장음표시 사용
451쪽
intelligere Verbum caro factum est, Ahabitavit in nobis , ct quomodo mittitur verbum quod Deus est quomodo propnrum
hias dicitur cyrpus. XX V. C Emen Abrahae adprehendere verbum
Dei unigitum beatus Paulus commemorat , necnon etiam quod propemodum ac nos participavit carni & sanguini. Memores autem sumus etiam Iohannis. Ait enim : ct versium c
re factum est , ct habitavit in nobis. Idne igitur fuit propositum viris spiritalibus docere quod
Dei verbum conversionis sit patiens, aut quod . eum fas sit commutationcm quae magis creaturae conveniat susti nere , adeo ut & id quod non erat, forsitan aut id sua sponte deveniat , aut ut alius contra ipsius voluntatem ad aliam naturam impelis
latur.absit. Manet namque idem, a sua natura commutationem Omnem excludens,conversionis um-ibram nesciens pati. Fixa est enim semper in suis superna illa caesestisque natura. Quomodo igiatur verbum caro factum sit videre est. Primum tuidem divina scriptura carnem plerunque nominat, & quasi ex parte animalis totius significa ionem facit, necnon etiam a sola anima inter dum tantundem agit. Scriptum est enim quo rvidebit omnis caro salutare Dei. Et ipse divinus Gal. I. Paulus, Non consensi, inquit, carni ct sanguini. Allocutus est autem eos qui sunt ex Israel pontia sex Moyses : In 'ptuag n a ct quinque animabus defenderunt patres tui in Mutum. Sed non id-
452쪽
MARII MERCATORI s. 6O eirco dixeris quod nudae & sine carnibus animae in AEgyptum descenderint, nec porro quod in nimis corporibus δc solis carnibus salutare suum Deus indulserit. Quotiens igitur audimus carnem factum esse verbum, hominem intelligamus.
ex anima dc corpore. Factum cst autem verbum,
cum sit Deus, homo perfectus, corpus accipiens animatum & rationab le, idque sibi vere adunavit, quomodo , ipse sciat. nostris enim sensibus hunusmodi cogitationes omnino cerni non possunt
& nuncupatus cst filius hominis. Sed si oportet
tamquam in speculum intuentes dicere, conjectat aliquo modo sensus humanus adunatum fuissse verbum corpori habenti animam rationabilem qualiter etiam hominis animam suo corpori, ipsam quidem diversae naturae, sortitam tamen com- .munionem adunationemque cum corpore, ut pene vidcatur non esse alia praeter corpus, eo quod per compositionem ex utroque animal unum efficiamur, manente tamen ipsa, ut ante memoravi, in sua natura. Ergo non per commut
tionem aut conversionem hominem factum Dei dicimus verbum , nec prorsus quod Deus esse deserit, sed quod carnem accipiens ex muliere, &ei ex utero adunatus, exiit homo idem simul δc Deus, neque Dei & patris generationem proia Ciens , sustinuit arcanam ex muliere, inde initium ut esset accipiens. Permittebat autem carni propriae suae naturae legibus nasci, nativitatis ratione duntaxat. Ceterum habet in se aliquid ab humana natura dissimile: Natus est enim ex virgi- ne, & solus habet matrem innuptam. Facti autem ipsum etiam carnem dc in nobis inhabitasse commemorat, ut utroque comprobaret A
453쪽
mansit enim quod erat. Intelligitur namque certe tamquam aliud in alio inhabitare , id est, divina natura in humanitate, non perpessa commixtionem aut confusionem aut commutationem,
ut esset quod non erat. Quicquid enim in alio h bitare dicitur , non ipsum sit tale quale est id in quo habitat, sed aliud in alio magis intelli
