Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

mum nostrum redemptoris effecti; non ut communem carnem pcrcipientes, quod absit, nec ut iviri sanctificati & verbo conjuncti secundim dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis hobitationem, sed ut vere vivificatricem & ipsust verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens , quia propriae carni unitus est, Vivificatricem eam esse professiis est. Et ideo quam- vis dicat ad nos veniens, Amen dico vobis , nisi' manducaveritis earnem fili hominis ct biberitis eius fanguinem, non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare debemus, s Quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit 3 sed ut verE propriam ejus factam qui

propter nos filius hominis dc factus est de vocatus Eas autem voces quas salvator noster in evangeliis protulit non in duabus subsistentiis aut perlonis omnino partimur. Non enim duplex est unus Christus & solus , quamvis ex duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscatur individuam con- Venisse ; sicut homo quoque ex anima contians δ corpore, non duplex potius, sed unus est ex utroque. Humanas ergo & divinas insuper voces ab . - tino Christo dictas animadvertcntes rectr sentimus. Cum enim Deo dignissime loquitur de seipso, Qui me videt, videt 2 patrem , &, Ego ct pater unum sumus , divinam ejus intelligimus inef- . fabilemque naturam , secundum quam unum est cum patre suo propter unam eandemque substantiam, imago & character splendorque gloriae ejus, existens. Cum vero humanae naturae mensuram

nullatenus inhonorans Iudaeos alloquitur , Nunc me quantis occidere hominem qui veritatem vobis lo- rus sum, item non minus eum qui in smilit

412쪽

MAstr I ME Re ATORI s. 3': dine &aequitate patris est Deum verbum etiam inmensuris humanitatis ejus agnoscimus. Si autem necessario creditur quod natura Deus existens factus sit caro, immo potius homo animatus antima rationali, quae causa est ut in eis quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus esta Quod si sermones homini congruentes abIcit, juxta nos hominem fieri quis coegit Cum verbse propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaret, quam ob causam dignos exinanitione sermones effugerit ξ Vni igitur persenae cunctas ejus in evangelio voces adscribimus, uni subsistentiae verbi scilicet incarnati, quia unus est Dominus Iesus Christus, ut scriptum est. Appellatum veroApostolum & Pontificem confessionis nostrae, tamquam sacrificantem Deo & patri fidei nostrae confessionem, quae a nobis ipsi &per ipsum Deo& patri incessanter offertur, it rum eum dicimus qui ex Deo est secundum naturam filius unigenitus , nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen & ossicium deputamus. F ctus est enim mediator Dei & hominum & reconciliator ad pacem, semetiesum Deo & patri pro

nobis offerens in odorem suavitatis. Ideoque dicebat : Sacrificiam ct oblationem noluisti, holocaustare pro peccato non tibi placuerunt 3 corpus autem perfecisti mihi. Tunc dixi: Ecce venio, in capite I bri seriptum est de me ut faciam, Deus , voluntatem tuam. Obtulit enim proprium corpus, non pro se, sed pro nobis, in odorem suavitatis. Nam pro se oblatione vel sacrificiis non indiget , ab omni peccato liber , ut Deus, existens. Quod si omnes peccaverunt & egent gloria Dei, secun

dum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessuru

413쪽

proniores effecti, & peccatis aegrotavit humana natura, ipse vero non ita , ideoque nos gloria ejus egemus , cur erit ultra jam dubium quod agnus Verus propter nos dc pro nobis sit immo latus 3 Qui dicit autem quia semetipsum tam pro se quam pro nobis obtulerit, nullatenus impie- tatis crimen effugiet, cum nihil prors sis iste deliquerit, nec ullum fecerit omnino peccatum. Qua igitur egeret oblatione , nullo suo extante facianore pro quo , si esset, satis admodum converinienter offerret De spiritu quoque cum dicit, Ru me glorificabit, hoc rectissime selut entes unum Christum & filium, non velut alterius egentem gloriae, confitemur ab spiritu sancto gloriam consecutum ; quia spiritus ejus nec meliot nec superior ipso est ; sed quia mira opera faciens adde .non strationem suae deitatis, virtute proprii

spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quemadmodum si quis de hominibus adseveret quod virtus sua vel disciplina quaelibet unum quemque clarificct. Quamvis enim in sua sid1ubsistentia spiritus, & ejus intelligatur in per sona proprietas, juxta id quod spiritus ae& non filius, attamen alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est veritatis, & vcritas' Christus est. Unde & ab isto similiter sicut ex Deo patre procedit. Denique hic ipse spiritus etiam per

sanctorum manus Apostolorum miracula gloriosa perficiens , Dominum glorificat Iesum Christum postquam ascendit in caesum. Nam creditus est Christus, natura Deus existens , per suum spiritum virtutes efficiens. Ideoque dicebat: De meo accipiet ct adnuntiabit vobis. Nequaquam vo

so participatione alterius idem spiritus sapiens

414쪽

aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est, ct nullo prorsus indigens bono. Nam p ternae virtutis & sapientiae, id est, filii spiritus creditur , & ideo ipsa re & subsistentia virtus &sapientia comprobatur. Igitur quia Deum carni unitum juxta subsistentiam sancta virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei genitricem eme profitemur i, non quod verbi natura existendi principium de carne sortita sit, s Erat enim' in principio verbum, & Deus erat verbum, dc verbum erat apud Deum, & ipse est conditor seculorum , patri coaeternus , dc universitatis

creator ) sed quod, ut superius diximus , juxta

subsistentiam sibimet uniens humanam naturam, nativitatem sustinuerit ex ipsi vulva corpoream non quod eguerit necessario propter suam naturam nativitate ista, quae est in extremis seculi facta temporibus 1, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias , & dum eum carni unitum mulier edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desi- 'neret, nec jam morti nostra corpora destinaret,

illud quoque quod dictum est, In tristitia paries

silos , ipse dissolvens , verum esse monstraret quod Prophetae voce praedixerat : Ab orpta est mors in victoria. dc iterum : Abstulit Deus omnem lachrymam ab omni facie. Propter hanc etenim causam dicimus eum dispensatorie & ipsas bene, dixisse tunc nuptias cum in Cana Galilaeae cum sanctis vocatus Apostolis adesse dignatus est:

Haec sapere sumus edocti a sanctis Apostolis de evangelistis & ab omni scriptura divinitus inspi

rata, necnon & a beatis patrum confessionibus veritate subnixis. His omnibus etiam tuam re- f

415쪽

36 p x R A ligionem concordare & praeter aliquem dolum consentire jam convenit. Quae vero religionem tuam anathematizare necesse est, huic epistolae nostrae subjecta sunt. I. Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel dc propterea Dei genitricem sanctam virginem, peperit enim secundum carnem carnem factum Dei verbum , anathema sit. II. Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum Dei patris verbum, unum que esse Christum cum propria carne , eundem scilicet Deum simul & hominem, anathema sit.

III. Si quis in uno Christo dividit substa

tias post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum dignitatem est vel etiam auctoritatem aut potestatem , ac non potius conventu qui per unitatem factus est naturalem, anathema lit.

I V. Si quis personis duabus vel subsistentiis

eas voces quae in apostolicis scriptis continentur & evangelicis dividit, vel quae de Christo a sanctis dicuntur vel ab ipso etiam de se ipso, &has quidem velut homini qui praeter Dei ver- bum specialiter intelligatur aptaverit, illas autem tamquam dignas Deo soli Dei patris verbo deputaverit, anathema sit. V. Si quis audet dicere Christum hominem theophoron, id est, Deum ferentem , ac non potius Deum esse veraciter dixerit , tamquam unum filium per naturam, secundum quod Verbum caro factiun est & communicavit similiter ut nos carni & sanguini, anathema sit. VI. Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei patris verbum, & non magis 'eumdem

