Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

duo sinisti cum suis tunc corporibus apparebunt

in quibus nunc vivunt, ut etiam ipsi quemadmodum ceteri martyres pro Christi veritate moria Moc. ra. tur, ut ergo Omittam, ista quaestione dilata, quomodolibet sese habeat, quid istos adiuvat quaeso

te 3 Neque enim hinc ostendunt non propter pe catum homines secundum corpus mori. Nam si Deus qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, voluit quibusdam otiam istam poenam donare peccati, qui nos sumus qui respondeamus Deo curatius sic , alius autem sic ZVI. Dicimus ergo quod apertissimὶ Apostolus Rom. s. ait: Corpus quidem mortμum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habiatat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, viviscabis 2 mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Nec tamen ista sic dicimus ut negemus Deum posse in quibus voluerit nunc facere sine morte quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem. Rom. s. Nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, Aper peccatum mors, & ita in omnes homines pertransiit. Hoc enim dictum est, quia nisi per pecca-

tum mors intrasset, nulla mors esset. Nam dc cum . . dicimus,omnes propter peccata mittuntur ingehennam,numquid ideo falsum dicimus quia non omnes homines mittuntur in gehennam 3 Illud quippe ideo verum est, non quia omnis homo mittatur , sed quia nullus nisi peccatorum merutis mittitur. Talis est e contrario etiam illa sen-Rρ' s tentia , Per unius iustificationem in omnes homines' i ad justi cationem vitae. non enim omnes homines

pertinent ad justificationem Christi. Sed hoc dia

482쪽

MAR 11 MERCATORI s. 43scuim est, quia nemo justificatur nisi perChristum. VII. Magis ergo illa quaestio non immerit bmoVet, cur poena peccati peccato non remanente remanet , id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit justificatus. Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; huius etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati. Si ergo illam , . quaestionem de morte baptizatorum cur facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de baptismo parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus, Do- Lib. 2. c. 3mino adjuvante dissolvimus, quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quare justus Elias mortuus non est,si mors poena peccati est ξ Quasi diceretur : Quare peccator Elias mortuus non est, s mors poena peccati est VIII. Nisi forth aliud ex alio movent & dicunt: Si Enoch & Elias usque adeo non habebant peccatum ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur ; quomodo nemo hic vivit sine peccato Quasi non cis probabilius respondeatur: Ideo quos finitis peccatis voluit Dominus vivere , non hic permissi sunt vivere , quoniam hic quisquam sine peccato non potest vivere. Sed haec arque hujus modi adversus istos dici potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos nunquam esse morit Tos. Cum vero id docere non possint, melliisque illos venturos esse credatur ad mortem , nihil est cur eos velint nobis objicere causae suae nulla ex Parte atquid profuturos.

IX Illi autem de quibus dixit Apostolus, cum g. 4

loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos

483쪽

vmenter, qui reliqui sumus, fimul cum illis ruplam in nubibus obviam Christo in aera, ct ita semper cum Domino erimus, adferunt quidem aliquid quaestionis, sed per sei psos, non propter istos. Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri , quid istos adjuvent omnino non video , cum talia de his dici possint qualia de illis dicta sunt duobus. Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur adserere quosdam in fine seculi adveniente Domino , clim futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos , in illam immortalitatem quae ianctis etiam ceteris datur repente mutandos , dc simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus . nec aliquid aliud mihi v sum est quotiens de his verbis Volui cogitare. X. Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam qui putant aliquOS morte non prae cedente vivificatos ad Vitam Perpetuam transituros dicere inveniatur Apostolus Q Stulte, tu quod feminas non viviscatur , nisi prius moriatur.

Nam & illud quod in plerisque codicibus legitur,

omnes resurgemus, unde fieri poterit, nisi omnes moriamur λ Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent , omnes dormiemus, multo facilius & apertius id cogit intelligi; &si quid aliud tale in sanctis litteris invenitur, ad id videtur impellere ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit ' Apostolus, Et nos viventes,qui reliqui 'mus, in adventum Domini non praven emus eos qui ante dormi

runt Ipse enim Dominus in jussu ct in voce archang li ct in tuba Dei descendet de coelo ; ct mortui in Christo resurgent primi; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, Aimul cum illis rapiemur in nubibus o

484쪽

MAR 11 M E R C A T o R I 'viam Christo in aera , ct ita semper cum Pomino orimus. Vellem . sicut dixi , de his audire doctiores, & si modo potuerint haec ita exponi ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, coFrigere quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores; & certC melius homo corrigitur parvus quam frangitur durus, cum iis quae scripsimus 1la nostra vel aliorum exerceatur&erudiatur infirmitas ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.