gitur. At vero in verbi natura & humanitatis solam nobis differentiam designat diversitas natrarum. Vnus enim ex utroque intelligitur Christus. Ergo inconfusione , ut ante dixi, servata, inhabitasseverbum ait in nobis. Scit enim unum' esse filium unigenitum carnem factum & hominem. Cerne autem mihi divinum evangelistam totam sapienter naturam hominum coronare. Ait enim verbum habitase in nobis , non alterius, ut ego opinor , gratia incarnationem verbi factam esse commemorans nisi ut etiam nos participatu ipsius per spiritum sanctium locupletati adoptionis beneficium lucraremur. Igitur in Christo unitatem summam veramque credimus factam. Sin autem in nobis inhabitare .dicatur, εχστικά ipse faciet inhabitationem. Inhabitavit namque in eo omnis plenitudo divinitatis cor, .poraliter,non per participatum,vel οχε mi simplici ter, quasi sole inlucente, aut igni insitum sibi calorem aliis immittente, sed , ut ita dicamus, ipsam divinam sinceramque naturam intelligen
dam id quod est , inhabitationem sibi faciente
per veram, ut ante diximus, unitatem in templo quod est natum ex virgine. Ita enim unus est & intelligitur Christus Iesus. Quod vero in expressionum summa noster sermo vincatur, non
454쪽
MARIi ME RcATORI s. 4e negabo , sed non idcirco Christi mysterium non credatur, sed magis sit merito mirabilius. Quan
to enim omni est mente superius & sermone, tanto magis ultra omnem admirationem ponendum est. Carnem vero factum verbum, id est, hominem perfectum, non dicimus mensura corporis comprehendi, sidenim ineptissimum est sed implere sic quoque credimus, sicut solet , ca lum & terram & quae inferius posita sunt. Omnia etenim plena sunt Deo , & omnia ipsi parumla sunt. At quomodo & singulis & in omnibus totus sit, intellectumque dictumque difficile est,
immo vero etiam impossibile. Id autem , ut opinor, eo possidet quod incorporeus sit & indis. pertibilis. Proprium autem verbi corpus dicitur a nobis, non quemad modum proprius est homini risus, vel equo hinnitus, sed quod factum per adunationem veram instrumenti ei praebens officium ad exequendum ea quae more solito operatur absque solo peccato. Sm vero Deus verbum etiam millum fuisse forte didatur,ne quis vestrum terreatur, illud cogitas : Quo perget incorporeum, Vel quo cedet is quo plena sunt omnia,Sciat autem magis quod ut & alius missionis modus, non ut locum de loco qui mittitur mutet, sed ut ministerium magis sacrum suscipiat. quod etiam discipulis injunctum esse discimus a Christo, omnium salvatore. Denique etiam divinus Paulus ait de Christo : Ergo , fratres sancti, vocationis Heb. 3-
lesiis participes, considerate apostolum ct Pnti L
eem confessionis nostrae Iesum. Animadverte autem quantum eum ministrantcm hominum more octendit, licet natura sit Deus , tunc ei etiam oss-
cium apostolatus attribuit. Nihil autem, ut amECe iiij
455쪽
OS OPERA diximus , absurdum est si Deus verbum mitti
etiam dicatur a patre. Implet namque certissime omnia, & nulli loco penitus decst. Nos vero humanis vocibus divina interpretantes, figur tionibus corporis immortalis naturae dispensa- . tionem solemus intelligere. Denique cum sanctus spiritus omnia impleat, scribit beatus Pat Gal. . lus dc dicit: Quod autem estis filii, mist Deusspiritum stii sui in corda nostra , in quo clamamus: Ab- Ioan .is. ba pater. Ait autem & ipse salvator : Expedit v bis ut ego eam. nam si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Oportet igitur ad rationem pietatis omnia referentes , certa cogitatione sectari. Id enim facientes nobismetipsis maxime profueri-
neratio omnem sensum cogitationemque trans- cendit,& est incorporali naturae conveniens. Ve-- runtamen id quod natum est, proprius partus intelligitur genitoris & ejusdem cum eo substantiae; ideoque etiam filius nominatus est, nomine scilicet indicante quasi veram sinceramque progeniem. Sed cum sit vivus in aeternum pater, ne cesse est eum quoque vivere in aeternum propter quum est pater. Erat igitur in principio verbum S Deus , & erat etiam verbum apud Deum, ut sapientissimus evangelista commemorat. In Co summatione autem temporum propter nos homines dc propter nostram silutem incarnatum est