416쪽

MARii Met RcATOR . 36 dem ipsum confitetur Deum simul & hominem, Propterea quod Vorbum caro factum est secum dum scripturas, anathema sit. VII. Si quis velut hominem Iesum operatione Dei verbi dicit adjutum, & ei unigeniti gloriam tamquam alteri praeter ipsum existenti tribuit, anathema sit. VIII. Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorandum Deo verbo & conglorificandum & connuncupandum Deum, tamquam alterum cum altero, nam cum syllaba semper adjecta hoc cogit intelligi ) ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, unamque ei

glorificationem dependit, juxta quod verbum

caro factum est, anathema sit. IX. .Si quis unum Dominum nostrum Iesum

Christum glorificatum dicit ab spiritu sancto,

tamquam qui aliena virtute per eum usus fuerit de ab eo acceperit efficaciam contra immundos

spiritus &poue in hominibus divina signa facere, ac non potius proprium ejus spiritum dicit, per quem divina ligna complevit, anathema sit. X. Pontificem & Apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina scriptura cor memorat. Obtulit autem semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo & patri. Si quis ergo Pontificem & Apostolum nostrum dicit factum non ipsum Dei verbum, quando caro factum est & juxta nos homo, sed velut alterum erae ter ipsum specialiter hominem ex muliere, aut

si quis dicit & pro se obtulisse semetipsum obla

tionem & non potius pro nobis solis, non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit, anathema sit.

417쪽

vivificatricem esse de propriam ipsius verbi Dei patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentis habitationem, ad non potius, ut dixi mus , vivificatricem esse , quia facta est propria

, Verbi cuncta vivificare praevalentis, anathema sit. XII. Si quis non confitetur Dei verbum passe sum carne, crucifixum carne, & mortem car ne gustasse, factumque primogenitum ex morauis secundum quod vita est & vivificator ut Deus, anathema sit. :

risti Epistopi Alexandrini scholia de

incarnatione unigeniti.

QV ID EST CHRISTUS,

I. Hristi nomen nec definitionis vim obti-

net, nec cujuspiam substantiam , qualis sit, significat, sicut forte homo , aut equus , aut bos,sed rei magis quae in aliquo agatur habet significationem. Oleo namque unguebantur quidam superiorum, juxta quod Deo tunc temporis placesai, dc signum regni illis erat unctio. Ungue bantur autem & prophetae insensibiliter spiritu sancto, ut inde quoque nominarentur Claristi. Denique beatus David psallit ex persona Dei, Mysal. 1o . ait: Nolite tangere Christos meos , ct in prophetis i. meis nolite malignari. Ait autem dc propheta H juxta xxx. bacuc: Existi ad salutem populi tui, ut salvares Christos tuos, In Christo autem omnium salVatO- .re unctionem quidem factam esse dicimus, cete

418쪽

MARII MERCATORI S. virum neque symbolicam, quasi oleo factam, nec quasi in gratia prophetica, sed nec illam quae in-

telligitur fieri ad perfectionem alicujus huhismo di negotii qualem factum este dicimus & sub Cy

ro Persarum & Medorum Rege. Contra Babylonios enim ille duxit exercitum, instigante ipsum in id Deo omnipotente. Dictum est enim : Haec Isai. 4s dicit Dominus Christo meo oro, cujus prehendi dextera'. Atqui ille vir, cum esset idolorum cultor, nominatus est Christus , ideo quod quasi' unctus ' est in regnum caelesti suffragio dc ordinatus est a

Deo ut Babylonem vehementer expugnaret. Illud autem magis de Christo. Quoniam enim proprier Adae praevaricationem regnaverat supra om- Rom, s. neN peccatum, & spiritus ab humanitate disces rat, ob eamque causam in malis omnibus illa versabatur , opus autem erat ut rursum Dei misericordia in pristinum revocat a spiritum merer tur , homo factum est unigenitum Dei verbum,& cum terreno corpore terrenis apparuit. Funetiam liber a peccato , ut & ipso dc in eo solo innocentiae laudibus natura hominis coronata , spis ritu sancto ditaretur, ac sic reformaretur ad Deum per sanctificationem. Transit enim ad nos quo

que gratia coepta a Christo, qui est in nobis primogenitus , idque nos docens beatus David piatulit ad filium: Dilexisti iustitiam ct odisti iniquita- 44 -

rem. Ideo unxit te Peus Deus tuus oleo tititiae. Vnctus est igitur exemplo filius innocentiae laudiabus , ut antb dixi, in ipso natura hominis illi strata & digna jam sortiri spiritum sanctum, non discessii rum jam, sicut antea , sed mansurum marsis in ipsa. Ideoque scriptum est quod descendit Ioan. 1. quidem in eum spiritus , inansit autem supre ip-

