Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

suit. Quemadmodum enim io Emmanuel signi- scibat per senerationem ex muliere nobiscum factum fuisse Dei verbum , & Christus porro, cliuia tactus homo , unctus dicitur juxta nos hu- mane, ita etiam Iesus, quod salvavit nos suum populum. quod maxime eum demonstrat verE

& natura omnium dominum. Neque enim h minis communis creatura esse dicatur , deceat a

tem magis omnia dicere esse unigeniti, etsi s.ctus sit homo Dicet forte aliquis : Atqui Moysis dictus est populus Israel. Ad hoc dicemus quod Dei quidem populus nominatus sit , & id erat verum. Verum quoniam ad defectionem deductus est,& vitulum fecit per desertum, inhonoratus est at Deo. Non enim jam suum nominare populum dignabatur, sed eum jam homini destinavit. Atmos non ita. Ρroprii enim sumus filii, eb quod & Deus sit & per ipsum creata sint omnia. Ita I s. enim ait David : Quoniam ipsie fecit nor , ct non ipsi nos ; nos autem populus pascua ejus, ct oves manVs ejus. Denique etiam ipse de nobis dixit:

- Dan. io. Oves mea vocem meam audiunt, ct sequuntur me.

Et rursus : Alias mes habeo , quae non sunt ex hoc ovili, ct illas oportet me congregare, ct .set unus grex ct unus pastor. Mandabat autem etiam beato Ioan. 11. Petro : Simon Iohannis , amas me ' Pasce agnos meos,

QUAM OB CAUSAM HOMO

1V. Omo nominatus est , cum sit natura Deus, Dei patris verbum : quoniam

422쪽

MARII MERCATORI S. 37ssimiliter ac nos sanguini communicavit & carni. Sic enim terrenis apparuit, non amittens humanitatis naturam in sua ratione perfectam. Veruntamen & in humanitate Deus mansit & omnium dominus , utpote qui narura &- veritate ex Deo natus & patre. Et id nobis evidentissime sapientissimus Paulus ostendit. Primus enim, in- I. Cor. II quit , homo ex terra de limo, secundus e caelo. Atqui virgo sancta peperit templum Verbo unitum; iled e caelo dicitur, & recte quidem Emmanuel. desuper enim & ex substantia uel dc patris natum . hest verbum ipsius; descendit vero ad nos tunc cum factum est homo ; tamen sic quoque desuperest. Testatus est autem Iohannes de eo dicens : Mi de sursium venit, supra omnes est. Et ipse au- '. 3.tem Christus ait ad populum Iudaeorum :.ms Ioan. 8.deorsum estis, ego desuper sium. Et rursiis r Ego non ιρμ' sum ev mundo, licet pars mundi sicut homo nuncupatus sit , sed erat cum hoc quoque supra mun- dum ut Deus. Meminimus enim plane dicentis: Et nemo ascendit in catum nisi qui desiendit de caelo Dan. 3flius hominis. Descendisse autem dicimus de caelo filium hominis per unitatem dispensatoriam, Verbo tribuente propriae carni gloriae suae & divinae majestatis claritudinem.

exinanitrum dicitur Dei verbum r

V. D Lenum secundum naturam & ex omni par-L te peria 'tum Deum verbum,& distribuetis ex sua plenitudine bona sua creaturae , eXInanI- tum dicimus , nihil in natura propria Violatum, nec, ut aliter se haberet', commutatum, nec in A a iiij

423쪽

378 . . OPERA ferius ex ulla parte factum. inconvertibile enim R immutabile est ipsum quoque sicut & genera- tox ipsius, dc nunquam passionis fiet unquam ca

p x. Qu vero factum sit - , id est, homo

0 3, 44- ex eo quod ait, de spiritu meo super ο- carnem, humanitatis paupertatem propriam facit, primum quia semel homo sit factus, etsi remanserit Deus 3 deinde, quod servi formam accepit qui secundum suam naturam liber est, utpote filius, & cum sit ipse gloriae dominus, gloriam dicitur accipere ι cum sit ipse vita, vivific v d xur , & in omnes accipit potestatem , cum ip=e omnium cum Deo simul & patre, Obediens fuit, crucem est passiis, & cetera. Ve- ω Ium haec quidem humanitatis mensurae conve- j 1 nimi, tamen ea familiaua ducit esse cum carne,& implet dispensationem manens quod erat.