456쪽
MARII MERCATORI s. Αοῦ λ& homo est factum, non amittens quod erat, sed retinens inconvertibilem suam naturam dc
autem propter nos dispensatorie exinanitatem, nec inhonorans pauperiem quae humanae mensurae conveniat. Nam cum esset dives, pauper est ' ρ factus, sicut scriptum est, ut nos paupertate ejus divites essemus. Factum est i Situr homo ,& ge- i Dnerationem ex muliere passum dicitur. Igitur quod ex sancta virgine vere sibi adunatum cor .pus acceperit, unde etiam esse dicimus virginem sanctam , quia id humane sive secundum carnem peperit , licet haberet ante secula generationem ex patre. Opinari autem nonnullos verbum tunc initium fuisse sortitum cum homo sit factum, impietatis furorisque plenissimum
est. Eos etenim insipientissimos esse monstravit ipse salvator de se dicens : Amen dico vobis, an- Ioan. s. tequam Abraham esset, ego sum. Quomodo enim ante Abraham erat qui multis post temporibus secundum carnem narus est ξ Satis autem ipsos, ut opinor , redarguet divinus Iohannes dicens :Hic erat de quo ego 'dixi: Post me venit vir qui an Ioan. r. re me factus est, quia prior me erat. Praetermittentes igitur in re tam frivola sine causa certare, ad illud magis veniamus quod ' , etiam emolumenti aliquid possit adferre , ne molestἡ ferant nonnulli audientes esse sanctam virginem θεοτο κον, nec incredulitatis Iudaicae suas oppleant mentes, immo vero etia tganicae im- metatis. Iudaei etenim aggrediebantur Christunt vicentes: De bono opere non lapidamus te sed de blas mia , quod cum sis homo'. facis te Deum. At verbfilii paganorum Ecclesiae dogmata derident a
457쪽
4is O .P R I Adientes ex muliere Deum esse progenitum. sed illi quidem suae dementiae exedent fructus, & audient a nobis : Stultus stulta loquitur, ct cor ipsius vana intelliget. Nostri enim mysterii oratio , lia cet Iudaeis sit standalum , gentibus autem stultiatia, nobis tamen, qui id scimus, vere est admirabile & salutare & dignissimum credi; & si esset
omnino quisquam qui dicere auderet hanc carnem terrenam nudae divinitatis fuisse genitricem dc ex ea creatura omni superiorem natam fuisse naturam, insania id esset & furor. Neque enim ex terra divina est facta natura, nec corruptibile incorruptionis radix unquam fiet , nec mortalitas pariet vitam , nec corporis tractabilis incorporale fit germen, nec increatum a creato nasci-
nec quod absque initio est ab eo quod ha-
Verum quoniam Dei verbum juxta nos faetiim esse adfirmamus 3c nostris corporibus corpus sumpsisse consimile , idque sibi verissime adunasi se arcana inenarrabilique ratione, & sc hominem factum carnali ter natum, quid absurdum est vel quod credi non debeat, cum praesertim hominis anima, ut saepissime diximus, clim sit naturae alterius praeter corpus, nascatur tamen cum
ipso, cum sit ci adunata . nec quisquam arbitretur naturam corporis animae initium praebere substantiae; sed immittit quidem ipsam inaestim biliter Deus in corpus , & cum ipso etiam naucitur, unum 'men ex utroque animal definimus, hominem scilicet. Igitur verbum quidem Deus erat, factum est autem & homo, & quia natimi est secundum carnem , propter humanitatem necessarium est ut quae Ipsum peperix sit ξερτρκΦ.
458쪽
MARII M E Rc ATORI s. 4ri Nam si non peperit Deum, certe nec dicetur Deus qui est ab ipsa progenitus. Sin vero Deum ipsum divinae scripturae nominant, peperit ipsa Deum hominem factum, siquidem homo aliter fieri nore posset nisi per generationem ex muliere. QUO- modo igitur non sit, quae ipsum peperit, Θεύόκος. Quod autem Deus sit verus qui natus inde est, ex divina scriptura discimus.
