non sensit Z Quomodo etiam monstrabitur ineffabilis & incomparabilis erga homines dilectio Christi , si passio ejus sine dolore peracta est ὶ Quis non cligat pati, non solum pro amicis , sed etiam pro inimicis, si pati impassibiliter liceat Z Cur autem & Dominus aiebat, Spirim uis; sus promptuό. caro autem infirma, si passionem in-