i. CAE. VI. Ivinus Paulus scribit i Eisi sunt Hi multi ct domini multi in salo ct in tem , sed nobis unus Deus pater, ex quo omnia , nos ex eo . ct unus Dominui Iesus Christus, per qam omnia, or nos per eum. At vero sapientissi- Ioas. L mus Iohannes de Deo verbo dixit quod omnia per ipsum fusta sunt, x absque eo factum est nihil. Evangelizabat autem beatus Gabriel 1an- Maiis. i. stae virgini dicens: Ecco concipies in utero, ct ρa. ries suum, re vocabis nomen eius Iesum. Cum, igitur per Christum Iesum omnia divinus Paulus iacta esse commemoret, confirmet autem Vim sententiaevi opificem omnium fuisse Deum evan-

liret rem divinus i

424쪽

MΑRii MERCATORI S. 37 designet autem etiam angeli vox vere ex sancta virgine natum esse Iesum Christum, nec absque humanitate intelligimus Deum verbum, sed unum dicimus ex ambobus effectum, ut Deum hominem factum, cundem ex patre & Verbum, natum divine, & ex muliere humanὸ, ut ho- 'minem , non tamquam in secundum substantiae initium vocatum tunc cum secundum carnem dicitur natus , sed natum quidem ante omnia secula, instante tamen tempore quo debuerat implere dispensationem , natum etiam cx muliere

iecundum carnem. Ergo, etsi alii simili appellatione vocati sunt Christi, unus tamen est, per i quem omnia, Iesus Christus 1, non quod homo sit factus opifex omnium, sed quod Deus verbum , per quem omnia facta sunt, similiter nos participarit carni & sanguini, & nuncupatus sit homo , non tamen perdiderit esse quod

erat. Ita enim & in carne faetiis intelligitur merito opifex omnium.

O MODO UNUS EST

Emmanuel VII. Emel novissimis seculis Dei verbum

homo esse dicitur factum, &, sicut ait divinus Paulus, per sacrificium suum mani- Heb. s.festatus est. Et quodnam est sacrificium t Suum ερλs senim corpus obtulit pro nobis in odorem suavitatis ' 'Deo ct patri, es in rasit in sancta semel, non per sanguinem hircorum avi tauroru , sed fer suum sanguinem. Sic enim credenti s in se remissionem in aternum comparavit. Ergo plurimi quidem at te ipsum sancti fuere ; sed nemo eorum Emma

425쪽

nuel nominatus est. Quam ob causam 3 Nondum enim venerat tempus quo deberet esse nobiscum , id est , i fi nostram venire naturam per carnem, is qui est omni superior creatura. Vnus igitur Emmanuel. Semel enim factus est homo unigenitus tunc cum per sanctam virginem generationem carnalem perpessus est. Dictum est enim & ad Iesum quod ero tecum. At non erat ille Emmanuel. Fuit etiam cum Moyse ; sed nec ille Emmanuel nominatus est. Igitur quotiens audimus nomen filio datum esse Nobiscum Deus , sapienter intelligamus non ita ipsum fuisse nobiscum novissimis temporibus sicut dicitur aliquando fuisse cum sanctis. Illis enim erat tantum adjutori nobiscum autem filii , id est, s mctum est similis nostri, cum suam non amisisset naturam. Est enim inconvertibilis, ut Deus.

adunationem'

