장음표시 사용
401쪽
n O p x K Acipiebat sine dolore perferre 3 Qua re dc ad patrem clamabat et Pater , si possbile est , iranseat a
me calix iste. Propter quid etiam preces ad eum Hebr. r. supplicationesque cum clamore valido & lacrymis offerebat, qui eum de morte posset eriperet
Haec interim cursim , ne modum libri supremgredi videamur, expressimus, plurimorum virulenta contagia simplicitatem fideliura simpli teste fallentium congruo tempore , favente Deo, diffusius prodituri. Sed nunc hanc ipsam Nestoriam perfidiam licet in hujus operis fine Donnullis exemplis arguere. Dic, haeresis ingrara , crudelis , & impia , cui Christi Dei nostri Voluntaria pro nobis exinanitio probrosa est de humilitas divinae dignationis indigna : quae cum Iudaeis & gentilibus crucem Christi scandalum B stultitiam reputas , nec Deum factum hominem tulisse passiones impassibiliter confiteris. Si Nilus AEgypti in sua natura persistens fuit AEg3p- Exo4. Io. tiis sanguis , Hebraeis autem aqua potabilis , si saρ. 18. dies lumen Israelitis exhibuit, tenebras hostibus, Dan. 3 quas merebantur , effudit , si fornax Babyloniae tres pueros rore fovit, Babylonios incendio concremavit , cur tibi aut indignum aut impossibile Videatur ut cum eundemque filium propter urramque naturam pro nobis impassibiliter fuisse, perpes lim credas Si hanc vim creaturae poten- tiamque concessit , id ipsum creator Implere non μι )34- potuit , qui omu a quaecunque voluit fecit in caloes in terra , in mari, or in omnibus ab gis' Sed ne solita calumnia Nestorii sectatores de Euticianos criminentur qui suo dogmati nefario
reluctantur, Est enim hoc haeresibus utriusque
402쪽
MARII ME RCATORI s. ἰ3J Concretum ut contra quamlibet carum catholicus disputator adsurgat, neutri crimen suspicionis estu giati dum nos Euticianam refellentes insaniam Nestorianos appellare non desinant, & e contra Nestorii complices catholica . veritate convicti refutatores suos Euticianos existere mentiantur 3 necessarium profecto credidimus utramque pra-Vitatem sua per Plurimos ignorantia serpentem Beatissimi patris Iohannis Thomitanae urbis Episcopi provinciae Scythiae sermonibus prodere.
Ad Caelestinum Papam Nestorias Episcopas
Constantinopolitanus. DIdici .honestissimum Cyrillum Alexandrinae
urbis Episcopum propter libellos contra eum nobis oblatos exterritum, ac sibi venantem latebras , ad evitandam sacram synodum propter hos ipsos libellos futuram quasdam alias interea cogitationes excogitare Verborum, & amplecti verbum quod est Θεοῖο κος &-; quorum alterum admittit, alterum Vero modo quidem de evangeliis eximit modo vero rursus admittit, hoc est, Xρος οτοκος , secundum quam. dam, credo, prudentiae nimietatem. Ego autem ad hanc quidem vocem, quae est Θεοτο ς , nisi secundum Apollinaris & Arrii furorem ad confusionem naturarum proferatur, volentibus dicere non resisto; nec tamen ambigo quin haec vox Θεοτο κος illi voci cedat quae est XOςoLm, tamquam prolatae ab angelis & evangeliis. Et nisi haec ad venerationem tuam scitentem dice
403쪽
is OrER AP mrem, opus mihi foret lonso multoque de hae ipsa causa sermone. Sed & sine hoc illud quoquec ni modo beatitudini tuae notum est , quia si aestimemus duas sectas contrarias sibi stare, Aharum altera hanc vocem proferat solam κος, altera vero illam solam , Mutraque secta ad suam confessionem trahat, aut si hoc non impetraverit, periclitetur de Ecclesia Cadere, necesse erit jactatae huic rei deputatum , habentem ero utraque secta curam, mederi peri culo utriusque partis ex voce ab evangeliis tradita, quae utriusque naturae significatrix sit. Horum enim , sicut dixi, assertionem vox illa, quae est Xeι Τααγ, quia & blasphemium Samosateniremovet , quod est dictum de omnium domino
Christo tamquam puro homine, sed & Arrii de Apollinaris malitiam fugat. Haec autem ipsa etiam honestissimo Alexandrinorum Episcopo scripsi , sicut potest beatitudo tua cognoscere exemplaribus quae his meis litteris adjunxi, vel
quae ad nos ao eo scripta sunt. Placuit vero Deo adjuvante etiam synodum inexcusabiliter totius orbis terrarum indicere propter inquisitionem aliarum rerum ecclesiasticarum. Nam dub ltatione verborum non aestimo habituram inquisitionem difficultatum nec impedimentum
esse ad tractatum divinitatis Domini Christi.