Cce virgo in utero accipiet , O p
a riet filium, ct vocabunt nomen eius Emmanuel. Quomodo ergo id quod natum est ex sancta virgine Emmanuel nominatur , cum Emmanuel, ut anth dixi, significet in nostra natura propter carnem fuisse verbum, quod est Deus verus de Deo,sed & Emmanuel3 Exinanivit enim se, generationem nostram & similem passiis, ac sic nobiscum conversatus est. Ergo Deus in carne, dc ΘεοΤοκος VerE quae eum carnaliter sive secundum carnem generaVit.
- gregatam ct vestimentum eum commutatione deponent, σ volent, si fuissent tot combustis quoniam vere natus est nobis Ez datus est nobis, cujus principatus factus est in humero ejus , ct vocatur nomen ejus magni consilii nuntius. Audis quod puer nominatus sit , quod generationem tit nostrae similem passiis. At eum puerum caelum per stellam clarissimam indicavit , magi ado-
459쪽
' OPERAraveriint ex ultimis terrae limitibus adventantes. angeli pastoribus evangelizabant salvatorem nata tum ess e dicentes, & pacem necnon etiam patris bonam voluntatcm. . Est autem magni consilii nuntius. Manisestavit etenim nobis patris voluntatem , qui in eo complacuit orbem salvare terraium, & per ipsum & in ipso mundum sibi conciliare. Christo enim reconciliati, Deo sumus reconciliati. Deus est enim dc vere filius Dei dc patris. Quod igitur sit patris consilium , cujus Dan. 3. nobis fuerit nuntius , ipse docebit dicens : Ita enim dilexit Deus mundum ut silium suum unigeniarum daret , ut omnis qui credit in imum, non pereat, sed habeat vitam aeteream. Filius autem unigenitus ille sit qui ex sancta virgine procreatus. Ipsum enim est verbum homo factum quod fuit Deus in carne, ac sic terrenis apparuit. Denique dicebat: Qui credit in me, habet vitam aeternam. Quod vero per ipsum & in ipso credamus patri explanavit dicens : Qui credit in me, non credit in
me; sed in eum qui misit me. & : Qui vidit me, via dii eum qui misit me,
Isai. 9. XXIX. ire me insula, ctiintendite om
res. Post multum temporis stabit dia
cens Dom nus. Ex utero matris vocabunt nomen
meum. Cum Peus sit verbum , non ignorauit quod generationem patietur ex muliere incarnatus propter nos. Sciebat autem quod vocabitur Christus Iesus Deo & patri, omnibus novum fi lii nomen praedicans , quod est benedictum in erra. Observa autem quam propriam nominet
460쪽
MARII MERCATORII s. 673 matrem, quae suum peperit corpus. Ergo si Deum verum se esse cognoscit , illa quae eum carnaliter peperit, ρεο ο κο. dicitur , & recte quidem. Sin verb non est Deus , idque audacter immo potius scelerate nonnulli sentiunt, privent ipsam virgis nem sanctam hoc nomine, ne Θεοτί- esse dic
ct homo apparens unigenitus. XXX
. Q Alomon ait orans : Et nunc, Domine Paralip. o Deus Israel,credibile sat verbum tuum,
quod beatus es puero tuo Savid. Quod si verό habi- tavit Deus eum hominibus in terra 8 Animadvertequam miretur verbi incarnationem. Res enim incredibilis videbatur. Habitavit namque cum hominibus in terra tunc cum homo est factum Ceterum quomodo id praecipuum quiddam sit, vel quomodo id miratione dignum, si Deus ab his quae ipse creaverit non discedat, fovens ea scilicet, & continens quidem ea quae jam facta sunt, ea vero quae nondum facta sunt creans. Miraculum autem vere praecipuum, quod in terra cum hominibus habitarit homo factus Deus juxta promissiones jam antea datas divino David. . Scriptum est enim: Iuravit Dominus David verita- Psa latirem, O nonfustrabitur eum. Quid autem juravit De fuctu ventris tui ponam supersedem tuam. Et vero ille , quamvis credidisset quod nunquam abneget promissionem Deus omnipotens, &ip- sum generationis locum curiosius inquirebat.
Denique dicebat: Si ascendero super lectum strarus mei , s dedera somniim oculis aut palpebris meis