VIII. A Ddunatio multis modis impletur. .LL Sejuncti enim nonnulli affectu forte vel voluntate , & discordantes inter se, ad nari dicuntur per reconciliationem socialem, deposita simultate. Adunari autem dicimus & quae

sibi conglutinantur sive modis aliis conferuntur, aut per compositionem , aut mixtionem, aut temperationem. Quotiens igitur adunatum esse . nostrae naturae Dei verbum dicimus, omni h mana cogitatione adunationis ejus modus videtur esse superior. Neque enim per suprascriptos modos facta est arcana illa.& nulli penitus nota

nisi ei cui omnia nota sunt. Et nihil minim si

426쪽

MARir MOCAT Rr s. iti hujusmodi cogitatione vincamur , cum res nostras , quomodo se habeant, inqWirentes, ut tra modum nostrae mentis inventionem esse con fleamur , quonamque modo animam hominis suo corpori adunatam esse putavimus . quis est

qui id possit exprimere i Sed si oportet eos qui

parva ea vix intelligere.soleant, immo dc eos qui valeant intelligere, tam subtiles res & omne rationem transcendentes conjectare , diciamus quod deceat cogitare quamvis minor sit oratio ad veritatem ) talem esse adunatio nem Emmanuel qualem quis intelligat animam hon4 nis ad suum corpus habere. Anima enim omnia quae sunt corporis esse reputat sua, licet per naturam propriam expers sit passionibus corporis& naturalisus & quae extrinsecus accedant. Mo-

Vetur enim corpus in concupiscentias naturales,& consentit anima, nullo tamen modo partici pans , concupiscentiae tamen exitum delectatio

nem propriam ducit. Et si forte a suo corpore deprimatur aut torqueatur , condolet quidem quod suum corpus patiatur, ipsa vero in suam

naturam nullum patitur omnino tormentum.

Tamen super haec quoque dicimus esse aduna- tionem quae est in Emmanuel facta. Erat enim necesse .cum suo corpore adunatam ei animam dolere ; ut . dum timebat passiones ; subditam cervicem Deo submitteret. De Deo autem Verbo, condolere pastionibus nefas est dicere. Impassibilis enim Deus est & nostrarum rerum longe dissimilis. Sed adunatus quidem erat carni habenti animam rationabilem, qua patiente, - ipse impassibilis ea quae animae contingerent cogi noscebam contundebat quidem ut Deus car-

427쪽

nis infirmitates, suas tamen eas tamquam sui corporis esse ducebat. Itaque esuriisse dicitur, fatigatus esse, passus fuisse pro nobis. Ergyverbi adunatio, quae est cum humanitate facta, non inrationabiliter rebus nostris comparetur. Nam sicut corpus alterius est naturae praeter animam , unus tamen ex utroque homo efficitur de Vocatur, ita etiam ex perfecta Dei verbi substantia de ex humunitate perfecta unus est Christus , adem in eodem Deus simul & homo. Et sta quidem ducit Deus verbum, ut ante dixi,m quae sunt carnis propria, quia ipsus est compus, non alterius. Communes autem facit tamquam cum sua carne divinae suae majestatis opexationes , ut posset elim vivificare mortuos dc sanare infirmos.

DE CARBONE.

IX. A T si convenit exemplis etiam divinae αα scripturae quasi per figuram adunationem demonstrare, age , dicamus ut possiimus. Beatus Esaias. I fissus est, inquit, ad me unus ex 'Seraphim, O in manu habebat carbonem, quem for- cipe accepit ab altari, O dixit ad me : Ecce tetigit hoc labia tua, ct adimet iniquitates tuas, ct peccam tua depurgabit. Carbonem autem dicimus figuram & imaginem nobis exhibere verbi hominis facti r quod si labia nostra tetigerit, id est, si fidem in id consessi fuerimus, tunc nos ab omnim ato puros essicit de pristinis criminibus liberat. Ceterum tamquam in imaginem licet in car-M .conspicere adunatum quidem humanitati Dei vestum , non tames I scisse quod fucrat,

428쪽

MARIr Moc AτOR . uestuansformasse autem masis adsumptam naturam in suam gloriam & operationem. Quemadmo

dum enim ignis ligno adfixus ει id penetrans comprehendit quidem ipsum, & quamvis lignum esse non desinat, in vim tamen suam speciemque transmutat, & omnem se confert in lignum , dccum ipso jam quasi unum aliquid aestimatur, intellige de Christo. Adunatus enim inaestimabiliter humanitati Deus servavit quidem ipsam in eo quod fuerat,& ipse permansit quod erat,semel

tamen adunatus, quasi unus jam cum ipsa putatur, ea quae si1nt illius tua faciens, conferens autem ei etiam ipse naturae suae operationem.