404쪽
Epistola unodica functi Cyrilli Alexandrini
Episcopi directa Nestorio quondam Consam tinopolitanae urbis Epistopo, duodecim continens anathematismi capitula.
REligioso & Deo amabili sacerdoti Nesto
rio Cyrillus & quae convenit apud Alexa driam synodus ex AEgyptia diocesi in Domino salutem. Cum salvator uoster aperte pronuntiet, ut diligit patrem aut matrem super me, non est
me dignus, ct qui diligit filium aut filiam super
me , non est me dignus, quid nos patiemur, qui deposcimur a tua religione ut te super Christum salvatorem omnium diligamus 3 Qu Is enim nobis in die judicii proderit ξ aut quam fati s factio nemreperire poterimus, ita diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis continentes Et siquidem re tantummodo laederes docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret. Cum vero totam scandalizaveris Ecclesiam, & fermentum insolitae pravitatis & no' vae haeress miscueris in populis , nec tantum ibidem positis, sed ubique consistentibus, s nammarum expositionum libri. per cuncta vulgati sunt ) quae, super nostro flentio ratio ultra Vel excusationis sermo sufficiat 2 aut quomodo non necesse sit meminisse Christi Domini sic dicentis et Asen putetis quod venerim pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum ct filiam adversus matrem suam. Nam cum laeditur fides , parentum reverentia vclut
405쪽
inutilis & periculosa despicitur, Jc amor erga
filios fratresque vitatur. Ad postremum etiam super ipsam vitam mors potius a piis viris eligitur , ut meliorem resurrectionem, sicut scrip tum est , consequantur. Ecce itaque te simul cum sancta synodo quae apud amplam urbem Romam congregata est praesidente sanctissimo & venerandissimo fratre dc consacerdote nostro Caelestino Episcopo his scriptis jam tertio convenI- anus , consilium dantes ut a pravis abstineas disitoriisque dogmatibus quae & sentire cognosceris k docere, recipias vero fidem recham Ecclesiis ' per beatissimos Apostolos & evangelistas ab initio traditam, qui Sc oculis inspexerunt, & mi- stri verbi mille monstrantur. Qi md si hoc re- ligio tua facere distulcrit, juxta dilationem litteris praefinitam sanctissimi & venerandissimi consacerdotis nostri Romanae prete sulis Ecclesiae Caelestini scias te nullam sortem habere nobiscum
nec locum aut conloquium cum Dei sacerdoti
bus & Episcopis obtinere. Non enim est fas
contemnere nos Ecclesias ita turbatas 3c scandalizatos populos , fidemque rectissimam violatam, da stipatum quin etiam gregem, quem custodire debueras , si qui dem juxta nos amator recti dog- matis exstitisses, sanctorum patrum vestigia pia consectans. Omnes itaque quos propter fidem
tua .religio a communione removit aut ab ordi-
De suo deposuit, laicos & clericos, in nostra
communione recipimus. Non enim justum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire , quin etiam benefacientes tibi pruden- tissime restiterunt. Hoc idem namque in epistola quam misisti ad praesulem amplae Romae san-
406쪽
MAR 11 MERCATORIS. 3J'ctum & coepiscopum nostrum Caelestinum significare curasti. Non autem iussicit tuae religioni solummodo fidei symbolum confiteri quod cxpositum cst per idem tempus sancti spiritus largitate a venerando & magno Concilio apud Nicaeam congregato, Hoc enim nec intellexisti, nec recte interpretatus es , perversae licet sono vocis eadem verba protuleris ) sed nec consequens est & jurejurando fateri te quod anathematizes quidem tua polluta & prophana dogmata, sentias autem & doceas quae nos universisve per orientem seu per occidentem Episcopi de magistri praesulesque populorum credimus Zc docemus. Epistolis autem ab Alexandrina tuae religioni directis Ecclesia consensum prςbuit tam ea quae apud urbem Romam convenit sancta synodus quam etiam nos omnes, velut recte irreprehensibiliterque conscriptis. Subdidimus au tem his nostris litteris quareste sentire oporteat doccre, & a quibus abstinere conveniat. Haec est enim fides catholicae & apostolicae Ecclesiae, cui cuncti consentiunt orthodoxi per orientcm