419쪽

na op ERAssim. Dicitur ergo Christus Dei verbum , quod propter nostri similis homo est & factum est intervi forma ; & unguitui quidem humanε secumdam carnem, unguit autem divinE suo spiritu eos qui in ipsum credunt.

ia ZITER INTELLIGI DEBEAT

Emmanuel.

I I. 'U Mmanuel nominatur Deus verbum, quod M. Abrahae semen adprehendit, & similitet ac nos participavit carni & stinguini. Interpretatur autem Emmanuel, nobiscum Deus. Consitemur autem fuisse Dei verbum , non localiter. in quo enim loco non est Deus, qui implet omnia nec quod adesse nobis conlpicitur auxilii ratione sdictum est enim hoc modo ad Iesum : Et sicut eram cum Moyse, ita ero ct tecum sed quod factum est in nostris , id est , in humanitate, non derelicta sua natura. inconvertibile est enim natura Dei verbum . . Ceterum quam ob causam cum planε dicatur ad Iesum quod sicut eram cum Moy se, sic ero tecum, non est tamen nominatus Em, manuel, ipsa autem ratio sit, etsi cum alio nescio quo sanctorum fuisse dicatur, ergo nobiscum factum esse dicimus Deum verbum eo tempore quo, juxta quod dicit Baruch , in terea viseus est. O inter homines conversatus est, σ omnem viam sedi

mentem plina, ct dans eam Iacob puero , ct Uraal dilecto a sese. iis est enim Deus noster, ct naia

mparabitur alius ad eum. Et quantum quidem ad Dei natura pertinet, non erat nobiscum. Multum enim interest inter deitatem & humanitatem 3 dc gens est nimis differentia naturarum. Denique

420쪽

MARII MERCATO Rrs. 373 etiam divinu David ad proximitatem mysticam, scilicet Deum verbum , quod nondum ad nos venerat, vocabat dicens in spiritu : Ob quid, D

mine , discessisti unge ' Discessit , sed nobiscum

fuit; qui cum mansisset id quod erat , adprehendit Abrahae semen, ut dixi ; accepit autem etiam servi formam, & conspectus est homo in terr . Christus vero & Emmanuel eundem nobis filium ..

designant, partim quia unctus est more nostro, humanae hominis naturae spiritum accipiens, ut in seipso & primo ,.s Politus est enim primordium generisὶ secundum ipse ungens, ut Deus, spiritu sancto eos qui in se credunt , partim quis fuit nobiscum secundum quas modo reddidi r tiones, α in eo nos facit certos Esaias propheta dicens : Ecce vitas in utero aeripiet, ct pariet filum, si ct vocabitur nomen ejus Emmanuel. Cum enim sancta virgo ex spiritu quidem sancto praegnans . est facta, peperit autem secundiam carnem filium, tunc etiam Emmanuel dictus est. Fuit enim n- . tibiscum per carnalem generationem incoi poralis, de id erat quod per vocem David significab tur. Deus mηnfeste veniet, Deus noster, ct non re silebit. & illud opinor : IUequi locutus sum, presso Val. s. sum. Locutus enim per Prophetas, incorpo Xale adhuc verbum , dvcnit etiam corporaliter.

QVID EST IESUM

ιI I. I quidem intentionum , qua opo reat a nobis unum dic, flium Dei,ta tundem est & Christus & Emmanues & Iesus. Itidem vero quasi ex re nomen ςst factum. I se - , inqRiς , βψ PF lum suum a peccatis A a iu

SEARCH

MENU NAVIGATION