VOD. IN CORPORA ZIs

divinitatis corpm fuerit cano habem animam

rationabilem, oe quod si se a sese divid evoluerimus, procul dubio labefactabimus dispensationem quae in Christo intellissemur.

X. π N cantico canticorum ipse nobis introdu-- ctus dicens Dominus noster Iesus Christus: Ego flos campi ct silium convallium. Quemadmodum ergo odor res quidem est incorporea, habet autem quasi prqprium id in quo inest, i men unum ex utroque intelligitur lilium , corrumpetur autem ipsius unius rei discessu, in subjecto enim corpore odor est, ita etiam de Christo intelligimus divinitatis naturam, quae suam e cellentissimam majestatem, ut odorem suavissimum , mundo dispergat tamqliam in subjecto es.se corpore humanitatis , de id quod incorporale est per naturam , per adunationem dispensatOCant. 2.

429쪽

riam pene dicam factum fuisse corporale, pro' terea quod voluit sese cognosci per corpus. in eo enim divina signa operatus est. Igitur idquod, incorporale est, tamquam in suo corpore intelli gatur , quemadmodum etiam odor in store subjecto, lilium tamen jam & odor & flos nomina

tur.

QOD ET ADUNATO VERBO

vere humanitati, inconfusae tamen substan- tiae permansimul.

XI. Rectum est secunddin Dei voluntatem

sanctum tabernaculum per desertum, dc in eo multis modis formabatur Emmanuel. Di .xit Deus omnipotens ad divinum Moysen : Et facies migi arcam testimonii ex lignis imputribilibus, duorum cubitorum es dimidii longitudine ; ct inaurabis eam auro puro , extra ct intra inaurabis eam. Sed lignum quidem imputribile sit figura corpo-cis incorrupti. imputribilis enim cedrus. aurum Vero, quasi materies aliis pretiosior, divinae, nos bis indicat substantiae majestatem. Adtendite igitur quoniam arca tota inaurata sit auro puro ex tra & intra. Adunatum quidem fuerat sanctis carni Deus verbum, ut & id est, ut opinor,arcam fuisse cxtra inauratam. Quod vero vinimam rationabi lem,quae corpori inerat, propriam fecerit ex hoc apparet quod & intra arcam praeceperit inaurari. Quod autem naturae suae substantiae inconfusae manserunt hinc scimus. Aurum enim superpotatum ligno mansie id quod erat ornabalux quidem lignum auri decore, tamen lignum esse Mon desit. Quod vero arca in Christi accipiatuς

430쪽

MΑRi 1 MERCAπORI s. s imaginem pluribus possit probationibus declara ri. : Praeam Dulabati enim his qui sunt ex Israel, quaerens ipsis requiem. Ait enim alicubi & Christus: Ibo, ct parabo vobis locum.

iam OD CUM ESSET DEUS verbum , fastas sit homo simpliciter , nuda

conjunctione honoratus, vocatus sit ad parem dignitatem Dei verbi sive auctorita- tem, sicut quibusdam videtur.

XII. Ivinus Paulus magnum quidem ait esse mysterium pietatis. Et vere ita se res habet. Manifestatus est enim in carne cum sit Deus verbum 1, justificatus est autem in spiritu. Nullo enim modo nostris videtur infirmitatibus contineri, licEt juxta nos homo sit factus. Non enim fecit peccatum. Apparuit autem dc angelis. Neque enim generationem ipsius secundum carnem ignoraverunt. Praedicatus autem &gen- tibus, quasi Deus homo factust, ita au tem Geditus cst in mundo. nobavit autem divinus Pa lus ita scribens : Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimisi prum rium , ab ea qua dicitur circumcisio in carne manufacta , qui eratis illo tempore sine Christo , alienati a conversatione Israel, ct hospites testamentorum, promissionis spem non habentes , ct sine Deo in mundo.

Erant ergo gentes in mundo sine Deo, cum abiaque Christo essent. Verum quoniam agnoVerunt eum dc vere naturaque Deum esse cognoverunt,

ipsae quoque ab eo agnitae sunt,fidem confitentes,& ipse adlumptus est in gloriam, certe divinam,

SEARCH

MENU NAVIGATION