occidentemque Pontifices. - Ο CREDIMVs in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium ct invisibilium condisorem, ct is unum Dominum Iesum Christum , fliam Dei, natum de patre unigenitum, hoc ect, de substantia
patris , Deum ex Deo , lumen ex lumine , Deum verum ex Teo vero , natum , non fastum , homousion
patri, hoc est , unius cum patre sμbstantiae, per quem omnia facta sunt in coelo ct in terra, qui Propter nos homines ct propter nostram salutem descendit, O
incarnatus est , ct homo factus est , passus est , ct
resurgens tertia die ascendit in coelos, unde venturus
407쪽
est iudieare vivos ct mortuos. Et spiritum famEos qui dicunt , Erat tempus qnando- non erat , antequam nasceretur non erat , ct quia
ex nullis extantibus factus est, aut ex alia sub Dria vel essentia, dicentes esse aut convertibilem ct mmutabilem flium Dei , anathematietat catholica
Sequentes itaque per omnia sanctorum patrum confessiones , quas loquentes in eis sancto spiritu rotulerunt, & intentioni quae est in eorum intelectibus aequis vestigiis inhaerantes,atque iter ambulantes regium,profitemur quod ipsum unigenitum Dei verbum Deus natus ex ipsa patris essentia, de Deo vero Deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt sive in caelis sive in terra , salutis nostrae causa descendens, ad exin nitionem sese dignatus est inclinare , incarnatus autem & homo factus, id est, carnem de virgine sancta suscipiens, eamque propriam faciens, nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens, nec quod crat abiciens. nam licet factus sit in assumptione carnis & sanguinis, tamen etiam sic quod erat, Deus natura scilicet MVeritate persistens. Nec carnem itaque dicimus in
naturam deitatis esse conversam, nec in substantiam carnis ineffabilem Dei verbi essentiam comm . mutatam. Inconvertibilis etenim est & incommutabilis idemque ipse juxta scripturas jugiter permanens. Visus est autem & parvulus t, sed positus adhuc in cunabulis, 3c in sinibus genitricis virginis constitutus, universam creaturam replebat ut
Deus, genitori suo indivisus existens. Quod divinum cst enim , sine quantitate & sine mole cog- 0scitur, nec ullis terminis continetur. Vnitum
408쪽
MARII MERCATORI s. 36I. ergo carni verbum secundum subsistentiam confitentes, unum adoramus filium Dominum Iesum Christum, non seorsum ponentes & determinantes horetinem & Deum velut invicem sibi dignitatis & auctoritatis unitate conjunctos, hoc enim novitas vocis est, dc aliud nihil) nec item Christum specialiter nominantes Deum verbum, quod ex Deo est, nec alterum similiter Christum spe- .cialiter qui de muliere natus est, sed unum solummodo Christum Dei patris verbum cum propria
carne cognoscimus. Tunc enim etiam juxta nos
unctus est, quamvis spiritum dignis ipse contui rit , & non ad mensuram, sicut beatus evangeli sto Iohannes asserint. Sed nec illud dicimus, quod Dei verbum velut in homine communi qui de sancta virgine natus est habitarit, ne Deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis enim verbum habitaverit in nobis , dc dictiumst in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter,attamen intelligimus quod caro factus non sicut in sanctis habitare dicitur, nec talem in ipso habitationem factam definire tentavimus 1, sed unitus juxta naturam, nec in carnem