XI. Si enim in his verbis Apostoli nullus aliussin sus potuerit reperiri, & hoc cum intelligi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare, id est, quod futuri sint in fine seculi de in adventu Domini qui non exspolientur corpore , sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita, huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, ven- durum Dominum, judicaturum Vivos dc mortuos ; ut non hic intelligamus vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judicandi sint justi&injusti, sed vivos quos nondum exi sse, mortuos autem quos jam exisse de corporibus ad- Ventus ejus inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic acci-famus , Tu quod seminas non vivificatur nisi priκs 1. Cor. 1s. moriatur , & omnes resiureemus , si ve omnes dormiemus, Ut non adversentur huic sententiae qua quidam creduntur cliam cum suis corporibus in aeternum, non degustata morte, Victuri. XII. Sed utrumlio et horum voracior & perspicacior intellectus inveniatur , quid ad causam pertinet istorum, sive omne; dcbita morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parca-

485쪽

tur , cum tamen constet mortem non solum animae , Verum etiam corporis secuturam non fuisse,

si peccatum non praecessisset, & gratiae mirabiliore virtute justos a morte ad aetemam beatitudinem reviviscere quam in mortis experientiam non venire Haec propter illos de quibus mihi scripsisti satis dicta sint i, quamvis eos jam non existimem dicere , etiamsi non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum. XIII. Ceterum quod adtinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri, tuquisitio

diligentior adhibenda est , & si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti vel legisti , vel etiam ipse cogitare potuisti , sive adhuc audire aut legere aut cogitare potueris peto mihi mittere non graveris. Ego enim s quod confitendum est caritati tuae ὶ plus amo discere quam docere.

Nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Ia-Iac. r. cobo : Sit autem omnis homo υelox ad audiendum, tardus ad loquendum. Ut ergo discamus invitarenos debet suavitas veritatis, ut autem doceam ullcogere necessitas caritatis: ubi potius optandum

est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo , ut simus omnes docibiles Dei; quamvis hoc simus cum ea quae ad veram pietatem pertinent discimus, etiam quando illa docere videtur homo: quia neque qui plantat est aliquid, a. Cor. 3. neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. . Cum itaque, si Deus incrementu non daret, nihil essent Apostoli plantatores & rigatores , quanto 'magis ego vel tu vel quilibet hujus temporis homines , quando nobis videmur esse doctores

FINIS.

486쪽

T UT E LENS IS

NOTAE

AD MARIUM MERCATOREM

488쪽

NOTAE

AD MARIUM MERCATOREM.

st esseni ita veteres libri S editio Gerberonii. Atque ita aut Mo fuseni vulgo scribitur istius oppidi nomen in antiquis codicibus in anu scriptis, non solum apud Marium Mercatorem , sed criam alibi. Verior est tamen lectio quam in hunc locum intulit Garnerius, qui edidit Mops tessent. FORNICANTAE R J Garner. cornicantur , optimo sensit , sed contra fidem veterum exemplarium. RVFIN vs NAT. S Y R v s J De Rufino Aquileiensiliun et locum inter pietatur Geibero iis , Garnericli, se Rufino Palaestino Hieronymi discipulo. BRITTANus J Secuti sumus scripturam librorum manu scriptorum. Sciunt autem eruditi ita ferme scribi hoc nomen in antiquis codicibus No BILIs N A et v J Si constaret Hieronymum loqui de Caelestio in profanationibus libri primi & libri tertii commen rariorum in Hielem iam , facile assentirer Baronio & Vsserio cen lentibus Olestiam sui si e natione S cotum, praelei tim cum constet magistrum e jus Pelagium fu i sic exhrit anilia oriundum. Garnerius suspicatur aut Romatium

Paete a. Page

489쪽

aut Campanum fuisse , certe oriundum ex provincia Latini. nominis. Eu Nuc Hus J Infra pag. 131. Calestius quidam eu

nuchus matris utero editus. .