penitus commutatus, talem sibi fecit habitationem qualem & anima hominis habere creditur ad proprium corpus. Vnus igitur est Christus filius& Dominus, non velut conjunctionem quamlibet& in unitate dignitatis & auctoritatis hominis habentis ad Deum. non enim potest unire naturas sola dignitatis aequalitas. denique Petrus & Iohannes aequalis sunt alterutrum dignitatis. propter quod & Apostoli & sancti discipuli esse mon
strantur. Veruntamen uterque non unus est, nec
juxta collationem vel connexionem modum com
409쪽
junctionis advertimus. hoc enim ad unitatem non susscit naturalem. nec secundum participationis effectum, sicut nos etiam adhaerentes DO-mino unus cum eo spiritus sumus. Immo potius conjunctionis nomen evitamus , tamquam non existens idoneum quod significet unitatis arc num. Sed neque Deum aut Dominum Christi verbum Dei patris adserimus, ne iterum manifestius in duo dividamus unum Christum filium &Dominum , & in crimen sacrilegii recidamus, . Deum illi se ipsum facientes & dominum. Vnitus quippe , sicut superius diximus , Deus Verbum carni secundum substantiam , Deus quidem cst
omnium & dominator universitatis, veruntamen
nec servus est sibi ipse nec dominus, quia ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere. Quamvis enim Deum suum patrem dixerit, cum Deus sit etiam ipse natura & de illius essentia,
tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus,
homo quoque factus sit, qui sub Deo iuxta debia
tam legem naturae humanitatis existeret , ipse vero sibi quomodo vel Deus poterit esse vel Dominus. Ergo sicut homo , quantum decenter exin nitionis mensurae congruit, sub Deo se nobiscum
esse disseruit, hoc etiam modo sub lege factus est, quamvis ipse promulgaverit legem & legi nator
ut Deus extiterit. Cavemus autem de Christo dicere : Propter adseu ntem veneror adsumptum, repropter invissibilem adoro visibilem. Horrendum vero super etiam illud ad icere : D qui seu septus est, cum eo qui cepit nuncupatur Deus. Qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum qui unus est, hominem seorsum in parte & Deum similiter in parte constituens. Evidenter enim do
410쪽
MARI 1 MERCATORI S. 363 negat unitatem secundum quam non alter cum altero coadoratur aut connuncupatur Deus , sed
unus intelligitur Christus Iesus filius Dei unigenitus , una ervitute cum propria carne venerandus. Confitemur etiam quod idem ipse, qui ex Deo patre filius natus est unigenitus Deus, licet juxta naturam suam expers passionis extiterit, pro nobis tamen secundum scripturas carne perpes sus sit, & erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passiones. Gr tia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens ei proprium corpus, quamvis naturaliter ipse vita sit Sc resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret, ac priamus in sua carne primogenitus ex mortuis fieret& primitiae dormientium , viamque faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum , gratia Dei, sicut supra dictum est, pro omnibus gustavit mortem, & tertio die resurgens spoliavit infernum. Idcirco quamvis dicatur quod per ho- , misi em se ista sit resurrectio mortuorum , tamen intelligimus hominem factum verbum , quod ex Deo est, dc per ipsum mortis imperium fuisse destruelium. Veniet autem temporibus praefinitis sicut est unus filius dc Dominus in gloria patris, ut judicet orbem terrarum in aequitate,sicut scriptura testatur. Necessario igitur dc hoc adicimus. Adnuntiantes enim secundum carnem mortem unigeniti filii Dei, id est, Iesu Christi, dc resurrectionem ejus Ec in caelis ascensioncm pariter Constentes , incruentam celebramus in Ecclesiis: sacrificii servitutem. Sic etiam ad mysticas ben=dictiones accedimus , & sanctificamur participes