AD VALERIvMJ Comitem. Meminit autem istius rei Augustinus lib. 2. retract. cap. 33. TvRBANTIVM J incertae sedis Episcopum, ut rectE- monet Garnerius , virum magno virtutum fulgore conspieuum, ut ait Iulianus apud Augustinum in initio librorum quos ipse adversus eum scripsit. Is Turbantius postea reliquit partes Iuliani , ut sanctus Augustinus testatur his verbis: Utinam imiteris Turbantium post illa tua scripta is post has tum laudes, quibus eum dicis magno υirtutum fulgore conspicuum , a vestro errore libεratum. Et lib. s. cap. 4. ut υos ad fidem catholicam scut Turbantium pauso ante vestrum, nunc vero ecce jam nostrum , smili sua operatione

atque miseratione convertat.

FLORvM J occidentalium partium Episcopum , P Iagiani dogmatis defensorem, propterea cum sociis quibusdam suis depositum a Caelestino Papa. Vide epistolas Nestorii & Concilii Ephesini ad eundem Caelestinum in antiqua versione Concilii Ephesini pag. 429.sro. Ei Iulianus dedicavit libros quibus respondit Augustinus, ut etiam adnotatum est a Mercatore. Su B NOTATIONI Bus J id est, responsionibus quae subjectae sunt verbis Iuliani, sicut fecerat Augustinus. Ex TRAJ contra. CAp. C X I I. J Ita veteres libri & editio Gerberonii. Verum quia in editione librorum sancti Augustini adversus Iulianum legitur c XI. Garnerius isthic ita quoque emendavit. Sic etiam paulo post pag. 8. reposuit XVI. pro X v II. & alibi. EXTRA NATvM J Ita iidem libri & editio Gerberonii. Garnerius reposuit extra naturam. Verum haec emendatio non erat necessaria, cum sensus absque ea sit. planus. O ST. a s T E R G o J Garnerius posuit: Ostensum essuitur. Fatendum est hoc dii crimen esse parvi admodum momenti. Adnoto tamen, quia cum lectio nostra reperiatur in antiquis exemplaribus Mercatoris & apud sanctum Augustinum nulla ratio erat mutandi vocem ergo inuior. ia

490쪽

NOTAE AD MERCATOREM. 443

PHILI, T io NJ Hic locus videtur imitatus ex Hieronymo in apologia secunda adve istis Rufinum : o, quasim mum Philissionis vel Lentuli ac Marulli stropham eleganti sermone confictam. Philistiones duos fuisse obiervat Io L. Scaliger ad Eusebium , utrumque mimographum , priorem patria Basensem vel Nicaenum , qui vixit Isocratis vel Socratis tempore, alium natione Magnesianum, quem Roinae sub Augusto claruisse testatur Eusebius in chronico. Verum Garnerius censet unum tantum Philistionem fuisse, non duos , idque dubium non esse ait. ΑMs ACTINAE J Respicit ad locum istius nominis situm in Hirpinis, aquas habentem sulphureas, ita graVes, teste Servio grammatico, ut gravi odore juxta accedentes necent. quod etiam testatur Plinius lib. 2. cap. 93. Vide quae is hic adnotavit doctissime Garnerius ΑvERNIL A cvs J in Campania prope Baias , ex quo , ut helcait idem Garnerius , exhalationes sulphureae

feruntur sursum adeo vel pestilentes vel tenues ut praetervolantes aves aut enecent aut sustinere nequeant.

AT AAvLus J ventus Α pulice peculiatis, frigidissimus,

& ob hoe ipsum pestifer. Vide Plinium lib. 17. cap. I & Gellium lib. x. cap. 2 heic a Garnerio citatos. FL Aτvs J Quae paulo antὰ dicta sunt de Atabulo, ea confirmant lectionem nostram , quam accepimus ex codice Bellovacensi. Aliae editiones habent halitus.

TvRPi o J qui turpia loquitur, ut recth explicat hunc locum vir doctissimus Carolus Dufres nius Cangius in suo glossario. Du Rio J qui dura est & perfricta fronte, impudens, ut legitur in eodem glossario. SANNIO J Mimorum genus, qui & gestu & motu &Voce populum excitant ad risum. Vide Ciceronem in libro

secundo de oratore.

MEMOR is ΕPIsco P IJ Vulgo putant illum fuisse Episcopum Capuarum. Sed hanc opinionem fallam esse contendit Garnerius, & Eclanensem Episcopum Dille suspicatur. Ad eum exstat epistola sancti Augustini, in cujus titulo Vocatur Memorius.

I v L 1 A N AE J Illam Garnerius suspicabatur eam ipsam esse viduam ad quam Pelagius scripsit librum consolatorium. Sed postea , re melius perpensa , hanc opinionem deieruit ut eam amplecteretur quae docet viduam ad quam

SEARCH

MENU NAVIGATION